Tessera caerulea commentariolum. Tessera viridis translatio.  
Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera virida translatio.  
GENEATHLICON ILLUSTISSINI EADUERDI
PRINCIPIS CAMBRIAE, DUCIS CORNIAE, ET COMITIS PALATINI: blue
LIBELLUS ANTE ALIQUOT ANNOS INCHOATUS, NUNC VERO
ABSOLUTUS & EDITUS
IOANNE LELANDO
ANTIQUARIO
AUTORE 

1. LIBELLUS CANDIDO LECTORI 

Tardius in lucem charissime prodeo lector,
Caussa fuit domini languida Musa mei.
Da facilis veniam iusta ratione petenti,
Et tibi decedet conditione nihil.
Exeo nunc multo limatior, atque Britannisspacer 5
Primus ego antiquum reddere curo decus.

Festa coronatae sunt insignia plumae
Principis Eduerdi, divino numine cuius
Splendor, honos, tituli, nomen, laudesque manebunt,
Dum nivei liquido gaudebunt flumine cygni,spacer 10
Lactea dumque hortis nascentur lilia cultis.

2. PLUMA EADVERDI PRINCIPIS ALLOQUITUR

Asdum candidior, princeps, nive, lacte, ligustro,
Imperiique tui laeta subibo iugum.
Paciferam dextra quoties gestabis olivam
Piloleo stabo conspicienda tuo. spacer 15
Impleat optato zephyrus mea carbasa vento
Sole sub ardenti taeda nulla feres.
Inclyta si laurus te forte ad bella vocabit
In galeae cono stabo superba tuae.
Unica nobilium puerorum gloria princeps, spacer 20
Vivas, perpetuum tu mihi numen eris. 

3. LONGE INVICTISSIMO HENRICO EIUS APPELLATIONIS OCTAVO, REGI ANGLIAE, FRANCIAE & HIBERNIAE, FIDEI DEFENSORI AC ANGLICANAE HIBERNICAEQUE ECCLESIAE PROXIMO A CHRISTO SUPREMO CAPITI blue 

Scripsimus Eduerdi natalem principis ortum,
Pignore quo sentit se terque quaterque beatam
Insula clara opibus, rebusque Britannia gestis.
Est liber exiguus, tamen illustrissima tractat, spacer 25
Inque tuas, Henrice, manus, rex maxime regum,
Sollicitis ambit votis, precibusque venire.
Annue dive tuo vati. Sic fractus adoret
Te bello Scottus dominum regemque salutet.

4. PROPOSITIO CUM INVOCAT

Principis Eduerdi natalem carmine lucem, spacer 30
Eximiaeque notae pompas, quibus Anglia tota
Enituit fausti votivo sideris ortu, 
Nostra quidem mire gestit celebrare Camoena.
Quos superos in vota vocem? Mihi Christus Apollo,
Fons Helicon sacer est divini spiritus oris, spacer 35
Parnassus nitidi radiantia lumina coeli,
Quanvis eloquii ad phaleras accedat amoenus
Nympharum chorus, et pictae figmenta poesis.
His ego perfretus fidenti pectore vastum
Ingrediar pelagus dicendi, et prospera nactus spacer 40
Tempora, committam zephyris mea vela secundis.

5. DESIDERIUM BRITANNIAE

Moesta palatinas facies obduxerat aedes
Tempore pro nimium longo, nec parvus in aula  blue 
Luserat Aeneas, stabili qui sceptra parentis
Alta manu gereret, solioque sederet avito.  spacer 45
Hanc Deus, aetherea miseratus ab arce Britannos,
Omnem tristitiam abstersit, laetoque Hymenaeo
Spem bonus egregii certam promisit Iuli. blue

6. GENUS IOANNAE REGINAE 

Vergit in occasum foecunda Severia tellus. blue
Illic Semarius vir bello strenuus amplam  bluespacer 50
Incoluit villam, quae nomine dicta Lupinum.  blue
Huic erat insigni de coniuge nata Ioanna blue
Filia virginei gemma intemerata pudoris,
Quam sibi perpetuo dilectam foedere iunxit
Inclytus Henricus magnorum gloria regum, spacer 55
Et gravidum optato complevit pignore ventrem.

7. PARTUS IOANNAE REGINAE

Luna coronatum decies compleverat orbem,
Illuxitque dies Eduerdi praevia sacris, blue
Quo regnante iugum Danorum reppulit Anglus,
Cum regina graveis uteri perpessa dolores spacer 60
Clamaret “fer opem miserae mihi, Christe, precanti
Obsecro me serva pariturae, parce benigne.” 
Prodiit in lucem formosus pusio moesta
Exhilaraturus multorum corda virorum.

8. TRENOVANTUM blue

Missus ad excelsam Trenovantum nuntius urbem spacer 65
Fidus evangelium patefecit, et omnia circum
Compita laetitiae perfudit nectare dulci. 
Fit nova continuo rerum faciesque colorque,
Insolitusque hominum ferit aurea sidera plausus. 

9. CASTRUM BELLINI blue

Arx antiqua potens Tamesinae margine ripae spacer 70
Est sita, Bellini decus immortale tyranni.
Aerea terribiles basilisci hinc monstra tonabant blue
Innumeris vicibus, colluxit fulmine coelum:
Fumus et in nubes abiens caligine rursus
Aera conturbat, tetrumque exhalat odorem.  spacer75
Undique tecta tremunt tonitru, vitreaeque fenestraespacer
Insignem tota cladem patiuntur in urbe. 
Sic pavor immistus laetas bene temperat aures.

10. RUTUPINUM LITTUS  blue

Nec mora legati Rutupino littore naveis
Conscendunt niveum referentes principis ortum.   80
Pars Morinos, Batavosque truceis, Belgasque potentes.
Pars et sepositos longe petit altera Iberos. 

11. DORIS blue

Montis in aerii praerupto vertice castrum 
Arviragi stat, opus non expugnabile bello, blue
Praecipitare virum quem de temone Britanno   85
Non unquam potuit Romana potentia fortem.
Doris amara vetus dedit arci nomen, et urbi. blue
Haec ubi sensisset tanti nova gaudia partus
Explicuit celsis vexilla nitentia muris,
Purpureasque cruces in sindone lenis agebat  90
Candidula zephyrus, fortis quoque signa Georgi.  blue
Fulmina convomuit hinc, inde frequentia totis
Turribus, intonuitque minis animosa secundis.
Adsonuit pontus, nautae cecinere celeuma.

12. ICCIUS PORTUS blue

Iccius audito quamprimum murmure portus   95
Caussam laetitiae facile intellexit honestam. 
Omnis cancellus reparatae fulminat urbis,
Fusilibus cauto tactis serpentibus igne.
Littora dehinc tonitru percussa dedere boatum,
Et tegulae quassis trabibus cecidere revulsae.  100
Hostes in bellum Morini venisse putantes
Arma parant, veri sed postquam cognita caussa,
Principis exortum tensis ad sidera palmis
Gaudentes celebrant, et dulcia carmina fundunt:
Inter quos reliquis cecinit cordatior ista.   105
“Tertius, ut numerant, Eduerdus Martius heros  blue
Hanc bello cepit, diis fortunantibus, urbem.
Auguror, et in magnum precor ut sit in omine pondus,
Sextus ut hic princeps Eduerdi nomine fausto
Imperet, et murum se nostro praebeat hosti.”    110

13. AVONDUNUM blue

Est locus insolito rerum splendore superbus,
Alluiturque vaga Tamesini fluminis unda
Nomine ab antiquo iam tempore dictus Avona.
Hic rex Henricus taleis Octavius aedes
Erexit, qualeis toto sol aureus orbe   115
Non vide, ulla tamen nec erit laus amplior illis
Principis exortum quam quod videre sereni.
Semper Avona suo foelix applaudat alumno:
Sidereas longo sic servet tempore turres
Integra, et insigneis attollat ad aethera cristas.  120

14. REGIODUNUM blue

 Regia clara foro celebri, et famosa coronis
Tergeminis regum late caput extulit olim.
Tempore quo, quid Avona fuit nisi rustica villa
Imperium dominae vicinae laeta subire?
Nunc vice mutata petit astra, poloque minatur,   125
Et iustas dominae praescribit libera leges.
Hoc tibi decessit nil regia nomine quicquam:
Accrevit potius multum. Diceris amica 
Principis Eduerdi, fructumque beata patrono
Accipies tali, maturum ubi fecerit aetas.  130

15. BAPTISMUS

Iamque dies aderat niveo signando lapillo,
Qua sacer antistes puerum de more levaret
Fonte salutifero, faceretque precantia verba.
Convenere duces regni, sanctusque senatus.
Principi ab Eduerdo sunt indita nomina sancto.   135
Susceptum manibus synceri pignus amoris
Attollit casti Maria illibata pudoris
Gloria, quae tacitat nitet ut vaga Cynthia nocte.
Fungitur antistes Durovernensis eodem
Munere, et officium bene complet tertius almum blue140
Dux Icenorum, bello metuendus Achilles:
Nota Caledonios cuius victoria Scottos
Contudit, ac coget domino servire Britanno. 
Insonat Eduerdi repetito nomine templum,
Et chorus argutus tremulo ferit aethera cantu. 145

16. PIETAS DOMINAE IOANNAE blue

Tum regina piis vivo de fonte renatum
Ulnis amplexa est puerum: dehinc talia fatur.
“Incipe, chare puer, risu dignoscere matrem. 
Aspice me laetis oculis, dulcissime nate.
Cresce puer: mundi te spectant maxima quaeque. 150
Macte puer virtute: decus te credo futurum
Regni praecipuum, spes est et certa, Britanni. 
Fac semper studeas Christo servire supremo.
Hinc tibi regnandi stabilis sumatur origo.
Caetera fortunae committo quieta secundae.” 155
Finieram parvo libavit et oscula nato,
Et crucis impressit signum venerabile fronti,
Dulcia committens nutricis pignora curae. 

17. SEDULA NUTRIX

Egregia praestat puero sua munera nutrix.
Nutrix clara domo, sine felle, venusta, benigna,160
Exerit et niveo turgentem lacte papillam.
Ille avidis sugit vitalia munera labris.
Altrix interea facilis cantilllat amoenum. 
“Suge, puer, requiesce puer, dulcissime dormi,
Serviet ista tibi semper mellite mamilla.  165
Utraque, ne saevi, dabitur tibi, candide, mamma.
Sunt mihi bella tuae concessa crepundia dextrae.
Dormis, dulce puer? Gratissimus incipis esse.” 

18. MORS IOANNAE REGINAE

Spes erat ampla quidem numerosa prole Ioannae 
Henricum ut faceret regem foecunda parentem.  170
Sed superis aliter visum est. Cruciatus acerbus
Distorsit vacuum letali tormine ventrem.
Frigora crediderim temere contracta fuisse blue
In caussa. Superat vis morbi. Iamque salute
Desperata omni, nymphis haec rettulit almis,  175
“Non mihi mors curae estm perituram, agnosco, creavit
Omnipotensm moriar. Terram tibi debeo, terra,
At pius Elysiis animus spatiabitur hortis.
Deprecor hoc unum maturos filius annos
Exigat, et tandem regno det iura paterno.” 180
Dixit, et aeterna claudebat lumina nube.
Nulla dies pressit graviori clade Britannum.

Finis