Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.
DRAMATIS PERSONAE ![]()
E domo Algidii
ALGIDIUS Senex, pater Mirabellae
MINULUS Algidi puer1
MIRABELLA Filia Algidii et amasia Perilupi
Ex hospitio Sancti Bartholomaei
ARCHIATER Medicus, et amator et custos Mirabellae
URINULUS Medici puer
Claudi quinque
Lorarii duo
E lupanario
NONARIA Lena
WINIFREDA Eius filia
MAGNETICUS
A foro
UCALEGON Senex, pater Perilupi et Cordeliae
PERILUPUS Ucalegonis filius et amator Mirabellae
CORDELIA Ucalegonis filia et amasia Archiatri
BUBONIUS Perilupi famulus subrusticus
THEOTIMUS Pater Pythioli
PYTHIOLUS Eius filius
IPSWICHUS Tutor Pythioli et servus Theotimi
LYNNA Ipswichi meretrix
MOLOSSUS Praepinguis bedellus
Coquus
Scena Londini apud hospitium Sancti Bartholomaei
![]()
PROLOGUS ![]()
Spectatores optimi; nisi optimi sitis, nolite esse spectatores hodie. 1
Non enim lascivam, iocosam puellam, sed matronam producturi
sumus comaediam, quae tetrici Catonis non veretur, sed exoptat
praesentiam. Cum enim poeta vester ad scaenam primum animum
appulit, id studuit maxime, ut mores corrigat, non ut risus.5
excitet. Sat laudis, mercedis satis sibi putabit fore, si quis vestrum
post peractum fabulam domum melior redierit, et ad virtutes
impense magis animum adiunxerit. Adeste igitur aequo animo,
agite, animadvortite. Nil moramur quam hilares, si secaditis boni.
![]()
ACTUS I, SCENA i ![]()
MINULUS, BUBONIUSThe prologue being spoken, a great cry within. Ignis! Ignis! 10
Incendium! Incendium! Enter Minulus with a bucket, after him Bubonius.
MIN. Cervisia aut vino madidum magis non vidi hominem quam
hic Bubonius est lacrymis atque maestitia. Heri Perilupi fatum fert
tam familiariter. (Bubonius enters weeping with his bucket upp to
his chin.) Quod mihi etiam vehementer dolet, sed siccocula natus15
sum familia, lachrymare nescio. Atque illum! Sinapi si victitaret
tristior esse haud potest. Ha, ha, he. Quam pluit! Sic caelum
olim, cum piscis (quod perhibent) herebat in ulmo.
BUB. Eheu! Ohime! Herus meus Perilupus igne peremptus est.
Ohime! Eheu! 20
MIN. Ut fluctus fluctum sequitur!
BUB. Eheu! Ohime!
MIN. Ecce autem. Heus, Deucalion, ratem para sis tibi cito.
BUB. O here, here, cur tuum Bubonium deseruisti? Servum tuum
fidelissimum Bubonium? Tui amantissimum Bubonium? Eheu! 25
Ohime!
MIN. Proculdubio nasum caepeum gerit, qui hanc lacrymarum
copiam extorquet oculis.
BUB. Eheu! Hunc syphonem incendiarum lacrymis totum opplebo
meis. Eheu! 30
MIN. Buboni.
BUB. Ah, Minule, perii.
MIN. Quid id mea refert? ha ha he.
BUB. Etiam rides, siccocule?
MIN. Etiam fles, monolcule? 35
BUB. Egone non fleam Perilupum meum? Egone non defleam?
MIN. Egone non rideam stultitiam tuam? Egone non derideam?
Ha ha he.
BUB. Nugas agis in re tam seria?
MIN. Tristis es in re tam ludicra? 40
BUB. Iocum aut ludum putas herum perdere?
MIN. Tace sis, morologe. Nemo perditus est quem dii sibi in
custodiam rapiunt.
BUB. Utinam dii te hinc in custodiam arripiant!
MIN. Faxint, precor. 45
BUB. At inferos volo, non superos.
MIN. A lacrymis tantumne est otii tibi, ut maledicas, furcifer?
BUB. O mi charissime here, eheu! eheu!
MIN. Apage has lacrymas. Hominem hoc aetatis sic flere, ut
pueri solent amisso trocho! 50
BUB. Eheu! Ohime!
MIN. Buboni, me specta modo: “Eheu! Ohime! O heri mi
charissime! Ohime!“ Euge, quam pulchre haec virum decent!
BUB. Etiam pergin’? Whap! (They fight with their bucketts.) Ohime!
Dentes omnes excussisti mihi. 55
MIN. Cave igitur ne mordeas.
BUB. Nisi haec hero tuo, si vivam — (Exit.)
MIN. Abe sis, πολύδακρυς. Si te lacrymis submergas, operam
surripies carnifici. Ego iam me domum conferam, ut hero meo
mortem Perilupi nuntiem quod quidem, quo est ingenio, libenter60
audiet. Nam invidus senex semper alieno exultat infortunio,
nunquam sibi bene esse putat nisi aliis sit male. (Exit.)
![]()
ACTUS I, SCENA ii ![]()
PERILUPUS solus.
Quo furis, Volcane, ignis inique arbiter? Te claudum tardumque
numen falso appellant nomine: nam agile, heu nimis agile nostrum
in exitium ruis. Id nocte hac proxima sensit paterna domus, 65
quae iam modo excelsa adeo ut visa fuerit caelorum amasia,
ita mutuo amplexari videbantur indies, et ambire osculis. Ea nunc
humilis satis est, et nequam rivalis terra tenet in amplexu suo.
Hoc tua factum est invidia, deorum ludibrium. Iovi tamen gratias
pater salvus est et a flammis integer. At in maerore est totus, 70
me quod in hoc amiserit incendio. Nimirum sic nunc autumat
egregie facilis et indulgens senex, haud somnians extemplo,
post is se lecto condiderat, foras prorupuisse me, operam amico
pollicitum, qui iuxta atque ego amat miser. Et ab illo nunc, at
illo miserior redeo. Nec omnino frustra est tristis illa patris opinio, 75
siquidem ego infelix pulvis et umbra sum planissime. Intus enim
ardeo, et tacitum venas populat incendium. Tuis, o Venus, flammis
haec cordis fabrica, hi parietes, haec tecta periere funditus. Si quis
vestrum Troiam suis crepantem flammis gestit cernere, pedem hic
sistat, has pectoris fores toto hoc humano cardine convellat, et haec 80
fumantia cordis intueatur palatia. Hic Priami flammata sedes,
hic Cupido, Achillis instar, telum torquet suum. Hic amor, odium,
metus, suspitio, Myrmidonum genus, Dolopumque milites, et tu,
Mirabella, huius mali Helena. Ah! Miserrimo sum longe miserior:
extra Vulcanus, intus Venus saevit magis. Hic, illic, ubique pereo. 85
Haec mala licet gravia sint et pungant accerrime, ipsa tamen
tanquam beneficia a diis immortalibus exosculor, quod fenestram
tam opportune patefecerint mihi per quam facile erit perspicere utrum
Mirabellae cordi fuerim, ut illa semper fuit mihi. Si enim amans mei,
hanc nostra de morte famam fletu et suspiriis; sin aliter (quod male 90
suspicor) risu excipiet atque gaudio. Sub qua larva autem me
abscondam interim? Quid si - - Sed prodit nescio quis; nolo me
ut videat.
![]()
ACTUS I, SCENA iii
MAGNETICUS, PERILUPUSin insidiis.
MAG. (He enters begging.) Oh. Oh. Oh. Subvenite miserrimo - o - o -
o - o. Aegerrimo - o - o - o. Nemo? Hercle nemo. 95
PERIL. Vel duo, vel nemo.
MAG. (He speakes to his crutches.) Apage sis, senectutis Atlas,
tuque Vulcani voluptas maxima. Claudus equidem incedo astutiarum oppressus pondere et ingenti sycophantiarum mole, non aegritudinis malo.
PERIL. At dignus es morborum excruciari exercitu. 100
MAG. Magneticus vocor: hoc nomen iuventus mihi indidit, ideo
quia, quasi magnes, arte attractiva polleo. Ego autem Herculeum istum
lapidem vi et virtute longe supero: ille nil nisi ferrum sibi trahit,
metallum minimi pretii, ego aurum, argentum, gemmas, quicquid
manibus obiectum est, facio pedissequum mihi. Si quis apud Inferni 105
vulgus populumque Tartari tam dives sceleris et doctis dolis
refertus magis atque ego sum, nunquam quicquam posthac
commissurus sum mali, quod dii prohibeant. Semel, fateor, templum
salutavi pie, et nescio quas preces funditavi sanctissimas. Sed eo
temporis sacris admolitus sum manus. 110
PERIL. Deus bone!
MAG. Sed vide, Magnetice, quo quantoque lucro hic te ditaverit
dies — malum! Quod dii dent vobis divitias speravi, et quadrantes
sunt nullius pretii. Utinam carnifex collo vestro cannabinum annulum
iniiciat, pro hac vestra ementita benevolentia et charitatis fuco. 115
PERIL. Cogita iterum atque iterum, Perilupe. Quid si sub huius
vestibus?
MAG. Age igitur, et ad antiquam artem te recipe tuam. Nudiustertius
caecum simulabam; sed oculatae fuerunt manus, nam tribus argento
gravidis obstetricabam crumenis probe. Nunc, Magnetice, hic prae 120
foribus te moriturum fingas volo. Statim, scio, prodibunt faeminae
cum vino aut aqua vitae, et madidam, uti spero, reddent animam,
ut nequeat exire foras.
PERIL. Sic erit. Sanum mihi videtur consilium. (Perilupus, whilst he
vauntes of his roguery, steppes forth.) 125
MAG. Quod autem assimulem, non est opus. Nam revera sum mortuus,
si hic auscultaverit. Quid faciam? Numnam haec audivit? Fronte fretus
faciam periculum.
PERIL. Quis hic loquitur? Salve, iuvenis. I fausto et felici pede.
MAG. Aoh. Aoh. Aoh. (Magneticus makes signes with his fingers as if 130
he were deafe and dumbe.)
PERIL. Quid taces? Loquere.
MAG. Aoh. Aoh. Aoh.
PERIL. Cur aures praecludis mihi, qui tibi loquunti modo arrexi meas?
MAG. Aoh. Aoh. Aoh. (Magneticus makes signes againe with his fingers.) 135
PERIL. Hunc aspidem exue. Dolos enim tuos, sycophantias, furta,
et sacrilegia hic in insidiis ebibi omnia. Quae apud iudicem evomiturus
sum in te oppido, nisi auscultes mihi.
MAG. Aoh. Aoh. (Againe signes with his fingers.)
PERIL. Hominis confidentiam! Vin’ aurium fores pugnis ut effringam 140
tibi, aut attrectando arrigam? Sic -- (Pulls Magneticus by the eares.)
Iamne patent satis?
MAG. Aoh. Aoh. Aoh. (Signes againe.)
PERIL. Cum auribus frontem tibi periisse! Aut loquere aut faciam in
aeterum taceas. 145
MAG. Aoh. Aoh. Aoh. (Signes againe with his fingers and cries aoh aoh).
PERIL. Omnium, qui sunt, qui fuerunt, aut futuri sunt,
impudentissimum! At amor vetat, ut de te sumam supplicium uti
volo. Abblandendum est potius. Bone vir, dii tibi quod agis vortant
bene. Mihi crede, tibi in rem erit, si meo imperio audiveris. Hem 150
aurum tibi, futurum spero Aesculapium. (Magneticus at this opens
himselfe.)
MAG. Mehercule est Aesculapius optimus, morborum habenas tenet,
et surdum curat, et mutum reddit Fabium.
PERIL. Optime in te consulis. Si mihi operam dederis, aegritudini
155
qua laboras omni hoc medicabor balsamo.
MAG. Pendeam, si ego alium quaeram medicum.
PERIL. Sed potin’ tu mihi praestare silentium? Quodque vocis ianuam
aperuit modo, valeatne etiam occludere?
MAG. Experiundo scies.
160
PERIL. Hem tibi.
MAG. Aoh. Aoh. Aoh.
PERIL. Sat habeo.
MAG. Licet his pannis tibi videar sordidus, intus tamen fide,
taciturnitate, et virtute ornatus sum satis splendide.165
PERIL. Sola virtutis pulchros facit.
MAG. Loquere igitur. Quid mea opera efficere possit, spondeo.
PERIL. Peream male, si ingratus fuero. Ucalegonis filium nosti?
MAG. Non teipsum melius. Gaudeo, Perilupe, te in vivis esse. In ore
est omni populo te reliquisse superos. Fama semper mendax, at 170
nunc mentitur athletice.
PERIL. Non mentitur. Vera nimis loquitur, si vera sunt quae suspicor.
Si enim Mirabella mea animum alio contulerit suum, apud inferos
sum planissime. Sed mitto haec. Bone vir, tua arte opus est ad hanc
rem, quam paro, et vestitu tuo 175
MAG. Meo?
PERIL. Tuo.
MAG. Meo?
PERIL. Inquam, tuo. Ne mora sis, quin cito vestes accommodes mihi.
MAG. Pendeam priusquam hoc animum unquam inducam facere. 180
Tum me nudum et ad flagra depromptum in pistrinum dabis. Ha!
Iam subolet mihi.
PERIL. Nimium nasi geris. Te vicissim meis adornabo vestibus.
MAG. Per Iovem?
PERIL. Et Iunonem. Sequere me. 185
MAG. I prior. Ego te a longe sequar postea. Haud convenit cum
mendico ire generosum in via..Quid stas, otiose? Propera, et apud
Signum Veneris adventum praestolare meum.
PERIL. Vide ne mihi quaestioni sies.
MAG. Nolo. (Intrant Ucalegon et Cordelia.) 190
PERIL. Pater est, me subducam clanculum. (Exit Perilupus.)
![]()
ACTUS I, SCENA iv ![]()
CORDELIA, UCALEGON, MAGNETICUS
CORD. Quo me ducis, mi pater?
UCAL. Ad hospitium Sancti Bartholomaei, ubi praesto huic vulneri
medicina erit.
CORD. Utinam huic etiam, quod in pectore gero! O mi frater 195
charissime!
UCAL. Quorsum hae lacrymae? Inhumanus ignis filium surripuit mihi,
et tu, mea filia, his lacrymarum submersa fluctibus peritura etiam,
ut omnibus sim miser modis?
CORD. O mi charissime Perilupe! 200
UCAL. Ecce autem tristis ventus, et nova suspiriorum tempestas
ingruit, quae hoc oculorum mare saevum reddet et iratum magis.
Vitae tuae naufragium intueri mihi haud voluptati erit.
(Turnes aside as from Cordelia, but indeed to weepe for his sonne.)
CORD. Quo avertis, mi pater? (Shee perceives him to weepe.) Ah! 205
Naufragium metuis, et undas has fletu adauges tuo?
UCAL. Ignoscas, mea filia. Iam enim erumpit dolor incarceratus diu,
et transit oculorum ripas vel ingratiis.
CORD. Hoc flumine ad Elysium navigemus simul.
UCAL. Quam vellem! Pedem in Charontis cymba iamdudum habeo 210
senex.
CORD. At ego animam, ohime!
UCAL. Hei mihi.
MAG. Hei, ho, hum, um, um, ha, ha, he. Eia, ut prae dolore stupent!
Sed hos novo aucupio aggrediar. Ubi cicatrix? Auh, bene. Miserere215
miserrimi, i, i, i, qui per ignem lares, bona omnia atque meipsum
UCAL.
UCAL. Quis hic loquitur, nostri eccho infortunii?
CORD. En Charontem tibi, naulum expectantem suum.
MAG. Dii vobis vestrisque propitii, et in Vulcani iracundiam
220
praesidio sient.
UCAL. Mitte orare deos, quisquis es mortalium. Dii enim non possunt,
etsi id velint maxime, infeliciorem quam iam sum facere, aut
miserum magis. Filium enim praeripuere mihi, et cum filio omnia simul.
MAG. Tune igitur Ucalegon es? 225
UCAL. Vix sum, quia iam nullus. Sed sic appellor infelicissimus omnium.
MAG. Vicem tuam hercle doleo. Heigh ho. Eheu filium tuum!
UCAL. Ah. Utinam meum appellare liceat!
MAG. Obvolutum flammis his perspexi oculis.
CORD. Hei mihi! Vidistin’? 230
UCAL. Vidistin’? Ohime!
MAG. Primo adulari videbantur flammae, dein sublimem rapere.
UCAL. Ah! Quid dicis? Vidistin’? Crudelis flamma, quae tam cito
incendis rogum! Cur non in me potius, senem aridum et aptum
vobis pabulum? 235
CORD. Fortasse metuebat ignis, mi pater, tui capitis nives accedere.
At mihi, quae fratris vice flammas deosculata fuissem lubens,
cur parceret?
UCAL. Eia vidistin’ autem tu, nec fuisti auxilio?
MAG. Operam dedi, quantum potui, sed non sine meo damno. 240
Videtin’? (He shewes his legg painted redd, as if it were burnt.)
Illum enim ut eriperem, heu, frustra flammis commisi pedem.
UCAL. Gratias tibi, adolescens optime. Hoc tui amoris indicium
compensabo lubens. Sequere nos in valetudinarium. Te integrum
reddam sumptu meo. 245
MAG. Mallem infernum ingredi. Hospitale (quod vocant) et pistrinum
aeque mihi sunt odio.
UCAL. Quid ais?
MAG. Pedes, aio, vix suo officio fungi valent.
UCAL. Age, mea filia, manum admolire cito. Nos illum in hospitium 250
deferemus de nobis merentem optime.
CORD. Lubentissime. (They both lay hold to carry him in.)
MAG. Quid iam faciam? Oh, oh, oh, mittite me, oh oh, mittite, oh —
O latera. O, o, o, latera! Oh, oh, totus doleo. Nolite me tangere. Oh.
Ite prae, sequar gradu quo licet testudineo.255
CORD. Eamus, mi pater. Iam enim vulnus ingravescit mihi. (Whilest
they turne to goe into the hospitall, Magneticus takes up his crutches and runs
away. Ucalegon spies him.)
UCAL. Siccine, flagitium hominis? Quid hoc monstri est? Tantam
malitiam cuiquam innatam fore, ut eos ludos faciat quos fortuna 260
oppressit misere?
CORD. Non datur hic ulciscendi locus. Eamus, mi pater. (They enter
the hospitall.)
![]()
ACTUS I, SCENA v ![]()
PYTHIOLUS, IPSWICHUS
PYTH. Ucalegon istic, nisi fallor, Perilupo filio superstes suo. Purum
putum silicernium prae meo patre Theotimo. Solum hoc pertaesus265
Novam is advolavit Angliam. Aurichalco contra haud cara est
huiusmodi patris conscientia. Sed et abiens domos, hortos, agros,
et huiusmodi tricas, transferre secum quae fuit incommodum,
meae curae credidit atque custodiae. Atque hercle curavi pulchre
satis atque splendide. Nam omnia oppignoravi Algidio hic in 270
proximo. Ecce aedes, ut in tuto magis sient, mecum gero quotidie.
Ex hortis hae lepidae nascuntur rosae. (Shewes his roses on his shooes.)
Agros loculis curatos recte dedi. Auditin’ quam Anglice! (Shakes his
pocket and gingles his mony.) Ha; ha, he. Quid dicitis, mei Orphei?
Ha, ha? “Ras.” Quid, ha? Eloquimini. Ha? “Ras.” Oh, iam intelligo. 275
Volunt exire foras. Bene. Quo iter tenditis? Ha? Ha? Ha? Quo? Ha? Ha?
“Polium.” Polium? Oh, oenopolium sitiunt ingredi, recte. Quid ibi
faciendum? Ha? Ha? Ha? Respondete. Ha? Ha? Clara voce. “Bendum”
Bendum? Oh iam intelligo, bibendum est strenue. Oh, hoc agamus,
facile vobis ostendam viam. (Enter Ipswichus looking about and 280
making faces.) Oh, oh, hic tutor est meus, Geta, ac corrector
morum quem pater Novam Angliam petens, quasi magistrum
reliquit mihi. Ha, ha, he. Videtin’ statum atque incessum hominis?
Quam rectum et directum, os quale, quales oculos! Iam vero,
iam contemplemini mecum, sodes, et dicite si non pia aliqua 285
convulsio totam occupet faciem. Sed cur cesso tutorem alloqui?
Salve, Ipswiche mi.
IPS. Quis fratrum, qui salutem impertit mihi?
PYTH. Discipulus tuus Pythiolus.
IPS. Apage sis salutem impuris afflatam labiis. At quid hic Londini 290
negotii tibi est? Verbo expedi.
PYTH. Tua quid id refert? Meo nonne licet ingenio frui?
IPS. Non licet sane, sane non licet. Meo, non tuo, vivendum est more.
A patre in mandatis habeo, ut te admoneam, castigem, et adhorter
sedulo. Meis dictis obedientem coram patre promisisti fore. 295
PYTH. Non est quod negem. Coram patre. Sic facere oportuit: pure,
et syncere vitam agere, sic vultum fingere, et nonnunquam os implere
simulatis lachrymis. Heigh ho, hei, um. Sed cum pater patriae, mihi
etiam his valedicendum moribus.
IPS. Phy, phy, phy. Siccine, reprobe? Siccine patris imperio? Siccine 300
vitam instituis? Siccine animum ad deteriora applicas? Siccine —
PYTH. Siccine, siccine, siccine. Sic animo collubitum est meo. Per
Iovem nos heredes decet animo obsequi, fundere merum genio,
amplexandi artem discere et bibendi methodum.
IPS. Nisi ad academiam redeas et ad literas adiungas animum, ut 305
iusserit pater, hanc ineptam tuae vitae rationem per epistolas ut
intelligat faciam. Redeas igitur, si sapias.
PYTH. Per mille Ioves, totidemque Apollines, a tuo abhorreo consilio.
Egone ad academiam? Quid nos generosi cum academicis? Mihi
sordet alma mater, olet a male decocto prandio. Quid in academia 310
faciendum est mihi? Scortari nesciunt academici, salutandi ignorant
formulas, ad bibendum parum sunt validi, et, quod nos generosi
primum ducimus, nesciunt iurare splendide. “Per Iovem, per deos
omnes atque singulos, per Phaebi currum, Phaethontis odium, per
caelorum incunabula, per Ariadnes coronam, per sydereum pecus” 315
— haec est nostra eloquentia, prae qua coaxat Cicero et cornicatur |
Demosthenes. Contra, academici nil nihis praedicamanta,
postpraedicamenta, sic probo, sic improbo, terminus a quo,
terminus ad quem, sensu diviso, sensu composito, est tota in toto,
tota in toto, et tota toto, toto, toto etc., verum est hoc, et hoc modo, 320
sed non illo, et illo modo, sic et sic, sed non sic et sic. Quaenam
est haec sartago loquendi? Inter eos biennium vixi, et aures
verberabant mihi quotidie nescio quibus definitionibus, divisionibus,
suppositionibus, dein compossibilitatibus, egoitatibus, quidditatibus,
haecceitatibus, Socrateitatibus, atque his abundant stultitietabus . 325
Ha, ha, he. Quam generose haec sonat dicendi copia!
IPS. Si vales bene est, ego quidem valeo. Sed filius tuus —
PYTH. Quid tute tecum?
IPS. Epistolam sane meditor, quam ad patrem mittam e vestigio, in
qua mores hos tuos depingam graphice. 330
PYTH. Cave ne feceris. Nam per meridiem, aureum diei cingulum, si
literas ad patrem meum in animo dare cogites, te redigam, ubi
longam facias literam. Ha, ha, he.
IPS. Longam sane, sane longam esse oportuit, quae omnia tua
complectatur flagitia. 335
PYTH. Sed mitte haec, si sapias, et i mecum in oenopolium.
IPS. Os impurum! Impurum os! Est oenopolium domus Diaboli.
PYTH. Signum diceres, annon? Id, si vis, est hoc Signum Diaboli prope
templum, Ipswiche. Quin eamus igitur, mi Ipswichule.
IPS. Ain’? Prope templum? Templum sane tui similibus dignum. At 340
ego authoritate mihi commissa interdico tibi omni oenopolio longe
vel prope. Nam illic quid negotii est tibi?
PYTH. Bibere, pergraecari, ut ingenium tuum ad scribendum acuas.
IPS. Acutum sane senties.
PYTH. Quin depone tandem hanc nimiam pietatem atque 345
sanctitatem amicam nemini. Dabo tibi psaltriam lepidam, quae te
blandis et hiantibus excipiet osculis.
IPS. Phy, phy, phy, abominor sane, sane abominor profana oscula.
Sunt matres sane et nutrices concupiscentiae. O Pythiole, Pythiole,
noli meretrices insectari adeo. 350
PYTH. O Ipswiche, Ipswiche, noli id persuadere mihi.
IPS. O Pythiole, meretricibus multa insunt vitia atque incommoditates
sane.
PYTH. O Ipswiche, meretricibus multa insunt bona atque
suavitates sane. 355
IPS. O si scires quam turpe sit —
PYTH. O si scires, quam iucundum sit —
IPS. — meretricibus te totum dare —
PYTH. — meretrices amare —
IPS. — illas maxime vitares. 360
PYTH. — illas ambires perdite.
IPS. O Pythiole, Pythiole—
PYTH. O Ipswiche, Ipswiche —
IPS. Meretrices primo omnium adolescentes perdunt.
PYTH. Imo hoc est postremum omnium. 365
IPS. Secundo mutilant, tertio spoliant, quarto destruunt, quinto vellicant,
denique postremo atque ultimo evertunt penitus.
PYTH. (Kicks him upp and downe the stage.) Primo te tundam,
secundo contundam, tertio verberabo, quarto converberabo,
quinto diverberabo, denique postremo atque ultimo evertam penitus. 370
![]()
ACTUS I, SCENA vi ![]()
ALGIDIUS, MINULUSAlgidius with as many cloakes as he can beare, looking like a monster.
PYTH. Per Veneris naevum, quid hoc monstri est? Erimanthidos ursum
credo cecidisse e caelis. Abeamus, ne nos morsu accipiat. Oh, Algidius
est. Ut vales, hyemis fili?
ALG. Oh, oh, oh, ut soleo; horreo maxime. 375
PYTH. Per Aesculapii cineres, accede ad zelum hunc, et calesces
plus satis.
ALG. Mene ludibrio habes?
PYTH. Uro hominem, ha, ha, he. Sequere me in oenopolium.
IPS. Sane te sequar, et persequar adeo. (Exeunt Pythiolus et 380
Ipswichus.)
ALG. Heus Minule, Minule. (Minulus enters.)
MIN. Quis est, qui me? Oh, herus est, me avertam quasi non videram.
Dii te perdant, quisquis es qui me evocaveris.
ALG. Adesdum, Minule. 385
MIN. Utinam adisis tu. Lumbifragium hinc auferes, furcifer.
ALG. Hem tibi. Cum oculis scapulas perdidisti etiam? (Strikes him with
his staffe.)
MIN. Oh here, tune hic eras?
ALG. Haud longe me abesse sensisti modo, nonne? 390
MIN. Plus quam vellem.
ALG. Oculos posthac in fronte habeas.
MIN. Foris sapis, domi stultus es, here. Cur non tu tuos?
ALG. Nonne in fronte gero, furcifer?
MIN. Non, sed in occipitio. Cancros habes oculos, nam incedunt retro.
395
ALG. Tace sis, et toga mea quae in risco dormit fac sis ut advigilet
et praesto siet.
MIN. Expergefaciam, ne dubites.
ALG. Nam paene prae algore perit animus.
MIN. Utinam longe abesset istud “paene.” Ei verbo collum defractum 400
velim.
ALG. Oh, oh!
MIN. Quis unquam antehac autumnum frigoris insumulaverit?
ALG. Autumnum non novi, mihi semper est December et hyems
perpetua. 405
MIN. Vin’ mihi igitur stulto semel auscultare? Quamprimum potes ad
Orcum iter capias.
ALG. Quid mihi cum Orco rei est?
MIN. Oh here, hyemem nesciunt, qui ibi vitam degunt. Soli ibi lucent
caniculares dies, et meridies est perpetuus. Praeterquam lecto 410
nunquam nisi prius calefacto dormitum ibis.
ALG. Ego te ad inferos mittam prius ad praeparandam viam, nisi mihi
morem geras. Togam, inquam, accersi iubeo.
MIN. Quamobrem, here?
ALG. Quamobrem rogas? Nonne me nudum esse vides? 415
MIN. Ha, ha, he. Nudum? Ha, ha, he. Nudum? Ha, ha, he. Ad te unum
vestiendum nudantur aves, oves, boves —
ALG. Cur mihi avos et atavos narras tuos? Mitte prosapiam tuam, aut
faciam te ferventem flagris.
MIN. Mihi non opus est, here. Ferveo satis. Tibi potius qui friges usus. 420
ALG. Fugin’?
MIN. Quo?
ALG. Domum.
MIN. Quid vis ut faciam?
ALG. Togam, inquam, volo. 425
MIN. Ubi est?
ALG. In risco magno.
MIN. Ubi riscus?
ALG. Situs est in cubiculo.
MIN. Ubi cubuculus?
430
ALG. Ostendam tibi. (Beates him out.) Nequam est hic puer. Nisi
patrui causa, qui eum moriens meae commendavit fidei, eiicerem
quo dignus est. Nulla infelicitas tam advorse accedit, quin alicui aliquid
ferat commodi. Hoc hodie cogitanti ex hac re venit in mentem mihi:
Perilupus, Ucalegonis filius (uti audio) igne peremptus est, quae 435
res patrem miseris sollicitat modis, me tamen summa onerat
laetitia, nec quid mihi felicius possit accidere, quod magis in
rem siet. Dum in vivis erat Perilupus, metuebam continuo ne mihi
verba daret, adeo efflictim meam deperibat filiam, et illa mutuo
Perilupum. Quo iam extincto, hae curae atque metus extinguuntur 440
simul, et filiam locandi nuptam cui volo iam datur potestas mihi.
Inter Mirabellam igitur et Archiatrum, quem generum cupio
potisisimum, accelerabo nuptias hodie. Medici enim prae caeteris
ex animo sunt chari mihi. Soli sunt homines (si homines sint) qui
pleno sapiunt pectore. Merito quidem illos magni facio. Miror cur445
puer tam diu moratus est intus. (Minulus enters.)
MIN. Ludificabo senem. Here, here, here!
ALG. Quid est?
MIN.Here, here, here!
ALG. Sanus est? 450
MIN. Here, here, here.
ALG. Ubi te esse credis? (Strikes him.) Adeo clamas, tenebrio?
MIN. Ubi sim rogas? Ego nescio ubi sim, aut qui siem, adeo me
a loco ad locum cum isthoc scipione baiulas.
ALG. Quid magni portas, furcifer? 455
MIN. Here, oblitus equidem fui quorusum me intro misisti modo.
ALG. Hoccine est? Refricabo memoriam tibi. (Offers to strike him.)
MIN. Non opus est, iam venit in mentem mihi. Misisti togam in risio
ut dormientem expergefacerem. Certe aedepol, here, non possum, tamen
id tentavi sedulo. Clamavi etiam, et vociferavi saepius, “Heus toga, 460
toga, expergiscere, expergiscere, herus te vult, expergiscere.” Et cum
vocem nil valuere sensi, pedes quid possint mei expertus fui.
ALG. An togam meam calcasti, bestia?
MIN. Here, mihi crede, calcavi, tamen somnum ei non poteram
excutere. 465
ALG. Siccine me illudis, pessime? Incendor iracundia.
MIN. Tum toga non usus est. Quantum debes mihi, here, qui morbum
adempserim nihilo?
ALG. Persolvam tibi; sequere mihi intus. Ego te, carnifex — (Exit Algidius.)
MIN. Utinam essem carnifex, tu haberes primitia officii. (Exit Minulus.) 470
![]()
ACTUS I, SCENA vii ![]()
MAGNETICUS, MOLOSSUSbedellus![]()
This Molossus is supposed to be a monstrous fat fellow, yet makes
much of himselfe, allwaies carrying a bottle of strong waters in his bosome.
MAG. Quid de me nunc faciam, animus1pendet mihi. Hinc fugienti
obviam fit bedellus, nostri tergi gnarus, cuius amplexus aeque amavi
semper ac Cerberi triplicia oscula. Atque hercle adest. Metuebam 475
sane. Quo me vertam nescio. Huc iter intendit, et quantum per
ventrem licet properat. Quid si arborem ascenderem, et ibi quasi
covorum terriculum? Panni mehercle conveniunt. (Molossus enters.)
Atque ecce gravis tellus prodit.
MOL. Puff, puff — In Magnetici quaestione totum hunc diem 480
consumpsi, puff, atque meipsum simul. Puff, puff. Plateae quas
perreptavi omnes fluunt ac refluunt sudore meo, nec nunc invenio
tamen.
MAG. Et sic oleum et operam perdidisti tuam. (Molossus pulles out his
strong waters out of his bosome, and drinkes.) 485
MOL. Noli, Molosse, quotidiano te labore excruciare adeo. Noli te
curis lacerare assiduis. (Drinkes) Indulge animo paulisper, et valetudinem
tuam cura diligenter. Utinam urinam servassem, nam tabem totius
formido male. (Drinkes.) Videtin’? Iunceus sum prae quod olim fui,
et nil nisi pellis et ossa. (Drinkes againe.) Tu, Magnetice, in hunc 490
me miserum iniecisti morbum, quem si ego — Paenas mihi tergo
pendet. Ego iam medicum aggrediar, ut saluti consulam. (As he is
going into the hospitall, he lookes uppon the tree.) Peream male,
nisi primo intuitu Magneticum credidi. Sed spectrum est hominis,
quod praestat aves abigere quae in hoc horto epulare solent. Sed 495
ego quo intenderam. (Goes into the hospitall.)
MAG. Satin’ abiit ille? Hoc aggressus sum facinus bonis avibus.
Pulcherrimi corvi! “Rarae aves, et nigri cygno simillimae, pro hoc vestro
in me beneficio vos compensabo affatim. Cum enim me in catenis
pensilem videritis, (quod haud longe abesse scio) oculos hos, nasum 500
hunc, et hanc pulcherrimam faciem praebebo vobis pro ientaculo.
Interea loci valete, volucrum deliciae. (Molossus re-enters.)
MOL. Nihil hic sane intus habitat, nisi quies et silentium. Puff.
MAG. Iam Perilupum nostri expectatione aegrum sanare propero.
MOL. Mane paulisper. (Falles uppon Magneticus, and beates him.) 505
MAG. Perii, disperii. Mallem Atlantis onus sustinere quam huius manus.
MOL. Siccine me ludos facis, corvorum terror atque avium?
MAG. Oh, oh, oh.
MOL. Ego faciam ut ad corvos tuos redeas vel ingratiis. Et ita te
deformem vapulando reddam, ut homines perterrefacias In posterum 510
Meministin’, furcifer, quibus dicteriis me lacerasti nudiustertius? Me
ingens sterquilinium, dolium Heidelburgicum appellasti, carnifex,
“semibovemque virum, semivirumque bovem.” Ego te exercebo hodie,
ut tu vix semivir clueas.
MAG. Ignoscas mihi, mi formosissime, pulcherrime, tenellule 515
Molosse. Oro te per oculos tuos, magna mundi lumina, per venustam maiestatem narium.
MOL. Auh, auh, iam palinodiam canis. Bene, ut te dignum facis.
MAG Per os amplum (Ad spectatores), emblema Tartari, per labra (Ad spectatores), naturae toralia, per manum (Ad spectatores.), pedi 520
haud dissimilem.
MOL. Quid ais, omnium — ?
MAG. Oh, per pedes, aio, quos deosculari gestio.
MOL. Oh, optime quidem, optime. Procumbe humillime, humillime,
inquam, et calceos circumlinge meos. 525
MAG. Non patinas libentius. (Whil’st Molossus holds up his legg,
Magneticus takes it in his hand as to kisse it, and trips up the other
with his other hand.) Ha ha he. Sic Iuppiter excussit sublimem Pelion
Ossae. Terram, credo, in aeternam coniecit paralysin.
MOL. Oh, oh, oh. Disrumpor. Oh, oh, oh. 530
MAG. Vin’ me calceos tuos circumlingere?
MOL. Obsecro, populares, ferte misero atque occiso auxilium.
MAG. (Setts his foot uppon him.) Per hunc viscerum montem aceto
viam faciam continuo. Quod si effectum dedero, plus mihi debetur
gloriae quam illi qui Alpes divisit niveas. 535
MOL. Me pervium facere cogitas? Caveto tibi, carnifex. Si me
interficias, centum minas ad assem redigam quin te hisce oculis
suspensum videro.
MAG. Exurge sis, bestia, move teipsum. Ha, ha, he. Move ocyus.
Ha, ha, he. Levior erit provincia montem Taurum Iovis deiectum fulmine540
in proprium locum restistuere quam hanc indigestam molem in pedes
erigere. (Kicks him, and goes out.)
MOL. Satin’ abiit ille? Ubi salus et vita mea? (Takes his bottle out of his
bosome.) Quando me huiusmodi premunt mala, tu consolaris
semper, meum corculum. Sine te deosculer, mel meum. Pange alterum 545
basium, voluptas mea. Agedum, amplectemur invicem, mea suavitas. (Drinkes.)
Labra rursus commitamus, mea Lydia. (Drinkes.) Nonne haec
amanda? Nonne in sinu gestanda est? Si fieri posset, mallem te in
uxorem ducere quam ipsam Thaidem. (He putts it in his bosome, and
goes out.) 550
Perge ad Actum II