Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

ACTUS II, SCENA i

Cleantho Theophili ignominia est gaudii seges.

CLE. (Solus.) O ter beatam, candida o dignam nota blue
Lucem, Cleanthum quae superbifica videt
Planta prementem colla Theophili! Nives
Tandem indecoras parma reiecit, novis spacer280
Opulenta titulis, non Apelleis suos blue
Tabellis honores invidet, cum quas gerit red
Notas superba pinxerit Virtus manu.
Age, Phoebe, lotae rore Nabathaeo comae
Mihi puriore rideant auro. Plagae spacer285
Pollentis Asiae, laeta Ciliciae iuga,
Gravidus Iaccho Tmolus, et dives croco, blue
Lambant corillis capita festivis. Iuvat
Pulsare pedibus fervidum alternis solum, blue
Iuvat morantem frangere Lyaeo diem. spacer290
Induite viridem, nemora, caesariem, mero
Et lacte fontes ebrii laetos boum
Saturate dulci nectare labores. Iovis
Exsudet ilex balsamum, Syrium rubis
Pendeat amomum. Tuque, Musarum patri blue spacer295
Amica Daphne, quin triumphali meos
Serto capillos impedis? Faustae mihi
Haec prima portas lucis aperuit dies.
Sepultus ante nocte probrosa fui.
Vigilansque castum Cynthii specto iubar? spacer300
An imago ludit futilis eburnae ferens blue
Simulacra portae? Theophilus tuis subest,
Cleanthe, pedibus, syrmate undanti poli
Qui templa modo verrebat? Aetheria ruit
Icarus ab arce? Lapsus o nimium gravis! spacer305
Miserandus hosti! Nonne vidisti genas
Fletu madentes? Nunquid impexos, vagos
Sine lege crines fluere per humeros? Miser
Theophile, cur te perfida ambitio tulit
Super aurea pennis sidera caducis? An ut spacer310
Rueres in atram more Phaetontis Styga?
Sic est. Superbos sequitur a tergo pede blue
Non claudicanti poena. (Exit.)

bar

ACTUS II, SCENA ij

Calidorus Eusebium propter subitam Theophili expulsionem subtristem conatur recreare.

CAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid siles, pater?
Cur tam severa fronte caperata sedet red
Nubes? Quis angor lancinat pectus? Dolor spacer315
Quicunque levior vexat Eusebium, mihi
Velut hasta cor transverberat.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLevis dolor
Non me flagellat, tota tristitiae cohors
Populatur animum. Sive rorantes quatit blue
Titan habenas, sive taciturna volat spacer320
Regina orbita, insomnis vorat
Semper medullas vultur. blue
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInflixit tibi
Immite quisnam vulnus?
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInflixit mihi
Calidorus.
CAL. spacerspacerEgon’ ut dulce contristem caput?
Tibi Calidorus causa doloris? Prius spacer325
Dryadum voluptas Zephyrus et veris pater,
Lugubre minitans cuspide lacesset truci
Paesti roseta, citius Hyblaeae thymum blue
Nectaris opifices oderint, citius oves
Ovium magister, felle quam tinctam creet spacer330
Tibi Calidorus horulam.
EUS.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIn quanta, miser,
Fluctus Charybdi, dulce dimidium mei,
Theophile! Fluctus, qui tuum mergit caput,
In me redundat.
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerHostis exitium doles?
Deflenda non est poena, quae sontem premit. spacer335
EUS. Deflenda tamen est poena quae insontem premit.
CAL. Theophilus insons? Praedo communis tuae
Christique gazae?
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCulpa non liqudo satis
Constat. Probatur iustus et recti tenax,
Quem fama lituo saepe mendaci reum spacer340
Mentitur. Astra livor informi solet
Velare nocte.
CAL. spacerspacerspacerspacerMaior invidia caput
Stellis propinquum iustus attolit, velut
Olympus auram carpit aetheriam: videt
Depraeliantum bella ventorum, Iovis spacer345
Irata cernit fulmina, procellas, nives,
Fulgura, pruinas, grandinem, nimbos, gelu
Subiecta pedibus.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCalcat invidiae quoque
Theophilus arcum, non venenato potest
Calamo feriri, spicula Cleanthi manu spacer350
Iacta impotenti ridet. O utinam mea
Iterum bearet tecta!
CAL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTristiae modum
Aliquando pone. Bruma non stringit lacus
Inerte semper compede, nec imbres Notus
Semper minaces parturit. Victa dies spacer355
Nebula vicissim ridet. Age, curae procul
Cedant edaces. Explica frontem, vocant
Amoena veris regna, tibi gestit sinum
Flora hospitalem pandere.
EUS.. spacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid agros mihi
Cito decolores floride pingis? Nequit spacer360
Iuvenilis Hyblae pompa, nec Hymetti iuga
Nec ipsa Tempe foeta divitiis loca blue
Melioris anni, mentis angorem suis
Levare scenis. Flosculi sordent, meus
Si flos Theophilus languet. I, fletu expia, spacer365
Calidore, labem, te duce integritas iacet.
Ego solus antra questibus rumpam, iuvat blue
Laxare faenos lachrymis. Vocem specus
Saltem remittent lugubrem, surda bibis
Situ querelas aure.
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCaucasei latus spacer370
Non me retardat montis, aut tellus Iubae blue
Nutrix leonum torrida, Eusebium sequar.
Si triste tendis barbiton, tristi canet
Mea Musa plectra. Si gemes, pariter gemam . (Exeunt.)

bar

ACTUS II, SCENA iij

Theophilus, doloris magnitudini impar, Lycandri auxilium implorare statuit.

THEO. Quicunque refugum Tantali captans locum blue spacer375
Aquis abundis semper, et semper cares,
Tristesque corde quisquis effosso dapes
Tytii ministras aliti, Eumenidum flagra
Quicunque metuis, flammeo quisquis freto spacer380
Mersus, furente remiges ponto manus
Iactas, parumper lumina adverte, et meis
Incendia fibris intuens disces tuas
Amare poenas. Tanta lethaeis iacent
Sepulta lymphis merita? Quid? Dextrae pedumspacer385
Capiti tiaram gloria foetam dedi,
Vicesque amoris siccine rependis? Tibi
Excidimus ergo? Lividi testor vadi
Amne severum, pectore haerebis meo
Alte repostus. Mens inauditum horridum spacer390
Molitur aliquid intus, ignitis dolor
Ardet medullis, cuditur animo nefas
Haud usitatum. Membra quid vinclo ligat
Inerte torpor? Lingua cur titubat? Fugat
Pietas furorem, placida succedit quies. spacer395
Tune innocentes imbues tanto manus
Scelere? Deumne, bella dum Eusebio moves,
Bello lacesses? Melius ah melius dolor!
Damnosa fructus saepe vindictae sitis
Heu poenitendos parturit. Inultus traham spacer400
Ergone soles semper indecores? Humi
Non serpit aquila. Nulla degenerem dies
Cernet Theophilum. Rore quid furtim genae
Madent acerbo? Quid recrudescit iterum
Animi cicatrix? O qualis Aegea serpet spacer405
Deprensa puppis Thetide, cum dubitat Noto
Boreave potius pareat, tali labans
Mens nutat aestu. Sancta sic pietas meum,
Sic saeva pectus ira divisum trahunt
Reciprocantes, neutraque aut vinci post spacer410
Aut vincere. Dolor cede pietati, Deo,
Theophile, cede. Rursus ignescit dolor,
Furorque cedere nescius. Ducem sequar
Acheronta quamvis penetrat. I, virtus, tua
Transfuga relinquo castra, tetricis nimis spacer415
Vallata spinis. Vota si rigido polus
Adamante vinctus reiicit, saltem preces
Respiciet Erebus. Tecta contigua inclytus
Habitat sacerdos Tartari, doctus nigrae
Interpres aulae, saucio forsan dabit spacer420
Animo medelam. Luridae patent fores.

Apparet Lysander in cathedra. blue

bar

ACTUS II, SCENA iiij

Lycander Theophilo operam suam benigne praestat.

THEO. Verende noctis arbiter, cuius potens
Carmen sonoros fluminum lapsus iubet
Sopire mumur, cuius arcanis rubet
Cynthia susurris, fratis imperium rota spacer425
Volente fugiens, dura Tartarei patent
Cui claustra regis, cuius ad nutum leve
Famulatur Orci vulgus, en supplex tua
Prensat Theophilus genua, quassatae precor
Sis tu carinae portus.
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAfflictis manum spacer430
Porrigere nunquam desinam. Semper fuit
Exulceratis dulce lenimen dare
Animis Lycandro proprium decus. Pete
Quodcunque tandem libeat, haud frustra petes.
Vis esse locuples? Turbidus Ibero Tagus blue spacer435
Auro subibit tecta Theophili. Tibi
Rident honores? Lubricum scandes iugum,
Nec infidelem senties apicem. Iuvat
Diffluere luxu? Vestis Attalico Phrygum blue
Opere rigebit. Totus ad mensam fluet spacer440
Oceanus. Aer, terra, Neptunus, tuis
Pendent tributa lancibus.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAlios dapes
Orbis coemptae lachrymis satient, lutum
Venentur alii fulgidum. Nobis honor
Ante omnia placet.
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Mentis excelsae comes spacer445
Solet esse gloria. Fare, quis honoris gradus
Arridet? Orbis fraena moderari cupis?
Corona lambet verticem Eoi maris
Stellata gemmis.
THEO. spacerspacerspacerspacerNon ego pyropis grave
Diademe capto. Praesul infidus meam spacer450
Captaret utinam gratiam Eusebius! Fui
Eius voluptas, gaudium, vires, amor
Quondam, volucrem sors laeta vertit rotam,
Nec dea regressum caeca molitur. Tibi
Quid nota memorem? Spernor, illudor, lare spacer455
Exturbor insons, quem dedi. Mentem coquit
Hinc ira praeceps, respuit fraenes dolor.
Fac si remittat fastus, ad genua manus
Fac supplicantes tendat. Hoc ridet magis
Memnonia quam si mater et Iberus mihi blue spacer460
Famuletur uni Cynthius.
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLevior Noto
Est animus hominis, Thetide mobilior, amat,
Quos angue cautius ante vitavit. Metus blue
Procul relega, gestiet praesul suam
Redintegrare gratiam. Umbrarum tamen spacer465
Est consulendus arbiter, clemens ferat
Ut aura puppim. Nunquid Eumenidum placet
Accire regem?
THEO. spacerspacerspacerPerplacet.
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTorvae sedent
In fronte nebulae, flammea sinistros vomunt
Lumina cometas, quicquid horrendum timent spacer470
Manes, tremiscit ora Plutonis. Gelu
Tibi forte stringet membra.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ne metue, ruat
Licet Orcus in me totus, impavidus gradu
Non fluctuanti stabo.
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTibi pectus riget
Adamante firmius. Ast inassueti solent spacer475
Terreri Averni civibus. Satius foret
Solidare gressus circulo.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerGyros, age,
Fac auspicatos.
LYC. (Ducit circulum baculo.) Orbe, quem duco, pedes
Coerceantur. Ecce cancellos. Cave
Ne praestitutos transeas fines.
THEO.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTona spacer480
Ferale carmen. (Legit ex libro magus.)
LYC. spacerspacerspacerspacerMagne dominator Stygis,
Cui fusca servit aula, cui lachrymis graves
Cocytus undas volvit, igitos globos,
Liqudaque glomerans saxa quem Phlegeton tremit,
Inane linquens noctis umbrosae chaos spacer485
Huc ades.

Auditur ululatus et tonitrus. Intrat cacodaemon nigro vectus curro.

spacerspacerspacerspacerspacerOpaci panditur regni specus. (Molitur fugam Theophilus.)
Suspende gressum. Si fugis, sequitur pari
Libitina passu. Supplici nixus genu blue
Venerare magni numen Acherontis. (Flectunt.)
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPlagae
Dominum silentis veneror. O liceat sacris spacer490
Libare plantis oscula Hyblae favis blue
Potiora gentis! (Osculatur.) spacer
CAC. spacerspacerspacerspacerspacerSurgite. Eusebii ferox
Mitescet animus, bulla se franget, brevi
Genua Theophili supplici stringet manu
Modo Theophilus consecret mihi — Stygis (Haeret Theophilus.) spacer495
Tibine sordent castra? Quid siles?
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMeat
Gelidus per ossa sudor, invitas quatit
Horror medullas.
LYC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerMacte, nunc animis opus.
Tam cito refrixit pristinus fervor? Negat
Si lingua voces fundere, loquatur manus. spacer500

Offert ei calamum et atramentum.

Valeat Olympus et sacramento novo
Vove perennem Tartari regi fidem.
THEO. Valeat Olympus? Ergo caelicolum chorum
Videbo nunquam? Semper extorris, miser
Vagabor, aureo siderum exclusus lare? spacer505
Sine sole tristes incolam semper domus?
CAC. Sunt alia nobis sidera, et norunt suum
Stipare Phoebum. Luce purpurea dies
Vireta vestit, nec timet noctis rotam
Tacite advolantem. Gravidus Elysios beat spacer510
Autumnus agros nescius hyemis. Nemus
Fragrantis anima Zephyri odoratum tenet
Secura Boreae. Hic gemmeos mecum scyphos
Nectare madentes hauries, nostrae modo
Dederis palaestrae nomen. Aeterno tamen spacer515
Amicta vere prata si temnis, iugum
Patiere ahenium semper Eusebii.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDate,
Date cito calamum, potius ardentem sinu
Phlegetonta findam torrido, Eusebius pede
Quam me insolenti proterat.

Scribit et loquitur simul.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaelum vale, spacer520
Vale Maria, Christe postremum vale.
Theophilo iniquum caelitum eiuro chorum.
Voveo perennem Tartari regi fidem.

Subscribit nomen. Dat syngrapham cacodaemoni.

CAC. Iam me beasti. Civis Elysii, Iovis
Haeres profundi scriberis. Plaudant io spacer525
Opaca Dryadum tecta, muscosi specus,
Loquax ter Io resonet Eridani lacus. blue

CANTUS

Theophilus nomen dedit Averno,
spacerIo triumphe, io triumphe, io triumphe.
Numini nuncium misit superno, spacer530
spacerIo triumphe, io triumphe, io triumphe.
Subit ingens nostra hospes vincla,
spacerIo triumphe, io triumphe, io triumphe.
Et nervis et voce canite laeta
spacerIo triumphe, io triumphe, io triumphe. spacer535

Theophilus et Lycander currum per theatrum sequuntur.

Perge ad Actum Tertium