Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACT IV, SCENE i
CORDELIA, MIRABELLA

CORD. Non mihi oculi dolent, Mirabella, omnes quod in hac
urbe virgines venustate praestas atque gratia. Attamen te
minus pulchram (iniurium nisi isthoc votum) optarem lubens.
Haec enim tua egregia forma meum mihi eripuit Archiatrum.
Cor eius isti transfigunt oculi, crines et isti illum captivum 1655
tenent adeo ut te totus amet, ambiat, unamque te semper
cogitet, et me miseram, quae eius incendor amore, spernat
atque negligat.
MIR. Forma egregia quid sit omnino nescis, Cordelia, si me
isthac ditatam putas. Verum haec qualiscunque demum 1660
illecebra si sit ulla, voluptasve minima tuo Archiatro, oculi
si animam sauciant illi obstringitve coma, illos effodiam,
hanc eradicabo penitus, et totam faciem tam atram reddam,
ut illi posterum terrori potius quam gaudio siem. Extincto
enim Perilupo meo, iam nulli placere cupio. Hei mihi! 1665
CORD. Mirabella, quid agis? Quid palles adeo? Quo se
genarum rosae tam derepente subduxere tibi? An forte
ruinam illis quam minata es horruere misellae? Quid taces?
MIR. Minime, Cordelia. Sponte sua potius evanuere
morigerae ut tui voti compos fias, quae me minus venustam velis. 1670
CORD. Nequaquam, Mirabella. Nam iam earum enascuntur
loco formosa magis lilia, quibus longe venustior videris, heu
longe amabilior.
MIR. Cur non illa carpis, Cordelia? Cur non in faciem involas?
CORD. Egone in illam nitidam, blandam naturae gloriam? 1675
MIR. Ludibrium potius.
CORD. Ah, non faciam. Hoc tamen a te supplex peto, ut
Archiatri amoribus pectus occludas tuum.
MIR. Occlusi iamdudum, Cordelia, atque odio abdidi.
CORD. Odio? At ne ames tamen. 1680
MIR. Si has pepulerit fores, operam ludos fecerit.
CORD. Mecastor bona es.
MIR. Pol ego Archiatrum effugere malo quam tu adipiscier.
CORD. Ob isthoc osculum — (Intrat Archiater.)
MIR. Atque, ecce, prodit. 1685
CORD. — vitae meae infelix felicitas.

ACTUS IV, SCENA ii
ARCHIATER,
CORDELIA, MIRABELLA

ARCH. Quam inique comparatum est iis qui aliis salutem
ferunt, ut sibi ipsis non possint auxiliarier. Languentes sanos
reddidi, vitam revocavi expirantibus, et qui gravissimis
decumbebant morbis in pedes restitui. Ipse iam aegre habeo, 1690
ipse amore febricito, sed nullum remedium nostro possum
invenire malo. Qui arte mea morborum agmina fugare soleo,
ipse iam pereo febri decoctus amatoria, quam extinguere
dum studeo aut propellere, paulatim confirmat se et incendit
magis, nec ullis pharmacis aut magicorum susurris imminui 1695
potest. Artem Galeni superat, et ipsum obstupefacit Aesculapium.
CORD. Adoriamur hominem.
MIR. Tu blanditiis, iurgiis ego.
ARCH. Quid video? Mirabellam meam?
MIR. Pish, tuam? Tygridi prius me nuptam volo quam 1700
homini tam inhumanis moribus.
ARCH. Hem. Istoc necasti verbo.
MIR. Gaudeo. Agedum, Cordelia, huic curemus funus.
CORD. Quin mihi potius exequiae parandae sunt. Nisi enim
Archiater mutuo mihi amore respondeat, non possum quin 1705
statim moriar.
MIR. Age igitur, Archiater, et virginem quae te semper eximium
habuit ab Orco libera.
ARCH. Si amorem ambis meum, actum agis, Cordelia. Nam
apud Mirabellam fixus sum clavo Cupidinis. Si autem mori 1710
cupis, sit tibi Charon propitius et pro naulo accipiat osculum.
CORD. Crudelis! Redde igitur mihi quam suffuratus es animam.
ARCH. Egone animam tuam, qui vix unam habeo?
CORD. In tuum dudum demigravit pectus.
ARCH. Quin cito evocato foras. 1715
CORD. Quin potius labra committamus, et in isto osculo facile
in me iterum transiliat anima.
ARCH. Odiosa es.
CORD. Hei mihi!
MIR. Siccine virginem tam illiberaliter accipis de te semper 1720
merentem optime?
ARCH. Bona verba, Mirabella mea.
MIR. Pish, abstine manus — Pish, abscede longius, nisi oculos
parvi aestimas.
ARCH. Imo illos nihili pendo, quibus Mirabellam me 1725
fugientem sentio.
MIR. Pish, apage, non places.
ARCH. At ut placeam quidvis faciam.
MIR. Hanc igitur redama.
ARCH. Viperam mallem. 1730
MIR. Omnium —
CORD. Ah, noli, MIrabella, illi quicquam inclementer dicere.
MIR. Quasi in illum gravius dici potest, qui ad hoc exemplum
te contemptui habet!
CORD. Etiamsi occiderit, non possum quin amem. 1735
MIR. Crudelissime.
CORD. Delectissime.
MIR. Fuge hinc, Styge immanior.
CORD. Ah, manta, obsecro, caelo cum sudum est clementior.
MIR. Tristi tristior hyeme. 1740
CORD. Blanda blandior rosa.
MIR. Ipsa quam feritas magis ferox.
CORD. Ipsa quam suavitas magis suavis.
ARCH. Me ad insaniam fere redigunt.
MIR. Cur non hinc fugis? 1745
CORD. Cur non in amplexus ruis?
ARCH. Plus tuo amore crucrior quam illius odio. (Exit.)
MIR. Quid faciamus, Cordelia?
CORD. Consequamur hominem, ut quod inceptum a nobis
est, perficiamus gnaviter. Cum enim te a sese alienam 1750
viderit, meque propter eum tam miris modis sollicitarier, vel tua
inimicitia vel saltem nostri misericordia victum huc tandem
amorem eius translaturum spero.
MIR. Dii faxint! (Exeunt.)

ACTUS IV, SCENA iii
BUBONIUS, PERILUPUS

BUB. Ah, furcifer, teneone te? 1755
PERIL. At satius erit me missum facere.
BUB. Quid tibi nostrum intra limen est negotii? Ah, tenebrio.
Tiff, toff.
PERIL. Nonne licet intrare in aedes patris?
BUB. Si paternam quaeris domum, ostendam tibi. Praeterito
hac recta platea sursum. Ubi eo veneris, carnarium est. Flecte 1760
ad sinistram, et ad dextram videbis antiquum ergastulum. Ibi
pater tuus habitat et omnes maiores tui.
PERIL. At Ucalegon mihi pater est.
BUB. Ucalegon? Herus meus?
PERIL. Vix tu herum putas, qui eius filium his sannis accipis et 1765
verberibus.
BUB. Quasi tu herilis filius!
PERIL. Quasi tu non nosti, Buboni!
BUB. Pol quidem miror qui nomen meum nosceret.
PERIL. At ego qui meum ignoraris miror magis. 1770
BUB. Qui possum scire quod nunquam audivi?
PERIL. Non potes non scire, quod audisti saepius.
BUB. Etiam philosopharis, carnifex? Tiff, toff.
PERIL. Perilupus ego sum.
BUB. Eheu! Eheu! 1775
PERIL. Quid fles, Buboni?
BUB. Perilupum herum meum, eheu! Ille fatali igne periit.
PERIL. Fateor quidem, sed Cupidineo.
BUB. Mortuum fateris, et tamen vivis?
PERIL. Qui in amore vivit, moritur. 1780
BUB. Ha, ha, he.
PERIL. Quid rides?
BUB. Ha, ha, he. Sanum tibi sinciput? Quenquamne hominum
posse mori simul et vivere!
PERIL. Amans potest. 1785
BUB. Ha, ha, he. Quid rerum, obsecro, est ille quem memoras
amans?
PERIL. Est vivum cadaver.
BUB. Iam me plane derisum sentio. Tiff, toff.
PERIL. Quid agis, Buboni? Unquamne de te male meruit 1790
Perilupus?
BUB. Tu quidem haud bene, qui Perilupum assimulas.
PERIL. Ah Buboni, dominus sum tuus.
BUB. Dominus?
Ob istoc verbum vapula. Nimis beata mihi
esset servitus, si tali servirem domino. Tiff, toff. Ha. Nescio 1795
quid res est, sed animus susurrat mihi hunc esse Perilupum.
Atque propemodum credo, tametsi pro certo habeo vitam
flammis perdidisse suam. Forte est de Phaenicis genere qui
eadem in flamma et moritur et oritur.
PERIL. Suavissime Buboni, duc me ad Ucalegonem obsecro. 1800
Ille me agnoscet, scio, quamprimum viderit.
BUB. Credo. Quando viderit, hoc est ac si diceres nunquam.
PERIL. Num caecus est?
BUB. Ego nescio an caecus sit. Hoc tamen scio, videre nequit.
PERIL. Dii meliora — 1805
BUB. Frustra deos invocas. Nam lacrymando corrupit oculos.
Herus meus Ucalegon hac praeteribit ad valetudinarium. (Exit
Bubonius.
)
PERIL. Quanta mihi mala exuscitavi hodie quae alte
dormiebant prius? Iam vix ipsa Salus tranquillare potest 1810
aut somnum inducere, etiamsi propria manu agitaret cunabula,
atque ex amore haec omnia nascuntur mihi. Audax nimium fuit,
qui ratem hanc fragilem amorum primus commisit fluctibus.
Mallem me Aegeo et iracundo Adriae quam amori credere:
si forte illorum <vis> audacem navitam ad imos deiiciunt 1815
manes, aliqua benignior unda id mali compensans affatim statim
ad caelos evehit. Sin navigans amator ad Tartara descendit, (idque
fit saepissime) cum Plutone semper habitat, de caelo in
aeternum desperat et syderibus omnibus praeter infelicia.
(Intrant Ucalegon et Bubonius.) 1820

ACTUS IV, SCENA iv
BUBONIUS, UCALEGON, PERILUPUS

BUB. Here, dolorem canem festinantem esse credo.
UCAL. Mordet quidem ut canis.
BUB, Non, sed quia caecos parit catulos.
UCAL. Tu etiam, Buboni, ut servorum captus est, herum
derides miserum? Ah, ubi is est qui Perilupi mei personam 1825
induit?
BUB. Hic ante oculos.
UCAL. Pergin’ etiam? Nullos habeo.
PERIL. Ah, pater adest, vix a lachrymis possum impetrare
loquendi copiam. Pater — 1830
BUB. Etiam aures perdidisti tuas?
UCAL. Quis me patrem vocat? Gratum quondam nomen, nunc
omnium ingratissimum, postquam filium amisi.
PERIL. At ego sum et animo et natura filius.
UCAL. Filius es mendacii Malitia te genuit, et eduxit Scelus. 1835
Pol quidem olfacio technas tuas, dolosque et fallacias.
BUB. Diis gratias, nasus salvus est, licet captus oculis.
UCAL. Quoniam iniqua fata mihi extinxerunt lumina, me facile
circumvenire putas, ideo natum fingis te esse meum ut me meis
emungas bonis. Sed erras longe, si his dolis censes me 1840
posse deludier.
PERIL. Per deos omnes, nulla subest dictis fallacia.
UCAL. Tace sis, sacrilege. Etiam deos tuae nequitiae testes
invocas?
BUB. Here, here, hominem in ius voca, atque dicam scribe maximam. 1845
UCAL. Minime, Buboni. Mihi praecavere potius res nostra
iubet, nam misere dolent oculi. Ad chirurgum me ducito.
PERIL. Quid dicam nescio, adeo animus dolore obstupuit.
BUB. Des manum, here.
UCAL. Tene. 1850
BUB. Qui possum, nisi porrigas? Iam habeo bene, attolle pedem.
UCAL. Quid est?
BUB. Saxum in via est. Here, iam ad canalem venimus. Transilere
opus est. (He delutes his master and leads him about the stage.)
PERIL. Ah. Patrem sic derideri sinam a nequam servulo? 1855
Sed quem voco patrem meum? Ucalegon omnem de me
eiecit animum patris. Quid hoc morbi est, ut filium non
agnosceret suum? Verum est istud verbum, hominem
adeo ex amore immutarier ut non agnoscas eundem esse.
Quot me curae simul vellicant! Domi exulo. Mirabella 1860
excidi. Repudiatus a patre. Plagis onustus. Pauper
sordidus. Ab omnibus contemptus, et a meipso maxime.
Tot mihi cumulantur mala ut ipsa conqueri incipiant,
tantis laborant in angustiis. Iam eo ventum est, quando
mortalibus liceat impune omne perpetrare nefas. Dii enim 1865
in hoc unum caput sua consumpserunt fulmina, ut iam
non habeant, unde male agentes puniant: dum me miserum
facere, student ipsi inermes fiunt.

ACTUS IV, SCENA v
PERILUPUS, MIRABELLA

PERIL. Ah! Quid video? Amores meos? Perniciem potius.
MIR. Inhumano es ingenio, Archiater, ferreo, adamantino, 1870
qui virginem, quae te veneratur atque colit, sic negligis, et
amantem non redamas.
PERIL. Occidi. Archiatrum adoras? Ambis? Colis? Abs amore
tuo abhorrentem etiam?
MIR. At interim, quid hoc morbi est quo plerunque fere 1875
omnes tenemur foeminae? Nimirum magno quae
acquirimus labore ea sola magni facimus. Ea autem quae
nobis ultro quasi accedunt obviam ingratae reiicimus.
PERIL. Iam liquido constat et me infelicem et hanc scelestam
esse, falsam, periuram, foedifragam, Plutone dignam 1880
coniuge.
MIR. Cur non a me exemplum sumis, Cordelia, quae
ludibrio habeo quibus maxime sum in deliciis, et quo magis
amaverunt, eo magis odi?
PERIL. At ergo cor istud perfidum perfodiam, teque in 1885
ancillam dabo Proserpinae.
MIR. Haud mecum sentis, Cordelia. Si enim me tam
inclementer tractaret Archiater, ego par pari referre certe
animum inducerem.
PERIL. Ha! Quid audio? Num de eius verbis erravi? 1890
MIR. Me autem, heu, plus quam vellem nimis humaniter
accipit. Amat, ambit, orat, instat, urget, et obsequitur,
gemit, suspirat, tandem tentat muneribus,
Sed Attalicis conditionibus nunquam evincet ut illi
adiungam animum. Perilupus enim, fata illi licet vitam 1895
extinxere, in animo vivit meo. O charissime Perilupus,
longinquus es, sed te millies momento cogitatione accerso
mihi, millies exosculor.
PERIL. Deorum numina! Quam totus mihi nunc displiceo, ut
virginem suspectam haberem quae citra noxam fuit. 1900

MIR. Tibi fidelis vixi, tibi, Perilupe, fidelis moriar.
PERIL. At illam compellare certum est priusquam abeat.
MIrabella.
MIR. Quis me nominat?
PERIL. Mirabella. 1905
MIR. Ha, quam cor mihi trepidat! Visa sum audire vocem
Perilupi mei.
PERIL. Mirabella.
MIR. Ipsus est. Certo de caelo loquitur.
PERIL. Imo in terris spirat Perilupus tuus. Cum autem te 1910
animo erga me firmo satis et fideli spectaverim non
coelum modo adeptus esse videor, sed immortalitatem
et voluptates superum. Quid stupes, Mirabella mea? Si me
Perilupum aegre credideris, annulum contemplare quem
auri propria infixisti manu. 1915
MIR. Deus bone! Ipsus est.
PERIL. Hei mihi! Deliquium patitur repentino percussa
gaudio. Mirabella — Mirabella — Quid faciam? O coelum!
Terras! Me miserum! Dira fortuna, me prius miserrimum
effecisti, nunc ultra terminum miseriae invenisti quo 1920
saevias locum. Heu me — Mirabella occidit, fida, pudica, casta,
mei amans, candida MIrabella occidit. Expergiscere, MIrabella,
expergiscere. Ah, metuo ut in aeternum dormias. Redi,
divina anima, redi in hoc formosum domicilium. Si
beatiorem sedem apud coelos quaeras, frustra quaeris. 1925
Reddite, invidi coeli, reddite animam Mirabellae meae, aut
oculos sydereos his densis obcoecabo suspiriis.
Mirabella, MIrabella, responde tandem Perilupo tuo, per has
lacrymas oro, per hos gemitus, per hoc suavium. Ha
calescit, oculos attolit. o divinum osculorum balsamum! 1930
Quantum tu apud foeminas vales, ut mortuas licet ab Orco
facias in vitam reduces!
MIR. Ha! Ubi ego sum?
PERIL. Ubi esse velis maxime, in Perlupi tui amplexibus.
MIR. Tene amplector, Perilupe mi? 1935
PERIL. Amplecteris, voluptas mea. Quid autem, Mirabella,
ut me aspexeris, vitae valedixeris?
MIR. Ah mortuum credidi. Ideo ad tenebrarum
descendebam domum ut te quaererem. Cum autem apud
inferos non inveni, ad superos revertor denuo, ut quod 1940
superest vitae tecum laeta exigam.
PERIL. Et ego in vitam tecum redii. Iam enim primo me sentio
vivere.
MIR. Cur autem mortem assimulasti, Perilupe mi?
PERIL. Ah, noli id percunctari, Mirabella mea. Nescis quot 1945
acerba mihi contigerunt hodie.
MIR. At tu facile scias, cum te tam efflictim depereo,
quanta me cura et sollicitudine tua affecit absentia.
PERIL. At iam ridere liceat, et animum oblectare lubentiis.
Age, mea Venus, excutiamus dolores et tristes tenebras1950
quae nostri gaudii eclipsin faciunt.
MIR. At metuo ut hoc gaudium perpetuum fiat.
PERIL. Dum tuo amore fruor nulla aegritudo animo obviam
fiat, quae mihi tristitiam adferat.
MIR. Si te etiam potiri liceat, Iunoni non inviderem amplexus 1955
Iovis. At pater —
PERIL. Acherunticus quid ille?
MIR. — iuravit centies —
PERIL. At millies pereat!
MIR. — medico me in uxorem dare aut nemini. Quod ut 1960
efficiat, apud Archiatrum me collocavit medicorum principem,
non dubitans quin eius devicta consuetudine animum illi
applicem.
PERIL. Heu! Aliud conspicatus sum quod mihi magnum fuit
principium mali. 1965
MIR. Sed per Venerem sancte iuro, patrem atque adeo
amicos omnes mihi iratos esse multo mallem quam cum illo
vivere aut abs te discedere.
PERIL. Euge, mea Penelope. Si te unquam tuus deserat
Ulysses, Mediterraneis sit ludibrio fluctibus. Quid suspiras? 1970
Bono fac sis animo. Aliquid dispiciam hodie ut in his
amplexibus secure dormias. Proin abi tu domum, et deos
comprecare ut mihi succedat prospere.
MIR. Coelum defatigabo precibus. Vale. (They kisse.)
Numquid aliud vis? 1975
PERIL. Aliud vale.
MIR. Centum potius. Vivitne meus Perilupus?
PERIL. Periculum facito. (They kisse.)
MIR. Vivamne te video?
PYTH. Mori non possum dum te amplector, mea 1980
immortalitas. (Ostium ab Archiatro crepuit.)
PERIL. De me ne verbum faxis cave.
MIR. Celare me posse putas tam insperatum gaudium?
Quisquis in hac laeta fronte Perilupum revixisse leget.
Iam ad patrem me corripiam, ut sciam quamobrem me 1985
accersi iussit hodie. (Exit.)

ACTUS IV, SCENA vi
URINULUS, ARCHIATER

URIN. Ubi amor regnum suum obtinet ibi ratio foras
extruditur. Abit, obit, navem conscendit, fugit. Hanc adeo
de hero meo coniecturam domi facio, ne quaeram foris.
Priusquam enim amori se totum dedit, nemo illo cordatus 1990
magis, nec magis severus quisquam fuit aut moribus
rectius compositis. Iam cum factus sit amans, insanit,
debacchatur, furit. Atque ecce prodit. Quam scintillant
oculi!
ARCH. Potin’ ut taceas, supreme caelitum? Decretum est. 1995
Morbos ipsos in morbos coniiciam, aegritudines faciam
aegrotare, febresque febricitarier. Veni, anhela febris, veni,
quae humanum coquis sanguinem, veni, et novum ignem
quo ipsa uraris incendam tibi. Veni, tussis, veni, quae
latrare semper soles. Te faciam in aeternum obmutescere. 2000
Tuque, nodosa podagra, quae homines, ut iumenta solent,
eiulare et reboare cogis, veni. Nolo tibi quicquam ominari mali,
quod faeneratores plerunque mulctas divites. Heus,
quae tacito consumis dente, tuos sanguisuga tabes,
clandestinos dolos feram? Non feram, trifurcifer. Veni, 2005
paralysis, veni. Ha, ha, he. Cur tarda es? Ha, ha, he. Quid paves?
Ha, ha, he. Quid trepidas? Timor egenerem arguit. Hem
tibi! Ha, ha, he. Quam pernix fugit tremebunda paralysis!
Ha, ha, he.
URIN. Quae te Furiae agitant, here? 2010
ARCH. Hem, quid agis, Urinule?
URIN. Urinarium lavo.
ARCH. Ha! Cuius urina est?
URIN. Caeli, credo. Nam dum minxit modo, captavi.
ARCH. Ha. De caelo decidit? Ha! Deos immortales! Quanta 2015
prodigia video natantia!
URIN. Quid vides,here?
ARCH. An caeli morbis etiam sunt obnoxii?
URIN. Anne aegrotant, here?
ARCH. Totum caelum vertigo occupat, luna lepra afficitur, 2020
ipse sol febre aestuat, cuius flammis splendet lucidius quam
nativo lumine. Audin’, Urinule? Quam caeli tussiunt! Nos
miselli et insipidi mortales, si unquam sonitum gravem ab
aethere accipimus, Iovem intonare statim credimus. Non,
non, non. Caeli male habentes tantum tussiunt. Sed quid
moras nectui inutiles? Ad sydera iter faciam continuo, ut
sphaeris aegrotantibus opem et salutem feram. Agedum,
Urinule, para tu clysterium. (Exit.)
URIN. Cum ad caelos perveneris, Iovem ora ut mentem
det tibi meliorem. Si hoc sit amare, a nostro pectore semper 2030
exulet. Nullum alium furentem Herculem agnosco praeter
amantem. Qui amorem furorem primo appellavit eius
naturam intellexit optime. Mirabellae semper advorsetur
Venus, quae amanti hero non respondet mutuum. Propter
eam enim haec turba nobis eveniunt. (Exit.) 2035

ACTUS IV, SCENA vii
NONARIA, WINIFREDA

NON. Ha, ha. he.
WIN. Eia, mea mater.
NON. Eia, mea filia. Ha, ha, he.
WIN. Quid tu tam hilaris es?
NON. Quid tu tam inepta es? Ha, ha, he.
2040
WIN. Mene igitur rides?
NON. Minime, sed stultitiam tuam non satis deridere
possum. Ha, ha, he. Virginitas in puella tam grandi vitium
est et prodigium. Ha, ha, he.
WIN. At mihi quidem smaragdo videtur longe pretiosior. 2045
NON. Smaragdo? Ha, ha, he. Centum si possiderem
huiusmodi gemmas, vitiosa nuce venderem.
WIN. At mater —
NON. Apage sis, phy. Si mea nata fuisses, moribus
consimilis fores, sed degeneras a nostra familia. Mater tua, avia, 2050
proavia, abavia, atavia, tritavia, dein amita, proamita, abamita,
adamita, soror etiam, sobrina, consobrina, omnes insignes quidem
erant ante meretricia. Tu autem a nobis aliena, nescio cui castitati
inhaeres iugiter. Mediusfidius indignum nostro genere fecisti
facinus! 2055
WIN. Mater —
NON. Apage, subditivam te puto. Si lana ac tela suavius
ducas quam osculis victum quaerere, fuge hinc, abi rus.
WIN. Ego ruri potius opto vitam inopem degere quam hic
inhoneste mihi parare divitias, ubi virginem esse non licet. 2060
NON. Inhoneste, si diis placet! Abi sis cum tua virginitate,
et vide quot sumptus tibi suggeret. Mihi crede, ut nunc
sunt hominum mores, nec victum nec vestitum praebet
WIN. Quanquam, mea mater, hunc vivendi modum et mihi
et caelo ingratum fore satis intelligo, quoniam tamen ita 2065
vis, en dicto obedientem filiam.
NON. Gaudeo, mea filia, cum hoc a te cum voluntate impetrem.
WIN. Necesse est, quo tu me modo voles, ita esse, mater.
NON. Ausculta igitur, dum quid in hac re te facere
velim ostendam tibi. 2070
WIN. Ausculto.
NON. Ad te amans forma impulsus tua accedit quotidie.
Unus, item et alter. Eos te oportet tondere, lacerare,
multilare, spoliare, deglubere. Atque opportune nunc sunt
apud nos quidem Pythiolus et Ipswichus, quos adduxit 2075
modo noster Magneticus, appoti. Hilarem volo his te
praebere atque facilem. Si hic in sinum tuum manum
inserere tu statim tuam in eius loculos. Si ille osculum
sumpserit, aurum tu illi deme clanculum.
WIN. Omnia haec fabre possum, etiamsi nulla mones. 2080
NON. Nil mirum, cum tibi exemplum unde discas domi habeas.

ACTUS IV, SCENA viii
NONARIA, WINIFREDA, PYTHIOLUS, IPSWICHUS

IPS. Heu! Eheu! Ebrius sum. Eheu! Sum ebrius. O Ipswiche,
Ipswiche, cur tu ebrius es? Siccine potasti, scelus? (Slip.)
PYTH. Quid fles, Ipswiche? Ha, ha, he.
IPS. Eheu! Ebrius sum, Pythiole, ebrius sum. 2085
PYTH. Non, non, oblitus est probe, non ebrius. Ha, ha, he.
IPS. Etiam derides me? Ego sum ebrius, ebrius, eheu! Si me
amas, verbera.
PYTH. Non amo te, hoc faciam tamen. (Slip.) Siccine, bibax?
(Slip.) 2090
IPS. Dignus sum, fateor. Eheu! Eheu!
PYTH. Nonne pudet te sic ebrium esse? Sic te brutum efficere?
(Slip.)
IPS. Up, up, up.
PYTH. Etiam evomis, bestia? Quoties admonui te ut ebrietatem 2095
fugias? (Slip.)
IPS. Eheu!
PYTH. Me pudet tui, et vehementer dolet te sic madidum
videre. Abi, bestia.
WIN. Ha,ha, he. Clodius accusat moechum, ebrius ebrium. 2100
NON. Operam demus, mi filia, ut in aedes nostras
alliciamus blanditiis. Salve, Pythiole.
PYTH. O Nonaria.
NON. Quem tu hominem excrucias adeo?
PYTH. Non hominem, Nonaria, sed brutum. Ebrius est. 2105
NON. Hoc humanum est.
PYTH. Humanum vocas inebriari? A me alienum semper
siet precor. Abi intus, bestia, ut hoc edormiscas vini. Abi,
bestia. Nonaria, tuae custodiae hunc commendo ebrium. Up.
NON. Quid, Pythiole? Etiam evomiturus es? 2110
PYTH. Non, non. Ego sum pulchre sobrius, diis gratias.
Sed hoc verbum “ebrius” dum in ore fuit, nauseam creavit
mihi. Up, up. Atque iterum. Up. Nauseabundum facit haec
tua praesentia. Abi bestia.
NON. Veni mecum, Ipswiche. 2115
IPS. Eheu! Eheu!
NON. Absterge has lacrymas.
IPS. Nunquam bibam in posterum, eheu, nec vinum summis
attingam labris. Eheu!
NON. Age, mea filia, cave ne hunc bolum e faucibus alia 2120
eripiat.
WIN. Ego hunc lepide tractabo, ne dubites (Exeunt Ipswichus
et Nonaria.
)
PYTH. Mea Winifreda, tune hic eras, neque praevideram?
WIN. Ego hic aderam, Pythiole, neque tu dedisti basium. 2125
PYTH. Iam resonans dabo. (She picks his pocket.) Ut
placet?
WIN. Osculum mehercle aureum, et magni pretii.
PYTH. Euge, mea animula!
WIN. O Venus, quam redolent chirothecae tuae! Nidus Titanii 2130
alitis haud spirat suavius.
PYTH. Hem, dono tibi.
WIN. Pol quidem gratias habeo maximas. Quid video,
Pythiole mi? An sydera digitos induis? Quid stellant adeo?
PYTH. Annulus est. 2135
WIN. Mecastor Phosphorum credidi, diei prologum.
PYTH. Cedo manus, mea Cythera. Tuus est.
WIN. Quid tibi rependam pro tanto munere?
PYTH. Annulatum osculum.
WIN. Ullos inimicos habes, mi Pythiole? 2140
PYTH. Quid istud rogas?
WIN. Quia gladium geris tam splendidum.
PYTH. Habeas tibi, mea voluptas.
WIN. Ah nolo, Pythiole.
PYTH. Vin’ habere? 2145
WIN. MInime gentium. Pulchriorem autem haud memini
me vidisse unquam.
PYTH. Etiam laudas? Per Iovem habebis. Hem tibi, mea
Penthesilea.
WIN. Forte tibi ex usu erit. 2150
PYTH. Nunquam. In Veneris enim campis milito, ubi arma
amplexus sunt et oscula. Certemus, mea amasia. Si basia
suavissima dederis, victoria coronaberis. Quid miraris adeo?
WIN. Diploidem tuam. Mira arte laborata mihi quidem
videtur. Certe haec ipsa vestis est quam Dido Aenaeae 2155
propria texuit manu. Quid agis, Pythiole?
PYTH. Diploidem exuo ut dem tibi.
WIN. Perbenignus es. Suntne subligacula eiusdem velleris?
PYTH. MInime. Vin’ ea habere?
WIN. Apage, egone isthaec ut desiderem? 2160
PYTH. Si laudas, mea tu, non possum quin tibi largiar.
WIN. Non laudo, mi Pythiole, sed perpulchra quidem sunt,
et Tyrio tincta murice.
PYTH. Per deos omnes habebis — hem tibi — Ligulam
holosericam. 2165
WIN. Ah, noli istaec in platea solvere.
PYTH. Volo. Egone tibi negare possum quicquam quod
placeat?
WIN. Melius intus accipiam.
PYTH. Duc me amabo. (Exeunt.) 2170

ΑCTUS IV, SCENA ix
ARCHIATER, CORDELIA

Archiater brought out by two, and laid in the arbour.

CORD. Sub hac umbrosa arbore collocate meum
Archiatrum, dum hac cithara somnum invitare studeo.
ARCH. Ego canticulam edam, Cordelia. Ha, ha, he. Ego
canam. (Archiater sings ridiculously.) 2175

Reluces ut stella,
Mea Mirabella.
Suavis es puella,
Parva et tenella,
Blanda et rubella, 2180
Tota es pulchella.

Ha, ha, he. Ut arridet tibi, Cordelia? Ut placet cantilena?
CORD. Supra sphaerarum melos, si Mirabellae nomen obliteres et
meum inseras.
ARCH. Ha, ha, he. (Plaies with his fingers.) 2185
CORD. Heu! Quam incomposite se gerit!
ARCH. Mene amas, Cordelia?
CORD. Quam amo te hae lacrymae indicium faciunt.
ARCH. At ego rideo. Ha, ha, he.
CORD. Utrum ego an ille ineptit magis aegre dicitur. 2190
Ille, qui insanit <aut> ego qui insanientem depereo.
Plus mihi eius stultitia placet quam aliorum prudens prudentia.
ARCH. Ha, ha, he. Cordelia. Ha, he. Cordelia.
CORD. Age, mea cythara, cuius dulcedine Threicius ille
feras, sylvas et saxa traxit saltantia. 2195
ARCH. Cedo mihi, Cordelia, ego sum cytharae sciens.
Ha, ha, he.
Cedo. Pulsare gestio. (Acts with his hands, as if he had it.)
CORD. Agite, bene modulati nervi, dicite modis, qui, dum
iis aures applicet, quietem alliciant. 2200

Dulcis somne, qui perduras
Animi propellis curas,
Qui excandescentem Iovem
Saepe mitem reddis ovem,

CHORUS A summa deorum sede 2205
Tacito descende pede.

Veni, veni, magnum numen,
Atque huic claude lumen,
Ut mens rideat, et dirae
Animi recedant irae. 2210

CHORUS A summa deorum sede
Tacito descende pede.

CORD. Ha! Iam tandem dormit. Deportemus. Placide, obsecro,
placide. (Exeunt

Perge ad Actum V