Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS III, SCENA i

Poenitet et Eusebium e palatio suo Theophilum exturbasse. Ad pristinam eum restituit dignitatem.

EUS. (Solus.) O livor, Orci pestis, Eumenidum patris red
Exosa soboles! Quamdium bellum geres?
Quousque certam dextera sparges necem?
Nullus iubatas Cerberi coluber ligat
Tam pestilenti torque cervices, palus spacer540
Non ulla Lernae tale potentum sinu red
Ferace trudit, ipsa non aequat truces
Livoris angues Hydra. Lethifera vibrat
Ab ore iacula, dente quos mordet necat.
Non iste repit ventre squamoso draco spacer545
Aliturve terrae pabulo. Tractus petit
Sublimiores aetheris, honoreis petit
Aequata stellis culmina, huc vastos agit
Sinuosus orbes. Bella caelicolis movet.
Ubicunque virtus castra metatur, prope spacer550
Livoris acies cernitur, aquilis pares
Opponit aquilas. Solet ab Hyblaeis nigrum blue
Sugere aconitum floribus, Hymetti favos
Contaminare Thessala gestit lue.
Vidit Theophili mentis aetheriae iubar spacer555
Sine nube fulgens, pectoris odori rosas,
Et casta vidit lilia horrendis adhuc spacer
Quae non venenis Stygius afflaret Notus.
Ut vidit, indignatus obliqua meos
Offuscat oculos nube, paliuros rosas, spacer560
Circaea nectar pocula appellat, mihi blue
Turgescit ira pectus, ardescit iecur.
Mox innocentem, causa inaudita, furor
Premit Theophilum, turbo regnorum furor!
Te duce, scelestus sanguine paterno rubet spacer565
Natus, cruorem filii sitit parens,
Fratremque frater enecat. Amorem impia
In odia vertis, cuncta perturbas, tua est
Ratio voluntas. Theophile, quis alba feret
Te Zephyrus ala? Penna quae dulcem dabit spacer570
Vultum intueri? (Intrat Achates.) red
ACH. spacerspacerspacerspacerspacerNuncium porto tibi,
Verende praesul, aureum. Affatus petit tuos
Theophilus.
EUS. spacerspacerspacerVera mihi narras?
ACH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCanit
Non certiora veritas.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPropere iube
Penetrale subeat. Festus hic nivea volet (Exit Achates.) spacer575
Dies quadriga, vota transcendi mea.

Intrat Theophilus pulla veste.

Adest Theophilus, columen Eusebii, poli spacer
Plaudant Quirites. Liceat o liceat tuo
Pendere collo! (Amplectitur.) Vitea non sic manu
Maritat ulmos Euius, sinum sinu spacer580
Ut ego Theophili stringo. Da veniam, precor,
Theophile, praeceps ira turbato diem
Furatur animo. Procul inaccessa exulat
Ab arce mentis ratio, cum regnat furor.
THEO. O qui supernas pandis et claudis fores. spacer585
Venerande pastor, quid iuvat noxae reum
Temet fateri? Morbidum nunquam pecus
Pecoris magistrum laedit. Integritas micat
Secura labis semper. Age, potius meas
Absterge maculas. Impium si quod nefas, red spacer590
Si quod pudendum facinus admisi, ubere
Fletu eluetur. Dente si invidiae premor,
Parce innocenti.
EUS.spacerspacerspacerspacerspacerspacerLividis virtus solet
Peti sagittis, sed repercussae gravi
Feriunt vibrantes turbine. Loquitur satis spacer595
Intaminatas candidae mentis nives
Exacta sancte vita. Sociemus manus.
Nodus perennet Gordius solvi timens
Licet ingemiscat Erebus. Invidia suas
Livida medullas exedat. Totum ciet spacer600
Megaera quamvis Tartarum, frustra ciet.
Iterum revise tecta benefico diu
Viduata sole. Concolor nocti toga
Procul facessat. Pristinum rursus decus
Veteremque honoris scande sublimis gradum. spacer605
Cilicia quicquid divite coercet sinu
Tuum est, fidenter impera.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNimium gravi
Sub onere nutat cymba, securi legat
Viciniores littoris tractus. Mari
Quisquamne fragilem credat Aegaeo ratem? spacer610
EUS. Honor sequentes ocyor iaculo fugit,
Sequitur fugaces.
THEO.spacerspacerspacerspacerspacerNon tamen virtus idem,
Honorque solium vendicat cordis diu.
EUS. Radiis honoris dulcius vibrat iubar
Amicta virtus.
THEO. spacerspacerspacerspacerPauperum tenues beat spacer615
Virtus tabernas, regios temnit lares.
EUS. In arce virtus habitat. Eusebii quoque
Non spernit aedes.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerQuod iubet praesul nefas
Abnure, tuguri ducere sub umbra tamen
Malim quietos nemoris hospitio dies. spacer620

Exeunt consertis manibus. Intrat Cleanthus.

bar

ACTUS III, SCENA iij

Cleanthus, Theophilo in Eusebii gratiam denuo recepto, stomochatur. Calidorus eius dolori nonnihil medetur.

CLE. (Solus.) Ergone dextras video consertas? Fovet
Denuo Theophilum praesul inconstans? Amor
Tam cito revixit pristinus? Rapida miser
Quoquo revolvor orbita? Sic est: rota
Frigunt volveri gaudia. Alterna redux spacer625
Luctus quadriga ferreum nimis diu
Sceptrum capessit. Dura Parcarum colus,
Nimiumque acerbae sortis infidae vices!
Sic laeta misces tristibus, lachrymas iocis
Gemitusque risu pertinax ludum. Dea spacer630
O insolentem ludere, et tantum tua
Levitate constans! Nuper illuvie, situ,
Macieque foedus, spretus, illusus, vagus
Theophilus, et (quod maximum reor probrum)
Infamis atra nocte mutavit diem spacer635
Lucem perosus. Mole sub tanto miser
Gemuit laborum, fletum ut invito mihi
Exprimeret. Eheu scena mutatur! Gerit
Sublata rursus colla, fortuna ebrius,
Auraque inani turgidus sub se videt spacer640
Rursus Cleanthum. Phoebe sideriae decus
Princepsque turmae lugubri nondum caput
Peplo recondis? Lutea quadrigas Eos
Necdum retortas cernit. aeternis diem
Sepeli teiebris? Omnia Cleantho, precor, spacer645
Dolente doleant. Tuque nimborum potens
Da murmurantes, Aeole, per auras Noti
Me concitata deferant planta, fugae
Quo fama nunquam conscia sequatur. Polus
Vel collabascat cardine effracto, premens spacer650
Me molae tota, dummodo Theophilum premat.
Quid fando soles ducimus? (Stringit ensem) Ferro luem
Abolere certum est. Alta non superum iuga,
Non terra, pontus, caeca nec Averni domus
Recondet hostem. (Intrat Calidorus. Loquitur submisse.)
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStulte, quid frustra feris spacer655
Non sentientes verberas auras? Tuo
Furore maior, temnit absentis minas.
Exaestuantes ergo si hostili nece
Iras levare non potes, tua potes. (Intentat ferrum pectori.)
CAL. Cleanthe, quid agis?
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFacinus Herculeum. blue
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Impiam spacer660
Compesce dextram.
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid vetas torvi senis
Scandere carinam? Gestio silentis chaos
Intrare regni.

Comprimit dexteram Calidorus.

CAL. spacerspacerspacerspacerQuid vetas viridis adhuc
Breve ver iuventae flore primaevo frui?
Quid Gratiarum germen imiti iuvat spacer665
Mucrone metere?
CLE.spacerspacerspacerspacerspacerspacerParturit dulcem mihi
Mucro quietem.
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerFerream potius parit
Mucro quietem. (Luctatur.)
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerDexteram laxa, necas
Dum vis benignus esse.
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSi laxo, neco.
CLE. Mihi vita mors est longa.
CAL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLongior tamen spacer670
Est mors secunda.
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSi quod exilium super
Fines Averni subtrahit sese, caput
Illic libenter abderem, vultum trucis
Non ibi Theophili cernerem.
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPueri gravi
Cedunt dolori, dedecet virum malis spacer675
Vinci. Procellas Tiphys impavidus videt. blue
Ut tonsa surgit aesculus sylvam coma blue
Meliore pingens, quo magis agricolae gemit
Saucia bipenni, sic viri fortis magis
Exercitatus animus aerumnis viget. spacer680
Vulnus dat animos. Fulmen irati libens
Exosculatur numini. Quamvis ruant
Labefacta Olympi moenia, ruinae fragor
Auget quietem mentis. Indomitam doma
Aliquando rabiem, mucro pacificas amet spacer685
Iterum latebras. Plaga fatalis tibi
Perimet utrumque.
CLE. (Dat Calidoro ensem.) Vincis, o fidum caput,
Calidore, vincis. Lucis invisae iubar
Spectabo potius, potius infamis miser
Et segregatus orbe, ludibrium poli spacer690
Terraeque vivam, prodigus quam sit suae
Calidorus animae.
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerLaurus umbrabit comam
Hodie Cleanthi. Caelitum plaudat chorus
Io triumphe. Bellua informis, draco
Pythone longe faedior, iacet furor spacer695
Iaculis Cleanthi fossus.

Reponit ensem in vaginam Cleanthi.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIratum tegat
Vagina ferrum, cuspis hic melius latet
Quam mersa inimici pectore. Indocilis regi spacer
Subsidat aestus, mitigat luctum dies. red blue
CLE. Vel ipse, te solante, dulcescit dolor. (Exeunt.)spacer 700

bar

ACTUS III, SCENA iij

Theophilus conscientiae angore exanimatur.

THEO. (Solus.) Theophile, non Theophile, lachrymoso genae
Quid imbre rorant? Tota deformes nequit
Eluere maculas Tethys. Aeternis plagas
Tenebris sepultas siderum tectis, choro
Superum beato noctis examen, Deo spacer705
Erebi tyrannum praetuli stultus. Pede red
Audace sanctum polluo tamen solum
Stygis inquilinus. Quid? Salutiferum traho
Pulmone caelum, putrido nuper mei
Contaminatum spiritus tabo. Decor spacer71o
Beabit oculos Cynthii, cuius †sortit†
Mea lingua currum, lingua Tantalei fugae
Damnanda laticis? Mille cur tellus mihi
Reserare cessat Tartara? Megaerae faces blue
Piceo flagrantes igne cur tetram vomunt spacer715
Nondum mephitum? Dextra proh nimium mihi
Sinistra! Plumam tunc fatalem strigis blue
Tenere poteras, felle Gorgoneo canis
Sanieque triplicis ebriam? Poteras necem
Signare propriam? Lurida arescas precor spacer720
Languidior Austri strage, cum foliis nemus
Viduat caducis. Rigida vel potius silex
Niobes perenni stringat articulos gelu. blue
Foetas sceleribus dabitur aliquando notas
Iterum videre? Nivea quae tristes feret spacer725
Tabulas columba? Nudus impastae libens
Antrum subibo tigris, inexpletae legam
Avidum Charybdis gurgitem, infaustam modo
Reperire liceat syngrapham. Rursus petam
Domum Lycandri? Rector astrorum vetat. spacer730
Supplice tonantem nam fatigabo prece?
Prohibet Avernus. Sive punicei fores
Aperit diei Memnonis parens, poli blue
Seu accendit ignes Hesperus, video Stygem red
Patulis hiantem faucibus, video meam spacer735
In Ditis area schedulam. Tristis licet
Nox cuncta condat, scelera non condit mea. spacer
Ergone Olympus est inexorabilis?
Stant obseratae caelitum portae? Silex
Mollitur imbre, lachrymis patet quoque spacer740
Beata superum regia. His Christi pedes
Pro me trabali saucios clave sedet spacer
Animo rigare, totus invidia licet
Rumpatur Orcus. (Exeunti occurrit furia.)
FUR.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSiccine capessis fugam,
Ignave miles, degener? Vindex sequar spacer745
Quocunque tendis.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacer spacerSequitur, o quales minax
Intentat angues. (Refugienti occurrit alia.)
FUR. 2 spacerspacerspacerspacerHospitem expectat novum spacer
Carina Ditis, quid moras nectis? Cito,
Cito properemus.

Facit signum crucis. Evanescunt furiae.

THEO. spacerspacerspacerspacerspacerChriste, Furiarum timor
Erebrique domitor, monstra Phlegetontis iube spacer750
Datis retrorsum linteis iterent pigras
Acherontis undas. (Circumspicit.) Vota non surda bibit spacer
Olympus aure. Quantus oculorum truces
Incendit orbes ignis. Heu quales flagrum
Intonuit ictus! Coelitum invicto canam spacer755
Paeana regi.

Dum flectit, occurrit ei cacodaemon ostentans syngrapham.

CAC. spacerspacerspacerspacerNum tuam cernis manum?
Perlege tabellas. Aetherem frustra sono spacer
Oneras inani. Verba quid sibi volunt?
Voves perennem Tartari regi fidem
O dulce carmen, melleum! Caelum vale, spacer760
Vale Maria, Christe postremum vale.
Vectigal aris debitum posco meis. spacer
THEO. (Fugat signo crucis.) Facesse, monstrum. Splendida reducem tenet
Me Christus iterum compede revinctum. (Intrat Lycander.) Gradum
Etiam Lycander admovet.

bar

ACTUS III, SCENA iiij

Lycandro frustra obstrepente, Theophilus augusissimam red Dei matrem invocat, cuius praesentissimam sentit opem.

LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEoi decus
Columenque mundi, proximum Eusebio caput, spacer765
Theophile, salve. Gratulor pulsis diem
Ridere nebulis, luce meliori comam
Nunquam vibrabit Phoebus. Eusebius suum
Te appellat ignem rursus. Umbrosa tegis spacer
Quid astra frontis nube?

Suspirat Theophilus.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid gemitus volunt spacer770
Imo petiti latere?
THEO. spacerspacerspacerspacerRota, vultur, lapis, blue
Quaecunque sontum lugubres norunt domus
Tormenta, pectus incolunt nostrum. Sinu
Stabulat Avernus tota furiarum cohors spacer
In me migravit, et tamen rogas dolorspacer775
Quis te flagellet? Prima tu labes mali, red
O architecte sceleris infandi, Iovi red
Devota Stygio victima! Dolosus nigrae
Labyrinthus aulae Daedalis clausit viis, red
Duce te, Theophilum.
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVisne perplexum tibi spacer780
Iter resolvam? Gnosidos filum dabo. blue
Vis expetita syngrapha rursus frui?
Ditis profundo lateat in gremio licet
Nostro coacta carmine sequetur manum spacer
Facilis volensque.
THEO. spacerspacerspacerspacerNaufragus iterum bibam spacer785
Inamabilis vis stagna Cocyti? Semel
Periisse satis est. Noxias mihi et tibi
Detestor artes.
LYC. spacerspacerspacerspacer Scrupulos veteri decet
Diluere Baccho. Castra qui sequitur Stygis
Oblivioso mergere Falerno solet blue spacer790
Exulcerantes mentis angores.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDeus
Spinas sodales crimini iunxit, latex
Quas non Lycaeus hebetat. Est tortor sibi,
Quicunquem peccat. Age, lupi inferni specum, spacer
Specum nefandum, sanguine madentem, ferum spacer795
Rumpamus ambo. Pastor errantes sinu
Oves fovebit rursus.
LYCspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerI, sequere ducem
Inter latrones pensilem mundi iocum,
Incerta certis praefer, incassum preces
Surdis profunde cantibus. Ridet mihi spacer800
Spumans Iaccho patera. Saliares vocant
Dapes Lycandrum. Castra mihi Ditis placent. (Exit.)
THEO. Miserande! Gressum siste, quid praeceps ruis?
Ergone vivus regna Persephones subis?
Ego fraena saltem lachrymis dabo, tuum spacer805
Meumque crimen flebo. Sed quemnam vocet
Divum Theophilus? Inter aetherias micat
Maria turmas, Cynthia ut radiat faces blue
Inter minores. Illius in oculis salus
Et spes amabilis excubat. Stygium quoque spacer810
Vicit draconem, pullulans hydri caput red
Planta virago pressit invicta. (Flectit.) Fave,
Cynosura pelagi, naufragae portus rati.
Cernisne vidua remige ut caecis mea
Iactetur undis cymba? Fulminei gemat spacer815
Ut malus ictu saucius Noti? Minax
Sedibus ut imis turbo convolat mare?
Iaculare tandem virginis radios, polo red
Quibus reducis Phoebum, inaequales freti
Quibus serenas turbines. Verbi parens spacer820
Mea aure verba ne, precor, surda bibas.
Potes rubente fulmen irati manu
Excutere †Gnacati†, dexterae infandae notas blue
Tu reddere potes. Tartari fundo licet
Lateant, ab ipso tu potes furvi sinu spacer825
Rapere tyranni. Redde furiales notas
Qua scripsi,eadem (coelites testor) manu
Lacerabo, fletus imbre vel largo eluam. (Aperitur coelum.) blue
B. VIRG. Theophile, magnus magna submersit dolor
Crimina. Cavernas noctis umbrosas, draco spacer830
Annose, linque, iubeo.

Intrat tremens <cacodaemon.>

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMoriferas cito
Restitue tabulas.
CAC.spacerspacerspacerspacerspacerspacerMollis, enervus lepus,
Non sic abibis.
B. VIRG. spacerspacerRepete poenarum domum
Loca foeta flammis. (Exit minitabundus.)

CANTUS

Vicit Orcum virgo tumentem, spacer835
spacerPlaudite, coelicolae.
Vicit rursus Virgo serpentem,
spacerCarmina concinite.
Intrat specum draco nigrantem, red
spacer
Aula fremit Tartari. spacer840
Matrem Dei sensit amantem
spacerAnima Theophili.
O salve casta ponti stella,
spacerSalutalis naufragis!
O salve porta coeli bella, spacer845
spacerAsylumque miseris!

B. VIRG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerVictus occubuit draco.
Theophile, dextrae crimen agnoscis tuae?
Parva iste moles, plumula levior, Styge
Tuum profunda pondere immani caput
Quam pene mersit! Chartula totus latet spacer850
Exigua Avernus. Quicquid execrabile
Ignorat Orcus, novit haec. Posthac cave,
Et arctiore mentis effraenae impetus
Compesce fraeno. Callidus vita plagas
Et caeca deinceps subdolis puta cibis spacer855
Subesse cunctis aera, fallaci semel
Deceptus hamo.
THEO. spacerspacerspacerspacerVigilo? Vel porta volans blue
Mendax eburna somnium vana fibras
Dulcedine replet? Num meum teneo scelus?
Iam vivo, iam triumpho, iam totum meis spacer860
Caelum lacertis complexo. (Aperit chartam.) Profundo means
Quis Nilus alveo, quisve volento fluens
Torrente Rhodanus, quisve Clitumnus vado blue
Dabit albicanti pristinas chartae nives? red
Licet Sicanum, licit Erythraeum mare spacer865
Et tota Tethys has Avernales lavat
Chartae figuras, eluet nunquam tamen.
O dulcis ara! Dulcior virgo,
Cui dicatur ara! Roscida diei parens
Dum pellet umbras noctis, et famulos poli spacer870
Hebitabit ignes Cynthiae lampas, tuum
Grato Theophili barbito vivet decus.

Finis