Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis—translatio.

GEMITUS COLUMBAE
SIVE
THEOPHILI LACHRYMAE

ARGUMENTUM

spacerQuam alte insculptum sit hominum mentibus futilis honoris desiderium argumento est Theophilus, qui, tametsi celsum praesulis fastigium Adanis in Ciliciae civitate, sibi oblatum irretorto oculo aspexerit, oeconomi tamen officio, quo per summam iniuriam eum deinde movebat invidia careri non potuit. Quid multa? Vir insolens infamiae, ut umbritalem fugiat ignominiam, veri nomini suo dedecoris labem aspergit. Ut enim pristinam recuperet dignitatem, et lingua et calamo Orco se devovere non dubitat. Voti deinceps compos, iracundiae nube discussa, sceleris atrocitatem, quo se obstrinxerat, clare agnoscit. Nec frustra. Ecce tibi! Ex ipsis inferorum faucibus, quo sua eum detruserat impietas, duce virgine emergit.

PERSONAE

BEATA VIRGO MARIA
EUSEBIUS episcopus
CALIDORUS eius nepos
ACHATES, ALETHES Eusebio a sacello
CLEANTHUS Theophili inimicus
THEOPHILUS oeconomus
LYCANDER magus
INVIDIA
CACODAEMON
PASTORES, MENDICI
FURIAE

ACTUS I, SCENA 1

Invidia vetus Cleanthi odium ex Theophilo dignitate (quam spe olim devoverat) natum denuo redintegrat. Dum canitur fidibus antro caput exerit Invidia. blue

INV. Quod pepulit aures murmur? (Auscultat.) Imbellis ferit
Plectrumne cytharae carmen? (Surgit.) Orpheo domus red
Resonat Cleanthi barbito? Nervi crepent
Digitique pariter. Molle detestor melos. (Silet musica.)
Lamenta, gemitus, plangor, ululatus canis red spacer5
Erebi trilinguis dulce modulantur. Dies red
Genio dicatur solidus? Epulatur? Madet
Baccho iuventus? Stertit ostrino super
Tapete fusa, dum obsidet limen domus
Invidia luctus socia? Reserentur fores. spacer10

Aperitur siparium. Videt Cleanthum sopitum, mensam scythis et lancibus refertam. blue

Quam placida, quam secura, quam dulcis quies!
Cleanthe, segnis palpebras ligat deus,
Dum se Theophilus inserit stellis? Pati
Fastigiosa lumina superbi potes?
Quoquo recessit pristinus mentis vigor? spacer15
Iuvenilis ardor languet? Ignavus sinum
Iam cito veternus congelat? Nuper mihi
Soli litabas. Nuper Invidiae focis
Crepitabat Arabum gaza, odoratis adhuc
Cur non acervae nubibus fumant? Tholo spacer20
Ubi nunc honores debiti nostro? Ast hebet
Mihi forte sanguis, nulla vis, nullo tument
Angues veneno. Faxo Gorgonei miser
Fulmen lacerti sentias, linguis tibi blue
Hydri trisulcis faxo populentur iecur.spacer25

Evellit anguem ex crinibus et manu tenet.

Age, vipera, notis picta caeruleis, decus blue
Capitis, comaeque gemma, faedifragrum subi
Pectus Cleanthi, labere attactu levi,
Sub corde donec fixeris sedem tuum,
Donec Cleanthus spiritum bibat. spacer30

Iaculatur anguem in pectus eius.

spacerspacerspacerspacerspacerBene est,
Repetamus antrum. Serpit in venis lues. (Intrat antrum.)
CLE. O nox acerba! Ferreus thalamus! Quies
O inquieta! Felle Lernaeo imbuit
Non melle Somnus virgulam, lethi sopor
Incubuit aegro. (Suspirat alte.) Vix adhuc liber meat spacer35
Reciprocante spiritus motu. (Exsilit e lecto.) Vale,
Culcitra nefanda, lecte furiarum ferax.
Quid hoc? Coquuntur viscera, ignescant fibrae.
Vorat medullas cancer. O morsum grave! spacer40
Num mihi doloso fudit aconitum puer
Tectum Lyaeo? Forte medicatam dedit
Theophilus offam. Forte Circaeo impius blue
Me fascinavit poculo. Sic est. Ratem
Inultus ergo Tartari scandam? Nigros, spacer45
Libitina, calamos siste, mox venio, prius blue
Sed tibi Theophilus victima occumbet. Libens
Illo cadente concidam. (Exit.)

bar

ACTUS I, SCENA ij

Calidorus Theophili adversus tenuiores liberalitatem aegre concoquit, Cleanthus exulceratum eius animum magis accendit.

CAL. spacerspacerspacerCunae mihi
Utinam pheretrum, primus et vitae dies
Utinam fuisset ultimus! Phoebi iubar spacer50
Cur irretorto lumine aspexi, velut
Implumis aquila? Quidve cervici dedi
Brachia paternae, pendulus collo puer?
Avita quid me decora, quid tituli iuvant,
Si me crumena deficit? Saltus cane spacer55
Quomodo sagaci claudere, vel avium greges
Accipitris ungue sternere, vel orbes pede
Salios iocoso texere, vel equi latus
Fodere volucris calce ferrata potest
Calidorus auro viduus? Eusebii nepos spacer60
Prior, sed Iro potius affinem facit blue
Malesuada egestas. Mihine funginum caput,
Soboles Megaerae, spuma Cerberei canis blue
Theophilus inequitabit? Est nimium ferox,
Mihi crede, sanguis, non tuum patitur iugum. blue spacer65
O pestis Orci! Prodiga ignotos manu
Opibusne ditas patrui? Solam mihi
Haereditatem linquis opprobria?

Intrat Cleanthus. Loquitur submisse.

CLE.spacerPatet
Aditus loquendi mollis, aggrediar. Decus
Amorque iuvenum, nobile heroum iubar, spacer70
Imago viva patris, Eusebii nepos
Phoebi lacessens luce meliore faces,
Calidore, salve.
CAL. spacerspacerspacerspacerMe mori potius iube.
CLE. Mori iubebo flosculum veris? Rosam
Vix explicatam?
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerSi rosam vocas, spacer75
Brevi moriar necesse est. Si rosam vocas,
Meis non careo spinis.
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFare, Musarum lepos,
Charitum gemma, fare quid fodiat iecur.
CAL. Carpit medullas saeva paupertas.
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerDomus
Cameris renidet citreis, gemmis graves blue spacer 80
Sitim cululli Lesbio innocuo levant, blue
Mensae recumbis patrui, Assyrii coma
Exhalat imbres balsami, bombyx sua
Tibi commodavit viscera, et egestas premit red
Calidorum?
CAL. spacerspacerspacerInanis arca si nummis gemit spacer85
Mihique tantum rete culicibus pede red
Operosa gracili collocet Arachne pede, (Promit crumenam.)
Si mihi crumena prorsus exanguis caret
Auri rubore, quo colorari solet,
Si nulla strepitu lamna divino beat spacer90
Aures, superbae Taenari sordent trabes, blue
Nec elaborant patrui gratum mihi
Dapes sporem, nil Orontaeum caput blue
Sudans amomum, nil iuvat Tyrium clamys
Mentita fucum.
CLE. spacerspacerspacerspacerNonne locupletat tuam spacer95
Theophilus arcam?
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerPauperum ditat casas
Patrui meisque fructibus, spoliis vivit
Nostris popellus. Linquit indecorem mihi
Tantum iuventam.
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRegio dignum lare
Siccine coercet sanguinem? Fastu insolens spacer100
Ut bulla turget! Ut superbifico polum blue
Vertice lacessit! @@@@@
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerSaepe discinctum quoque
Vocat nepotem, saepe vipereae ferit
Linguae flagello.
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerStulte, quid vana tumes
Elatus aura? Turgidum veli sinum spacer105
An quia benigno Zephyrus afflatu beat,
Fidum putasti marmor infidum? Ratem
Aeolia fragilem bella discerpunt, cave.
Sed alia gravius plaga me cruciat. Piget
Refricare vulnus.
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerProme mordacis, precor, spacer110
Fontem doloris. Nectar eloquii bibam
Sitiente laetus aure.
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMens reformidat, stupet.
Sed te iubente vulnus expromam. Serit
Impia tumultus lingua Theophili. Forum
Fluitante verrit syrmate, inconstans Tagi blue spacer115
Vulgus metallo caecat. Eusebium suo blue
Iactat sedere munere ad clavum. Nec hoc
Satis: cucullo cogitat inerti tuae
Obnubere iubar frontis.
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO linguam cane
Digna trifauce! Claustra sexcentis licet spacer120
Vallata muris, non coercebunt facem
Ignis trisulcam. Planta Castaliae comas blue (Educit gladium.)
Non indecoras pulvere Gradivi premet,
Viduum Minerva sed tuum mucro caput
Humeris revellet.
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerSanguis ebullit. Sat est. (Exeunt.) spacer125

bar

ACTUS I, SCENA iij

Theophilus, repudiata non ita pridem infula, de vitae private securitate sibi congratulatur.

THEO. (Solus.) Agedum, Theophile, gaudio laxa sinum. spacer
Concede tremulos Cretico ponto metus.
Atrate luctus, tabidas pluvie genas
Qui rore sulcas, tuque fraternae comes red
Naenia querelae, flebilem crebro sinum spacer13o
Verbere fatigans apage; pallentes gradu
Curae facessant anxio, festis natet
Laetitia fibris. Splendido collum iugo,
Alasque mentis byssinis ecquid iuvat
Religare vinctis? Quantus heu! quantus virum red spacer135
Sudor fatigat infulae vastum premit
Quem pondus Aetna gravius! Animosus pedo blue
Quis Christi ovile pastor innocuum diu
Praestabit? Agnis semper insidias servit
Nocturnus Erebri praedo. Connivet gravi spacer140
Nunquam sopore victus. Excubias agit
Pastor vicissim: sive nox somni parens,
Stellante clarum syrmate involvit diem,
Sollicitat aegrum cura; seu linquit senis blue
Aurora thalamum languidas fugans equo spacer145
Rorante flammas, durus Orienti labor
Cum sole semper oritur, et aliis licet
Dies amicam sparserit ridens comam,
Huic maesta lucet. Nulla succedit quies
Alterna curis, excipit semper novus spacer150
Labor laborem, et finis unius mali blue
Gradus est futuri. (Intrant mendici.)
MEND. 1spacerspacerspacerspacerspacerQuisquis es, capitis nives
Sulcosque frontis, luminum tenebras, genas
Macie situque torridas, oculis precor
Respice benignis.
MEND. 2. spacerspacerspacerspacerLuce viduati, precor, spacer155
Misere patris.
THEO. spacerspacerspacerArtifex mundi aurea (Dat utrique pecuniam.)
Qui luce vestit astra, qui cyclade tegit
Sylvas virenti, quique purpureum iubet
Redintegrare flosculos aevum, nequit
Deesse vobis.
MEND. 1 spacerspacerspacerCandidi tibi meent spacer160
Sine nube soles.
MEND. 2 spacerspacerBalsamo sudent viae
Quocunque tendis. (Exeunt.)
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerPauperes amat Deus,
Qui dives astra liquit, ut humiles casae
Subiret umbras, ut stramineam Tyri
Praeferret ostro culcitram. Faelix nimis spacer165
Colonus agri cultor exigui, Ceres
Quem parca satiat, iusta cui tellus opes
Facilemque victum fundit et inemptas dapes! blue

Videt pastores iuxta gregem suum sopitos.

Et vos beati, cura quos metuit vigil.
Chorum magistri daedalum Chloris sinum red blue spacer170
Vobis recludit, carmen indocile vibrat
Philomela vobis guttere, Favoni suos
Vobis susurros consecrant. Vobis melos (Audit aquae murmur.)
Trepidante rivus Morpheum invitans pede
Dicat sonorum, querulus arridet sonus.spacer175
Caelo minantes verbere irato ferit blue
Procella turres, vestra dum minor casa
Sed maior Euris, tuta ventorum graves
Ridet furores. Dulcia his quies plagis
Sua castra fixit; solus hic lepus dolos spacer180
Timet innocentes, nemo nisi campus ferax
Hic vulneratur. Bella ludicris cient
Tantum capellae frontibus, dulci nemus
Pugna remugit. Terror armorum procul,
Procul Gradivus, Martis et soror procul spacer185
Exulat Enyo. O regna Saturni aurea! blue
O blanda ruris gaudia! O dulcis quies!
Hic in reducta valle balantum gregem
Late sub umbra cernere, et toto iuvat
Fessos anhelum corde proflantes deum blue spacer190
Spectare agrestes. Urbis hic strepitu procul
Inglorius amem vivere, hic moriar libens.
Dulce est carere laude, modo caream metu. (Exit.)

bar

ACTUS I, SCENA iiij

Eusebius variis de Theophilo querelis ad se delatis de oeconomi eum officio exturbat.

EUS. Siccine superbit? Fraena Phaetontis quatit
Avidus ruinae iuvenis? Insequitur vagas spacer195
Malecautus auceps plumulas? Plebis manu
Pe transeuntis anne monstrari cupit
Pater indigentum? Sicne mercatur levis
Pretiosus emptor sumptibus plausus meis,
Vulgoque stultus fidit infido?
CAL.spacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTui spacer200
Undam penates pauperum semper vomunt.
Successit Idus aedibus quisquis, Midas blue
Croesusve remeat. Aureos larga manu
Theophilus imbres spargit, urbs tuis ovat
Christique spoliis. Fluctuant plateae. Pedem spacer205
Si limine effert agmina clientum undique
Stipant euntem. Talis horrendum tumens
Fastidioso volitat in foro gradu. red
EUS. Quid ais, Achates, rebus in dubiis mihi
Constans Achates? Gaudet in humeris levis blue spacer210
Volitare turbae?
ACH. spacerspacerspacerspacerspacerCarbasi non sic tumet
Sinus ferentis spiritu zephyri. Nimis
Venatur auras. Proiicit tuos, pater,
Census. Adustos frigore, incerti laris,
Mole quibus ossa discolor pellis tegit, spacer215
Vidi ipse vidi post modum pictis acu
Vestibus amictos.
ALETH. spacerspacerspacerspacerGloria vacuum nimis
Inflat Theophilo verticem. Tuam probris
Lacerat tiaram. Dexteram Eusebii pedo red
Negat parem esse ponderi.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTantis fidem spacer220
Habere monstris nequeo. Ventoso tumet
Fastu Theophilus? Vigilo? Pietatem sonat
Ipso Theophilus nomine. blue
CAL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDolosa pium
Mentitur animum fronte, fucato tegit
Colore tituli scelera.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSe coram cito spacer225
Sistat Theophilus.
ACH. spacerspacerspacerspacerspacerspacerIusta pastorem decent
Obsequia ovile. (Exeunt Achates et Alethes.)
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerPoplite inflexo nisi
Ad genua supplex supplices tendat manus,
Maculasque lachrymis eluat inustas sibi,
Stat contumacem frangere. Interea pedem,spacer230
Calidore, referas, arbitris vacet locus. (Intrat Theophilus.)
THEO. Salveto Eoi fulgidum mundi decus,
Orbisque nostri gloria, verendae sacer
Tiphys carinae, lora quae docta manu blue
Moderante, Boreae verbera irati, et nigras spacer235
Insanientis temnimus ponti minas.
EUS. Nimium fatiscit pinus, inimicum bibit
Compage rupta Nereum.
THEO. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerTurbo sacram
Quis vexat alnum?
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerTheophilus.
THEOspacerspacerspacerspacerspacerspacer. spacerspacerspacerspacerLudo iuvat
Attemperare seria.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerLudum dare spacer240
Mens aegra genio nescit, illudor nimis.
THEO. Quae tristis ira? Quis repentinus fibra
Incendit ardor?
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerNon repentino flagrant
Aestu medullae. Turgidum vento caput
Palmasque gazae prodigas sacrae feram spacer245
Quousque tandem?
THEO. spacerspacerspacerspacerspacerSiderum testor chorum,
Non me remordet futilis honorum sitis.
Contempsit animus ista, cum tibi dedit,
Nec pertimisco prodigi nota. Auream
Mediocritatem veneror.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerOrbaliis nitens spacer250
Pallis egentem turba mendacem probat.
THEO. Probat benignum potius.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerUbi census mei?
Vel gaza Christi potius?
THEO. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerEgo Christo dedi.
EUS. Scilicet.
THEO. spacerspacerspacerEgeno quod datur Christo datum.
EUS. Vestitur auro turba mendicans meo. spacer255
THEO. Vestitur auro caelitum rector suo.
EUS. Perplexa Sphyngis carmina facessant, tuum
Agnosce crimen.
THEO. spacerspacerspacerspacerInteger labis?
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerReam
Se bona fatetur indoles, nullo licet
Aspersa naevo.
THEO. spacerspacerspacerRostra Palladiis calent spacer260
Cur ergo linguae praeliis? Quare vibrat
Orator arma? Usta cur sontes nigro
Astraea perimit calculo, insontes beat blue
Faeliciore litera? Sileat forum
Sileantque iuris arbitri, suum cremet spacer265
Astraea solium. Merita sic pensas mea?
EUS. Merita Theophilus exprobat? Libens tua
Remunerabor merita. Nunc tectis procul
Effer citatum non reversurus pedem.
THEO. Malefida vito limina potentum libens. (Exit.) spacer270
EUS. Nunc alta vitreos flumina in caput retro
Pedes referte, tuque conversa, parens
Lucis, recurras orbita, emeritos Thetis
Erythraea currus hospite excipiat sinu.
Fidem fefellit Theophilus, Orestes meus. blue spacer275
Nunc ipsi haberem non ego fidei fidem. (Exit.)

Perge ad actum alterum

spacerspacerspacerspacerspacer