Tessera caerulea — commentariolum. Tessera viridis—translatio.

INAUGURATIO REGIS BRITANNIARUM

Bina Caledoniae sociantur regna coronae, blue
Bisque novum Iacobi debetur crinibus aurum. blue
Hunc sibi, quem possit cunctis impendere saeclis,
Delegit natura diem. Tria sceptra profundi
In magnum coiere ducem donumque Britannae
Tethyos ad cultus tandem revocata viriles
Gaudet Hydaspeis incendi purpura gemmis.
Ille diu votum populi, qui voce petitus
Unanimi procerum, qui, si non iura dedissent
Sanguinis, imperium potuit virtute mereri, 10
Rector adest, viduasque manu transumit habenas.
Nubila disiiciat Phoebus placidique serenum blue
Principis ignaris ostentans gentibus aether.
Sic Iacobum regnare probet, lucemque Britannam
Mundus agat, quam vix tenui caligine turbat 15
Iuppiter, et caecas prohibet succedere noctes.
Anglica dum solitae peragit solennia pompae
Maiestatis honos, sceptroque insignis avito
Scotus adoratur Normanni nominis haeres,
Regia solares teneant spectacula currus, 20
Totque dies eat una dies: fax aurea nusquam
Occidat, et soli tenebris damnentur Iberi.
spacerTuque parens rerum (nec enim mentita vetustas blue
Omnia) quo primum complexo informia regna
Emersit natura rudis, praesentia priscis 25
Quando fidem faciunt, et te iam pignore tanto
Credibile est genuisse Deos, age caerula maior
Oceane, extremum nunc te procul addere ponto
Littus, et invita quamvis fac crescere luna.
Sume animos a rege tuo, meliore levatus 30
Sidere, nec cela populos quocunque calentes
Sole, per immensum quem circumvolveris orbem,
Quis det iura mari. Sciat hoc ferus axe nivoso
Sauromates, sciat hoc Libyes ardentis alumnus,
Et qui Bosphorias arces, quique ultima servat 35
Ecbatana, et patrii custos Gangeticus auri.
spacer O mihi si nullo deses torpore iuventus, blue
Mensque capax oestri tantos perferre tumultus
Audeat, an potius sceleratae crimina Phlegrae,
Thebarumque nefas toties, et moenia dicam 40
Hectorea defensa manu, quam Nereos almi
Orcadas et refluo pendentem gurgite Thulen?
Teque o Iuvernae qui littora quique Britannos
Tot quondam validis partitum gentibus orbem
Unus habes — quantus mihi ferret in aethera cantu 45
Spiritus, imperio simul et virtute parentum
Maiorem, regnoque decus! Sed summa potestas
Impatiens modici, nullisque aequanda Camoenis
Terret adhuc; non ipsa mihi Parnassia rupes
Plus uno possessa Deo, caetusque sororum 50
Sufficiant. At si qua tamen nos ire per altum
Aura iubet, maius sedeat mihi pectore numen.
Ipse veni, viresque tuas, sonitumque beatae
Da, princeps Auguste, lyrae. Tua sola per orbem
Implicuere sibi nostras diademata laurus. blue 55
Nam quis velivolas acies, fluctusque cruentos
Ionii (par ista Cypro tum reddita clades)
Nesciat, extremos etiam cantata per Indos?
Tantus et heroas patrios qui dicere posses
Solus eras. Quae cura Dei, non simplice regum blue  60
Sanguine, non quovis quod te demiserit ostro,
Sed quo nobilius nihil est, aut laudis avitae
Ditius, et digno naturae a principe nasci.
Certa ducum retro series, sed cuius origo
Oceani cum fonte latet. Seu credimus, orbis blue 65
Mersi relliquias, cum littora prima sequendi
Ius fuit, et visos ventis arcessere montes, blue
Heic quoque, post tantos fluctus iam longius ausos,
Humanum reparasse genus: seu foeta virorum
Celtica gens populos Aebudum misit in aequor,70
Artabricae pertaesa plagae; mox maior Ierne
Cepit, et in veteres Brittonum transtulit oras:
Seu propiore fide Scythici commercia restant
Nominis, et multum crudae virtutis imago: blue
Seu quodcunque genus, soli non invidus aether, 75
Stare diu nullisque dedit succumbere saeclis.
Iam toties redeunte polo bis dena per orbem
Circumflexa tulit centenus saecula Titan,
Signa Caledoniis steterunt cum Scotica campis,
Fergusii clangente tuba. Manet ille nepotum blue80
Sanguis, et in sobolem cognata potentia durat.
Interea vires Macetum, fascesque Latinos
Vertit longa dies, nullaeque a tempore tanto
Succedunt in sceptra manus. Quid fata parabant?
Tam constans aut unde favor? Cur Scotica tantum 85
Nil annis in iura licet? Tu scilicet olim
Accepturus eras: te conscia fata verentur,
Inque suas cum regna vices damnaverit, unum
Excepit fortuna tibi. Licet omnia casus
Magna suos metuant, Iacobo promissa potestas90
Cum terris pelagoque manet. Quae, sidera gentis, blue
Stuartos Proceres, et te Duglassia virtus,
Musa canat? Paucisque datum duo tangere sceptra,
Bisque atavos numerare duces utriusque Britanni,
Et totum regale genus. Vetus iste tuorum blue 95
Est labor, et memores ingentia nomina magni
Sanguinis Albino sacrarunt carmine bardi. blue
Nos propiora vocant. Quae, te cum traderet aulae
Prima dies, caelumque suo spoliaret alumno,
Astra polo fulsisse putem? Terrasne revisit, blue100
Et sua nascenti donavit saecula Virgo?
An Chelae fulsere pares, an cardine Eoo
Caesaris Augusti Capricornus reddidit ortum?
Arx habuit suprema Iovem: nil triste minanti
Sole Cleonaeum radii pressere Leonem, 105
Qua cordis flammatur honos. Praesagia lecti
Blanda Venus Geticas placide respexit ad Arctos.
Fert visum Maiae soboles, manifestior ignis
Phryxeas ostentat opes. Cur omnia candent
Astra Lyrae? Regine fides praelusit Iernes, 110
An vatem lux ista dabit? Nam fulminis ales
Maior Arionium cernit clarescere sydus.
Quid, quod cyaneis nil territa rupibus Argo
Tota patet, trinisque nitent convexa coronis?
Tunc Gades tremuisse ferunt, quaeque ultima Phoebus 115
Quaesivisse diem: Rutupinaque littora gemmis blue
Luxuriasse novis, quales nec divite concha
Legit Erythraei populatrix turba profundi.
Sponte sua nato stupuerunt melle Brigantes.120
Passim etiam venae rutuli fluxere metalli
Largius, et pontum non ausa lacessere flabra,
Alternus tacitas cum falleret aestus arenas.
Regnorum pax ista fuit. Pater ipse Tuaeda
Et vitreis Solvaeus aquis, quo fine secatur 125
Albion, et iuris faciunt divortia ripae,
Delituere vado, testataque flumina, nullum
Imperio se ferre modum, cum fata dedissent
Terrarum commune caput. Sic Herculis ortu
Mundus signa dedi; sic nato forte Lyaeo130
Sobrius ignota gemmabat vite Cithaeron.
spacerQuam festinus honos! Fert ad cunabula regum blue
Patria, et altricis dum parvus ab ubere pendes,
Non intellecta dominum te voce salutat.
Nec tenuere rudes privata crepundia sensus: 135
Ludus erat diadema tibi. Reptantis in ostro
Principibus iurata salus, et publica signa
Vagitus texere tuos. Vestigia quantae
Indolis, ut primae rupere silentia voces
Praestructae matura loqui? Quodcunque parabas, 140
Non pueri, sed regis erat. Primaeva senectus
Fulsit in ingenio; timuit prudentia iustum
Expectare diem, latuitque sub actibus aetas.
Talis in Idaeo tentabat fulmina luco
Parvus adhuc, (si vera canunt) similisque sorori 145
Iuppiter, et tonitrus terrebat murmure matrem.
Mirati puerum comites, Dictaeaque circum
Tympana Curetum manibus delapsa tacebant. blue
spacerNec minus in tenero meditantem pectore regnum
Te proceres stupuere tui. Mens alta negavit 150
Vota sequi. Semper spes a properante relicta est,
Praelatusque labor: quantum non cura magistri,
Praeceptrix natura fuit. Non barbarus error
Traxit in exemplum, quaeque est nunc gloria regni,
Scire nihil, sed enim puero perlecta vetustas, 155
Graiugenaeque duces, et quondam maxima bellis
Res Italum: quo iure feras compescere gentes,
Quo veniat servanda quies, nec claudere vallo
Bella, nec armatas nescis committere partes.
Sic tua Mavorti quanquam pacata iuventus 160
Incubuit, nec plus quisquam profecerit armis,
Ut quaecunque vocent olim discrimina, factum
Inveniat Bellona ducem.
Tempora, quae studium, quae regni cura remisit,
Non vitae pars ivit iners: Permessus in illa blue165
Ius habet, et raris potatae regibus undae.
Hic quoties odiis incensum, et virginis igne
Aeaciden, semperque moras errantis Ulyssi
Percenses animo, non pagina mallet Homeri
Pellaeam lassare manum, qua regia Pori 170
Concidit, et famulus submisit cornua Ganges.
Te Phrygis Aeneae vates, te carmine mulcet
Turba minor, metuitque legi sub iudice tanto. blue
spacerSeu tua Pierias curat facundia leges, blue
Quantus et ipse virum pugnas decurrere cantu, 175
Sanguineasque vices! Seu prisca oracula solvis
Maximus imperii Persarum more sacerdos, blue
Non ulli tantum patuit polus. Undique curis
Intentus patriae, donas tamen otia mundo,
Et tranquilla quies uni te rege negatur180
Auctori. Non ille aliter, qui spargit in orbem
Lumina flammiferis terras complexus habenis,
Phoebus, inexhausto moderatur saecula motu
Pervigil, atque annis in solos utitur annos.
Sic illi crevere duces, quos aequat Olympo 185
Gloria, sed tantum pietas ignara fefellit
Et virtus male grata Deo. Tu tradita coelo
Sacra, nec humanas unquam subeuntia leges
Certa mente tenes. Haec sunt tibi pignora regni,
Non Diomedeo fatum violabile furto 190
Effigies mentita Deam, non arma per auras
Sacrifico delapsa Numae: sed nescia fuci
Relligio nec passa solo sordescere mores. blue
His tuus incubuit studiis labor, actaque sancte,
Quae didicit pueri, docuit maturior aetas, 195
Nec voluit sudasse sibi. Iam conferat aevi
Quicquid habet veteris miratrix fama priorum.
Quae tam docta fuit, quamvis privata, iuventus?
O decus ingenii, o pulsae regalibus aulis blue
Doctrinae super una fides, tibi sacra supellex200
Chartarum; quascunque manus scripsere beatae,
Pro iaculis arcuque fuit. Nec quaerere tantum,
Si qua Caledoniis fera palaretur in agris,
Quantum Pierios iuvit lustrasse recessus.
Hinc studiis reparatus honos, et Scotica nunquam 205
Socraticas tellus animosior ivit in artes
Aemula naturae, palmamque negavit Athenis.
spacerAt quae consilii virtus, quam provida mentis
Omina, et ambiguo numquam decepta futuro,
Imperiique artes! Quanta praeverterat usum 210
Indole turbatis praesens sollertia rebus,
Ante etiam quam fore tibi matura iuventas
Umbraret vultus! Toti prudentia regno
Sufficit, et molem patriae complectitur omnem,
Nec partes sibi cura facit. Sic arbiter alni, blue  215
Quanquam sollicitus coelo labentia servat
Sidera, nec tardi dimittit plaustra Bootae,
Consulit, et nubes et cur lunaria nutent
Cornua, quos coeli praesentiat unda tumultus:
Interea decimi fluctus memor effugit iram, 220
Et quaerit, quas frangat aquas. Te praeside, canis
Legibus et magno constat reverentia iuri,
Nec venale forum. Rigido munitus honesto
Foedari tua saecla vetas, gavisaque cernit
Aequatos Astraea reos: nec ferris ab ira, blue 225
Sed saevire doles. Hinc quanquam crimina damnas,
Pronior in veniam pateris resipiscere vivos.
Non tibi crimen opes, non insons gratia vulgi,
Non genus, innocuo regnant terrore secures.
Qualem centenas moderantem legibus urbes 230
Fama vetus Minoa refert, et iura Laconum blue
Qui populo sanxit Delphis auctoribus exsul.
spacerQuae tibi rara fides, et si praeconia morum
Augentur leviore bono, quae gratia vultus,
Sanctaque maiestas, et qui non tollit amorem 235
Frontis honos. Coae redeat si gloria cerae, blue
Te velit exemplum superos picturus Apelles.
Non te sollicitant irae, non tetra cupido
Securum, regemque sui. Procul exsulat aula
Luxus, et Ambitio rebus ventosa secundis; 240
Despicitur quisquis laudem virtutis et aequi
Privatum putat esse decus. Tolerare labores,
Et veterum mensas corrupto reddere saeclo,
Nec cultu praeferre ducem, tibi debita soli
Gloria; sic duris Scotorum exercita rebus 245
Promeruit virtus, quos non optavit, honores.
Ipse tibi primis Deus explorator ab annis
Contemptas ingessit opes, et credidit Anglos. blue
Quis non praecipiti spe tanta impellere vota,
Et cupiat rupisse moras? Te celsior intrat 250
Contentum fortuna suo. Non illa iuventam
Regnorum commune nefas scelerata libido
Exagit. Thalamis totos addicis amores.
O quam festa dies, populis o quanta duobus
Gaudia, cum tetigit littus Regina maritum 255
A Cimbro deducta mari, sacrumque iugale
Nexuit oppositas aeterno federe gentes .blue
Tunc quoque Codanum conspersa floribus unda
Credibile est risisse sinum, carmenque secutam
Orcada tunc virides inter saltasse sorores. 260
Hoc tibi certa toro soboles, et fulta verendis
Aula puerperiis. Miseri quos proximus urget
Successor, dubiique metus. Tu gentibus audes blue
Haeredem monstrare tuum, qui congrua mundo
Vota facit, numquamque velit succedere regnis. 265
Hunc olim percepta doces, aevumque remensus
Ipse tuum patrios crescentem ducis in actus.
Tu regis aetatem, te dante et semina laudum,
Sacraque et imperii leges, Regalia Dona. blue
Accipit et pacis mores et fulmina belli.270
Iamque Caledonios Reges, Mavortiaque ausa
Gentis Hyperboreae non vano discere motu
Incipit, et magnum promittit utrisque nepotem.
Ut leo, quem parvum, nondumque mapalibus hostem,
Iam metuit Massyla cohors, quanquam horrida primum 275
Crescunt colla iubis, fulvi genitoris ad iram,
Cum fremitum procul omnis ager maternaque rupes
Reddidit, et teneros audax respexit ad ungues,
Verbere se stimulat caudae; tum cornua denti
Destinat, et multo non vult sine sanguine pasci.280
spacerDum tua te tellus videt in commune maritum,
In commune patrem, meritis te credidit istis
Anguste regnare polus totosque Britannos
Intulit. O felix triplicis concordia regni
Cui servata venit, magnis quod regibus olim 285
Tentatum toties meminit, totiesque negatum,
Prisca Caledoniis comprensa Annalibus aetas. blue
Federibus nullis tantae coalescere vires
Ante tuum potuere diem. Tibi maxima rerum
Insula, cui nullam terras defusus in omnes290
Caeruleus Nereus aequalem fluctibus ambit,
Caesaris invicti novus orbis, et altera tellus,
Subditur imperio. Tibi non fera paret Ierne.
Haec etenim nuper, cum te iam regna manerent,
Accepit mores, fatis properantibus omnem 295
Pacatam donare tibi. Sic insita genti
Detumuit rabies totumque excussit Iberum. blue
spacerIn te regnorum, quibus haec fortuna pependit,
Tot saeclis cecidere vices; quibus Albion armis
Distulit, his omnis gessit tibi bella vetustas. 300
Te propter Belga spumavit remige primum blue
Tethys, et Armoricas emovit Gallia sedes,
Quaesitura foris patriam; peregrinaque regna blue
Condentes Druidae populis tua fata canebant.
Mox regnatus avis ferro sua membra notanti 305
Scotus inaccessam Picto divisit Iernen:
Quorum finitimo vexata Britannia Marte,
In Boreae qua flabra patet. Tum Teutone victo
Iulius ignotum monstravit gentibus orbem,
Felicesque aquilas infectus corpora luto 310
Pertimuit patrii moderator Britto covini.
Hinc aliae clades. Numquam tamen insula bellis
Invenit dominum, nec tunc cum littore toto
Prospiceret dubiis venturum Saxona ventis,
Alternoque decus reparantem sanguine Cimbrum. 315
Non minor Arctoum qui currere classibus aequor,
Incertas turbavit opes. Normannica tandem
Arma, novas leges, et regno regna dederunt
Accessura tuo; non ultra nobile sceptrum
Ad rudia imperii privataque pectora venit. 320
Fecerat innumeros, te repperit Anglia regem.
spacerNon auxit tumidi vana te nominis umbra blue
Signiferum furiis, irataque libertati
Ipsa suae plebes quaesitam duxit in arcem.
Non studia, et partes tibi coniurata dicavit 325
Nobilitas; belli non turbine rapta potestas
In iugulos ius ense dedit. Nec sanguine partum,
Nec pretio diadema tenes. Natura Deusque,
Te fecere ducem, Procerum sententia dixit,
Optavit populus, nec Principe sensit adempta 330
Imperium confusa sui moderamina clavi.
Te, quod inauditum, vacuus nullique petitus
Exspectavit honos, et maiestate futuri
Tuta quies. Primus meruisti ad regna vocari. blue
spacerO fati miranda fides, et credita sero 335
Omina: non illud nihil est, quod nobile marmor,
Obside quo Scotos unquam diffidere regno
Fama vetat, casus Londini vexit in aulam. blue
Haec facto signata dies, quae duceret illuc
Scotorum dominum Tamesisque imponeret urbi. 340
Oblitas clades Bannoci flebilis unda,
Cum Fluidone tace. veteres delere triumphos
Iam iuvat, et nullis famam servare trophaeis,
Ceu fuerit civile nefas. Generosa Britannum
Corda bona coiere fide. Quos insula iungit, 345
Nunc et regna ligant, cupiunt gens una videri.
Non et apes aliter, quas Attica vidit Hymettos
Infestas miscere acies, et spicula contra
Tendere, si regem, squammis qui clarus, ad unum
Summa redit, socio properant examine caeras. 350
Hic dat iura favis, huic propugnacula servant
Excubiis, rapiuntque thymos, et mella laborant.
spacer At tibi, (quae toto diducta Britannia mundo, blue
Nil ultra, nil maius habes) quas dicere laudes
Vox humana queat? Rerum natura creatrix 355
Divisit populos, et metas ipsa notavit. blue
Sic iuga Pirenae, sic olim Rhenus, et Alpes
Imperiis mensura fuit. Te flumine nullo
Detinuit, nulla nimbosi verticis arce:
Sed totum complexa parens, hic terminus ipsa 360
Substitit, atque uno voluit sub limite claudi.
Te sibi seposuit supremo in gurgite Nereus.
Finis hic est, qui fine caret; quae meta Britannis,
Littora sunt aliis, regnique accessio tanti est,
Quod ventis velisque patet. Non altera credam 365
Arva beatorum potius dignata fuisse
Nomine, iam longo quanquam decus istud ab aevo
Intervertit Iber, et seris addidit undis
spacerNam quibus hoc regnum non exundare videmus
Terrarum pelagique bonis? Dant littora baccas; 370
Cultis laeta seges; multis ditata metallis
Floret humus; pecori longe tamen optima tellus,
Formosique greges. Nulli violabilis astro
Servat temperiem regio; non uritur aestu,
Non reditura timet glacialis sidera brumae. 375
Diffugiunt angues, et non concessa veneno
Rura tenet tacito mirabilis igne gagates. blue
Longior ipsa dies, inde prensaeque tenebrae,
Cum Cancrum sol altus habet. Felicior omni
Terra solo, meruit quae semper posse videri. 380
spacerEt nunc quos habitus procerum, quos illa suorum
Spectat opes! Certat radiis solaribus aurum,
Flammati certant lapides. Quis littus Eoum
Transtulit, et totam Tamesi donavit et Humbro
Taprobanen? Sedet ipse toga cultuque verendo 385
Purpureus: crines rutilant, sceptroque parentum
Insignita manus sacrat proavita Britannis
Iura, fidemque refert. Tum vultu supplice regem,
Et flexo innumerae venerantur poplite gentes —
Qualis ad Euphraten Macedo concurrere victos blue 390
Aurorae populos fessique Hyperionis orbem,
Teque metum vidit donis, Hispane, fateri.
spacerPrima loqui properat toto pulcherrima vultu blue
Anglia, veliferis tunicam variata carinis,
Quae merces, quae bella ferunt. “O maxime regum, 395
Quem mihi nobilibus deduxit curia turmis,
Tot procerum stipante manu, me sume rogantem,
Nec Scotis distingue tuis, nam sanguine toto
Non minus es noster, propior quoque gente paterna. blue
Quis thalamum Henrici, quis foedera nescit Elisae, 400
Compositasque thoro partes, cum publicus Hymen
Incluta cognato pepigit connubia regi,
Discordesque rosas geniali iungere serto
Mansurus permisit amor? Tibi ducitur ingens
Inde genus. Finem bellis odiisque daturum 405
Pacifico decuit regum de foedere nasci.
Tu tamen externi ne tollas sanguinis usum:
Haec nescit cessare manus. Quas ipse Britannum blue
Admiraris opes, totus quibus invidet orbis,
Non tantum pax longa domi, cognataque terrae 410
Munera, et Eoi nobis commercia coeli,
Sarmaticaeque plagae, quantum victoria fecit.
Caussa mihi superest, et qui spoliabitur hostis.
Arma iube. Nondum poenas pro classe pependitblue
Ille mihi, quanquam quindenis vincimus annis, 415
Omnis et in cineres sedit Tartessus, et isto
Littore non dudum quod nostris obiacet oris
Tot strages haec dextra dedit. Prodemus Ibero
Egregia terras a virgine nomen habentes?
Si datur armatis quaesiti gloria regni, 420
Et mihi sunt classes, et bello docta iuventus.
An Baeti tantum ista licent? Qua funditur ingens
Oceanus, tua sceptra coli patiare rogamus.
Sic vivas, populosque tuo sub nomine iunctos
Imperio moderere diu, neque nobilis aetas 425
Augusti Iacobum superet, neque Pontica regis blue
Tempora. Quid longe votorum exempla requiro?
Maius habe. Superes illam felicibus annis
Quam, quia tu sequeris, me non amittere sensi.”
spacerTum foecunda virum sublimi pectore fatur    430  
Altera: “Me, princeps, non longe iura, sed ipsi
Natales tribuere tibi. Licet ingerat omnis
Se Fortuna, manet primum tibi Scotia regnum.
Nos cunas, nos prima tui vestigia gressus
Miramur, tantumque meis crevisse sub ulnis. 435
Nec donata tibi servataque munera vitae
Imputo; plus nostra, fateor, quod natus in arce es,
Me debere tibi. Sed si qua est patria regum,
Sum tua nec veteri deductae laudis ab aevo
Nec virtutis egens. Et si vindicta paratur, 440
Non aliis melius pro te certabitur armis.
Scimus enim nostras Flandra regione cohortes
Per scelus, et contra fas inviolabile belli
Iuratamque fidem, quae gens truncarit inermes,
Et qui te... Sed non vacat indulgere dolori.” blue 445
spacerMox posito ritu patriae feritatis Ierne:
“Primum da veniam. Quicquid deliquimus,” inquit,
“Culpa quidem gravis est, et noster credulus error,
Sed scelus Hispani. Liceat peccata piare.
Dicemus caussam iugulo. Iam sentiet hostis blue450
Quo pretio constet populos fecisse rebelles,
Expertus regnare virum. Tua, rector, origo
Deprecor. Illa ego sum Scotorum maxima nutrix,
Unde Caledonios Pictum comitatus in agros
Exiit aeterni per saecula nominis auctor. blue 455
Pignora quae potius quam tantae exordia gentis
Defensura ream?” Placidis tum Gallia verbis
Dulce tuens blandumque subit: “Iam mille per annos
Federa cum Scotis sancte servata recordor.
Maius amicitiae senium nec saecula norunt460
Nec sol iste videt. Lux tanto tempore nulla
Gratior effulsit, quam qua tria sceptra tenentem
Te tueor, Francis maioribus orta propago.
Crescit, et ipsa tuum sequitur concordia regnum.
Siqua simultatum residet sub pectore nubes, 465
Dono tibi. Quaecunque tuas gens audit habenas,
Hanc odisse nefas. Omnem tibi maximus ultro
Henricus promittit opem. Solet ille favere
In regnum genitis; caussa pugnavit eadem.
Quanquam bella Tagus totumque effuderat aurum,470
Vicimus.” Hinc Cimbrum tellus: “Quod tanta potestas,
Binaque vicinos tibi tradidit insula fluctus,
Gratulor affini. Nam te moderante Britannos,
Si qua fides, prisco videor considere regno.” blue
spacerUltima, quam sociae circumfulsere sorores, 475
Edidit intrepidas turrita Batavia voces:
“Felices nimium cives, quos Principis aequi
Cura fovet sub lege sua, sub lege superna,
Cum modus imperii ius est, cum sponte recusat
Utilis et recti transire licentia fines, 480
Acceptumque deo fert summum culmen honoris,
Expensum populo. Dedit hoc fortuna Britannis.
At nos heu miseras certe poteramus, Iberi,
Non tam dira pati. Cur das documenta Batavos,
Quo liceat furor usque tibi? Non tradita flammis 485
Oppida, non haustas taedis hostilibus urbes,
Sed vivos arsisse queror. Quo crimine nostras blue
Irrupere domos, et tot stravere ruinis
Artifices scelerum? Quid tantum fecimus, in quod
Mors non una satis! Flammas ferrumque meretur490
Nosse Deum iussisque nihil discedere sacris?
Hoc, Hispane, tuis nimirum obtenditur armis,
Unde etiam regum, qui stant cervice soluta,
Qui diadema nisi caelo debere recusant,
Te facis haeredem. Sed si tibi quaerere regnum 495
Unica relligio est, nos iam servire videbas.
Quid prodest vastare tuos procerumque cruorem
Fundere? Quis tantus timor est non vincere bello?
Egmundi testor cineres totque illa meorum
Exsilia, et quicquid crudeli cessimus Albae,500
Invitae mihi bella dari. Sed numen amicum blue
Sic voluit caussamque suam bene credidit armis.
Mox tamen optavi quoties deponere ferrum?
Pax infida dolis vetuit periuraque semper
Federa. Quam recte fidei credatur Iberae, 505
Nos exempla sumus. Deus hic, Deus ipse profecto
Externam monstravit opem teque, Anglia, nobis
Addidit. O, felix peregrino Marte virago,
Quae potes oppressas gentes impune tueri
Oceano defensa tuo. Nec dicere tentem. 510
Quanta tibi domitis victoria crescat Iberis.
Ipsa tenes. Partos sed ne demitte triumphos,
Quaere nec Hesperium pretiosis mercibus aurum,
Cum ferro bene possit emi.” Sic fata resedit
In genua, et regem multum venerata quievit. 515
spacerInde iterum: “Laetor dominae non morte prioris, blue
Quam colui, et nimium soli quae vixit Ibero,
Sed quod saepe tuum, Princeps, experta favorem,
Plus credo te posse mihi. Quod ab aethere venit
Par animo fortuna tuo; quod sceptra tulisti 520
Sancta piis, verus simul et dignissimus heres;
Aucta quod his regnis atque inconcussa potestas
Hispanos terrere potest. Si sensa recludat
Pectus, et ostendant animi praecordia motus,
Quam me gaudentem videas, quam ferre saluti 525
Vota tuae? Contra caelantem corde dolores
Hesperiam furiis ardere et inanibus iris,
Nec vultus praeferre suos. Equidem omnia cernis,
Haud dubitem; tibi corda patent nec fallit utrinque
Explorata fides. En haec ego semper amica 530
Principibus, cuius vicit socialibus armis
Roma diu. Merui cunctis e gentibus una
Quae mundi servare caput, nam maxima semper
Caesareae Batavo custodia credita vitae
Et terris annexa salus. At serior aetas blue 535
Regibus his iunxit, quos solum dividit aequor,
Ditibus et Rheni permiscuit ora Britannis.
Non modo caepit amor. Rectores Scoticus olim
Vinxit Hymen, vinxit concordibus Anglia pactis. blue
Sed tua me virtus, cui nullum saecla tulerunt
Prisca parem, ventura velint habuisse secundum,
Communisque Deus vinclo propiore ligavit.
Regna prius colui, te sum venerata regentem.
Hoc orbi iactare licet populisque nepotum,
Iudice te placui, docuit quod regius infans,
Quem me teste dabas quondam lustralibus undis.
Quantus honos nomen regi commune parentis,
Et commendatus fidei puer ille Batavae,
Quem tot sceptra manent? Quid Iber, quem pectore falso blue
Iam non infensum facit, Anglia, velle videri, 550
Tene ullis medium belli partesque negantem
Officiis coluit, vel non te verius ipse
Credidit esse meum? Merito, nam Scotia tantum
Contulerat non vota mihi, sed et arma virosque
Virtutesque suas. Nec, quamvis omnia deessent, 555
Caussa deest odiis. Nam turgidus ille feroxque
Et post auriferos numquam placabilis Indos,
Destinat Hesperus immensum legibus orbem,
Sparsaque regna tenens pariter cum lumine solis,
Quicquid abest hostile putat. Sed bella meretur 560
Praecipue, qui servat opes. Cur Gallica movit
Arma prius? Quod ius in vos sibi vindicat, Angli?
Ut modo nascentis taceam pronaeque diei blue
Littora quae vestris repetit Antonius armis.
Nulla deest iuris species victoribus unquam. 565
In te, si quando faveat fortuna, paratus
Iam color, infesto peragetur iudice caussa. blue
Damnatos ritus alienaque sacra secute
Iam sceptrum privatus habes. Sed federa certe
Praetendit, ramumque suae tibi mittit olivae. 570
Hoc est, absque dolis nil iam se posse fatetur
Vindictamque timet. Sociata Britannia nescit
Non incauta capi, bello domuisse professos
Sufficiens hostes, et tantum pervia fraudi.
Nunc parat insidias, nunc captat commoda rebus 575
Tempora, quae bello melius quam pace caventur.
spacerQuae ratio suadet dignari federe gentem,
Cui violare fidem fas est, quae gaudet abuti
Pollicitis, iuratque Deum, quem fallere quaerit?
Donec tuta sibi nondum periuria cernet 580
Pax erit. Interea si spem victoria fecit,
In classem cadet omne nemus. Simulabitur ire
In Flandros; tu Flander eris. Sin arma videbit,
Desperata sibi, superest atrocius unum
Hispanumque nefas: gens plusquam barbara regnum 585
Vel regum cervice parat pietasque vocatur
Sacratum petiisse caput. Contemnere discit
Et scelus et mortem dirisque armata venenis
In reges furiis proficiscitur acta iuventus.
Sic bellant pacemque colunt. Non Anglia tantum 590
Hoc docet, et Celtae toties in rege petiti.
Nos magis. O utinam numquam nisi cominus ausint.
Et meus heu nullis cecidisset Arausius armis! blue
Quis scit an, ut nihil est quod credi possit Ibero,
Nunc quoque legatos cum mittat, miserit enses 595
Et caedem cum pace petat? Punire nefandum
Tu genus, et laesos, quae res sanctissima, reges
Ulcisci rex ipse potes. Sic illa beatae
Principis exemplum, non ficto federe nuper,
Sed bello secura fuit. Semperque nocenti 600
Non suspectus Iber. Nam ne Hispalis arma timeret, blue
Terruit atque suos pacavit Marte Britannos.
Iudicium noli dominae, quae sceptra reliquit,
Vel nostram damnare fidem. Si fracta venirem
Sollicitare tuas adversa in praelia vires, 605
Posse tamen flecti reor, et miserescere damnis,
Meque simul miseram sinceraque sacra tueri.
Nunc gens nota tibi, quam centum tanta coronant
Moenia, et indomitae cui sulcant aequora puppes,
Vicino studui fortunam ferre faventem,610
Victricesque manus: florentibus utere rebus.
Aut si persuadet melius timor, undique pressa
Scis Ostenda mihi quam tristes computet annos.
Ne littus contra videas hostile, cavendum est.” blue

Finis