Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio.

PHILIPPICA

AEC [145] locutus praeibat ad scrinia; in quibus discipulorum opuscula, in quacunque arte praestarent, pro ingenii specimine conservabantur. Tum accedens ad poematum classem; in libellum manum iniecit, cuius titulus erat, Philippica. Dum illi dubitarent quid hoc nomen sibi vellet, addidit, argumentum poematis esse, bellum navale a Philippo Hispaniarum rege in Anglos crudeliter susceptum, et ab iis foeliciter, ac memorabiliter propulsatum. Arrigebant aures ad haec nomina, et avidissime inhiabant, ipsique in manus sumere optabant; cum praefectus primam paginam avertens, alteri sic insistebat. “Huius tituli sensum,” inquiens, “argumentum ipsum poetice designat, quod ego, cum selectis quibusdam partibus, quae maxime meae intentioni serviant, vobis recitabo. Est autem huiusmodi.”

Hesperii tumidos fastus, irasque tyranni, blue
Bellorumque minas, hinc altae cornua classis:
Inde rates parvas, et virginis arma Britannae,
Virtutemque canam. Tu sacris annue coeptis
Summe Deus. Tantis etenim tua dextra periclis 5
Eripit, et quisquam metuat iam fidere coelo?

“Incipit a consilio gentilium deorum, qui de proventu et incremento verae religionis in Germania ac praesertim in Britannia colliciti omni studo ad oppugnandam contendunt. Post varias sententia sultro citro prolatas, Iupiter tandem decernit Philippum Hispanicum in Anglos esse concitandum. Id Marti negotium est demandatum. Nunc poetam ipsum audiamus.” Tum paginas aliquot praetermittens, blue in haec carmina oculos defixit.

Haec ubi decrevit, solio se erexit ab alto,
Et vacuo in terras late dimisit Olympo.
Illi omnes, Iovis imperiis immanibus acti,
Undique diffugiunt. Mars munere laetus iniquo, 10
Ingentem abiecta dextram primum expedit hasta,
Et laevum mucrone latus, simul aurea solvit
Cingula, tum galeam, ferrataque membra reponit,
Loricamque gravem, nec se tamen exuit ipsum.
Nempe alias artes saeva sub mente revolvens 15
Stellantes superum pennas,et lucida membra
Induit, ut sanctus coeli sit nuncius alti. red
Tum calice aurato praefert crudele venenum,
Permistum furiis atque ambitione tumenti.
(Nectareum falso dicunt cognomine potum). 20
Taliter instructus mox arripit ipse iugales,
Lassatos requie, dum magni ad moenia templi
Permissum servant defixi in culmine currum, blue
Ore reluctantes, spumamque in fraena furentes
Dentibus exercent. Iculis vigor igneus altis 25
Emicat, et patulis exufflant naribus auras. blue
spacerIamque revertentem, seseque ad terga locantem
Attollunt laetis hinnitibus. Inde soluti,
Aera per tenuem, pennis pedibusque volantes,
Praecipites abiere, manu dat lora secunda, 30
Ocyus insistens, et recto proxima cursu
Transmittit spatia. Interea iuga Thessala linquens,
Se super Adriacas non segnius avehit undas,
Romuleasque arces, Tiberinaque despicit arva.
Tum mare per medium properans, hinc praeterit imos 35
Gallorum fines, atque hinc Balearica saxa,
Nec prius effusos uno premit impete fraenos,
Quam simul Hispanam veniat transvectus in oram,
Matritaeque astans auratas occupet arces.
spacerImpia nox altum tenebris foedaverat orbem, 40
Et iam extrema polo pronas agitaverat horas.
Ille leves atra sistens in nube quadrigas,
Apparat aethereos cultus potumque nocentem,
Tum penetrat, magnique torum petit inde Philippi,
Regali structum thalamo, postesque superbi 45
Auro intercisi, gemmisque nitentibus ardent.
Aurea barbarici lectum velamina texti
Strata tegunt, sed non placidum haec dat pompa soporem.
Namque vigil studiis, curisque ingentibus aeger,
Volvitur: amissos Belgas, tot damna, tot uno 50
Exhaustas bello vires: nihil omnibus actum
Insidiis armisque gemit; mentemque remordet
Indignans, Et iam primo fulgentis ephebi
Territus aspectu videt, exauditque vocantem,
Nunciaque aethereis tradentem talia verbis. 55
spacer“O dilecte Deo, et superis data cura Philippe,
Qui regis Hesperiam sceptris utramque superbis, blue
Germanaeque aliquam partem telluris, et omnem
Sicaniam et Sardos, Solymamque ascribis honori,
Ac super imperiis tantis novus aureus orbis 60
Accidit, una tuos excussit Belgia fraenos blue
Impunis victrixque. Quid heu bella irrita tentas?
Nec tandem ut socias inimica Britannia vires
Substruat aeternum, sentis, foveatque rebelles?
Quin petis hanc, Martemque domos agis ultor ad ipsas 65
Saxonidum: et Belgas ictu consternis eodem
Imbelles. En nunc summis Deus auctor ab astris
Me tibi ferre dedit magnis haec nuncia iussis,
Romanusque armis pater execrabile regnum blue
Devovet ipse tuis, nos et tibi protinus omnes 70
Europae populos, mox totum adiungimus orbem.”
spacerSic ait, et calicem in fauces cunctantis apertas
Ingerit, ac pleno ferventia subluit haustu
Pectora, dilapsumque atras se reddit in umbras. blue
Ille tremens, “O sancte! Dei seu nuncius alti, 75
Seu (reor) ipse Deus, tibi fidimus, et tua nulla
Iussa mora sequimur. Medios ne deinde paratus
Desere, structa tuo victis de nomine terris
Templa, sacerdotumque choros, festumque sacrabo.
Sis armis dux ipse meis, tu maximus autor, 80
Tu rege, successuque pari promissa secunda.”
spacerTalibus averso fugientem in nubila cultu
Prosequitur precibus, votoque lacessit inani,
Et iam iamque7 magis sacro praecordia potu
Incaluere; truces oculos, altumque cerebrum, 85
Corripuit magici rabies decocta veneni,
Sanguineam expirans animam, flatusque tumentes.
Exilit ille furens thalamis, fremit arma per arcem,
Arma, novosque ultro spirat iam victor honores,
Magnanimosque duces, pronamque in tanta iuventam 90
Bella ciet dictis,; oculisque ardentibus auras
Inficit, ac dirum ferri transfundit amorem.
Qualis in effoetam vicino vertice quercum
Flamma polo iaculata cadit, deprensaque pascit
Brachia ramorum, sylvamque amplectitur omnem, 95
Tum facilemque vorat segetem, regnatque per agros
Purpureis diffusa comis, pecudesque ferasque
Horror agit, collesque immani luce refulgent. blue

Hic ipse legendi satur, vocem paulisper collegit, ac locum pollice distinguens, cum manu librum deiecit…“Hoc noster poeta de diis gentilibus triumphare videtur. Non supprimit, non abigit, sed cum omnibus scelerum suorum spoliis victos et catenatos ostentat...Deos gentium malos daemones fuisse tum in veteri, tum in nova scriptura praedicatum est, et tamen deos ubique appellari. Sic Beelzebub, deus Acronitarum, vulgo dicitur princeps daemonum ut hic Iupiter. Pythonissa non Satanae, sed Pythonis spiritu agitata memoratur...” Haec dicens iterum respexit ad chartam, et pauca praefatus de apparatu red bellico, in alium libellum transivit, unde haec coepit recitare,

Ecce operum merces tantorum, et meta furorum,
Occurrit Britonum tellus, qua littore flexo spacer 100
Excipit abruptas hinc atque hinc aequoris undas,
Heu mediis secura malis! Nam Christus ab alto
Aethere prospiciens saeva molimina gentis
Sic patitur, propriusque sinens instare periclum
Mortalem, et tantos in se convertit honores. 105
Ilicet aethereis divum qui praesidet armis
Architheum ad sese nutu vocat; atque ita fatur:
spacer “Maxime coelicolum, queis credita cura meorum est,
Nonne vides Erebi motus? Non arma Philippi,
Arma, minasque graves, et, ni mea cura resistat, blue 110
Anglorum extincto deletam nomine gentem?
I celeri, castris coelestibus eripe turmas,
Infernasque averte manus, vinclisque sacratis
Indue. Tum Mauri non aequo Marte repulsi,
Sed strepitu, et vanis dirae formidinis umbris, 115
Diffugiant, ventisque nihil miserantibus acti,
In vada praecipitent Gallorum, et Hibernica saxa,
Perque Caledonium pelagus, fluctusque Batavos,
Omnibus inde satis spoliorum gentibus errent.
Hac mercede ruant, qui me et mea regna lacessunt.” 120
spacer Haec breviter, nec plura loqui matura sinit res,
Nec sinit Architheum cunctantia reddere dicta.
Evolat, et toto coeli ciet undique regno
Ductoresque pios, coniuratasque cohortes.
Sedibus illi omnes ardent exire beatis, 125
Et servire Deo. Fert dextra Syntheus hastam
Arduus ingentem, pharetrataque turba sequuntur,
Proximus attollit flammantem Zatheus ensem
Sydereo sublimis equo, ferroque furentem
Extimulat, sed fraena manu simul aurea tendit,
Ardentesque equitum pulchro rapit ordine turmas. 130
Ipse autem biiugo vehitur super aethera curru
Architheus, viridi praecinctus tempora lauro,
Ferratumque manu sceptrum vibrante coruscat. blue
Illum humiles servare pios, flentesque receptos,
Sub pedibusque iuvat fastus calcare superbos. 135
Turba simul sacris coeli subit aurea campis,
Luce coronati fratres, currusque volantes,
Quam multas serae nigra in caligine noctis
Undique scintillas medio disseminat antro
Ferrum, immane, rubens, formandum incude gementi, blue 140
Cum Chalybes primos alternant ocyus ictus. blue
spacerInterea portis coeli considit in ipsis
Christus et aeterna se maiestate refulgens
Attollit solio. Regali incincta corona
Frons humana nitet, dextra venerabile sceptrum 145
Exerit, et laeva servatum sustinet orbem.
Circumstant sacri proceres, fidique ministri,
Concilio bonus Ergotheus face dextra corusca,
Et radiis incensus apex, laenamque fluentem
Aurea sub geminis succingit zona papillis. 150
Talis erat, tales socii velamine picto
Ornati insistunt, sed cunctis altior extat
Mystotheus vates, puraque in nube refulget.
Tum sacer Opsitheus divini nuncius oris
Cultibus aethereis fulgentes induit artus, 155
Ipse latens radiis et spissi fulguris aura, blue
Ut iubar accensum fontani luminis igni blue
Attollit thalamis surgens sol laetus Eois,
Diffunditque diem, populisque optantibus orbem
Detegit, exuperans flammis, mergitque comantes 160
Luce premens vultus, et multo sydere condit.
Inde satellitio sequitur delecta iuventus,
Nuda sinus, humerisque leves tantum induit alas,
Et regem flammis cinctum coelestibus ambit,
Laetaque perpetuo tollit praeconia cantu. 165
Ceu totidem pasti fugiunt ad nubila cygni, blue
Ordine surgentes longo, coeloque volantes
Solvunt ora modis, perque humida colla canores
Effingunt numeros, et sydera voce lacessunt.
Tempora Dorotheus sertis florentia tollit, 170
Frugiferasque manus, donis nec talibus aequat
Charithei sublime decus, cui virginis ora,
Impubesque genae, crinisque in colla revolvit
Aureus, et roseo resplendet lumine vultus.
Ipse nec Autotheum tanto contingit honore, 175
Supremum, similemque Deo, quem nulla tueri
Aut acies hominum, tremefactave Tartara possunt.
Igneus est ollis vigor, et coelestis origo
Spiritibus: lapsosque premunt victricibus armis
Tartareos hostes: magnique aeterna parentis 180
Viribus extremis alacres mandata perimplent.

Haec scena est admodum nova, et vix adhuc tentata a grege Christianorum poetarum; nititur tamen fundamento antiquissimae veritatis….Nunc quia sine pugna et tam admirabili rerum eventu dimittere nequeo, summam eius ex alio libro brevissime repetam.

Iamque catenatae naves nexaeque coibant, blue
Et trabibus densis latera ardua circumtectae,
Curvatae in faciem lunae, cum menstrua septem
Pubescit noctes, mediave a parte senescit, 185
Constant, amplexusque avidos, et hiantia laxant
Cornua, ceu vasta spumans vertigine vortex,
Aequoris in medio, pisces, puppesque propinquas
Haurit agens; ruptique intorquet faucibus Orci.
Angligenae tanto firmatas robore classes 190
Incassum circumsiliunt, sylvosaque telis
Oppugnant castella procul, cautique minantur:
Haud secus oppugnat vaccas impastus Hibernas, blue
Huc illuc agili lupus obsidione, coactas
Unanimem in circum, medioque imbellia vallo 195
Pignora tuta tremunt, mollesque ad terga remittunt
Mugitus, surgunt insuetae matribus irae.
Ille furit, nescitque fames frustrata reverti,
Quaesitamque dapem septam tot cornibus horret.
Christus at hoc cernens, rebus succurrere fessis 200
Destinat. His mentem immittit farcire carinas
Ignibus armatas piceis, ac sulphure nigro,
Ac simul ordinibus divum e stipantibus unum
Dositheum aethereis habilem sic increpat alis.
spacer“Vade puer, celeremque seca per nubila cursum, 205
Terroremque voca: connexas perdere classes,
Maurigenasque iube.” Sic imperat. Ille per altum,
Ocyor aspectu mentisque simillimus ictui,
Evolat, et caeco Terrorem accersit ab antro.
Antrum immane, minax lapsuris undique saxis, 210
Finibus Arctois positum sub nocte perenni,
Haud loca nota viris. Habitant in littore phocae,
Ursique informes, et corpora dira ferarum, blue
Infaustaeque stryges, totoque in limine circum
Stant lemures, umbraeque et spectra nocentia visus, 210
Tum mala Prodigia, et dubiae Discrimina vitae,
Captivique Metus, atque ingens incubat Horror.
Inde ruit; magnaque tremens vi concitus astat,
Corpus inane volans, cinctum omnibus undique monstris,
Iussaque tanta capit divini ex ore ministri. 215
spacer“Terrorum rex dire! cavam nunc desere sedem,
Christi iussa vocant. Hispanam disiice classem,
Quaeque parant fessi flammantia tela Britanni,
Tu rege rapta manu.” Tali sermone ciebat
Laetantem nimium tantos miscere tumultus. 220
Ille fremens, quantum displosa tonitrua reddunt,
Et quantum freta qua sese gemina aequora rumpunt,
Horrendum attollit risum:. Tremit Arctica tellus, blue
Diffissaeque iugis rupes, aeternaque ponti
Fracta sono glacies, moto coelum axe tremiscit. 225
At non mortali turbatum voce ministrum
Pone premens, vasti sequitur super avia ponti,
Monstratasque rates pernicibus occupat alis. blue
spacerIpse gubernator rectis incursibus actas
Hesperiam rapit in classem, ceu tela tot arcu, 230
Aut dextra contorta volant. Simul arma, facesque
Suphureosque furens mediis in navibus ignes
Spargit utraque manu, simul horridus ingruit ipse,
Ferratasque alas quatit importunus ad ora, blue
Exhauritque animos. Illi, statione soluta, 235
Diripiuntque, ruuntque, neque hinc victoria curae,
Nec quaesitus honos, praedaeque insana cupido.
Terror agit, mentesque truci formidine solvit.
Noctigenam tantis intenti casibus Angli
Viribus instructis una post terga sequuntur, 240
Turbatosque super medio in discriminis aestu
Cominus insultant, et fulmina sulphuris atri
(Heu populis ignota diu melioribus annis) blue
Expediunt, versantque latus: miserabilis intro
Caesorum auditur gemitus. Cruor impius undas 245
Polluit, ingeminant ictus, et ferrea tela
Traiiciunt per utrumque latus, malasque praealtas
Deturbant pelago, et flammis aplustria perdunt.
Aequora pulsa tonant, nox ignibus atra coruscat.

“Hic occurrit res personata, Terror scilicet, poetico cultu vestitus…”

Finis