Tessera caerulea - commentariolum. Tessera viridis - translatio

Herculei labores  
ex Adagiis Desiderii Erasmi (III.1.1)

1. ΗΡΑΚΛΕΙΟΙ πόνοι, i. e. Herculei labores, bifariam accipiuntur, partim plurirni atque ingentes, quique vires desiderent Herculanas, quemadmodum usurpavit Catullus:

Sed te, inquit, quaerere iam Herculis labos sit.

Item Propertius:

Deinde ubi pertuleris, quos dicit fama labores
Herculis.

Ac rursum alibi:

Non labor Alcidae.

M. Tullius lib. de Finibus II, At quum de omnibus gentibus optime mererere, quum opem indigentibus salutemque ferres, uel Herculis perpeti aerurnnas, sic enim maiores nostri labores non fugiendos tristissimo uerbo aerumnas etiam in Deo nominauerunt: exigerem ex te, &c.  Partim Herculei labores dicuntur, qui sunt eiusmodi, ut aliis quidem maximas adferant commoditates, caeterum auctori suo nihil ferme fructus adducant, praeter aliquantulum famae, plurimu invidiae. Idque ita fato quodam accidisse putant, quod ἐν τετράδι γενηθήνηαι, i. e. quarta natus luna credatur, sicut alio dictum est loco. Homerus poetico more causam in Aten deam et iunonem reiicit, quae infesta Herculi, tanquam ex pellice nato, periculis omnibus illum obiecerit.
2. Celebrantur igitur, atque etiam enumerantur a poetis Herculani labores: quorum omnium longe difficillimus ac maximus hydra Lernaea, malum pertinax, ac propemodum inexpugnabile illi, qui iam omnia devicerat. Cuius symbolo veteres inuidiam exprimere voluisse, satis indicat Horatius in Epistolis, cum ait:

Diram qui contudit hydram,
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domandam.

Consuevit enim haec teterrima pestis pulcherrimorum facinorum esse comes, eximiamque virtutem non aliter quam umbra corpus assequi, ut apposite dixerit Iosephus in opere De iudaea capta: Ἀμήχανον δ᾿ ἐν εὐπραγίαις φθόνον διαφυγεῖν, i. e. nulla ratione fieri potest, ut in recte factis effugias invidiam. Quis enim umbram effugiat invidiae, nisi pariter et virtutis lucem effugerit? Cohaerent invicem haec duo, ac rem omnium optimam res omnium pessima comitatur. Proinde Pindarus videtur non sine causa scripsisse:

Τὸ δ᾿ ἄχνυθμαι φθόνον ἀμειβόμενον τὰ καλὰ ἔργα.

Graviter et indigne ferens, nimirum, quod est indignissimum, praeclara facta invidiae praemio pensari. Neque vero parum concinne veteres illi videntur invidentiae symbolum Excetrae tribuisse, primum palustri malo, quod, quemadmodum tradunt etiam naturalium causarum vestigatores, magis huic morbo sint obnoxii, qui humili abiectoque animo praediti sunt, sunt autem, quibus sanguis inest frigidior. Eamque ob causam et apud Nasonem:

Invidiae domus est in vallibus imis
Abdita, sole carens, non ulli pervia vento,
Tristis, et ignavi plenissima frigons, et quae
Igne vacet semper, caligine semper abundet.

Neque vero cum simplici portento res, sed centum armato capitibus, quorum si quis unum aliquod exsecuerit, in eius locum protinus duo suppullulent. Ea videlicet invidentia natura est, ut si contra lucteris, magis ac magis irrites: si quando coneris splendore virtutis opprimere, tum insurgat acrior, et intumescat. Hic si recidas, illic maior oboritur. Carptim exstingui non potest, vix tandem obruitur. Verum id perpaucis contigit, ac vix etiam ipsi Herculi. Quanquam enim livor velut ignis, alta petit, est tamen omnino aliqui usque adeo perfectum et illustre, ut eo non possit attingere. Quo loci pervenisse sese gloriatur Horatius, cum ait:

Invidiaque maior.

Ac rursum alibi:

Et iam dente minus mordeor invido.

Iam vero quid aliud est, quad obtrectatores isti clancularii solent in illos evomere, qui pulcherrimis sudoribus orbi prodesse conantes, praeclarum aliquid moliuntur, quam merum virus, ac venenum plusquam letale. Quandaquidem generosis et excelsis animis sua fama quam impetunt isti, non paulo carior antiquiorque solet esse, quam ipsa vita.
3. Porro quod gentilium fabulae sub Herculis aenigmate significarunt, idem Hebraeorum historia sub Iosephi involucro nobis innuit. Nam quod illi Lerna, id huic fratrum invidentia. Sic enim interpretatur Philon in libro, cui titulus, Πολιτικὸς βίος. Existimat autem Iosephum eorum repraesentare personam, qui rerum publicarum gubernacula tractant. Hoc videlicet argumento, quod is pastor adhuc quum esset, iam tum recte factis, simul et patris favorem emeruit, et germanorum in se concitavit aemulationem. Quid autem aliud est rempublicam administrare, quam pastorem agere? Quandoquidem et Homerus, quem inibi citat etiam Philon, regem ποιμένα λαῶν subinde vocat. Siquidem nullorum benefactis malignius respondet gratia, quam eorum, qui de vulgo bene merentur. Sed quod Hercules assecutus est igni Graecanico, id Iosephus magnitudine benefactorum, ac divini numinis favore consecutus est, ut invidiam obrueret, et eosdem aliquando supplices haberet, quos antea pertulerat aemulos, seque iam illi vitam debere faterentur, cuius vitae pridem tetenderant insidias.
4. Proinde principes, qui publicum agunt negocium, hoc animo praeditos esse oportet, ut ad hoc exemplar communem modo spectent utilitatem, nec magistratum, perinde quasi cauponatio sit, sibi gerant, non aliis: nec legum velut laqueis, insidiari velint iis, unde perspexerint emolumentum aliquod auferri posse, sed gratis de bonis bene mereantur, cum monstris, h. e. cum vitiis assiduum bellum gerant, sola recti conscientia, tanquam abunde magno recte factorum praemio contenti. Quod si meritis tuis fama maligne responderit, si clanculum obsibilaverit livor, si Lernaea bellua, vel trecentis capitibus undique venenum afflaverit, tum illud demum animi vere sublimis et invicti fuerit documentum, nihilo segnius ad immortalem eniti laudem, ac vel maximis incommoditatibus suis aliorum consulere commodis, et hunc pulcherrimum maximumque virtutis fructum ducere, si quam plurimis quam maxime prodesse liceat, atque hac parte, quoad mortali fas est, immortale numen imitari. Ad quod cum nulla gratia, nullum officium a nobis redire queat, tamen nativa genuinaque bonitate, solis in morem, omnibus, gratis et ingratis, dignis iuxta atque indignis, suam impertit munificentiam, hunc unum spectans fructum, quam plurimos sui participes efficiat. Verum ut ad Deum nullum emolumentum benefactorum refluere potest, ita nec ingratitudinis molestia potest attingere. Mortalibus illud saepenumero evenit, ut pro summis meritis summam invidiam, summumque reportent incommodum. Quod si ullis hominum laboribus hoc cognominis debetur, ut Herculani dicantur, eorum certe vel maxime deberi videtur, qui in restituendis antiquae veraeque litteraturae monimentis elaborant. Quippe qui cum sudores incomparabiles suscipiant, propter incredibilem negocii difficultatem, tamen vulgi summam in se concitant invidiam. Cui cum res praeclarae semper obnoxiae fuerunt, tum vero praecipue novitas non solum apud imperitos, verum etiam apud eruditos.
5. Adeo nusquam magis ingrati sumus, magis invidi, magis morosi, nusquam minus candidi, quam in pensitandis eorum laboribus, quibus, meo quidem animo, nulla unquam satis digna gratia referri queat. Indocti negligunt, semidocti rident, docti, si paucos exceperis, praecipuos quidem illos sed tamen paucos, partim inuident, partim morosius carpunt, ut dissimulatis tam multis, quae recte dicta sunt, sicubi forte fortuna semel aut iterum lapsus fuerit auctor, quis autem non labitur aliquando? Id solum annotant, id solum meminerunt. I nunc, et hoc tam magnificum praemium, tot tamque diuturnis vigiliis, tot sudoribus, tot incommodis redime. Abdica te communibus humanae vitae voluptatibus, neglige rem familiarem, ne parce formae, ne somno, ne valetudini. Boni consule iacturam oculorum, arcesse praematurum senium, contemne vitae detrimentum, ut plurimorum odium in te concites, plurium invidiam, ut pro tot vigiliis ronchos aliquot auferas. Quem quaeso haec non deterreant a capessendis huiusmodi laboribus, nisi si quis sit animo plane Herculeo, qui possit, alios iuvandi studio, quidvis et facere et pati?
6. Commovit haec cogitatio nonnihil animum meum, ut verum fatear, atque in mediis huius operis exantlandis laboribus lassitudo quaedam oborta est, cogitanti nimirum, qualibus viris, quos nostra vidit aetas, quam maligne fama respondeat, etiam aliquanto iam tempore defunctis, quam irreverenter despiciantur ab iis, quos vere dixeris indignos, qui illis matellam, ut dicitur, porrigant,  quam ingrate carpantur a semidoctis, quam pauci etiam inter eruditos, qui candide, plenoque laudent ore. Alius desiderat aliquid, alius invenit, quod non probet, alius vitam incessit, alius fastidienter laudat, ut praestiterit vituperasse. Porro nulli iudicant iniquius, quam vel semidocti, qui doctrinam alienam sua metiuntur, et reprehendendum existimant, quicquid ipsi non didicerunt: vel eruditi, qui nondum hoc laboris genus degustarunt. Nam hi plane iuxta Graecorum proverbium, ἀπὸ πύργου κρίνουσιν Ἀχαιούς, et ipsi stantes in littore, navigantis artem ac discrimen spectant ociosi. Quod si fecissent periculum, ut minore fastidio, ita maiore cum venia legerem aliorum lucubrationes. Hoc itaque cum videam tantis in re litteraria proceribus, ve heroibus magis, accidere, quid tandem augurer futurum de me, cuius omnia quam ad illos mediocria, vel, uti verius dicam, nulla sint, equidem non sum nescius, praesertim in hoc scripti genere, in quo multo plus est laboris, quam quisquam facile coniectet, qui periculum ipse nunquam fecerit? Deinde multis de causis lapsus facillimus. Postremo nusquam citius invenerit quivis, quod desideret.
7. Quare non arbitror futurum alienum, si postea quam ipse locus admonuisse videtur, super hisce rebus pauca disseram, non quo meum iactitem ingenium, aut ostentem industriam, sed ut lectorem mihi reddam aequiorem. Erit autem certe multo minus iniquus quisquis perpenderit, quam immensis sudoribus, quam infinitis difficultatibus, haec Adagiorum, quantum libet rudis, sylva mihi constiterit. Iam hic igitur primus esto calculus, rerum ipsarum antiquitas, non ab Euandro, aut Aboriginibus, sed ἀπὸ Κάννακου, quemadmodum dicunt Graeci, sed ab ipso usque Saturni seculo, et si quid est hoc etiam antiquius, repetita. Unde fit, ut pleraque sint a nostrorum temporum consuetudine δὶς διὰ πασὠν,  quod aiunt, semota. Proinde quid sibi velit adagium, aut divines, oportet, et Delium aliquem natatorem requiras, aut ex antiquis auctoribus petas enarrationem.
8. Ex quibus tandem auctoribus? Non ex uno alterove, aut certis aliquot, quemadmodum usu venit in aliis argumentis. Velut si quis instituat de arte dicendi conscribere, certos quosdam habet et idoneos auctores, et eos non admodum sane multos, quos imitari sufficiat. At hic quicquid est scriptorum, veterum, recentium, bonorum simul et malorum, in utraque lingua, in omniiugi disciplina, breviter in omni scripti genere, necessum fuit, non dicam evolvere sed curiosius ac penitius excutere, rimarique. Siquidem adagia, ceu gemmulae, quod minuta sint, fallunt nonnunquam venantis oculos, ni acrius intendas. Praeterea nec obvia sunt, sed pleraque retrusa, ut prius eruenda tibi sint, quam colligenda.
9. Quis autem satis aestimet, quam infiniti laboris sit, res tam minutulas, ceu per omnia maria terrasque rimari? Vix aetas humana suffecerit, ut tot utriusque linguae poetas, tot grammaticos, tot oratores, tot dialecticos, tot sophistas, tot historicos, tot mathematicos, tot ohilosophos, tot theologos, quorum vel titulis recensendis defatigetur aliquis, excutias, ac revolvas, neque id semel, sed sursum ac deorsum in his, utcunque res postularit, Sisyphi saxum volvere. Iam hoc, opinor, nemo non videt, nemo non fatetur esse maximum. At ea quota portio quaeso nostri sudoris? En tibi restat agmen pene maius interpretum, in quibus aliorum supinitas atque indiligentia, nonnullorum etiam imperitia (nam hi quoque sunt evolvendi, nimirum, ut aliquando legas aurum e stercore) non mediocrem sarcinam adiunxere nostris laboribus. Age vero, quid ego nunc allegem prodigiosam librorum depravationem, quae sic Latinorum pariter et Graecorum codices omneis occupavit, ut quicquid attigeris citaturus, vix unquam contingat, quin aut manifestum mendum offendat, aut suboleat occultum? Ibi vero sudor novus, exploranda, corrogandaque exemplaria, nec ea sane pauca, quo videlicet e multis unum aliquod contingat emendatius, aut multorum collatione, quod verum ac germanum sit, quasi divines. Ferendum hoc quoque, nisi pene toties accideret, quoties citaveris aliquid. Citandum autem passim.
10. His tam multis appone et illum calculum, haud quaquam opinor aspernandum, quod opera veterum, ex quibus ceu fontibus hausta sunt proverbia, magna ex parte desiderantur. Siquidem utraque Graecorum comoedia funditus intercidit, uno excepto Aristophane,  Latinorum item tragoedia, praeter unum Senecam. Fortassis et hoc tolerari poterat, si modo lucubrationes illorum exstarent, qui proverbia ab illis collecta, commentariis sunt interpretati. Quorum de numero sunt Aristoteles, Chrysippus, Clearchus, Didymus, Tarrhaeus, cumque his alii nonnulli, quorum ne tantulum quidem fragmentum ad nos pervenit. Supersunt igitur nobis recentiores quidam, ut indiligentes, nulloque delectu, ita ieiuni quoque mutilique, velut Zenobius, Diogenianus, Suidas, quibus haud dum constitui, malam ne gratiam. debeamus, qui ex tam absolutis, tamque copiosis auctoribus, tam paucula quaedam, tamque nuda nobis tradiderint: an bonam, quod illorum studio, qualiacunque fragmenta vetustatis ad nos permanarint: nisi si quis id etiam horum epitomis acceptum ferat, quod illi neglecti perierunt. Quemadmodum Latini quidam Livii interitum Floro, Trogi Pompeii Iustino, iuris Caesarei Iustiniano, theologiae, sententiarum, ut vocant, auctori, solent imputare, neque id prorsus ab re, mea quidem sententia. Quid quod inter hos usqueadeo non convenit, ut saepenumero secum pugnantia scribant, ut hoc denique pondus accedat tuis laboribus, non evolvendi solum eadem de re varios interpretes, verum etia iterum atque iterum inspiciendi, conferendi, perpendem iudicandi.
11. Nunc illud etiam mihi cogita, in aliis libris saepe locum esse ingenio, ut adsit inveniendi, ceu pariendi voluptas, possisque quovis loco, quovis tempore, mentis agitatione portionem aliquam operis absolvere, quantumque valueris ingeii celeritate, tantum maturare, quod institueris: hic velut alligatus pistrino, non sineris vel latum, ut aiunt, pedem codicibus discedere. Totum enim fere negocium pendet a codicum copia, praecipue Graecorum, quorum iam quanta sit inopia, nemo nescit. Unde fit, ut partim oculos conteras in voluminibus cariosis, situ obsitis, laceris, mutilis, a tineis ac blattis undique derosis: tum autem non raro lectu etiam difficillimis, breviter eiusmodi, ut qui in eis diutine versetur, facile cariem et senium quoddam sibi contrahat, partim etiam alienis. Quod ipsum quanti referat, vel me tacente, protinus agnoscunt ii, qui fecere periculum. Ut ne dicam interim illud, si quid in huiusmodi commentariis voluptatis est, id totum esse lectoris, ad scriptorem nihil attinere praeter odiosum illum, ac semper eundem colligendi, converrendi, explicandi, vertendique laborem. Atqui voluptas una res est, ut vere dixit Aristoteles, quae praestat, ut in labore diu perseverare possimus. Alibi licet ingenio ludere, licet eloquentiae flosculis aliquando lascivire. Sunt excessus amoeni, in quibus lassus desideas, ingeniique vires refocilles. Cum in omni negocio, tum praecipue in litteris, varietas satietatem arcet, neque patitur oboriri taedium. At hic mihi non δὶς κράμβη, quemadmodum est in Graecorum proverbiis, sed ter millies eadem illa repetenda fuerunt. Quid sibi vellet adagium, unde natum esset, et quem in usum conveniret, ut non alibi magis quam hic locum habere illud Graecis tritum adagium, Ὑπέρου περιστροφή.
12. Postremo nonnulla voluptatis pars est, hulusmodi tractare res, quae tractatu nitescant, quaeque ultro splendorem et orationis copiam auctori suppeditent. Hic quae tractantur omnia sunt eiusmodi, ut usu, non tractatione splendescant, ac tum demum genuinam suam ostendant gratiam, cum gemmarum instar commode inserta orationi visuntur. Separata frigent, ac minutula leviaque quaepiam esse videntur. Adde nunc, quod alibi summa rerum opus aestimatur, et lector non aliter, quam scriptor laborat: hulusmodi quoniam carptim leguntur, qui legit, ad unumquodlibet proverbium animum adfert integrum, ociosum, nonnulli fortassis avidum etiam, alius contra fastidientem. Quam autem iniqua interim mea conditio, a quo illud requiritur, ut in singulis adagionibus expleam ociosum, satiem avidum, satisfaciam fastidioso.
13. Accedit ad haec omnia Graeca vertendi labor, quem profecto nemo non difficillimum iudicabit, nisi qui nunquam annixus sit, ut ex bene Graecis bene Latina faceret. Hic mihi rursum perpende tantam auctorum varietatem, quorum unicuique suus reddendus stilus: cogita tot carminum genera, quorum in hoc opere tam ingens incidit turba: nam arbitror esse non pauciora decem millibus: ut si quis hoc mensium spacio quibus laborem hunc absolvimus, tantum carmina tam multa Latine reddidisset, idque carmine, non videatur usquequaque insimulandus ignaviae. Porro quid alii sensuri sint, nescio.
14. Equidem etiam illud arbitror esse non nihil, in tam immenso proverbiorum numero meminisse, quid quo loco dixeris, neque rerum turba confundi. Proinde qui in tantis difficultatibus versetur, quas omneis vel percensere sit difficillimum, quid mirum si quando labi contingat maxime festinantem? Cur autem mihi festinandum fuerit, mox reddetur ratio. Quod si Flaccus etiam in aliis argumentis, in quibus haec absunt incommoda:

Dat veniam maculis, quas aut incuria fudit,
Aut humana parum cavit natura.

Si concedendum putat, ut in opere longiusculo somnus obrepat: si non indignatur Homero alicubi dormitanti,  qui tandem causae est, cur mare caelo misceamus, si pauculi forte errores in huiusmodi deprehendantur opere, in quo praeter communes illas labendi causas, nec liberum sit rem tuis auspiciis peragere, et eiusmodi duces habeas, qui subinde praebeant ansam errandi? Ut ne quid dicam interim de codicum mendis, quae nonnunquam doctissimis viris imponunt: ut sileam de taedio, quod vel praecipue consuevit ingenii vigorem hebetare: ut taceam de tam varia rerum omniiugarum quasi farragine, qua fit, ut animus huc atque illuc in tam multa distractus, non possit semper sibi praesens esse.
15. Reliquum esse videtur, ut paucis occurramus et iis, quos auguror in hac nostra sylva curae diligentiaeque plusculum desideraturos. Nam quosdam hoc animo esse video, ut libros mole, non eruditione metiantur, et id demum absolutum existiment, ubi nihil adiungi possit, supersint pleraque, quibus nihil satis, nisi quod impendio nimium, atque ibi denique copiam esse iudicant, cum ad satietatem ubique dicuntur omnia. Horum igitur quispiam dicet, quaedam a me copiosius locupletiusque tractari potuisse. Tum autem in evolvendis auctoribus occuret alicui locus aliquis, qui ad proverbium faciat, aut non faciat, sed illi facere videatur, hunc protinus cavillabitur praeteritum a nobis. Principio, quis rogo tam arrogans, qui istud ausit profiteri? quis tam iniquus, ut exigat, in huiusmodi scripti genere, ne quis omnino praetereatur locus? Ut nihil non legeris, nihil non annotaris, nihil non apparaveris, ita ne statim in tam immensae rerum turba succurrit, quod oportuit, quoque oportuit loco ?
16. Deinde quae tandem futura fuerat ista molesta diligentia, undecunque conquirere, quicquid quocunque modo poterat ad proverbii locupletationem accommodari? Quis tandem futurus fuerat voluminum, aut modus, aut finis, si Sardonium risum,  ut hoc exempli causa ponam, explicans, totius huius insulae descriptionem e geographorum omnium libris repetere voluissem, loci situm, gentis antiquitatem, originem a capite, quod aiunt, usque ad calcem percensere? Deinde quae sit eius herbae species, quae vis, quicquid apud ullum medicorum super hac litteris proditum inveniatur, in unum converrere? Ad haec qui risus ille gignatur, quibusque de causis appareat in moriente, ex physicorum sententia commemorare? Deinde quibus hoc risus genus aliquando fuerit familiare, ex omnibus historiarum monumentis perquirere? Tum autem, quam hic risus virum probum dedeceat. In summa quicquid de laudato aut illaudato risu legatur apud morales philosophos, ac poetas, id omne in eundem congerere acervum? Postremo si quod apopthegma, si quid urbane dictum, si quod memorabile factum, si quis apologus, si qua fabula, si qua sententia, si quid omnino vel affine, vel contrarium, quod ad explicationem adagionis utcunque trahi queat, id universum accumulare? Hoc propositi si mihi fuisset, quis non videt ex singulis adagiis singula volumina reddi potuisse?
17. Qui minus absurdum hoc, quam si proverbium, Ἰλιὰς κακῶν  enarraturus, universum bellum Troianum, a gemino, sicut ait Flaccus, ovo,  pergam ordiri? aut explicaturus: Ὀδυσσείου μηχάνημα, universum Odysseae retexam argumentum? Deinde quam frequenter hic incidunt loci communes de morte, de vita, de amicitia, de simultate, de iusto, atque iniusto? Sed inepte facio, qui eos recensere pergam, cum totidem pene numero sint, quot ipsa proverbia, quos haud magni negocii fuerat ita declamatoriis locupletare rationibus, ut singuli vel in voluminis magnitudinem fuerint exituri. At istam sane diligentiam, praeterquam quod e stultissima futura fuerit, ne praestare quidem possit, qui scribit Chiliadas neque ferre, qui legit. Itaque magis arbitratus sum, in hoc opere modum esse quaerendum mihi, quam copiam, exitum potius, quam progressum.
18. Quanquam si quid properantibus nobis velut obiter in mentem venit, quod et dignum cognitu videretur, et a proverbio non alienum, id quidem non sumus gravati, ceu auctarium adiicere. Denique sunt aliquot loci, cur enim non ingenue fatear? sed hi non admodum multi, in quibus et ipsi desideramus nonnihil, quos tamen non existimavimus omnino silentio praetereundos, tametsi nobis non usquequaque satisfacerent ea, quae super his apud auctores adhuc reperissemus, sed vel in hoc recensere visum est, ut aliis, quibus seu plus est ocii, seu maior librorum copia, seu memoria felicior, et uberior eruditio, diligentius vestigandi ministraremus occasionem, ipsi comicum interim illud usurpantes:

Οὐχ ὡς θελόμεθα, ἀλλ᾿ ὡς δυνάμεθα.

Videbam et ordinem nonnullum induci posse, si similium dissimilium, contrariorum, confiniumque rationem secutus titulos quam plurimos proposuissem, et unumquodque proverbium velut ad suam classem retulissem. Verum hunc prudens omisi, partim quod in huiusmodi miscellaneis hoc ipsum mihi videretur, ne scio quo pacto decere, si nullus adsit ordo: partim quia videbam, si omnia eiusdem sententiae, velut in eandem classem infulsissem, futurum ut ex aequalitate lectori taedium oboriretur, ac subinde nauseans clamaret illud:

Δὶς κράμβη θάνατος, καὶ ὁ Διὸς Κόρινθός ἐστιν ἐν τῷ βιβλίῳ.

Partim quod me deterruerit magnitudo laboris. Cur enim mentiar? Perspiciebam id fieri non posse, nisi totum opus denuo a capite usque ad calcem retexuissem, neque cogitandum de editione, nisi iam supremum illum colophonem addidissem, ut vere iam opus futurum fuerit Horatiano novennio. At nunc licuit etiam inter edendum adiungere, si quid occurreret indignum, quod praetermitteretur.
19. Porro autem, vix adducor, ut credam ullos tam iniquos futuros, quanquam et hos futuros arbitror, ut eloquentiam etiam exigant, primum ab homine Hollando, h. e. plus quam Boeoto (sed extra iocum) in opere, quod totum ac proprie sit ad docendum accommodatum, et ad docendum res, non illas quidem indignas cognitu, sed ita minutas atque humiles, ut non modo non flagitent orationis ornamenta copiamque, verum etiam repellant ac repudient. In tam varia rerum consarcinatione, in tam assidua nomenclatura scriptorum etiam humilium, quae mihi docendi causi crassius etiam et pinguius erat adhibenda, in tam frequenti Graecanici sermonis interiectione, in tam crebra traductione, quis erat splendori locus, qui nitor, quae aequabilitas, qui fluxus orationis esse poterat? M. Tullius non requirit eloquentiam a Philosopho, et quisquam eam requirat a paroemiographo? Seneca nusquam desiderat eam, nisi cum parvo constat, cum ultro adest: ut res magnas magnifice prosequatur: at hic affectare Rhetorum supellectilem, obsecro, quid aliud erat? quam quod aiunt: ἐν τῇ φακῇ μύρον, τῶν πυγμαίων ἀκροθίνια κολόσσῳ ἐφαρμόζειν, ut ne dicam, τὴν χύτραν ποι
κίλλειν. Me quidem, quanquam in aliis non aspernor, nunquam magnopere coepit eloquentiae studium, sed nescio quo pacto magis semper arrisit cordata, quam picta fucis oratio, dum absint sordes, dum mihi sententiam animi non incommode repraesentet. Quod si qua nobis dicendi virtus aliquando comparata fuisset, eam necessum erat, in tam diutina, tam varia, tam tumultuaria Graecorum et Latinorum auctorum evolutione perire. Quandoquidem ubertas haec, vel Tullio teste, brevi etiam intermissiuncula solet sterilescere.
20. Tum si res ipsa maxime reciperet ornamenta dicendi, ne vacabat quidem. Quin omne tempus tot evolvendis libris tot annotandis locis, tot rebus memoria complectendis angustum etiam erat. Quanquam haec ipsa verbis non omnino malis efferre, nonnullam, opinor, eloquentiae partem existimabit is, cui vere cognitum fuerit, quid sit eloquentia. Nihil enim moror istos quosdam eloquentiae pene dixerim simios, qui dicendi virtutes inani quodam ac puerili vocum tinnitu metiuntur, atque ubi multorum denique dierum lucubratione unum aut alterum flosculum suis intertexuerint scriptis, et quatuor e Cicerone, ac totidem e Sallustio voculas adsperserint, protinus apicem Romanae facundiae assecutos se credunt. Tum displicet divi Hieronymi stilus, tum putet Prudentius, tum elingue, mutum, infans esse videtur, ubicunque non viderint quatuor illas M. Tullii voculas. His si quando factum esset periculum, quid sit huiusmodi, sicut videntur, nugas libris prosequi, fortassis et suam agnoscerent infantiam, et alienam eloquentiam minus impudenter contemnerent. Sed dixerit mihi quispiam monitor haud aspernandus: Atqui hoc ipsum elegans erat, artificio dicendi rebus minutis nonnihil amplitudinis addere, humilibus adiungere dignitatis aliquid, et, ut inquit Virgilius:

Exiguis hunc addere rebus honorem.

Neque vero non vacasset, si modo separasses colligendi et expoliendi operam, ac iustum his rebus temporis spacium impertisses. Quae necessitas erat, ut iuxta Plautinum dictum, simul et sorberes et flares? Quis adegit, ut praecipitares editionem? et opus tam ingens, tam operosum, ut ita dixerim, sesquianno perficeres, perfectum statim evulgares? Quod si Flacci praeceptum secutus, vigilias tuas in nonum pressisses annum, fieri poterat, ut non solum eloquentiae gratiam adiungeres, verum etiam ut et copiosius et emendatius opus in lucem exiret, nec esset, cuius te poeniteret, nec cui quicquam apponi velles. Alioquin aut non oportuit suscipere provinciam, aut erat susceptae per omnia satisfaciendum. Hic ego profecto, neque enim mihi moris est refragari veris, nonnullam culpae partem agnoscam necesse est. Neque enim me clam erat, opus hoc requirere, non theologum hominem, qui litteras antiquas leviter, ac veluti praetercurrens degustasset, sed qui vitam omnem evolvendis, interpretandis, excutiendis id genus auctoribus contrivisset, cuique non tantum immorari, sed immori quoque studiis huiusmodi licuisset. Plane perspiciebam, hunc laborem nec unius esse hominis, nec unius bibliothecae, nec paucorum annorum, quem nos soli, nostroque, ut aiunt, Marte brevius sesquianno absolvimus, una duntaxat adiuti bibliotheca, nimirum Aldina, copiosissima quidem illa, quaque non alia bonis libris, praecipue Graecis, instructior; ut ex qua, ceu fonte, omnes bonae bibliothecae per omnem usque orbem nascuntur ac propagantur. Itaque locupletissima quidem, non diffiteor, sed tamen una. Verum est, quo culpam hanc, si non purgare, certe minuere possim: primum quod olim me ad hoc muneris suscipiendum non tam incitavit ratio, quam induxit casus, et amicorum preces impulerunt, quibus equidem cum nec alias unquam magnopere repugnare possim, tum vero Maecenas ille meus Guilielmus Montioius, inter aulae Britannicae proceres eximius, hoc a me contendebat, sic meritus, sic carus, ut omnia mihi posthabenda ducam, quoties illius mos gerundus est voluntati. Quod si philosophorum etiam dogmata concedunt, ut in gratiam amicorum nonnunquam aliquantulum a recto deflectamus, mihi dandam esse veniam arbitror, qui dum tanto amico gratum facere studeo, provinciam suscepti pulcherrimam quidem illam, sed mihi fortasse non perinde aptam, praecipue cum viderem eruditorum neminem hoc negocii capessere: non quod impares sese iudicarent, ut equidem opinor, sed quod vigilias illas immensas viderent, atque refugerent, maxime cum intelligerent gloriae proventum laboribus minorem futurum.
21. Deinde cum videremus hanc esse operis suscepti naturam, ut ipsum in se nullum haberet modum, videlicet necessum habuimus modum illius, non ipsius ratione, sed nostris occupationibus meriti, ut tantum impenderemus operae, non quantum postulat, sed quantum a nostris studiis citra vitium decidere posse videbamur. Itaque paulo festinantius absolvimus, partim quod in hoc opere nobis veluti peregrinari videremur: partim quo liceret his absolutis, toto pectore reverti ad ea, quae nostrae sunt propria professionis, quaeque ad menses aliquot intermisimus, amici voluntatem magis, quam nostrum iudicium secuti.
22. Quanquam Horatiano praecepto non ita valde commoveor. Hoc enim ille praecepit iis, qui ad ingenii laudem scriberent. Nos praeter utilitatem lectoris nihil spectavimus. Praecepit iis, qui carmen conscriberent, in quo, teste Plinio, summa desideratur eloquentia, nos Adagiorum colligimus. Demque novennem istam curam, quam tamen nec ipse praestitit in carmine, fortassis praestiterit aliquis in Centuria. Verum eandem in Chiliadibus, tum perquam arduum esse videatur praestare, tum requirere parum humanum, cum hoc ipsum abunde laboriosum sit, vel, scribere Chiliadas, ut ne adiungas toties mutandi laborem, qui priore videtur non paulo difficilior. Quanquam equidem arbitror curam, quam requirit Horatius, non temporum spaciis, sed intentione metiendam esse. Qua quidem de re vere possum affirmare, me summis annixum viribus, ut quod tempori detractum videretur, id vigilantia atque assiduitate studii pensarem, ut sperem candidos lectores nec hanc partem omnino desideraturos. Nam si spacii rationem habeas, praecipitavimus opus: si noctes diesque infatigabili studio desudatas aestimes, maturavimus. Quod si non modis omnibus nostra cura respondet operi, illud certe constabit, me, quicunque unquam de Proverbiis conscripsere, vel apud Graecos, vel apud Latinos, loquor de iis, quorum exstant Commentarii, diligentia non mediocri spacio praecessisse.
23. Postremo quoniam et infinitum est opus, et ad communem utilitatem paratum, age quid vetat, quo minus operam partiti, communi studio perficiamus? Ego meum persolvi pensum, et fessus lampada trado. Succedat, qui vices operis excipiat. Ego sylvam ministravi, non omnino, sicut opinor malignam, accedant, qui dolent, qui perpoliant, qui variegent. Ego partem eam absolvi, in qua plurimum fuit laboris, gloriae minimum: non pigeat alios adiungere, quod et facillimum erit et splendidissimum. Mea nihil refert quocunque nomine legatur, non laborabo, penes quemcunque summa gloriae futura est, modo nos occasionem dederimus, ut ad studiosos tanta manarit utilitas. Neque vero vel tantillum offendar, si quis nostra castigabit eruditior, locupletabit diligentior, digeret exactior, illustrabit eloquentior, expoliet ociosior, vindicabit felicior, dum id cum publica studiosorum commoditate fiat, quam unam usque adeo spectavimus in hoc opere, ut nostri nullam rationem habuerimus.
24. Alioqui poteram et ipse, quod plerique faciunt, eiusmodi laborem diligere, qui longe minoribus sudoribus mihi constitisset, idemque longe maiorem gloriae fructum attulisset. Quis enim non iudicasset egregium ac magnificum facinus, si totum Demosthenem, aut Platonem, aut alium aliquem huiusmodi Latinis auribus tradidissem? Atqui dictu difficile sit, quanto minore temporis, vigiliarum, oleique impendio munus hoc conficere cuisset, quam has, sicuti videntur, nugas congerere. Poteram ex tanto numero duas aut treis centurias mihi deligere, arque in his expoliendis, locupletandis, elimandis, omneis ingenii nervos intendere, non paulo minore laborum semente, multo tamen uberiorem famae messem mihi paraturus. Verum hoc fuerat meum privatim non publicum studiosorum agere negocium. Atqui, sicut ego quidem arbitror, oportet in restituenda literaria re animum Herculanum praestare, h. e. nullo tuo incommodo a communi utilitate curanda vel deterreri, vel defatigari. Sed his de rebus plus satis, ac iam dudum vereor, ne quibus Herculani laboris instar esse videatur, hunc tam prolixum sermonem, in quem nos Herculani laboris adagium induxit, perlegere. Quare finem faciam, sed si illud addidero, cum haec primum ederentur, me labores omneis Herculeos superasse. Siquidem ille semper alias invictus, duobus simul monstris par esse non potuit. Itaque fugiens, proverbium nobis relinquere maluit, quam Martem experiri, satius esse ducens, rideri incolumen, quam laudari exstinctum.
25. Nobis autem eodem tempore cum duobus monstris immanibus fuit congrediendum, quorum utrumvis tantum habebat negocii, ut multos Hercules requireret, tantum abest, ut unicus homuncio duobus par esse possit. Nam Basileae simul typis excudebantur Adagiorum Chiliades, sic emendatae, locupletatacque, ut non minoris mihi constiterit instauratio, quam prior editio, quam Venetiae apud Aldum Manutium peregimus. Et universae divi Hieronymi lucubrationes, e quibus ut maximam, ita difficillimam quoque partem mihi proprie sumsi, nempe, libros epistolares, haud levem, per Musas, provinciam, si cui tantum voluminum vel evolvendum modo sit. Nunc, Deum immortalem! quam gravis cum mendarum portentis, quibus illic scatebant omnia, mihi fuit lucta? Quanto sudore reponenda Graeca, quae vir ille passim admiscet? Nam ea plerumque vel deerant, vel perperam erant addita. Neque vero mediocribus mihi vigiliis constiterunt qualiacunque illa scholia, quae cum suis argumentis adiecimus, non solum ob id, quod in re primum a nobis tentata non esset, quem sequerer, cuius inventis adiuvarer, verum etiam quod, ut Romulum narrant non minus magnificum fuisse suorum facinorum ostentatorem, quam rerum egregiarum gestorem. Ita divus Hieronymus, ut divitem quandam ex omni dlsciplinarum et auctorum genere constructam penum habuit in pectore: ita nemo doctrinae suae opes in scriptis ambitiosius, ut ita dicam, ostentat. Adeo sancta quadam gloria, quicquid in vetere, quicquid in novo instrumento retrusum, quicquid in fabulis, in historiis quicquid in Graecis, quicquid in Hebraicis litteris exquisitum, id obiicit, infulcit, inculcat. Iam in ordine digerendo, qui varie a diversis erat confusus, et si nulla est ingenii laus tamen haud parum fuit molestiae. Tanta rerum moles huic homuncioni sustinenda fuit, et quidem uni. Nisi quod in vocibus aliquot Hebraicis, quod eas litteras leviter, ac primoribus modo, quod dici solet, labris degustassemus, Brunonis Amerbachii, doctissimi pariter ac modestissimi iuvenis, opera sumus nonnihil adiuti. Cui vicissim reliquam huius operis portionem exsequenti, in Graecis ac Latinis restituendis locis aliquot adfuimus, operam opera pensantes. Ut ne commemorem interim, nonnihil fuisse negocii, ut quae Hieronymianis lucubramentis falso titulo fuerant admixta, partim erudita, partim iuxta indocta et infantia nonnulla dementiae quoque speciem prae se ferentia, certis coniecturis, ceu vestigiis quibusdam deprehenderemus atque exempta, suis redderemus locis. Dein ut hominis sanctissimi vitam, ab aliis non vanissime modo, verum etiam insulsissime proditam, ex omnibus ipsius monumentis colligeremus.
26. Adde iam, quod huiusmodi laborum ea ratio est, ut fructus et utilitas ad omnes perveniat, molestiam nemo sentiat, nisi unus ille, qui sustinet. Neque enim illud animadvertit lector, qui totos libros inoffensus decurrit, nobis aliquoties ad unam voculam dies aliquot resistendum fuisse. Nec intelligit, aut si intelligit, certe non meminit, quantis difficultatibus nobis constiterit illa, qua legens fruitur, facilitas, quantisque molestiis ea molestia sit adempta caeteris. Proinde soleo et ipse mihi quarta luna, videri natus, cui nescio quo fato contigit, in huiusmodi plusquam Herculaneos labores incidere.

Finis