Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS II, SCENA i
PERILUPUSin pannis Magnetici.

Duram servit servitutem qui servit Cupidini. En famulos 551
ornat vestibus quam splendidis! Si sitiant, solae illis sunt
gustandae lachrymae. Si esuriant, dolorum et curarum dimittit
saturos, triste convivium! At ego quod optarim tamen quam
vel Syracusanas epulas multo potius, delicias modo liceat 555
gustare tandem Mirabellae meae. O Mirabella mea! At cur
tuam appellas, miser? Illa (heu! vereor nimis) ad medicum
animum adiecit suum. Quod si ita sit, mortem nunc simulo,
at tum revera moriar. Hac de re ut certior fiam, sic larvatus
hospitium ingredior. At pater est. Quod faciam? (Old Ucalegon 560
having left his daughter in the hospitall to be healed of her
wound returnes homeward, but meets with his sonne whom
he takes for Magneticus, in whose ragges he was.
)

ACTUS II, SCENA ii
UCALEGON, PERILUPUS

UCAL. Dum hanc molestiam ex animo studeo expuere, eo altius
se infigit, et haeret magis. 565
PERIL. O quam prae metu cor mihi palpitat! Ausus fuero patrem
his dolis deludere?
UCAL. O mi charissime Perilupe, nunquam te his oculis intuear
postea.
PERIL. O mi charissime pater, egone te efflictim adeo excruciari 570
sinam, qui mihi optime consultum cupis?
UCAL. Si perire necesse fuerit, utinam alio periisset mortis
genere, ut osculo saltem uno fuisset licitum dixisse supremum
vale. Hei mihi! (Weepes.)
PERIL. Crudelissime Perilupe, hoccine officium filii, amantem 575
patrem falsa tristitia afficere? At hoc suadet amor. Fuge, fuge
hinc, nequam Cupido. Si alatus sis deus, ut cecinere poetae,
alas exerce tuas, et fuge ocyus. Quanquam quo feror, praesentis
opportunitatis immemor? Mirabellae fidem pertentandi suppetit
iam locum mihi, quem sperare posthac summa erit inscitia. Hanc 580
igitur insistam viam. (Meets his father begging.) Reverende
senex, benigno respicias lumine quem caeca fortuna ipsa
miseriorem fecit miseria.
UCAL. Sycophanta impurissime, nonne me satis prius irrisum
putas? 585
PERIL. Sycophanta?
UCAL. Abi in cruciatum versute male, quem prius amore, nunc
summo prosequor odio.
PERIL. Quid hoc est? At metuo ne me noscat pater.
UCAL. Male conciliate, et moribus educate pessumis, siccine 590
ex nostris incommodis tua studes commoda?
PERIL. Certo certius patri subolet quod acturus sum.
UCAL. Nil tibi curae canities haec?
PERIL. Istas venerandas nives in honore semper habui maximo.
UCAL. Cur igitur mihi hodie imposuisti mendaciis? 595
PERIL. Egone? Qui possim, qui tecum ne unum verbum
commutavi hodie?
UCAL. Nonne tu filium meum (quem o si suspiria possint
ad vitam revocare mea!) vidisse dixisti?
PERIL. Vidi, aut non meipsum iam video. 600
UCAL. Pergincetiam falsa dicere? Non me fugiunt doli tui
atque astutiae. Vultus, crines, gestus, cicatrices, oculi, habitus,
gemitus et suspiria, fucata haec sunt et ementita omnia. Hos
mores fuge, et ad teipsum redi. Nostra lenitas tibi
consulere potius quam te ulcisci monet. (Exit Ucalegon.) 605
PERIL. Pater — Quomodo haec ad patrem permanarent non
satis possum in coniecturam evadere. Certum est mihi illum
sequi, genua adorare, et veniam petere. Iam Magneticum
nimis conventum cupio, vestes ut reddat mihi. Atque eccum,
opportunitate optima advenit. 610

ACTUS II, SCENA iii
PERILUPUS, MAGNETICUS

PERIL. Quam basilice prodit! Quid rei est?
MAG. Quantos honores simul cum vestibus indui hodie! Me
pauperem atque pannosum quem dudum contemptui habuere
singuli, nunc his ornatum plumis summo honore impertiunt,
dominum salutant undique. Rogitant qui siem, et nescio 615
quibus claris insigniunt nominibus, quasi “Mecaenas” essem,
et “atavis prognatus regibus.” Ha, ha, he. Inter hos Mollossus, cui
hodie tot nova et acerba obieci mala, nudo capite et flexo
poplite me praetereuntem veneratur humillime. Quem ego pede
canalem exsiccatum misi e vestigio. Ille, quasi me aliqua 620
contumelia affecerat, statim lacrymis et suspiriis adoritur,
orans et obsecrans ut ignoscerem iniuriae quam ego illi
feceram. Ha, ha, he. Quid valeant videte nitor et cultus
corporis.
PERIL. Magnetice, te opportune quidem obvium dedisti mihi. 625
MAG. Ha! Quis est ille homuncio qui me compellat tam
familiariter? Ha?
PERIL. Patronus tuus, qui <te> inter has amplas fortunas,
quas iactitasti modo, locavit hodie.
MAG. Quis est? Ha, ha, he. Patronus? Ha, ha, he. Tibi patrono 630
opus est, mihi crede. Patronus? Ha, ha, he. Nimis beati sunt isti
homines qui patroni loco mendicum habent. Ha, ha, he. Patronus?
Salve, dignissime, splendidissime, ornatisssime Mecaenas,
pulcherrime patrone. Si deseris tu, pereo funditus. Ha, ha, he.
PERIL. Risu excipiens reponis male, qui te beneficiis modo — 635
MAG. Ego a te beneficia? Lauta sunt oportet atque magni pretii.
Ha, ha, he.
PERIL. Negas? Tam cito me, ac tui immemor es? Mea sunt quae
tenes omnia.
MAG. Peream male nisi has etiam vestes statim sibi vendicet. 640
PERIL. Quin vestes redde meas.
MAG. Ha, ha, he. Tuas? Confidentiam hominis!
PERIL. Meas, inquam.
MAG. Os impudens!
PERIL. Pergin’ etiam maledicere? Ego ostendam tibi quid sit 645
alienis superbire in plumis (Strikes him.)
MAG. Quid machinaris, Perilupe?
PERIL. Potis es ut vestes restituas mihi?
MAG. Hercle nunquam in animo fuit aliud facere. Arbitrarin’ tu
serio haec dixisse me? 650
PERIL. Quidni credam, furcifer?
MAG. Nimis suspiciosus est. Et sic nos omnes sumus, quibus
fortuna minus indulserit. Non quisquam est hominum, mihi
crede, Perilupe, cui magis bene volo quam tibi.
PERIL. Si hoc ex animo, gratias. 655
MAG. Imo ex animi animo. Res tuas de amore secundas esse
satis scio, quod redis tam cito.
PERIL. Imo eo advorsae magis. Has enim aedes aggredienti fit
obviam (heu nimis infeliciter) pater meus.
MAG. Ha, ha, he. 660
PERIL. Rides?
MAG. Perge.
PERIL. Qui me non citius viderat —
MAG. — quin sycophantiae et mendacii insimulavit.
PERIL. Ita est. 665
MAG. Credidi.
PERIL. Metuo ut technas quas machinor subsenserit pater.
MAG. Non est quod metuas. Turpe quin hoc excute gelu, et
defaecato fac sis animo.
PERIL. At si pater haec olfecerit, omnia mihi conturbabit 670
consilia.
MAG. Vah! Pater tuus de his rebus sapit iuxta cum iis qui
degunt in Hispania. Quod in te evomuit pater, in me dictum puta.
Nam ego sub quod tu geris schemate senem ludificavi hodie.
Hinc tibi haec iurgia atque criminatio. 675
PERIL. Vera sunt quae dicis?
MAG. Aut falsa sunt Sibyllarum folia.
PERIL. Credo tibi. Multa enim sunt quae mihi hunc animum
adaugeant.
MAG. Quod igitur caepisti iam perge facere. 680
PERIL. Faciam lubens.
MAG. Recte sapis. Cum primus male successit impetus, hic
secundus erit, ne dubites. (Exit Perilupus.)

ACTUS II, SCENA iv
MAGNETICUS, PYTHIOLUS

MAG. Tam paucis verbis quam grandi sum expeditus malo!
Parum abfuit, quin vestes has perdidissem nitidas. Sed cum 685
cogito, pulchre sum miser. Nam in his ne libella quidem
dormit nummuli. At iam habeo, qui loculos meos argento ad
cruciatum usque oppleam. Haeres quidam Suffolciensis ex
academia huc Londinum commigravit nuperrime. Hunc in
taberna reliqui modo, sed redibo ut tangam bolo. Si fabre 690
inescare possum hominem, comedam, bibam, concoquam,
et absumam planissime. Atque ecce prodit. Ha! Superbit quasi
Argivum clypeum nactus esset. Sed aggrediar hominem. Oh
Pythiole!
PYTH. O Magnetice! 695
MAG. Felicitas sit tibi comes.
PYTH. Tibi vero pedissequa. Ut placet pluma haec atque gladius?
Nonne pulchre satis ornatus sum?
MAG. Pol quidem videris mihi Alexander ille.
PYTH. Alexander? Pish. Alexander? Pish. Alexander? Pish. 700
Pellaeum istum iuvenem nihili facio. Alexander? Pish.
MAG. Fortis admodum fuit.
PYTH. Fatuus admodum fuit.
MAG. Multa fecit digna Iove.
PYTH. Digna bove. Vin’ omnia eius percurram facinora? Primo, 705
Philippo patre mortuo, dolori me aliquantisper dabo — Hei mihi
— Sed lachrymis indultum est satis.
MAG. At ne unam exprimis.
PYTH. Vah! Sic solent haeredes principes. Oppressa iamdudum
Graeca ad Thebas exercitum converto meum. (He flourisheth his 710
sword as if he were fighting with the Grecians.
) Ta, ra, ra, ra, ra.
(He flourisheth as if he were at battle.) Quam rubet ensis
Thebano sanguine! (He makes hast about the stage.)
MAG. Quid iam agis?
PYTH. Ad Gordin urbem propero, atque Iovis templum ingredior, 715
atque ecce plaustrum Gordii. Fuerimne ego oraculo ludibrio?
Hoc gladio Gordianum hunc solvam nodum. (Cutts it with his
sword.
)
MAG. Quid iam acturus es? (Pythiolus mooves his leggs as if
he were going upp a hill.
) 720
PYTH. O, montem Taurum ascendo (He makes a sower face.)
MAG. Quid frontem contrahis?
PYTH. Dum nimia celeritate studeo montis culmen attingere,
caput in sydus intuli. Iam descendo, atque Tharsum me
conferam. Euge, quam mihi arridet Cydni fluminis amaenitas! 725
In eius argenteum sinum en me nudum proiicio. Swimmes about
the stage.
) Quam fortiter natat Alexander! Iam Persis bellum
inferam. Ta, ra, ra, ra, ra. Vae Darii capiti. (Flourishes with his
sword.
) Quid maius potuit Alexander? Victo iam orbe, aegre quidem
lacrymis abstineo. Hei, ho. 730
MAG. Quid fles?
PYTH. Eheu, eheu, ohime.
MAG. Quid rei est?
PYTH . Eheu non sunt ohime plures eheu mundi, eheu non sunt plures
mundi —. Ha, ha, he. Quam fortiter lacrymatur Alexander! 735
MAG. Macedonicum illum puerum virtute longe superas.
PYTH. Iam pictorem aliquem conventum ibo, qui meam eximiam
formam graphice depingat. Alexander enim Apellem habuit suum.
MAG. Itineris facito compendium, id praestare mihi copia est
PYTH. Parata sunt instrumenta tibi? 740
MAG. Satis ad catagraphen.
PYTH. Age igitur, et artificem te praestes vide.
MAG. Vultum obfirma modo.
PYTH. Metuo ut rideam, (He stands demure a while, and then
bursts out into laughter.
) Ha, ha. he. 745
MAG. Ne riseris.
PYTH. Nolo. Ha, ha,he. Iam rideam. Hic simia est
planissime.
MAG. Est imago tui.
PYTH. Siccine, furcifer? Ego te pulchre depictum dabo. 750
MAG. Mihi crede, quando rides, talem vultum exhibes.
PYTH. Ha?
MAG. Quando rides.
PYTH. Age iterum. Risum iam ori interdixi meo, et severum vultum
induam. (He strives againe to hold his countenance, but cannot.) 755
Ha, ha, he. Iam videam. (Takes the picture.) Dii te perdant, haec est
imago asini verissima.
MAG. Per Iovem, quando rides, asino es simillimus.
PYTH. Ha?
MAG. Quando rides. 760
PYTH. Fac iterum periculum. Ha, ha, he. (Laughs again.) Non
possum vultui imperare. Fuge hinc, pictor ineptule. Inter
Alexandri ineptias hoc palmarium obtinet, quod reliquum est
vitae in conviviis transigam, ut videas me vitiis etiam anteire
Alexandrum tuum. Potin’ es mihi Barsennem aliquam inter 765
pocula libidini sacrificare meae?
MAG. Novi in hac civitate virginem Barsenne longe clariorem,
vel Statyra Darii filia.
PYTH. Nomen?
MAG. Winifreda. 770
PYTH. Illa in sanctorum albo.
MAG. Atque merito. Tota enim caelestis est, et divinitatem
spirat. Oculi sunt syderum par. Comae fulgentes aureae, tot
soles pendentes dixeris. Genae candidiores nive, nisi quod
rubore tinctae sunt aemulo. Quoties contemplor, mihi videre 775
videor Iovem purpurea amictum veste lactea triumphantem
in via. Labra sunt pulvinar Cupidinis, et ab illis nectar distillat,
et ambrosia.
PYTH. Duc me ad illam, obsecro. Non dubitio quin me amet facile.
MAG. Qui potest aliter? In quo tot venustates insunt atque 780
gratiae. At —
PYTH. Quid at?
MAG. Sumptuosa est, procax, avara, mobilis, Quae ad illam
ducit via auro et pretioso consternenda est lapide. Vin’ ut eius
tibi pateant fores? Donis et muneribus pulsandum est fortiter. 785
PYTH. Nemo dat prolixius, aut potest, diis gratias. Audin’? Centum
minas loquuntur loculi. Praeterea servum habeo cui opimum pater
hinc abiens commisit marsupium, ut inde, quando opus est, sumam.
MAG. Iam opus est.
PYTH. Iam? 790
MAG. Iam, inquam. Adeamus hominem.
PYTH. Nullo pacto.
MAG. Quamobrem?
PYTH. lniquiorem servum nemo unquam habuit. Mihi advorsatur,
quicquid facio. Si poto, aut scortor paululum, me statim adoritur: 795
“Siccine, reprobe? Siccine, improbe? Siccine — Ego patri omnia haec.”
MAG. Monstrum narras servuli. At ego inveniam qui nostras in leges
conficiam.
PYTH. Fieri non potest. Nam purus est admodum et pietatis athleta
unicus. 800
MAG. Faciam ut nobiscum pernoctetur, scortetur, et obsequatur
animo.
PYTH. Verba haec sunt. At si re comprobes, aras titi instituam et
pinguia immolabo sacrificia.
MAG. Hoc agamus. Sequere. (Exeunt.) 805

ACTUS 2, SCENA v
MIRABELLA, ARCHIATER

MIR. Etiam et hic testes doloris nostri? Abierunt. At heu! Alia
molestia! Nullibi ut detur locus ubi soli deflere liceat Perilupum
meum!
ARCH. Quo fugis, Mirabella?
MIR. Egone fugio? Qui possum misera, tot quam impediunt atque 810
acerbitates degravant?
ARCH. In meos haec impone humeros.
MIR. Quin mihi graviora potius accumules, eorum donec pondus
me ad Orcum depresserit. Hic demum Perilupum meum
dabitur videndi copia atque amplexandi simul. 815
ARCH. At Orcus quam formidabilis, cogites, et locus horridus.
MIR. Ah, noli, medice, id locorum invenustum ducere ubi
Perilupus hospitatur meus. Ille ubicunque pedem figet, rosa
enascetur illico. Eius vestigia ambiunt formosae violae atque
caput declinant ut exosculentur facilius. O dulcissime Perilupe! 820
Adventu tuo ridere solent omnia, et festos vultus induere. Si mihi
iam praesens fueris, hae frontis nubes etiam et tristes animi
tenebrae evanescerent cito.
ARCH. Vin’ igitur me tibi ostendere Perilupum tuum?
MIR. Potin’ es mihi Perilupum? Nemo omnium est, quem ego magis 825
nunc cuperem videre. Ubi est, obsecro?
ARCH. Adest, atque te fixis intuetur oculis.
MIR. O Perilupe, tuum ab Inferis reditum — (Turnes herself about
on the suddaine.
) Ah neminem video, nulla sum.
ARCH. Nonne vides Perilupum tuum? 830
MIR. Ah utinam vel possim semel! Caecitatem posthac aequo
ferrem animo.
ARCH. Circumspecta denuo, iamne vides?
MIR. Aeque quicquam nunc quidem.
ARCH. Quin detergeas oculos. Forsan tibi perstrinxit videndi 835
aciem haec lacrymarum copia.
MIR. Ah, nullus est. Cur me ludis incipis tam aperte fallere?
ARCH. Egone te? Per Galeni cineres aeque praesens est Perilupus
atque ego sum.
MIR. Duc me ad illum, amabo. Nam praeter te video neminem. 840
(She gives him her hand.)
ARCH. Iam, Mirabella, in manu tenes Perilupum tuum.
MIR. Meum? Quam dissimilem! Hei, quantum interest! Nec inter
pulchra naturae aedificia par exemplar Perilupo meo.
ARCH. Ah, Mirabella, extra, fateor, formam gero parum similem. 845
At si oculis rimari possis quod intus lateat, effigiem videris
verissimam, imo ipsissimum Perlupum: idem cor, eundem amorem,
eosdem animi motus, easdem pro te curas, dolores, sollicitudines.
Intus totus, totus sum Perilupus.
MIR. Orationis non novi ingenium. 850
ARCH. Vin’ igitur me aperte isthaec, quae caelavi tamdiu, loqui?
Per oculos tuos, qui sine solis beneficio mundo lucem praestare
valent et diem splendidiorem facere, sancte iuro, te nunqam
Perilupo tam charam fuisse tuo, quam nunc es mihi.
MIR. Nondum satis intelligo. 855
ARCH. Vin’ igitur uno complectar omnia? Amo te.
MIR. Mene amas? Hei mihi. (Shee weeps.)
ARCH. Quid sibi volunt hae lacrymae, formosissima omnium?
MIR. Volunt amoris flammas tibi extinguere.
ARCH. At nequicquam. His rursus adinstar follium incendam 860
suspiriis.
MIR. Male conciliate, adeone me putas educatam tam illiberaliter,
ut omnem Perilupi amorem tam cito deleam et in te
transferam?
ARCH. At ille fugit. 865
MIR. Eo magis oportet prosequi.
ARCH. An absentes deperire?
MIR. Absentia mihi semper sunt charissima, praesentia nescio quo
taedio sua contaminat bona. Vin’ igitur meum amorem conciliare
tibi? Me quantum potes fugito. Vale. Quam mihi dolet caput! 870
Inebriarunt me lacrymae et plurimus dolor. Intus me recipiam, ut
hanc tristissimam edormiscam crapulam. (Exit.)
ARCH. “Me, quantum potes, fugito.” Quantum huic verbo inest
fulminis! Percussit ilico animum, et paene totius cordis subvertit
fabricam. Illud “fugito” pectus invasit meum quasi tempestas aliqua, 875
quae secum rapit trahitque omnia. Quid faciam? Certum est me praecipitium petere. Cum enim Mirabella mihi amare mutuum
negaverit, sola mihi mors grata est, atque vita misera. (Exit.)

ACTUS II, SCENA vi
MAGNETICUS, IPSWICHUS

MAG. Satin’ abiit medicus? Pythiolus mihi prae manu argentum
dedit, atque maximo oravit opere ut servum suum, quem nescio 880
quo perplexo nomine Ipswichum appellat, observem sedulo
et ad nostras traducam partes. Atque huic rei operam dabo
sedulo, non tam eius animo, quam meis ut serviam commodis,
thesaurum siquidem hic Ipswichus portat. (Ipswichus entres.)
Iupiter! Quid hoc monstri est? An ex Polonia aut Arabia? 885
Operaepretium erit proximis Bartholomaei nundinis popello
ostendere.
IPS. Circumspice, Ipswiche, circumspice.
MAG. O fors fortunae! Ipsus est. Ego huc concessero, ut siquid
ex eius dictis conducibile legam ad has technas quas molior — 890
IPS. Circumspecta denuo. Sit tibi cautio, Ipswiche, ne aliquis ex
reproborum grege quid tecum consilii captas aucupetur. Nemo
arbitratur sane.
MAG. Qui te salvum cupit.
IPS. Iam tempus est, Ipswiche, ut prospicias tibi. Sane adhuc 895
famae consuluisti optime. “Solus Ipswichus (clamitant) probus, solus
Ipswichus integer, solus Ipswichus purus, solus Ipswichus
innocens.” At sane, et revera solus Ipswichus reprobus, improbus, et
refractorius, quod iam diu celari non potest, nisi astu providetur.
Unam enim e sanctis sororibus tetigi nimis familiariter, osculatus 900
sum altius quam par fuit. Sane gravidam feci. Apage istud prophanum
vocabulum. Non gravidam feci, non, non, non. Tantum instruxi, sane
eam instruxi parere.
MAG. Ha, ha, he. Instruxisti probe.
IPS. Si hoc palam fieret, actum est de fama. 905
MAG. Hic homo noster est.
IPS. Sane iam cogito, qui huic morbo occurrerem. Quid si negabo
factum strenue? Mentiri sane licet, modo a iurando caveas.
MAG. Mentitur sane nemo antehac.
IPS. Sed potius quicquid peperit Thamesis committam fluctibus. Non 910
submergam, non, non, non. Tantum natande arte instructum dabo.
MAG. Dii te perdant cum instructionibus tuis.
IPS. Hac una eademque opera infantem a futuris prophani mundi
liberabo molestiis, et meipsum ab ingruenti sartum tectum
servabo opprobrio. 915
MAG. Oh nebulonem! Scelus scelere tegit atroci et infando magis.
IPS. Euge! Hoc repudio. Opportune in mentem venit mihi quod
placet magis. Sororem hanc meam argumentis suadebo plurimis
ut ad Novam Angliam iter faciat continuo. Quod si persuasero,
omnia erunt in vado. Atque sane eccam meam Lynnam. 920

ACTUS II, SCENA vii
IPSWICHUS, LYNNA, MAGNETUS in insidiis.

LYN. Mi Ipswiche.
IPS. Mea Lynna. (They kisse.)
MAG. Quam conchatim exosculantur! Instructa satis est.
IPS. Te quaerebam, mea Lynna.
LYN. Et ego te in veritate, Ipswiche mi. Ut valeas, mi frater? 925
IPS. Optime sane, si tu valeas, mea sanctitas.
LYN. In veritate nunquam peiori usa sum valetudine.
IPS. Doleo, mea integritas.
LYN. At dolere nihil est, nisi adiutor sies.
IPS. Morbum dicas modo, et inveniam remedium tibi. 930
LYN. At ipsum remedium mihi morbus erit.
IPS. At istud, quicquid est, fac me ut sciam.
LYN. Nolo.
IPS. Obsecro.
LYN. In veritate me totam pica possidet et ardens desiderium. 935
At pudet loqui.
IPS. Ah, ne retice.
LYN. Mordendi aurem tuam.
IPS. Ah, noli, soror mea. Quin libidini fraenum iniicias.
LYN. Quasi praegnantem penes esset appetentiam sedare sibi! 940
Pereo, nisi animum expleas mihi.
IPS. Hei mihi! Quid faciam? Quaecunque percupiunt, in iis
gratificandum est gravidis, aut ante diem dolores occipiunt, et
pariunt illico. Quidvis pati potius quam hoc fiet res ipsa commonet.
MAG. Ha, ha, he. 945
IPS. Mos gerendus est tibi, mea soror. At prius molli morsu apprehensuram fidem dabis.
LYN. Habes sane.
IPS. Ob isthoc sane hem aurem tibi, at mollem des mihi
morsiunculam. (She bites him. He roares.) O aurem mihi! Oh, oh, 950
mollius, quaeso, mollius.
MAG. Ha, ha, he.
IPS. Promissi memor esto.
LYN. Sat habeo.
IPS. Ut arridet palato? 955
LYN. In veritate supra dapes basilicas.
MAG. Ha, ha, he.
LYN. Sed aliud est, mi frater, quod angit animi.
IPS. Me miserum! Auri metuo alteri. Quid est, mea?
LYN. Viden’? Viden’? (Shewes him her great belly.) 960
IPS. Tace sis, mea. Praevolat mihi quod dictura est.
LYN. In veritate, quid vis faciam?
IPS. Proin quam primum poteris in Novam Angliam fuge.
LYN. Phy, phy, in veritate nolo. Egone ut patriae in aeternum
valedicam? Nolo sane. 965
IPS. Non recte accipis. Credis ut Ipswichus a sua Lynna in aeternum
possit? Ah, nolo in aeternum, sed tantum vitae
transigas donec teipsam exoneres quam tecum geris
molestia.
MAG. Ha, ha, he. Molestiam vocas? 970
LYN. Sanum mehercle consilium! At cum isthuc appulero, dum
peregrina fuero, neminem mihi adiutricem invenero.
IPS. Ah, ne hoc dicas. Vultum in hunc modum fingas volo. Manus
sic geras. Fac ut oculorum album semper appareat. “Sane,”
“in veritate” semper sint in ore tibi, et ne dubites quin quisque 975
fratrum te laute accipiet et familiariter.
LYN. At de viro si percunctentur, quid respondeam nescio.
IPS. Multa sunt — Te viduam esse —
MAG. Nebulonem callidum!
IPS. Istud verbum lacrymula madefacias, aut effundas cum 980
suspirio: “Eheu, mi charissime vir, utinam tibi mecum, aut mihi tecum
vivere liceat!” Mihi crede, cum dolorem quem ob mortem viri videris
capere perspexerint, de illo ne unum verbum tecum commutaturos
postea.
MAG. Callidiori homini nunquam sol illuxit. 985
LYN. Consilium sane perplacet.
IPS. Proin tu domum, ut iter instruas. Ego ad portum conductum
navem. (Exit Lynna.)

ACTUS II, SCENA viii
MAGNETICUS, IPSWICHUS

IPS. Ha, ha, he. Quam lepide successit sub manus negotium!
Quam meipsum amo atque plaudo ob hoc consilium! Euge, 990
Ipswiche, vix possum pati quin caput demulceam tibi. Euge, bone
vir, curasti probe; versuto sane es et subacto ingenio.
MAG. Cur cesso hominem adire? Quasi de improviso respiciam
ad eum. Foh, foh, quis odor nares percutit mihi tam fortiter?
IPS. Numnam ego obolui? 995
MAG. Mirum, quid rerum hic olet pessime?
IPS. Quin obtures posticam ianuam.
MAG. Medius fidius olfacio hominem mendacem, fucum —
snuff — prophanum, subagitatorem, adulterum.
IPS. Me sagit (quantum audio) canis venaticus. 1000
MAG. Atque eccam bestiam! Tune, dulcissime rerum,
odorem hunc edidisti nostris adeo inimicum naribus?
IPS. Sane ego nihil sapio, praeter foetorem ahelitus tui.
MAG. Foh, ipsissimus est. Ha, ha, he. Quis aurem vulsit tibi?
Cur rubet adeo auricula? 1005
IPS. Sane erubescit te audire tam prophana proloqui.
MAG. Audire pudet, facere non piget.
IPS. Siccine, reprobe? Tune in illorum numero, qui me et mei
similes pios fratres —
MAG. Impostores egregios. 1010
IPS. — convitiis lacerare non desinunt?
MAG. Heus tu, nostin’ Lynnam? Homini inieci scrupulum.
IPS. Sane eius nomen nuncprimum audio.
MAG. Negas? Hic homo nequitia me anteit et impudentia.
IPS. Ego tua abominor, sane abominor scommata. 1015
MAG. Illam scire negas quam vitiasti, Venerie nepotule?
IPS. Egone? (Claps his hands.)
MAG. Cur plaudis? Quasi actum bene?
IPS. Utinam terra dehiscat et vivum me absorbeat modo, si quam
tu nominas Lynnam oculis unquam usurpavi meis. 1020
MAG. Omnium quos vidi impudentissimum! Non vitiasti, Ipswiche mi,
non, non, non. Tantum instruxisti, eam instruxisti parere. Ha?
IPS. Perii. Disperii. Quis haec ausculataverit?
MAG. Euge, Ipswiche, curasti probe. Frugi es, sane, et subacto
ingenio. 1025
IPS. Oro, quaeso, obsecro, ne hoc palam facias. Ohime, perii.
MAG. Non est quod vereare, Ipswiche. Nebulo sum tui loci atque
ordinis. Hoc tamen succenseo maxime —
IPS. Ah, quaeso —
MAG. — hodie obtigisse virum, qui me doctis et concinnis longe 1030
superat fallaciis.
IPS. Sane sub hac formosa herba —
MAG. — angues latent plurimi, atque docti admodum. Quid hic
otiose statur? Eamus in oenopolium.
IPS. Ibi sane est animus, at metuo — 1035
MAG. Quid?
IPS. — ut Pythiolus me videat.
MAG. Etiam renuis? Ego omnia palam —
IPS. Non, non, en me ad omnia paratum tibi. At cavendum, ne
Pythiolus nos pergraecantes oppresserit. 1040
MAG. Iam laudo te. Porrigam tibi vinum Caecubum, vetus
Falerunum, et amphoram Bibuli consulis.
IPS. Potis es etiam puellae copiam facere?
MAG. Lepidissimae, quae te dulci osculorum nectare inebriabit
lepide. 1045
IPS. Felix sane ebrietas!
MAG. Ebrius eris, ne dubites.
IPS. Apage, non ebrius, non non. Oblitus ero, sane oblitus.
MAG. Bene, oblitus eris probe.
IPS. O quam prurio illam instruere! 1050
MAG. At cavendum a Pythiolo.
IPS. Sane cavendum maxime (Exeunt.)

Perge ad Actum III