Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS V, SCENA i
THEOTIMUS solus.

Qui temere iter suscipit, post, sed sero poenitet. Ego 2215
quidem, nescio qua abductus insania, veteri valedixi
Angliae, Novam petens. Navem conducimus, conscendimus,
solvimus, fugimus. Orta est tempestas. Scio enim irato
Deo me hoc intendisse itineris. Insurgunt fluctus, qui
nobis caelos promittunt, dimittunt autem ad inferos. 2220
Deus bone! Sursum deorsum, hinc illinc utrinque impellimur.
Pilas nos Neptunus facit, et deridet miseros. Troes iterum,
credo, Italiam petunt, et irata Iuno Deiopeiam nympham
forma scitula dicat ventorum patri, ventos ut emittat suos.
Qui (data porta) ruunt, rapiunt, saeviunt, agitant, 2225
ac si coniurassent omnia miscere in antiquum
chaos. Iam tandem cum spem omnem absorpsisset
timor, e morte vita, ipso ex periculo emergit salus.
Venti enim, dum advorsantur, favent, et unda amica
et benevola in terram nos reiecit, cum minitaretur 2230
maxime. Quam cum patriam intellexi, quam avide
exosculatus sum! Quot caelo dedi basia! Qui enim preces
emittit, suavissima spirat oscula, gratas qui attolit manus,
sydera amplectitur. Quoties mihimetipsi succenseo quod
fuissem tam vecors et nullius consilii hoc beatum solum 2235
relinquere,et nescio quam larvatam Angliam petere. Quod
quidem opulento me mulctavit infortunio. In hac enim
brevicula absentia res nostra domi vapulat. Filius enim
meus (si modo dignus sit qui filius clueat) dum suo, non
patris, obsequitur animo, bona quae hinc abiens reliqui 2240
obliguravit omnia. In mari procellas, hic naufragium
patimur, hic rarae natantes in gurgite vasto apparent aedes,
hic agri, horti, quasi tot fluctuantes insulae. Neque gnatum
uspiam invenio, nostrum furentem Aeolum qui
tempestatem hanc excivit. Hic Londini tamen, uti audio, 2245
delitescit. At quamprimum videro, ostendam quid sit
patris imperium minuere. (Exit.)

ACTUS V, SCENA ii
PERILUPUS, COQUUS, MAGNETICUS

PERIL. Occissimus sum omnium.
COQ. Ah Magnetice, teneon’ te? Ah furcifer, redde fartum
quod suffuratus es mihi. 2250
PERIL. Satin’ sum infelix, cui nulla sors bona unquam
contigit? Aut canem semper iacio aut voltorios quatuor.
COQ. Ah, carnifex, quatuor harpagasti? Redde, aut ego te
Cerbero in fartum dabo. (Enter Magneticus.)
MAG. Quot ego voluptates fero, iocos, risiones, prothymias, 2255
χρήματα τῶν ἡδóνων. Sed quem video? Perilupum? Quem tu
flagro pinsas adeo, coque impurissime, scurra, culinae nausea,
ignis ludibrium atque ioculus?
COQ. Nobilem me esse oportet, cui tot sunt nomina.
PERIL. Optime quidem venis in salutem mihi, nam hic me 2260
fecit confossiorem soricina naenia.
MAG. At si summo digito hunc attigeris — audin’, coque?
— Ego te exossabo, ut tu congrum soles.
COQ. Nisi me meum —
MAG. Etiam mussitas? (Slip.) Exi sis, culinae incola, 2265
salamandra domestica, nisi isthoc vis, ut anima e corpore
exeat tua. (Kicks him out.) Felicitatem matrem mihi suspicor.
PERIL. At novercam mihi.
MAG. Quicquid ago, succedit prospere.
PERIL. At omnia mihi accidunt infeliciter. 2270
MAG. Ut vales, Perilupe?
PERIL. Ut miserrimus.
MAG. Felicissimum faciam. Ah nescis, Perilupe, quot tu bona
mihi coxisti hodie.
PERIL. At tu mensam funestiorem instruxisti mihi quam 2275
Atreus ille olim sole obstupefacto instituit.
MAG. At ego iam tibi secundam dabo dapibus dapsilibusque
delitiis ditatam.
PERIL. Ah Mirabella mea, Illa me cupediae et bellissima
bellaria, quibus assidere mallem quam deorum epulis. 2280
MAG. Neque dum igitur Mirabella potitus es tua?
PERIL. O si liceret!
MAG. Licet.
PERIL. Apage. Gerrae germanae. Algidius pater (si modo
dignus sit hoc nomine), heu, soli medico nuptam decrevit 2285
dare.
MAG. Esto. Sis tu igitur medicus.
PERIL. Qui possum?
MAG. Pish! Togam sumas tibi, faciem medicinalem induas
volo, utcunque ad plures mittito quamplurimos. Fac ut verba 2290
rotundo ore effutias decempedalia, atque haec te egregium
efficient medicum.
PERIL. At quem mihi In servum dabis?
MAG. Ego tibi, tanquam mimus aliquis ridicule subserviam,
atque famam tuam spargam in vulgus continuo. Sic Algidii 2295
ad aures faciles faxo advolet.
PERIL. Commentum placet.
MAG. At faciam ut perplaceat.
PERIL. At vestes unde?
MAG. Potin’ ut aliud cures? Hoc pensi incumbat mihi. 2300
PERIL. Sed quidam hi? (Intrant Phithiolus et Ipswichus.)
MAG. Oh, Pythiolus et Ipswichus, quos ego somno vinoque
sepultos in lupanario reliqui dudum, et ad hoc exemplum etiam
iam lepide ludificare gestio. Iam in barbis istis ementitis facile
faxim ut credat se obdormisse decem annos integros. 2305
PERIL. Qui potis es?
MAG. Tibi si nulla lubido est huic interesse comaediae,
me apud choragum expectato in angiportu proximo.
PERIL. At properato est opus.
MAG. Potin’ ut abeas? (Exit Perilupus.) 2310

ACTUS V, SCENA iii
MAGNETICUS, IPSWICHUS, ET PYTHIOLUS With false beards.

PYTH. Quam longaeva haec nox fuit!
IPS. Longiorem istac fuisse credo qua Alcumenam Iupiter
inxtruxit parere.
PYTH. Vox quidem Ipswichum sonat, at unde barba facta
est prolixior? 2315
IPS. Tu quidem Pythiolus, quantum audio. Sed qui, quaeso,
tam promisse barbatus?
PYTH. Bone Iupiter!
IPS. Bona Iuno! Quid hoc rei est?
PYTH. Quid hoc, qualis est haec metamorphosis? 2320
IPS. Quanta mutatio!
PYTH. Ha! Egone Pythiolus? Cogita tecum, quisquis es.
IPS. Certo certius, ego non sum Ipswichus. Illi coma semper
circumcisa fuit.
PYTH. Si ego sim Pythiolus, viginti in loculis minae 2325
obdormiunt. Ha! Loquimini — clara voce — ha! -- eloquimini
obsecro — Nullas audo. Dicite, ha — Ne “ras” quidem? — ne
unum “polium”? — Hoc argumento certo scio me non esse
Pythiolum.
MAG. Hem ego iam etiam mutatus sic satis aggrediar ut 2330
risu dilatem animum.
PYTH. Atque eccum quem de Pythiolo perconter. Heus tu, potin’
ostendere mihi Pythiolum?
IPS. Aut tu mihi Ipswichum?
MAG. Oh Pythiole! Oh Ipswiche! 2335
PYTH. Quis me Pythiolum?
MAG. Magneticus, olim compotator vester.
PYTH. Oh, iam memini. Sed pro certon’ habes me esse
Pythiolum?
MAG. Etiam dubitas? 2340
PYTH. Non dubito, sed pol quidem Incertus sum.
MAG. Dii boni! Quam altum somnivistis somnium!
PYTH. Epimenidis credo.
IPS. Aut Endymionis.
MAG. Anni iam elapsi sunt decem ex quo dormitum ivistis 2345
primulum.
PYTH. Decem? Viginti potius. Ut vestes misere contrivi meas!
IPS. Meum linteum totom absumptum est.
MAG.Oh, tempus est edax rerum.
PYTH. Edax? Atque eccum meum gladium rubigine 2350
vaginatum. Tempus istud famelicum credo. Ut corrosit
diploidem meam! Si aliud decennium obdormiveram,
meipsum devorasset censeo.
MAG. Oh, tempus est edacissimum.
PYTH. Cur nos non suscitasti? 2355
MAG. Vix potuisset Lincolnienses campanae aut Bacchi orgiae.
PYTH. Cur non excitasti fustibus?
MAG. Contudi et obtudi, nec somnum potui fugare tamen.
Videte sultis brachia quam livida. Parum abfuit quin vos
Nonaria pro mortuis mandasset caemiterio. 2360
IPS. O nequissimam!
PYTH. O veneficam! Nos vivos vermibus in escam
daret? At mane, manedum, hoccine potis est fieri?
MAG. Quidni? Epimenidem et Endymionem, quos
modo, annos aiunt stertisse quam plurimos. 2365
PYTH Pol quidem lepida res est.
IPS. Atque affatim iocularia.
PYTH. At heus, Ipswiche, cum nos tamdium glires egimus,
patrem meum in Nova Anglia demortuum ivisse cubitum
spes est apud inferos. 2370
IPS. Utinam et my Lynna simul! Imo, Pythiole, metuo ut huc
salvus redierit.
MAG. Haud vanus est iste timor, nisi fama sit mendacula.
PYTH. Sed ehodum ad me.
MAG. Gaudeo tandem vigilasse. 2375
PYTH. Sed quid hic autem rerum nunc dierum geritur?
MAG. Nova nunc sunt omnia, novi mores, leges novae.
Scortatur impune.
IPS. Ain’ vero?
MAG. Bibitur libere. 2380
PYTH. O saeculum vere aureum!
MAG. Atque iam, mi Ipswichule, virgines instruere laudi
vertitur.
IPS. O quam prurio!
PYTH. Eamus confestim in oenopolium. 2385
MAG. Vah! Indignum facinus! Vos in plateis conspici
vestibus hisce mucidis!
PYTH. Hah, quasi vero nos iam quisquam internoverit.
MAG. Quin potius sinite, ut vos chlamyde operiam. O
insulsa et cucurbitina capita! Iam hoc insipidum par ad 2390
forum ducam et populo deridendum dabo. Et tum
demum ad Perilupumme continuo conferam ridendi satur.
(Exit Magneticus cum Pytholo et Ipswicho.)

ACTUS V, SCENA iv
UCALEGON, ARCHIATER, CORDELIA

UCAL. Alcumenae valedixit Iupiter, sol exortus est et
fugiunt tenebrae, atque inter tot nubes et miserias aliqua 2395
mihi fulget felicitas, cum iam clare videam, et te sanum
videam et generum videam.
ARCH. Cordeliae gratias, quae de mea salute tam sollicita fuit.
CORD. Imo salus mihi est, Archiater, cum me dignatus es
respicere. 2400
ARCH. Et merito quidem. Nisi te magni aestimarem, coelum
ipsum atque deos omnes ingrati animi indicio inimicos
facerem.
CORD. Iam mihi omnes videntur leves labores et vigiliae,
cum te demum fruar. 2405
UCAL. Ah, unicum est cordolium quod hoc interpellit
gaudium, nec sinit esse solidum et undiquaque integrum. O
Perilupe mi — Sed haec mitto lubens, cum enim vos intuear
haederatim adeo amplexarier, in hoc pectore duellum agunt dolor
et gaudium, atque pari impetu ex oculis erumpunt simul. 2410
CORD. Mene igitur amas, Archiater?
ARCH. Hem tibi luculentum specimen! (They kisse.)
CORD. Ama iterum.
ARCH. Utinam sic efferamur!
UCAL. Iam ad templum recta, et caelum comprecemus ut 2415
peractis nuptiis perennis fiat haec laetitia.
ARCH., CORD. Lubenter obsequimur. (Exeunt.)

ACTUS V, SCENA v
URINULUS, MOLOSSUS

URIN. Nondum templum ingressi sunt? Sed pensum, quod
meum est, conficiam. Sedata iam sunt omnia, atque
hospes nobis descendit ipsa Hilaritas. Tota ridet domus, 2420
parietes ipsi prae gaudio tripudiant. Quodque mirandum
multo magis, ipse — Quis? — Divinate, sodes — Quis?
Molossus, ille potiones nostras edormivit ambulatorias, statorias
etiam, et ab his vel equo mortiferis convaluit. †Heri† autem
laudat, canat, saltat etiam quantum potest. Sed nec is solus, sed 2425
claudi, restituti pristinae heri fortunam gratulantes terram
libero pulsant pede. (Here come out 5 Cripples and dance with
Molossus.
) Atque eccos! Hei, quam concinne! Euge, istuc
bellissime! Sed ubi Molossus? Iam modo chorum ducebat.
Heus vos, quid Molosso factum est? (One of them putts his 2430
hands to his mouth intimating Molossus was drinking of
his bottle.
) Oh, intelligo, lassus et anhelitus bibit, antiquum
obtinet poculi sugax. (Molossus comes out a little before the
criples had done.
) Oh, iam tandem.
MOL. Iam tandem redit anima et sic ingrediar. In malam rem! 2435
Tam cito defessi? (Strikes into the dance, and by the time has had
three hopps with them they runn.
)
URIN. Tun’ vero, Molosse, eos incusas, qui primus —
MOL. Primus defessus sum, fateor, sed iam qui saltat
postremus. 2440
URIN. Lepide! Intro vero sequere, atque paulisper parce tibi,
herus dum a templo redit.
MOL. Nam quid ita, Urinule?
URIN. Nimirum hac atque alia saltatiuncula —
MOL. Quid? Illum mene accipere vis? 2445
URIN. Habes.
MOL. Hei, quam pruriunt pedes! Vide, vide me, Urinule.
(He leapes and capers.) Hei. Ecquid hoc? Hoc etiam? Sed
et hoc ecquid placet? Cum herus tuus mihi sanitatem
reddiderit, me haud ingratum sentient. 2450
URIN. Hanc mihi debes gratiam. Ego nimirum medicus tibi
fui.
MOL. Oh, mi Urinule!.
URIN. Ha, ha, he. Iamne vero is intro.
MOL. Non ibo, sed saltabo, mi Urinule. (Exeunt Urinulus 2455
et Molossus, capering and dancing.
)

ACTUS V, SCENA vi
MINULUS, MAGNETICUS sub habitu morionis.

MAG. Ipse Iupiter imbre si depluisset aureo nobis haud
creasset maiores lubentias, omnia ita cedunt ex sententia.
Perilupus novo insignitus nomine, medicus apud vulgus
audit celeberrimus. Nostris siquidem ineptiis et mendaciis 2460
feci celebriorem magis Andremone caballo, aut Gallo
isthoc empirico, qui nuper nihili balsamo et
experimentationibus populo imposuit. Gregatim ad illum
aeque confluunt ac mendici ad sportulas. Algidius huc
iam bis puerum accersitum misit hodie. Ego autem has 2465
literas in manibus habeo, Mirabellae aliquo clam aut
submittam in manus, ut se fingat de subito morbo
correptam aliquo. Hoc scilicet commento ad amores suos
facilior patefiet aditus. (Intrat Minulus.)
MIN. Mallem decem inservire sapientibus quam uni 2470
insipido et morboso seni. “I, pete medicum.” Ita clamat
perpetim. “ Medicum (inquam) volo. Quid stas? Medicum
accerse mihi.” Parvi nostram pendet operam. In malam rem
medici omnes! Novus quidam clisterivendulus cum stulto
servulo hospitatur hic in proximo, cuius fama non citius 2475
heri aures attigerit quin “Inquam, accerse medicum. Fuge.”
Iam tertio ad illum propero foribus, eius hostis acerrimus.
MAG. Haec opera tuis faenerabitur, ego enim ex his <foribus>
assulas faciam. Tick, tock.
MIN. Quis pugnis fores nostras tentat emollire et facere 2480
cinoedicas?
MAG. Ego.
MIN. Quis tu es hominum?
MAG. Ego.
MIN. Quis, inquam, es, ineptule? 2485
MAG. Ego.
MIN. Auh! Hic medici insulsus est morio. Facile me meo
liberabit negotio. (Minulus kicks him.)
MAG. Quis has foras percutit?
MIN. Ego. Ha, ha, he. 2490
MAG. Cur non intras? Patent tibi. Ha, ha, he.
MIN. Nae magni tibi hic constitit ioculus.
MAG. Herus tuus misit te ad herum meum, ut herus meus
veniret at herum tuum. Non, non, non. Herus meus me
misit ad herum tuum, ut herus tuus veniret ad herus meum. 2495
Nam herus meus non potest venire ad herum tuum. He, he, he.
MIN. Herus meus, herus tuus — Quis est herus tuus?
MAG. Is est qui me misit ad herum tuum.
MIN. Quis ille est?
MAG. Herus meus. He. 2500
MIN. Hic meus est iocus. Quis herus tuus?
MAG. Meus, inquam, non tuus. Stultus es egregius.
MIN. Ipsissimus est. Sequere me intus. (Exeunt.)

ACTUS V, SCENA vii
THEOTIMUS, UCALEGON, PYTHIOLUS ET IPSWICHUS bound back to back, ET LYNNA

UCAL. Gaudeo, Theotime, te rediisse tam cito sopitem.
THEOT. At inauspicato quidem. Filium enim perdidi. 2505
UCAL. Prohibissent superi! Periit tuus Pythiolus?
THEOT. Quidni periisse dicam, cui virtus periit?
UCAL. At tandem ad se rediturum spes est, et ad antiquum
obsequium. At ne specula quidem de Perilupo meo. Vale, Theotime.
Ad templum properandum est mihi. 2510
THEOT. Manta dum paulisper, Ucalegon, ut amicam mihi
des operam. Audistin’ de filio?
UCAL. Audivi omnia.
THEOT. Conveni eum modo cum nequam servulo, et
certum est mihi expiscari quis huic rei caput. Quaeso in 2515
hac re ut adiutor sies.
UCAL. Licet vix vacet, polliceor tamen.
THEOT. Heus vos, proripiatis huc ad nos. (They are brought
forth bound together.)
UCAL. At cur in hunc modum funiculis impeditos misere? 2520
THEOT. Perperam perplexe sese accusant invicem, ita ut
verum nequeam exculpere. Iam auriculas demittitis.
Confitemini male feriati. Quis, inquam, huius autor mali?
PYTH. Profecto Ipswichus (Ipswichus whips about.)
IPS. Sane Pythiolus. 2525
THEOT. Unde vestes hae lacerae?
PYTH. Profecto, pater, Ipswichus persuasit ut academiam
delinquerem, et cum aegre divelli posse senserat vim mihi
intulit, et sic vestes laceravit meas.
THEOT. Quid tu, Ipswiche? 2530
IPS. Sane mihi dormienti surrupuit meas atque vendidit.
THEOT. Cui credam, Ucalegon? Quis aedes oppignoravit
meas?
IPS. Pythiolus.
PYTH. At Ipswichi persuasu. 2535
THEOT. Cui oppignoratae sunt?
PYTH. Ipswichus novit optime, ego nescio.
IPS. Ego nunquam vidi hominem.
UCAL. Uti audio, Theotime, Algidio hic in proximo, amico
meo, qui tibi mea causa restituet omnia. 2540
THEOT. Quid faciam, Ucalegon? In quem culpam transferam?
UCAL. In servum potius quam in filium.
THEOT. At ille semper frugi fuit, at filius erat proclivis
ad libidinem. (Intrat Lynna.)
LYN. In veritate Ipswichus erga me haud probe functus est 2545
officio viri. Me apud portum illum manere iussit, sed nullus
venit. Quid faciam misera?
THEOT. Certe istam faciem noscerem.
IPS. Atque eccam Lynnam. Iam pereo funditus. Uno Ipswicho orbis
iam minor est quam dudum fuit. 2550
LYN. Sed ego ad valetudinarium me recipiam, et me fingam
tympaniticam. Timpanite multae hoc anno laborant virgines.
Ha! Num video Ipswichum meum?
IPS. Quid mihi tecum, meretrix?
LYN. Ha! Meretrix? Quo te avortis, mi Ipswichule? 2555
IPS. Fuge hinc, prostibulum, aut provolvam te in luto.
LYN. Eheu! Ohime! Herum tuum aiunt rediisse, quem ego
conveniam atque omnia narrabo ordine.
THEOT. Nostin’ tu illam?
UCAL. Vicina fuit servula. Heus, Lynna, quid aegre te habuit, 2560
mulier?
LYN. Oh Theotime, servus tuus Ipswichus —
IPS. Te eradicent superi!
THEOT. Quid rei est?
LYN. Eheu! 2565
UCAL. Quid fles, virgo?
LYN. Virgo si essem non flerem.
THEOT. Ha!
LYN. Ipswichus tuus me instruxit parere.
THEOT. Quid illud est? 2570
LYN. Vitiavit miseram.
THEOT. Quis?
LYN. Ipswichus, eheu!
UCAL. Iam meridiana luce est clarius Ipswichum in culpa
fuisse et corrupisse filium. 2575
THEOT. Solvite. (They unbind them.) Vah! Cortex boni
servi, tune faber huius infortunii? Tun’ hanc pellexisti in
stuprum?
IPS. Hup, hup. Fateor quidem. Eheu.
PYTH. “Oh, Ipswichus frugi est, filius tuus proclivis ad 2580
libidinem.”
IPS. Ignoscas, here, si unquam —
THEOT. Quid faciam, Ucalegon?
UCAL. Cum filio in gratiam redi. Illum futurum in posterum
spondeo tui observantissimum. Quid ais, Pythiole? 2585
PYTH. Faciam lubens.
THEOT. Hem, condono tibi. Iam minoris omnia facio,
prae quam quibus mihi imposuit Ipswichus modis sub
pietatis specie.
UCAL. Illi etiam remitte hanc noxam mea causa. 2590
THEOT. Egone?
UCAL. Sine te exorem, Theotime.
THEOT. Non potuit venire orator ad me magis impetrabilis.
Remitto tibi, sed hac lege, ut in Novam Angliam fugias cum
Lynna tua. 2595
IPS. Lubentissime.
THEOT. Nolo enim eiusmodi iuvenum corruptores apud nos
vivere. Vobis praebebo viaticum.
IPS., LYN. Gratias.
IPS. Veni, mea Lynna, cum aliter fieri non potest. 2600
LYN. Gaudeo tecum ire, mi Ipswichule. Vae tibi, vetus
Anglia, cum nos et nostri similes te deseramus (Exeunt
Ipswichus et Lynna ad forum.
)
UCAL. Iam, Theotime, ad templum mecum. Tu etiam des
mihi vicissim operam. 2605
THEOT. Aequum postulas.

ACTUS V, SCENA viii
PERILUPUS, sub habitu medici, MAGNETICUS

PERIL. Noster amor aegre moras patitur. Quam cupide iam
cupio Magneticum videre. Non Ulysses magis suam
Penelopen. (Intrat Magneticus.) Atque ecce prodit. Ah,
Magnetice. 2610
MAG. Quid trepidas?
PERIL. Metuo ut succedat prospere. Etiam tacet? Hei mihi!
Cur non ad Plutonem propero? Loquere et me eneca. Heu!
Omnium sum miserrimus.
MAG. Omnium es stultissimus. Literas dedi in Mirabellae 2615
manus.
PERIL. Quid illa?
MAG. Tua causa non aegrotare tantum cupit, sed etiam mori.
PERIL. Sine te amplectari, mea salus, vita, felicitas.
MAG. Sed quid in manu tenes, Perilupe? 2620
PERIL. Vasculum liquido repletum igne, quod ex Algidio
furentem efficiet Herculem, flammigero amictum linteo.
Atque prodit.

ACTUS V, SCENA ix
PERILUPUS, MAGNETICUS, ALGIDIUS, MINULUS

ALG. Satis iam munitus sum contra aeris inclementiam.
MIN. Imo satis armatus es contra Alexandrinam hyemem, et 2625
canos eius milites, nives atque grandines.
ALG. Pergin’ etiam? Fuge hinc intus, redibo statim.
MIN. Ego abeo. (Exit.)
MAG. Algidi, Algidi.
ALG. Ha! 2630
MAG. Nullos oculos habes?
ALG. Cur id dicis, ineptule?
MAG. Quia herum meum non vides.
PERIL. Algidi, salutem quam ipse promeritus es opto tibi.
ALG. Salutem etiam tibi impertirem nisi quod ipsa Salus es. 2635
Et sic vos estis omnes medici.
PERIL. Amor tuus cum erga medicos sit eximius, nostrum
in te haud minorem senties.
ALG. Gratias tibi, Aesculapi.
PERIL. Aesculapium quidem optarem esse, remedium tibi 2640
ut sit expeditius.
ALG. Urinam inspexisti quam puer ad te multo mane?
PERIL. Inspexi, atque potionem paravi quae algorem
fugabit omnem, et faciet te reiuvenescere. (Intrat Minulus.)
MIN. Here, here, eheu! Here! 2645
ALG. Quid tristis es, Minule?
MIN. Hera mea Mirabella exanimata cecidit in cubiculo.
ALG. Ha! Mea Mirabella? Verumne dicis?
MIN. Nimis quam vellem.
ALG. Arte iam opus est tua. lntus ad nos, obsecro. 2650
PERIL. Quin potius deportetur foras. Aer languentes forte
reficiet spiritus. Susurris uti me oportet quibus nemo velim
ut det aucupium.
ALG. Fiat. (Exit Algidius.)
PERIL. O spei culmen! (They bring forth Mirabella in a chaire.) 2655

ACTUS V, SCENA x
PERILUPUS, MIRABELLA

MIR. Oh, oh, oh.
PERIL. Euge, fingit quam fabre. Placide — placide — Iam
intus vos recipite.
MIR. Oh, ho, oh. (She makes stranges faces.)
PERIL. Mirabella, iam soli sumus. Faciem illam diutus ne 2660
torqua belissimam. Simulasti subdole. Seni optime imponitur.
MIR. Oh, ho, oh.
PERIL. Vah! Nemo, inquam, hic adest. Vultum serenum
induas. Attolle oculos, qui solis dedecus sunt et
opprobrium. Hem tibi, mea tu, pharmacum catholicon. 2665
(He kisses her.)
MIR. Oh, ho, oh, ho. (She makes as though she swounded.)
PERIL. Ha! Quid hoc ut sit? Pergin’? Tacet. Mirabella! Quam
gelidus sudor hos artus occupat! Cor micat mihi. Quam
metuo morbum <me> fecisse ex simulato verum. 2670
Infensos superos! Mirabella! Mirabella! Quin, inquam,
respondeas Perilupo tuo. Hei mihi! Mortua est — Et ego
simul — O fata iniquissima! Pereo, tanquam extrema faba.
Mirabella! Perilupus te vocat. (She starts up.)
MIR. Tace sis, ineptule. Susurras clamose admodum. Ha, 2675
ha, he. Pater audiet.
PERIL. Ah Mirabella, simulatrix es nimis pertinax. Ut mihi
iam trepidant simul et saliunt praecordia! Vix dum
timorem extrusit gaudium.
MIR. Ha, ha, he, Tuo quidem exemplo hoc feci ego. Iam 2680
specimen utrinque specitur amoris nostri. Atque redit pater.
(Redit in scenam Algidius cum Minulo.)

ACTUS V, SCENA xi
ALGIDIUS, PERILUPUS, MIRABELLA, MAGNETICUS, MINULUS

PERIL. Algidi, hem tibi filiam, exi ipsis mortis ereptam faucibus.
ALG. Me felicissimum! Quam pectus meum gaudio abundat
atque gratiis! Quam impense cupio tibi te dignum referre 2685
praemium, Apollo mi.
MAG. Oh, herus meus est egregius medicus.
ALG. Nunquam me ante hunc diem putavi pauperem, cum
tibi nequeam pro meritis rependere. Vel quidvis pete. Si
modo me sit penes dare, tibimet audacter spondeas. 2690
PERIL. Liberalis es nimis. At metuo ut stes promissis cum
audiveris quod ego rogaturus sum audaculus.
ALG. Sancte iuro me praestiturum, quicquid demum
siet.
PERIL. Mirabellam igitur des in uxorem mihi. 2695
ALG. Cum insaniat Archiater, cui prius decreveram in
coniugem, hem tibi, habes, et minarum mille in dotem
insuper.
PERIL. Imo dos erit ipsa sibi, tot locupetata est animi
praeclaris dotibus. 2700
MIR. Hem me, pater, tuo audientem imperio.
PERIL. Quam me tui miserescit, miselle Iupiter! Pol
quidem perbenignus es, qui nobis largiaris mortalibus
tantas voluptates, quas tibimetipsi negas.
MAG. Hei! Omnia ex sententia. 2705
MIN. Iam spes est nos saltaturos et risuros domi.
PERIL. Iam ab osculis tantum est mihi otii, socer, ut tuae
etiam saluti consulam. Potionem istam num absorpsisti
intus?
ALG. Iam modo, et nescio quem ignem in venis sentio. 2710
PERIL. At porro irasci te oportet, ut incendaris magis. Sic
glaciale frigus quod artus obsessos occupat in fugam dabis.
ALG. Haud ego natus sum ad iracundiam, etiamsi hic
nugacissimus puer eliciat saepiuscule tricis suis
tricatissimis. Age sis igitur, Minule, iam sino te. 2715
MIN. O here, ego ira ut exaestues faciam ne dubites.
MAG. Des locum mihi, Minule. Ha, he. Stultus es egregius.
He, he.
PERIL. Fugite hinc, male morati — Charissime socer,
officium est generi socero in omni re obsequi. Des igitur 2720
veniam mihi, ut iram, cum tibi ex usu siet, commoveam.
ALG. Ah, non potes, dilecte gener.
PERIL. At metuo ut impetuose nimis faciam ut ebulliat.
ALG. Etiamsi capitale erga me faceres facinus, non
succenserem tibi. 2725
PERIL. Promissi memor esto.
ALG. Non est quod moneas.
PERIL. Hem, igitur tibi Perilupum.
MAG. Ha, ha, he.
MIN. Ha, ha, he. 2730
ALG. O coelum! Terras! Maria! Deos omnes! Superos!
Inferos! Medioxumos! Siccine me deludi sinam? Sic os
sublitum mihi? Siccine populo ludibrio fieri? Iam pueri me pro
delectamento habebunt publice, et nomen meum in
numeros referet iuventus nequam. 2735
MIR. Ne talia in animo volvas.
ALG. Fuge hinc, prostibulum.
PERIL. Socer —
ALG. Atque te etiam hinc rapiat infernus Iupiter. O quam
intus ardeo! Agitor, insolitis flammis feror. Totum pectus 2740
possidet Vulcania acies.
MIN. O here, vin’ togam iam ut accersam tibi?
ALG. Etiam tu, frustum pueri? Aetnam in pectore gero et
ignivomum Vesuvium.
MIN. Heus here, quid iam Brontes Steropesque cudunt, 2745
tuditantes isti nebulones?
MAG. Emunctus es probe.
MIR. At pater —
ALG. Uror, incendor. Phaethon hic currum agit suum, et
microcosmum redigit in cineres. 2750
MIN. Ha? Phaethon? Hoi, hoi, Phlegon. Gee, gee, Pyrous. Ree,
Eous. Uh, up, anh Aethon. Ha, ha, he.
PERIL. Compescas et extinguas hanc nimiam iracundiam.
ALG. Proh Iupiter! Quid faciam? Ego ad Ucalegonem,
patrem tuum, me continuo corripiam. Faxo intelligat quam 2755
indignum vestra familia atque etiam nostra commisisti
flagitium. (Exit Algidius.)
MIR. Quid nobis iam faciundum restat, Perilupe? Me
abdicavit pater.
PERIL. At invenisti virum qui te nunquam deseret. 2760
MAG. Apage capularem senem! Haec excandescentia
defervebit ilico.
MIR. Sequamur, ocelle mi.
PERIL. Bono animo es. Pater meus, ne dubites, Algidium
nobis tranquillum dabit. (Exeunt Perilupus, Mirabella, 2765
Magneticus.
)
MIN. Ego autem ad Urinulum — (Intrat Urinulus.) Atque
illum!

ACTUS V, SCENA xii
URINULUS, MINULUS

URIN. Quid esse dicam quod a templo non redeunt?
MIN. Tibi vero, bone vir, quid cum templo sit negotii? 2770
URIN. O nugator nugacissime, tune hic eras? Nec audisti
boni quantum his nostris obtigit aedibus?
MIN. Aedibus? Ha, ha, he. Sed quid istuc tantum boni?
URIN. Mirum et memorabile!
MIN. Quin eloquaris? 2775
URIN. Laetum et laudabile!
MIN. —rabile —dabile. Sanun’ es?
URIN. Sana est et tota nostra familia. Cordeliam Archiater —
MIN. Quid tandem?
URIN. Dicam semel — in uxorem duxit. 2780
MIN. Serione hoc?
URIN. Quam serio tute statim videris. Adque adeo miror in
templo quid morantur tamdiu.
MIN. Si vera memoras, ex animo gratulor. Sed tu iam
vicissim auscultes mihi, et in nos etiam quanta est illapsa 2785
felicitas caelitus dicam.
URIN. Dic, obsecro, et verbo.
MIN. Vivit Perilupus.
URIN. Vivit?
MIN. Vivit, et ad templum iam modo cum Mirabella — 2790
URIN. Sodes, noli me ludere.
MIN. Verissima narro.
URIN. Ain’? Certe etiam gratissima. Quaeso te vero quibus
ille artibus ab Orco redux et amoribus etiam iam
potitur suis dicito, et breviter. 2795
MIN. Non potest, longa est historia.
URIN. Narrabis autem quamprimum licet?
MIN. Spondeo. Interea loci Molossus noster in vivis, annon?
URIN. In vivis. Imo et inter validos, valentes, hilares.
MIN. Plura porro mira! 2800
URIN. Sed et quod mirum multo omnium est maximum, in
tripudiis est totus.
MIN. Molossus in tripudiis? An illi potionem dedisti etiam
saltatoriam?
URIN. Inquam, et cantiunculis simul. Quid stupes? 2805
MIN. Rem incredibilem! (Enter Molossus practicing his dancing
and singing it as they that dance doe tralle, lalle, tralle.
)
URIN. Tuis ne vero credis auribus et oculis?

ACTUS V, SCENA xiii
MOLOSSUS, URINULUS, MINULUS

They both fall a laughing at him.

MOL. Quis hic, ha! Urinile? Simul atque Minule? 2811
MIN. Simul atque Molosse? Quod spires volupe est.
MOL. Quod spirem! At ego et spiro et spero Nestorem
spirando vincere.
MIN. Qui nuper “mortuus, mortuus sum” eiulabas. Etiam te 2815
hoc serio dixisse credidi, et epitaphium composui.
MOL. Epitaphium! At ego epithalamium cogito pro Achiatro
medicorum principe. Id cogito, et composui carmen panegyricum.
URIN. Ha, ha, he. Audiamus, Molosse.
MOL. Mox audias. Sed nondum a templo? 2820
URIN. Nondum.
MOL. Pish. Enecat me haec mora, et trall lall — Obsecro te,
nostin’ “hominem qui nodum nectit?”
URIN. Minime.
MOL. In malam crucem, quisquis est. 2825
MIN. Verum carmen, carmen panegyricum —
MOL. Accipe. (Cantat Molossus.)

Salta iam, Molosse, salta,
Cantes etiam voce alta.
Pro utroque causam habes, 2830
Edax cum te liquit tabes.
Archiater solus, solus ille
Galenis praestat centum mille.

Inspecto prius nostro lotio
Bibitur ambulatoria potio, 2835
Et statoria dein datur,
Qua appiosus hinc fugatur.
Archiater solus, solus ille
Galenis praestat centum mille.

In the midst of his singing enter from the temple Ucalegon,
Algidius, Theotimus, Pythiolus, Archiater, Cordelia, Perilupus,
Mirabella, Magneticus.

URIN. Molosse, eamus intro. En rediunt a templo. 2843
MOL. Redeuntne?
MIN. Eamus. 2845
MOL. Imus? Volamus, cantamus, saltamus. Minule,
Urinule. Vah, testudines! (Exeunt Molossus, Minulus,
et Urinulus.)

ACTUS V, SCENA xiv
UCALEGON, ALGIDIUS, ARCHIATER, THEOTIMUS

UCAL. Nescio an caelo an tibi, Algidi, plus debeam. Tu
mihi dedisti filium, et vitam filio, cum Mirabellam illi in 2850
uxorem —
ALG. Ipse si supplex a me petiisset Iupiter orasset quidem,
vix exorasset tamen. Cum autem tu, Ucalegon, cui
semper bene volui atque vos omnes uno ore hoc a me
efflagitaveritis maximopere, negare potuisse me 2855
existimatis? Gratulor tibi, Perilupe, tibi, Archiater,
vobisque omnibus.
UCAL. Unicum autem impetrandum restat.
ALG. Impetrasti, quicquid est.
UCAL. Ut Theotimo restituas aedes. 2860
ALG. Restituo.
THEOT. Te dignum facis. Remunerabo pecuniam.
ARCH. Sat est. Socer, Algidi, Theotime, nos intus expectat
caena. Moramur diu. Sed ubi Pythiolus?
THEOT. Mox aderit, quamprimum vestes mutaverit. (Exeunt 2865
Algidius, Ucalegon, Theotimus.
)
ARCH. Eamus, Perilupe. (Exeunt Archiater et Cordelia.)
PERIL. Sequar. O diem felicissimum! Benigne Atlas, inflecte
genua, et demitte solem ut deosculer qui nobis tam
auspicato illuxit hodie. Sed quid solem quaero? Sine te 2870
exosculier, Mirabella mea.
MIR. Prae gaudio ubi sim nescio.
MAG. Sed quid de me fiet, qui has vobis confeci nuptias?
PERIL. Te nostram adscisco in familiam.
MAG. Iam igitur Nonariae valedicam et improbis moribus. 2875
(Exeunt.)

EPILOGIZAT PYTHIOLUS

Vestes, uti iussus, mutavi, eadem opera exui Pythiolum et
quam in scena hodie sustinui personam deposui. Nimirum
peracta iam tandem est haec nostra qualiscunque fabula.
Unum Ipswichum sua cum Lynna tristem hinc abegimus, 2880
atque eo omnes quo rebus non faventes scenicis
transvectos cupimus. Ecquis est qui abnuit? Quin siquis
sit, supplodat, sodes, clare. Nemon’? Omen mehercle
optimum boni consulturos omnes hanc nostram
Valetudinarium. Atque illa sane misella, quid decernatis, 2885
nunc expectat dubia, utpote quam clauda atque infirma
fuerit probe sibi conscia. Experimini, spectatores,
quaquavorsum optimi, quam medicae sint vestrae manus.

Finis