Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS III, SCENA i
URINULUS, PERILUPUS

URIN. Exi foras, mastigia, sycophanta, impostor, carnifex, imi
homuncio lecti, et necis pabulum.
PERIL. Haec non sunt mea nomina, nequam puer. 1055
URIN. At in te merito dici possunt, nisi tua haec exuperat malitia.
Nos adeo dignos putas in quos sic illudis, furcifer?
PERIL. Nescio, at me his indignum verbis certo scio.
URIN. Dignissimum quidem, atque etiam verberibus. (Beates him.)
PERIL. Quam levia haec sunt verbera, prae quibus puer Cupido pulsat! 1060
Eius sub imperio vapulet acerbius.
URIN. Quid tute tecum, scelestissime, loquere? Cur claudum simulas?
Membra tibi valida sunt satis atque perfecta omnia.
PERIL. Ah, nescis, immitis puer. Intus claudico, et tota cordis subsidit
fabrica. 1065
URIN. Etiam derides, carcer? Faciam ut ne usus fuerit claudicationem
tibi fingere in posterum. Ego id praestabo tibi. Agedum, aufer teipsum
cito. Vel si hoc tibi volupe visum fuerit, ad nos iterum te recipias. (Exit.)

ACTUS III, SCENA ii
PERILUPUS solus.

Quam cautus et sollicitus fui hodie ut fiam miser! Quantum
mihi operis alii sumunt ut evitent mala, tantum ego hodie ut 1070
conficiam cepi incogitans. Idque scire sudavi multum quod iam
rescitum nocet atque enecat. Dive Themistocles, artem tuam imploro
maxime. Edoce, edoce, doctum numen, qui hoc animo eiiciam meo et
oblivicscar penitus. Suspectus tantum mihi dum fuit Mirabellae amor,
plusque suspecta mea non fuit salus. At iam certo pereo, non 1075
arbitrario. Vidi enim hisce oculis Archiatrum (quem dii omnes
perduint) Mirabellam amplectentem meam, et avide petentem
oscula. Quid illa? Reiiciebat subdola. At novi artem virginis. Id
fecit, scio, ut illius animum inopia magis incenderet. O
formosa at infidelis, venusta at fallax faemina! Siccine 1080
fidem solvis? Siccine me miserum perdis et amantem tui? Heu
vitae iam saturat meae, cum Mirabellam fidei superstitem videam.
Fuge hinc, divina anima. Nonne pudet domicilii, et in taberna
habitare tam paupere, indecora, sordida? Exi, pete Mirabellae
pectus (heu!) formosissimum. Cor geminum gerit, quidni illi 1085
etiam geminetur anima? Corpus meum, benigna mater, tuae
commendo fidei. Quin gelidum aperito sinum, et quod dedisti
olim, iam repete, pondus (heu!) nimis inutile. Quid renuis?
Sin indignus videar hanc qui impetrem gratiam, sinito saltem
ut per te liceat ad inferos descendere. (He falles uppon his 1090
face, and sleepes.)

ACTUS III, SCENA iii
PERILUPUS, MOLOSSUS

MOL. Puff, puff, puff. Quam me ad languorem dedit haec deambulatio!
Heu me! Huff, huff, quam imbecillis sum, et debilis! Huff, huff. Haec
iniqua tabes, vorax tabes, sitibunda tabes omnes vires exhausit mihi,
nec sanguis nec succus inest in corpore. Nonne miris modis iam sum 1095
pallidus? Nonne videor effigies quadragesimae? Nonne anguilla? Nonne
hales exenterata, cyphra hominis? Hoc nimia fit cura et sollicitudine.
(Drinkes of his strong waters.) Nisi prospiciam mihi, haec edax tabes
me totum devorabit oppido. Proin ad valetudinarium me conferam.
(He spies Perilupus in ragges, whom he takes for Magneticus.) Ha, 1100
quis hic meis insidiatur pedibus? Ubi conspicilla mea? Dii me servatum
volunt et solum diligunt, Magneticus est somno vinctus atque fune.
Gratias vobis. At cave sis tibi, Molosse. Forte dormit ut vulpes solet.
Lente agas, lente atque caute. Magnetico vix credam mortuo.
Me pervium facere minatus es hodie. Quod ego iam praestabo tibi. 1105
(Steales upp the rope, and beates him.) Tiff, toff.
PERIL. Ha! (Awakes.)
MOL. Quid torvis me collustras oculis? Quid excolubras, serpens?
PERIL. Salve, infernae portitor ianuae, ingens Cerbere, umbrarum
custos, qui multiplici latratu Orcum mane suscitas. Duc me ad 1110
Rhadamanthi et tristis tribunal Aeaci. Virginem fluxae fidei et periurii
coram iis postaluturus sum ream.
MOL. Ego te ad infernum recta ducam via, ne dubites. (Dragges
him out.
) Dein redibo ad valetudinarium per posticum.

ACTUS III, SCENA iv
ARCHIATER, CORDELIA

ARCH. Istic quis miser, quem Molussus sic accipit inhumaniter? 1115
CORD. Pol pro merito, si scires mecum iuxta hominis nequitiam.
Magneticum vocant.
ARCH. Iam primum audio. Totus vero gaudeo, Cordelia, vulnus ad
cicatricem tam feliciter tendere.
CORD. Quantum tibi debeo, Archiater, quod medicinam mihi tam 1120
cito attuleris!
ARCH. Quin Aesculapio potius gratia habenda est, si quid tibi boni,
eius enim virtute fit, non mea. Vale, Cordelia, et patri tuo Ucalegoni
officiosissime ex me salutem dicito. Vale. (Exit.)
CORD. Vale, Archiater. Ah! Quid dixisti “Archiatro vale,” falsa lingua 1125
et properans nimis? Hoc cor nunquam dicturum est meum. Revoca,
revoca isthoc fugitivum vale, aut te eradicabo penitus. O quam te et
ardeo et depereo, Archiater! Huic vulneri medicatus es, sed
impegisti gravius. Illud in extrema cute, hoc imum pectus et cordis
occupat penetralia. Quam misere sum felix! Hodie nullam ego 1130
faeminam esse arbitror cui salus magis insalubris et advorsa est.
Sola aegritudo, aliis iniqua semper, mihi propitia et amica maxime.
Tristissimum aenigma! Aegra valeo, et valens aegra sum. Vulnus
enim dum in dextra habeo recens, crudum, dubium, Archiater
(quem medullitus amo) mihi praesenti praesens semper adfuit, aut 1135
manus adhibet medicas, aut consolari dat operam. Si vulnus
abstergere aut incidere coeperat, ego quasi perterrita eius deprehendere
manum et tenere arctius. At non prae metu, sed prae
amore hoc feci subdola. Quotiescunque vulnus oleo fovebat aut deligabat
leniter, ego dolorem simulans et ferre non posse me in eum reiiciebam 1140
toties. Haec pro amore feci nimio, at nil horum praesensit Archiater.
Cuius dum praesentia fruor, vulnus non est vulnus, sed vitam et
salutem iudico. Iam cum arte sua me salvam reddidit, vulnus nunc
sentio maximum. Iam enim ab illo abscedere et ad patrem redire
sollicitare non desinit. Hoc quidem iuvat, at illud mihi cordolium 1145
est maximum. Egone Archiatrum deseram, animae dimidium
meae? Quidvis faciam, hoc ne faciam. Quin reverti animo institui meo.
Aut novum simulabo vulnus, aut hoc repetam, aut (quod in proclivi est)
omnem illi amorem narrabo meum. (Redit in scenam Archiater.)
Atque opportune e valetudenario egredientem video. 1150
ARCH. Eam Cordeliam esse oportet, quae mihi fit obviam. Salve,
Cordelia. Quid huc reditio tam subita?
CORD. Hei mihi!
ARCH. Numquid accedit tibi infortunii?
CORD. Tu diiudica. Quidam abhinc festinati nescio quo telo 1155
vulnus inflixit maximum.
ARCH. Quis ausus est virgini tam insignem facere iniuriam?
CORD. Homo quidem facie honesta, liberali, eleganti.
ARCH. At mores formae sunt dissimiles.
CORD. Tibi vero simillimus: tute ipse hoc fecisti. 1160
ARCH. Egone? Medelam tibi, at vulnus nunquam attuli.
CORD. Hei mihi! Dum me sanasti, vulnerasti, Archiater.
ARCH. Aenigma loqueris.
CORD. Quod solvas tamen facile.
ARCH. Si Apollo essem. 1165
CORD. Filius es Apollonis.
CORD. Qua parte accepisti, Cordelia?
CORD. Illa scilicet, quae mihi longe est charissima.
ARCH. Cur cessas loqui?
CORD. Pudet. 1170
ARCH. Ah, stultitia, non pudor, est vulnere celare medicum,
quocunque situm est loco.
CORD. Dicam in aurem tibi. (She kisses him.)
ARCH. An labra aures putas?
CORD. Quidni? Cum amor loquitur, aurita debent esse labra 1175
osculorum vocibus.
ARCH. Non satis possum cogitando assequi quid tibi quaeras,
Cordelia, adeo de amore nescio quid perplexe loqueris.
CORD. Egone quid quaeram? Te quaero, Archiater, at invenire
nequeo. 1180
ARCH. Invenisse negas, quem ante oculos habes?
CORD. Ah utinam habere liceat!
ARCH. Nonne praesens sum tibi?
CORD. Corpore quidem, at animo longe remotissimus.
ARCH. Quasi mecum meum non gero animum? 1185
CORD. Estne Mirabella intus?
ARCH. Credo.
CORD. Ibi est animus tuus. Cum illa (absens licet) praesens semper es.
Ah, Archiater, male apud illam amorem collocasti tuum, quae te
ardenti magis fastidii flamma et odii persequitur quam tu illam 1190
amoris et benevolentiae. Quin potius amorem istum in illam transmoveas
quae te plusquam seipsam amat? Quid stupes?
ARCH. Egone ut Mirabellam deseram? Egone ut memet deseram?
CORD. Certe aedepol, Archiater. Ego ut te noscas, non ut te
deseras velim. 1195
ARCH. At vix te, aut me, aut aliud quicquam noscerem, si hoc facerem,
adeo conturbatae forent omnes rationes mihi. Cur has molestias creas,
Cordelia? Hancinne gratiam pro beneficiis referre? Hoccine praemium?
CORD. Melius compensare nequeo. Omnia, imo meipsam do tibi.
ARCH. Multum molesta es mihi. Ad patrem redi. Vale. (Exit.) 1200
CORD. At ego te sequar et prosequar, donec amorem tuum aut
mortem mihi invenero. (Exit Cordelia.)

ACTUS III, SCENA v
URINULUS, MINULUS

URIN. Quid herus meus subtristis redit intus cum Cordelia? Sed quid
id mea? Dolores qui alios angunt animi ego hilaris nullos
sentio. Ut ut res sunt nostrae, ego decrevi hunc diem in risu degere. 1205
Uberior enim laetitiae seges nunquam cuiquam obtigit quam haec,
quae nunc mihi hodie datur. Ego autem Minulum foras ut mecum
rideat. Heus Minule, Minule, festinato est opus! Minule, Minule,
cito, cito, propera, propera! (Urinulus lies downe at the doore, and
Minulus stumbles over him.
) 1210
MIN. In malum tuum, qui sic clamas, furcifer.
URIN. Cur tam tardus fuisti, Minule, qui semper soles unum
curriculum facere?
MIN. Etiam rides, furcifer?
URIN. Falleris, Minule, falleris. Ego derideo, ha, ha, he. 1215
MIN. Siccine me derisum habes?
URIN. Non, non, non. Ego te irrideo. Ha, ha, he.
MIN. Credo iam affuturum ubi hanc gratiam reponam tibi, Urinule.
URIN. At istuc in diem est quod minitaris, Minule.
MIN. Non longe aberit te dignum infortunium, mihi crede. 1220
URIN. Non credam. Ha. ha. he.
MIN. Cur fores nostras arietasti tam fortiter? Quid novi portas?
URIN. Iubeo te ridere.
MIN. Dolere diceres.
URIN. Molossum nosti? 1225
MIN. Insulsum illum bedellum, fatuum, fungum —
URIN. —stipitem —
MIN. — tardum —
URIN. — Boeoticum —
MIN. — risus pabulum — 1230
URIN. — atque ioci —
MIN. — temulentum —
URIN. — luscum
MIN. — pinguem —
URIN. — ingentem — 1235
MIN. — qui tantum de monte tenet.
URIN. Ipsissimum.
MIN. Probe novi.
URIN. Video — (Minulus steales upp to him to give him a box of the eare.)
MIN. Quid de illo? 1240
URIN. Cur accedis tam prope?
MIN. Ut dicas melius.
URIN. At non placet. Abscede longius, aut suavius redde.
MIN. Pergin’?
URIN. Nolo, nisi manus tibi a tergo complices. 1245
MIN. Quam cautus es, obsecro?
URIN. Hercle quidem oportet, qui rem habeo tanto cum nebulone.
(Minulus puts his handes behind him.)
MIN. Iam cedo.
URIN. Molossus iste apud nos est. Ha, ha, he. 1250
MIN. Quid rides?
URIN. Urinam secum attulit, atque tabem metuit maxime.
MIN. Quis?
URIN. Molossus.
MIN. Ha, ha, he. Tabem! Ha, ha, he. Facilius credam lunam morbo 1255
laborasse Gallico quam Molossum contabescere. Adeamus, sodes,
ut ludificemus hominem.
URIN. Quin potius evocabo foras. Tu interea operire dum exiero.
MIN. Ha, ha, he. Ha, ha, he.
URIN. Quid rides, Minule? 1260
MIN. Ha, ha, he. Parietes te valde amant.
URIN. Cur id dicis?
MIN. Haerent tibi tam familiariter.
URIN. An candifecere tergum mihi?
MIN. Videris albam induisse diploidem. 1265
URIN. Ah, mundes, obsecro.
MIN. Nolo.
URIN. Oro te, mi Minule
MIN. Orare compendifac, mi Urinule.
URIN. Amabo. 1270
MIN. Quo ore hoc a me exoratum ferre putes, qui me tam indigna
iniuria mulctaveris hodie?
URIN. Istam, crede mihi, aliquo resarciam beneficio.
MIN. Impetrasti.
URIN. Bonus es. 1275
MIN. Tergum obvertas mihi. (Trips up Urinulus heeles.) Ha,
ha, he.
URIN. Lepidum tibi visum est, scelus, sodalem occidere?
MIN. Nisi malum hoc a me mendicasses, non fecissem.
URIN. Aegre te quidem provocatum scio malefacere. 1280
MIN. Quis his verbis non flectitur? Oro, obsecro, amabo, mi
Urinule, si quid mali a me ortum est tibi, bono resarciam.
Negare quicquam tibi me putes posse his precibus?
URIN. Non sat esset me pessundare, quin insultes insuper?
MIN. Numquid tibi iam debeo? 1285
URIN. Non, solvisti omnia.
MIN. Proin in gratiam redi.
URIN. Aequum postulas. Par pari retulisti.
MIN. Pax. (They shake handes.)

ACTUS III, SCENA vi
URINULUS, MINULUS, MOLOSSUS

URIN. Atque ipse exit foras. 1290
MIN. Age, delude hominem, ego hic tibi succenturiatus ero.
MOL. Urinule.
URIN. Molosse, salve.
MOL. Attemperate quidem salutem optas mihi, nam animo
fere sum perturbato atque incerto prae aegritudine. 1295
URIN. Sine me ut tuos pulsus sentiam. Deus bone, quam feriunt!
Non fortius Vulcanus incudem —
MOL. Hei mihi! Quid ais?
URIN. — aut Mercurius ante fores verberavit Sosiam.
MOL. Hei, hei! Quid faciam? 1300
URIN. Cedo urinam, ut ostendam hero.
MOL. Age sis, mi Urinule. (Urinulus seemes to goe in, but stands
behind him jeering.
) Tot me excarnificant morbi, quot annosus
equus est obnoxius. At prae omnibus haec tabes, iniqua tabes
mihi hostis est acerrimus. Ubi consilium et salus mea? (Pulls 1305
out his bottle of strong waters.
) In his aerumnis tu mihi solatium
unicum, coniux charissima.
MIN. Ha, ha, he. Certum est hunc hominem illudere. Heus tu,
imago mortis, quid portas novi ab inferis? Nondum Tantalus
captavit poma fugacia? Et Belides sua repleverunt dolia? 1310
MOL. Cur haec a me quaeris, nugigerule?
MIN. Quia Orci es incola.
MOL. Non, non, ego sum Molossus, bedellus miserrimus.
MIN. Medius fidius visus es mihi umbra exanguis atque pallida.
MOL. Hei, hoi! Umbra! Hei! 1315
MIN. Facies tua nunc est candidior.
MOL. Hei, hoi! O tabes, tabes, quantum tu apud mortales
potis es, ex hominibus ut umbras efficias!
MIN. Urinule!
URIN. Molosse, Molosse! Aesculapi, fer opem. Quam pallidus 1320
es!
MOL. Hei hoi! An umbra etiam tibi videor, Urinule?
URIN. Es quidem, haud videris.
MOL. Hei, hoi!
URIN. Heus puer, Revocemus huic palmis fugitivum sanguinem. 1325
(Both cuffe and clappe him.)
MIN. Diis gratias, sanguis iam redit.
MOL. Ha, reditne?
URIN. Atque sedem antiquam occupat.
MOL. O Urinule, quid herus tuus — ? 1330
URIN. Hei mihi!
MOL. Quid suspiras?
URIN. Quid herus meus ait, rogas?
MOL. Maxime.
URIN. Mortem in urina tua conspexisse dixit. 1335
MOL. Mortem, ohime, ohime, mortem! Quid faciam? Ohime!
MIN. Ha, ha, he.
URIN. Potionem hanc iussit ut totam absorbeas, quo facto movere
te postea opportet ocyssime.
MOL. Quid est? 1340
URIN. Potio salutifera, et a Galeno vocatur Potio Ambulatoria.
MOL. Quid? Ambulatoria?
URIN. Scilicet, quicunque eam bibit, ambulandum est illi continuo,
et quantum potest celerrime.
MOL. Porrige, quaeso, porrige. 1345
MIN. Quid est?
URIN. Clysterium.
MIN. Quam avide ingurgitat asinus! Ha, ha, he.
MOL. Fah, fah, fah, Acherontum hausi atque Stygem. Fah, fah, fah.
URIN. Iam move teipsum quantum potes, curre, propera. 1350
MOL. Puff, puff, puff.
URIN. Tardus es.
MOL. Puff, puff. Sine me respirem.
URIN. Nullo pacto. Vitam in periculum ducis.
MOL. Puff, puff. 1355
URIN. Age, inquam.
MOL. Puff, puff, lassus sum.
URIN. Contolle gradum.
MOL. Aegre quidem — puff — anhelitum — Puff — traho.
MIN. Ha, ha, he. Satis iam hominem pro ridiculo habemus. Eamus 1360
intus. (They carrie Molossus in.)

ACTUS III, SCENA vii
PYTHIOLUS, MAGNETICUS, IPSWICHUS
Pythiolus in vestibus meretricis.

PYTH. Ain’ tu Ipswichum zythobibulum esse et scortum obnixe
quaerere?
MAG. Aio enimvero.
PYTH. Non credam. 1365
MAG. Non credis? Cornea tibi fibra est. Vin’ oculis fidem habere
tuis?
PYTH. Vix quidem. Pietati enim studet maxime.
MAG. Pietati? Ha, ha, he. Pietatis sane prae se fert speciem,
reapse nemo alienior. Vultum hominis gerit sanctissimi atque longe 1370
tetrici, at scortator est egregius, bibit strenue: nemo profusius, ad
ambas usque aures se implet. Ebrietatem oblivionem vocat, et
vitiare virgines est illas instruere. Ha, ha, he.
PYTH. Vera loqueris?
MAG. Aut mentiuntur Apollinis oracula. 1375
PYTH. Duc me ad eum, obsecro.
MAG. Non opus est, statim hic aderit modo promissis steterit.
Proin tu vide meretricis partes agas subdole.
PYTH. Simulabo graphice, ne dubites.
MAG. At metuo ut ridendo teipsum prodas. 1380
PYTH. Laudabis.
MAG. Cave sis.
PYTH. Mirabere. (Ipswichus peepes out.)
IPS. Magnetice, Magnetice.
PYTH. Et eius vocem visus sum accipere. St. 1385
IPS. Magnetice.
MAG. Ipsus est, obvela faciem.
IPS. Magnetice.
MAG. Quis me? Ipswiche, opportune te offers mihi.
IPS. Quid? Adduxisti virginem? 1390
MAG. Quam promisi, lepidam, succi plenam atque sanguinis.
Cur non prodis?
IPS. Prospecta, quaeso, prius, ne hic Pythiolus in insidiis lateat.
PYTH. O nebulo!
MAG. Nullus est. 1395
IPS. Circumspice porro.
MAG. Nemo est.
IPS. Utere oculis meliuscule.
MAG. Quam tu cautus es!
IPS. Oportet sane. 1400
MAG. Mihi crede, nullus est Pythiolus, nisi vestes gerit foemineas.
IPS. Ipse collustrabo. Ha, eane est?
MAG. Ea est.
IPS. Euge! Quam magnifice se gerit!
MAG. Sic Iuno solet, quando Iovi studet placere maxime. 1405
IPS. Magis magisque impense cupio illam instructam dare.
MAG. Age sis, tuam facies facillime auro et blanditiis.
IPS. Tu interea prospecta in hoc diverticulum, ne de improviso
nos opprimat Pythiolus.
MAG. Tu etiam cave, ne isthic obrepat. 1410
IPS. Sane.
MAG. Ha, ha,ha. Non somnias quam prope tibi sit Pythiolus. Atque
adeo malum iocularium. Ha, ha, he.
IPS. Salve, quantum mereris, idque plurimum, mea soror charissima.
PYTH. Quis me sororem appellat? Mihi quidem non placet 1415
haec salutatio. Nos enim meretrices tanquam uxores tractari
malumus, non tanquam sorores.
IPS. Salva sis igitur, uxor mea.
PYTH. Neque hoc placet: mallem osculum pangeres quam 1420
salutem dicere, quisquis es.
IPS. Oscula tibi dabo centum, dein mille, dein centum altera.
PYTH. Neque hoc minus displicet: qui amicae nil praeter oscula
dat, amens, haud amans.
MAG. Quam fabre quod suum est agit Pythiolus! 1425
IPS. Quam facilis haec est meretrix!
PYTH. Quam facile huic imponitur! Nonne stulta sum nimis
faemina, quae sic blande alloquor priusquam faciem contemplor
hominis? Oh, tune hic aderas, mi homo sanctissime?
IPS. Aderam sane, meum corculum, voluptas mea. 1430
PYTH. Apage, delicias facis. Egone voluptati ut siem?
IPS. Utinam chirotheca fiam, ut manum tuum deosculer! Utinam
catella fiam, modo liceat labella tua circumlingere! Utinam pediculus,
ut per membra tua repam!
MAG. Ha., ha, he. Utinam etiam sterquilinium sies, ut in te alvum 1435
exoneret suum!
IPS. Sane percupio. Pastillos et balsamum effundet bellissima
virguncula.
PYTH. Iam tandem sentio stolida in stercorarium converti cupis
ut me odore pessimo a lecto tuo absterreas. 1440
IPS. Ah ne id dicas, mea tu. Eamus cubitum.
PYTH. Duce me, amabo. At cum cogito, non possum tibi hanc
dare.
IPS. Occidisti.
PYTH. Iamdudum pollicita fui amico. 1445
IPS. Cui?
PYTH. Generoso admodum, et mihi intimo.
IPS. Licet nomen eius percunctarier?
PYTH. Licet. Pythiolus.
IPS. Occidisti iterum, Eum nostin’? 1450
PYTH. Non me ipsam melius.
IPS. Tene amat Pythiolus?
PYTH. Non oculos magis. Atque illum vicissim deamo, ut aegre
quidem possim ab eius divelli latere.
IPS. Vah. Asinus est. 1455
PYTH. At bellus.
MAG. Iam res incalescit.
IPS. Deformis, gibbosus, unoculus, colore mustelino.
PYTH. Oh.
IPS. Cur caput quassas? 1460
PYTH. Nihil.
IPS. Os eius ad occidentem tendit, nasus ad orientem, et tantae
amplitudinis,ut in eius effingenda fabrica naturam totum annum
consumpsisse putaveris.
PYTH. De qua fabrica loqueris? 1465
MAG. Narium.
PYTH. Ingentes quidem.
IPS. Olet praeterea nil nisi lotium et cloacarum viscera.
PYTH. Mihi quidem suavius videtur supra rosas, horti gloriam.
IPS. Vah! Nondum audisti quod est gravissimum. 1470
MAG. Vae scapulis tuis, Ipswiche, nisi caveas.
PYTH. Ecquid gravius dici potest?
IPS. Morbo laborat Gallico.
PYTH. Quis?
IPS. Pythiolus. 1475
PYTH. Pro certon’ habes?
IPS. Quam me vivere.
PYTH. Tu fortassis parum nosti hominem.
IPS. In cute novi. Utinam te tam bene noscerem, mea Cynthia!
PYTH. Statim licebit. 1480
IPS. At id statim annus erit.
PYTH. An eius unquam vidisti faciem? Formam (aiunt)
gerit nostri persimillimam.
IPS Apage, non forma et deformitas, caelum et solum, nix et pix
magis differunt. 1485
PYTH. Vin’ vultum contemplari meum ut magis iudices?
IPS. Nihil est quod cupio magis videre. Age, mea Venus, pelle hanc
nubem, et fac me omnium (Pulls of his scarfe.) — infelicissimum.
PYTH. Ut placet spectaculum? Nonne Pythiolo sum probe similis?
IPS. Plus quam vellem. 1490
PYTH. Egone sum deformis adeo, ut dixisti modo? Gibbosus? Pix?
Nasum gero elephanticum, vix anno fabricatum? Ego te pulchre
depexum dabo, ut dignus es, furcifer. Tiff, toff. Egone morbo
inficior Gallico? Tiff, toff.
IPS. Perii, disperii, interii. Magneticum eradicent superi, qui 1495
mihi sic imposuit!
MAG. Non sat erat huic, quin mihi etiam pergas maledicere?
Tiff, toff.
IPS. Hinc, illinc, utrinque pereo.
PYTH. O Ipswiche, Ipswiche, noli meretrices insectari. 1500
IPS. Manifestus sum. Quid de me fiet?
PYTH. Vin’ pediculus fieri?
IPS. Opto saltem vel sex habere pedes ut hinc ocyus aufugiam
(Runs away.)
MAG. Ha, ha, he. Quam pernix fugit homuncio! 1505
PYTH. Iniquiorem hominem magisque versute malum vix credo
apud inferni incolas.
MAG. Mihi posthac fidem te habiturum spero.
PYTH. Vix tibi aut Apolloni crederem, si propriis non vidissem
oculis, inhaerere adeo videbatur virtutibus. 1510
MAG. Meretricibus potius.
PYTH. Video, atque gaudeo hoc tandem olfecisse. Metuebam
sane ne ad patrem literas mitteret.
MAG. Iam noster est, nobis omnia faciet et obsequetur quae volumus.
PYTH. Proin investigemus hominem ut ridendo — 1515
MAG. — saltando —
PYTH. — scortando —
MAG. (Aside.) — vosque emungendo —
PYTH. Quid ais?
MAG . — poculaque exiccando — 1520
PYTH. — lepide hunc sumamus diem.
MAG. Festivum caput! Ha, ha, he, heigh. (Exeunt. Intrat Minulus.)

ACTUS III, SCENA viii
MINULUS, MOLOSSUS, URINULUS

MIN. Ergo nos soli non sumus hilares, rident et mortales alii.
Interea loci auro expendi debet consodalis meus Uurinulus. Quot
modis et exemplis ludificatus est Molossum hodie! Novos iam incepit 1525
ludos et miras concinnat fallacias. Nescio enim quibus
potionibus inebriavit hominem, et induxit credere se equino
morbo infici, atque illi salviatum paravit opiparum. Nae Molossus
hic ad amussim est asinus et mulus magni pretii. Ha, ha, he.
Vix a risu tempero cum de illo cogito. Ha, ha, he. Atque ecce, 1530
prodit bestia. (Intrant Molossus et Urinulus.)
URIN. Fac sis praesenti animo, Molosse mi.
MOL. Qui possum, Urinule, cum haec tabes me tractat adeo
inhumaniter?
URIN. Dii, vostram fidem! Quoties dicam tibi, non est tabes quae 1535
te excruciat, sed apposius?
MOL. Apposius? Quid isthoc morbi est?
URIN. Morbus equinus est.
Viden’ quam titubas?
MOL. Hei, hoi! Video. Sed men’ equum censes?
MIN. Non,non (Ad spectatores.),ed asinum egregium. 1540
URIN. Non censeo, Molosse, sed equino laboras morbo, satis
certo scio.
MOL. Qui fieri potest?
URIN. Vah! Multi hoc anno equina corripiuntur lue.
MOL. Verum dicis? 1545
URIN. Fidem non habes hero meo, qui omnium medicorum et
chirurgorum facile princeps cluit? Ipse dixit. Praeterea ego scio.
MOL. Hei, hoi! Qui scis, Urinule?
URIN. Oculi tui flavi sunt. Adesdum, Minule, specta modo.
MIN. Aesculapi! Toti aurei videntur. Lavit Pactoli fluctibus. 1550
URIN. Appiosus est planissime.
MOL. Hei, hoi!
URIN. Nunquam cum iumentis pernoctasti?
MOL. Hei, hoi!
URIN. Quid fles? 1555
MOL. Hei, hoi. Iam credo appiosum esse.1 Hei, hoi.
URIN. Quid sentis?
MOL. Hei, hoi. Fateor, heri in via lassus sedebam in vicini stabulo,
atque ibi gravi oppressus somno dormivi usque ad lucem. Hei, hoi!
MIN. Ha, ha, he. 1560
URIN. Nonne sanguinem decursantem sursum atque deorsum
persentiscis?
MOL. Hei, hoi! Sentio, plane sentio.
URIN. Nonne genua debilia?
MOL. Etiam. Hei, hoi. Quid faciam? 1565
URIN. Mitte has lacrymas, alunt aegritudinem. Haec potio te ad
pristinam restituet valetudinem.
MOL. At metuo ut sit Ambulatoria.
URIN. Imo est Statoria. Nam cum hanc ebiberis ne movere quidem
oportet. 1570
MOL. Oh gaudeo.
MIN. (Minulus calles Urinulus aside.) Urinule, nolo hominem interfici.
URIN. Ineptis.
MIN. Quid est?
URIN. Nil nisi purgatio saluberimma. 1575
MOL. Age igitur. Ha, ha, he.
URIN. Molosse, para teipsum, attolle caput. Hic maneas oportet,
atque in hoc statu. (They putt it downe his throat with a horne, and
sett him against the wall.
) Si caput declines vel tantillum aut
pedem moveas, mortuus es. Ipsa Salus tibi salutem ferre non potest. 1580
MOL. Oh, oh, nolo.
URIN. Cave ne feceris, nisi vitam parvi pendis.
MIN. Ha, ha, he.
URIN. Ha, ha, he. (They both goe in.)

ACTUS III, SCENA ix
MOLOSSUS, PERILUPUS

MOL. Oh, oh, nescio quid insolutum in ventre sentio. Non bene 1585
conveniunt inter se viscera, quam murmurant! Oh. Potio quam
hausi non gaudet domicilio, nititur exire foras. Oh. Oh, oh.
Aegrotus sum. Tum metuo Magneticum, ne me oppresserit.
(Intrat Perilupus.)
PERIL. Ubi Molossum inveniam, qui me plagis totum operuit 1590
hodie?
MOL. Occidi. Magneticus est.
PERIL. Abs quivis homine cum nihil promeritus <es> iniuriam
accipere doleas, verumenimvero id tandem peracescit,
quem minime aequum est facere, is fecerit. Quid, Molosse, in 1595
te unquam admisi sceleris? Quid feci innocens, ut mihi me
indignas teque dignas aspergeres contumelias? Sed foenerata
quidem haec collocasti mala, duplicata erunt tibi si vixero.
Quid igitur? Qua insistam via?Ubi hanc quaeram bestiam?
MOL. Etiam bestiam vocat. Certe suboluit illi morbus meus. Hei 1600
mihi, quam timeo! Oh, oh.
PERIL. Quid facerem, si nunc eum apprenderem dum aegritudo
haec est recens? Sane illum tunderem, agerem, raperem, et in
terram colaphis defigerem.
MOL. Quid faciam? Si maneo, hic me occidet. Sin aufugiam, 1605
pereo funditus.
PERIL. Viscera eius effoderem, ex quibus capistrum facerem, ha,
ha. Atque eum eo cogerem ut gulam sibi constringeret.
MOL. Hei mihi! Quantum eius verba intelligo, crux, capistrum,
malefactor et carnifex futurus sum simul. 1610
PERIL. At unde dicam hos provenisse gemitus? Quaenam haec
suspiria? Quis gigas has tuetur fores?
MOL. Visus sum.
PERIL. Ipsus est quem quaero. Vapula. Tiff, toff. Quid hic agis,
rhinoceros? 1615
MOL. Sine me, obsecro. Oh, oh, oh.
PERIL Egone te sinam tranquillum fore, qui me sic inquietasti hodie?
MOL. Oh, sine, aut ego pereo.
PERIL. Et hoc studeo maxime. Tiff, toff. Utinam veru mihi in manu
adsit, ut bovem hunc perforem atque assem integrum. Tiff, toff. 1620
Verberando quidem defessus sum.
MOL. Parcas iam tandem mihi et me missum facias.
PERIL. Pervolve igitur in pedes et me ora.
MOL. Non audeo.
PERIL. Quidum? 1625
MOL. Si caput deponerem aut hinc dimoverem pedem, certo
mortuus sum.
PERIL. Quid, malum, rei est?
MOL. Appiosus, oh, appiosus me tenet miserrime. Hei mihi.
PERIL. Etiam derides? Contagio haec iumentis peculiaris est. 1630
MOL. At hoc anno humanum invasit genus.
PERIL. His tricis atque dolis me posse deludi putas? Tiff, toff.
Quid hic stas, verberea statua? (He beats him about the stage.)
MOL. Mortuus sum, oh, oh, sum mortuus.
PERIL. Mortuus es, et eiulas? 1635
MOL. Oh, ho, mortuus sum, oh, oh, oh.
PERIL. Cur caput in sublime erigis?
MOL. Oh, mortuus sum.
PERIL. Cur non te ad pedes obiicias meos atque obsecres?
MOL. Oh, mortuus sum. (He goes againe into the hospitall 1640
holding upp his head.
)
PERIL. Foh. Quam olet pessime prae timore! Subligaculis
contumeliam fecit maximam. Probe de hoc asino ultus sum,
dedit poenarum satis. Iam ad patrem me conferam, qui
nimis graviter seipsum excruciat. Dum mortem fingit amore 1645
insaniens filius, indulgens pater lacrymis et suspiriis accersit
sibi veram mortem, solidum et certissimum exitium. Ubi
autem me superesse et vitalem spiritum ducere perspexerit,
<erit> iterum tanquam Pelias: spes est emersurum illum
adolescentulum. (Exit.) 1650

Perge ad Actum IV