Tessera caerulea — commentariolum. Tessera viridis—translatio.

1. ANNA VERA UXOR EDUARDI VERI COMITIS OXONIAE, FILIA GUIL. BURGHLAEI SUMMI ANGLIAE QUAESTORIS, MULIER PIETATE, PRUDENTIA, PATIENTIA, PUDICITIA ET IN CONIUGEM AMORE SINGULARI, PRINCIPI, PARENTIBUS, FRATRIBUS ET UNIVERSAE AULAE REGIAE ADMODUM CHARA. OBIIT IN AULA REGIA GREENWICI. TRES FILIAS SUPERSTITES RELIQUIT blue spacer

Anna soror, soror Anna suae charisima Elisae,
spacerDum fugit hostiles per mare freta fratris opes, blue
Itala naufragio felici littora tangit
spacerEt potitur Latia numen et exul humo,
Invenit et nomen, templum invenit, invenit aras, spacer5
spacerPigmalionaeae sic nocuere minae
spacer
Pigmalionaeis nuper abacta minis. spacer6a
Sors ea Phoenissae, sed Romae traditur Anna
spacerCulta suburbanis altera diva locis.
Namque sacro dum plebs dubitavit monte, tribunos
spacerAn penum potius posceret, illa dedit. spacer10
Has sua seu pietas seu munificentia divas
spacerEffecit, certe fecit utramque deam.
Nec satis esse deas, voluit quoque fama Perennas
spacerAddere, ne titulis posset obesse dies.
Tertia si nostro nondum cognoscitur aevo blue spacer15
spacerAnna, poetarum nunc ego pace canam.
Non hanc suppeditant vatum mihi somnia: Vera est blue
spacer(Id quoque quod verum est esse perenne solet).
Sive amor in reliquos ab eodem stemmata natos
spacerEfficiat numen, sive benigna manus, spacer20
Quin Verae fers thura deae? Nam fratribus eius
spacerNotus amor satis est, pauperibusque manus.
Scilicet Anna dea est, nondum tamen Anna Perenna est:
spacerVita dare id nequiit, mors id honesta dedit .
Exulat a patria veluti Phoenissa, simulque spacer25
spacerInvenit exilio gaudia vera suo.

spacer2. ...VERA... blue

Vera fuit. Satis hoc, nec fas superaddere: falsum
spacerQuicquid id est vero quod superaddis erit.
Et tamen insignis sub Verae nomine splendor
spacerConditur et plus quam Penelopea fides.
Penelopen etenim potuit locus ipse pudicam spacer5
spacerReddere et absentis cura metusque viri.
Thracis equi terrore animum tenuere pudicum,
spacerEt referens madidas Hector ab hoste manus,
Et Laestrigoniae memorata pericula terrae,
spacerAtque premens rabidos Scylla proterva canes, spacer10
Oraque Cyclopis crudo eructantia tabo
spacerSemibolosque pedes, semipedesque bolos. blue
Et Circe et plures quam finxerat illa figurae
spacerSollicitam nuptae continuere fidem.
Et merito: sed quae gaudet praeaente marito, spacer25
spacerEt facie fruitur non fruitura toro,
Haec si casta manet votis operata pudicis,
spacerContinet haec omnes unica Penelopas.

3. ...UXOR EDUARDI VERI COMITIS OXONIAE...blue

Dat comes a nostris socium tibi nomen Athenis
spacerIngenii Actaeas tu superaddis opes.

4. ...FILIA GUILIELMII BURGHLAEI SUMMI ANGLIAE QUAESTORIS...

Cui Deus hanc terram thesaurum credidit orbis,
spacerEt cui thesauros haec quoque terra suos,
Qui fit ut amittas hanc (prudentissime) gemmam?
spacerScilicet illa Dei non tua sola fuit.
Hanc dedit hanc rapuit Deus, aequum fecit uterque, spacer5
spacerTu quod habes grates, iusque quod ille suum.

5. ...MULIER PIETATE...

Quae superis dignam te fecit, et abstulit istinc —
spacerPlura mihi dolor hac de pietate loqui.

6. ...PRUDENTIA...

Fata Sibylleum pectus tribuere, sed eheu
spacerFata Sibyllaeos non tribuere dies.

7. ...PUDICITIA, PATIENTIA, ET IN CONIUGEM AMORE SINGULARI... blue

Fida viro (licet hoc mihi dicere), Vera, fuisti,
spacerCaetera mitto satis nota, probata nimis.
Haec tua posteritas dictura est, quando putabit
spacerNemo suum laudi crimen inesse tuae. blue

8. ...PRINCIPI, PARENTIBUS, FRATRIBUS, ET UNIVERSAE AULAE REGIAE ADMODUM CHARA... blue

Quae nunquam nocuit sciens amicis
Et sueta est inimicum habere nullum,
Omnes illa sciens volensque amicos
Laesit, nempe sciens volensque obivit.

9. ...OBIIT IN AULA REGIA GREENWICI... blue

Quo regina loco nata est et mortua Vera,
spacerHic satis absque suo nomine notus erit.

10a. ...TRES FILIAS SUPERSTITES RELIQUIT. blue

En Veri et Verae, Iovis Eunomiaeque putaris
spacerTres natas totidem credideris Charitas.
Vatibus hinc, hinc est quod gratia nulla supersit blue
Hinc est carminibus quod gratia iusta negatur
spacerTristantur Charites, occidit Eunomia.

10b.

Calliope his inquis nulla est in versibus, erras. blue
spacerIpsa est quam raptam defleo Calliope.

10c.

Par sine, Calliope, numeris haec verba ligari,
spacerHis ego Calliopen occubuisse fleo.

11. blue

 spacerQui doctis oculis soles
spacer Coeli convexa tueri.
Accipe nunc quare latitarit septima Pleias.
Scilicet hoc quare latuit quoque saeclo priori. blue
Atlantis illa filia est, Atlantis at Britanni. spacer5
 spacerPolus hanc nec ante texit, nec enim polus habuit,
spacerspacerSed illa fecit ut Britanniae solum
spacerspacerNon invideret Pleiadas suas caelo.
spacerspacerCladis Hispanae tamen illa nuper blue
spacerspacerAbit ad superas nuncia sedes. spacer10
spacerspacerO quam nunc vereor ne placeat Iovi
spacerspacerEt ne recursum protervus
spacerspacerInvideat teneatque caelo!
Digna quidem caelo est Atlantis, dignus et Atlas.
Onus ille grande regni validis tulit humeris. spacer15
Feretque spero longius, diesque quos negavit
In terris natae volet addere Iuppiter parenti.

12.

Arguis obscurum verbis qui struxerat aram?
spacerNimirum lapidas debuit ille loqui.

13a.

Ara quidem non est, tamen aram carmina credunt.
spacerCernis enim ut spreto huc ordine conglomerent.

Sive ita

13b.

Spectarunt aram versus, fierique putarant
spacerSacra. et cuiusvis ordinis irruerant.

14. .

Ne lege, nam flebis. Dubitas? Praedico ego, flebis,
spacerNec siccis oculis ista videre potes.
Nam tu materiam si non fles, carmina flebis, spacer5
spacerCondidimus vitiis carmina flenda suis.

V. M. PERGAMAM
JOH. HOSKINS bluespacer

Finis