Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio       

[106] Nunc Garneti vel bona vel mala venia, mihi incipiendum est dissuere falsas consuturas canonis Nos sanctorum praedecessorum, quem ille ubi primum coram regio sanctiori consilio sistetur quasi aegidem protendit, posteaque coram dominis delegatis esse iustissimum valde asseruit, et hoc ipso tempore (ut vestrae aures testentur) urget ad propugnandum ius pontificum in regibus legitimis abdicandis et extinguiendis, quique quidem canon nefandissimae illius nuperae coniurationis nodus erat Gordius. Quanquam enim prudentiores qui eruditam conscientiam tanquam ducem vel certam aliquam regulam sequuntur coarguant praeproperam illam Garneti festinationem in praesupponendo censuras quas Papa necdum pronuntiaverat in tractando suum principem asperius quam reliquis eiusdem professionis, in accelerando sine mandatis, et rebellionem sine ullo omnino praetextu concitando. Ego tamen pro hoc tempore canon illum de bene esse admittam, ut concusso fundamento arx ipsa concidat. Unicus hic canon, nisi ego me fallo, Papae authoritatem et instrumenta quae adhibuit ad sua vota perficienda magis imminuit, convulsit, et labefactavit quam omnes in Vaticanum quingentis totis annis assultus, insultus, et displosiones. Quis enim princeps sub coeli complexu de sua dignitate sit securus, quam diu vel minima apud Papam offensiuncula actionem intendat, actio citationem procuret, citatio sententiam producat, sententia vel neglecta vel non inpleta contumaciam inferat, et contumacia deliquentem ea dignitate spoliat quam natura tribuit, conscientia asserit, et consensus communit? Adeo ut hoc posito, vel Gregorius Septimus ex successu adversu, vel homo plane nemo illud sancti spiritus agnoscat, quod in quo peccamus in eodem plecitimur. Verba canonis validissime contra imperiale Henrici Quarti diademi displosi paucula sunt, verum illa imperiosa, vehementia, gravia et acerba:

Nos, sanctorum praedecessorum nostrorum statuta tenentes, eos, qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constricti sunt, apostolica authoritate a sacramento absolvimus, et ne eis fidelitatem observent omnis modis prohibemus, quousque ipsi ad satisfactionem veniant.

[107] Huc usque canon expressis verbis, verum cum haec sit illa pillula aurea, vel potius deaurata, quae in sacrario vel gazophylacio recondita ad principum bilem in morbis acutis evacuandam, hoc est, quandocunque in ecclesiastica praerogativa haud bene cum Papa conveniant. Cumque Garnetus pillulae huius compositionem ita approbet ut non dubitet in eiusdem defensione vitam maiestatemque principis sui incomparabilis, et regiae sobolis in discrimen devocare, dum opinetur illos graviori morbo laborare quam ipsi in se sentiunt. Mea refert, et pro mea erga principem meum charissimum observantia et obsequio (quanquam alias indignus sim vel herbes agrestes cum prophetae puerulo in die critico decerpere), illud primum recipe pontificis chirographo subsignatum examinare ut accuratius cuiusque materiae qualitatem intuendo clarius intelligam, intelligendo diiudicem, diiudicando concludam quam belle cum praescriptis melioris aevi et proportione et proprietate conveniat.
[108] Primum quod in hoc compositio medicamento occurrit, scicilet statutorum observatio, illam sane salutarem ad curandam quamlibet in ecclesia et republica aegritudinem agnosco, attamen inter canonici iuris professores in usu fuisse non reperio, qui Papam observatione regulari cuiuscunque legis aut statui eximunt, quae pro suo arbitrio observare non lubeat. Sed ad rem quae controvertitur libens ediscerem cuius sunt illa statuta, vel a quibus scita et sancita, atque in quo consistorio, quae Gregorius Septimus tam sancte observaturus cum imperatorum divina providentia constitutum abdicare in animo agitaret, et se pro Deo gereret dum hac in re seipsum similem altissimo fecerit. Sane David propheta non fuit ex numero eorum praedecessorum qui eiusmodi decreta promulgarunt, cum illos omnimodae insolentiae et arrogantiae condemnaverit qui subditum ad tollendam manum contra unctum domini induxerint. Servator noster non ex eorum numero erat, qui discipulos iussit quae Caesaris sunt reddere Caesari, et potius iniuriam perferre quam cuivis inferre, multo minus magistratibus. Sanctus Petrus, qui primus et praecipuus esse debeat cum ab illo Papae successionis seriem repetunt, eiusmodi decreto nunquam est suffragatus: ille etiam tyrannis quorum absoluta erat authoritas obedire praecipit. Sanctus Paulus ex illis non erat, qui iubet obsecrationes, orationes, postulationes ab omnibus fidelibus fieri pro regibus et omnibus qui in sublimitate constituti sunt, cuiusmodi Nero tyrannus tunc temporis fuit. Et quorsum? Ut Christiani sub eis quietam et tranquillam vitam traducerent.
[109] Ex eorum catalogo Xistum pontificem excludat, qui quoad conscientiam potius Deo quam hominibus obidire statuit, sed quoad obedientiam tyrannidi ne quidem obstitit. Et haec fuit Originis sententia, quod omnia crimina quae vindicari vult Deus, non per antistes et principes ecclesiarum, sed per mundi iudices voluit vindicari. Marcellinum excludat, qui nullam magistratui offensionem fecit nisi quod ecclesiae notum fecerit Caesaris rescripta non satis authoritatis habere, ut nonnulli docuerunt, ad idolatriam imperandam. Cornelium excludat, qui in quaestionem vocatus de literarum vicissitudine inter ipsum et S. Cyprianum episcopum Carthaginiensem animam iam aediturus protestatus est nihil in illis continere quam quod animarum salutem spectaret. Tantum aberat ut illi obedientiam erga magistratus subtraherent ut Gregorius hoc statutum nunquam legerit. Nisi enim servum esse supra dominum affirment, quod Christus negat, fatendum est illis Gregorium qui se Mauriti servum agnovit non ille supereminere aut dominare potuisse.
[110] Nec verisimile est Anastasium Papam Anastasio imperatori scribere voluisse sinum eius clementiae publicae foelicitatis sacrarium esse, et eius celsitudinem Dei vicem in terris gerere, si modo illum diadema clientelari iure de apostolica sede tenuisse existimasset. Igitur cum venerabili nostro doctore concludam quod ecclesiae primitivae actus imitari sit optima norma, et exactissima ad vitam nostram dirigendam.
[111] Sin autem (haec obedientia posthabita) illum regnare coegerint qui se suo ore servum profitetur, ne obliviscantur interim illud regis prudentissimi, quod inter ea per quae movetur terra, sit servus cum regnaverit. Nondum video quod ius validius quis Papa praetexere poterit pro praerogitiva leges et decreta condidendi quam omnes aut aliqui illorum praetexere potuerant, qui in in eadem fuere serie et eadem in cathedra sederunt. Tempore tamen tam diuturno non invenimus hoc in quaestionem fuisse propositum, multo minus in rem iudicatam transisse eiusmodi legibus aut decretis quae Paparum ius firmarent aut usurpationem excusarent. Sed cur nos ita conflicemur et nosmet exerceamus utriusque foederis libros evolvendo, et conciliorum volumina excutiendi, aut iudicium doctissimorum patrum indagando de nominibus sanctorum praedecessorum qui in ipsorum monumentis solummodo consignatur? Si praecipui et quidam singulares ex universo grege audiantur, inveniantur fortasse haec illis ascripta fuisse quorum minime sunt affines. Nuda verba sine iuris demonstratione aut agnitionis vestigio non sunt in acta publica referenda. Quantum autem ego legendo observarim (qui nigrum cygnum si fuerat deprehendere, quamvis questionem spinosam dissovere non potuerim) protestari possim me nunquam incidisse in aliquem Papam ante Gregorium cui hoc decretum innotuit, multo magis qui euismodi decretum ad asserendum hoc ius abdicandi sanxit aut approbavit. At esto eiusmodi Papam fuisse. Ego hominis peccatoris factum qui facile labi possit Servatoris nostro praecepto, qui coelitus a divinitate doctrinam hausit, haud facile praetulerim.
[112] Ius Caesareum statuit si princeps causam inter partes audierit et sententiam dixerit, est lex in omnibus similibus. Multo magis in obedientiae et tolerantiae caussis, quas rex regum et audiverit et sententiam dixerit. Si enim theologi scholastici vere et consulto determinaverint Papam sine administratione sacramentali nec peccata remittere, nec essentiales formas immature, nec vota ad placitum solvere posse, quia absoluta haec authoritas a eius clavem qui aperit et nemo claudit solummodo spectet, multo minus Papa ex animi impetu (quanquam speciosa vela cum multis involucris obtendantur) magistratus possit abidicare.
[113] An Gregorii Septimi cathedra (quid quidam prodidit) cum sententiam pronuntiaretur disrupta fuerint (quia Papa vel sententia, aut Papa cum sententia gravioris esset ponderis quam cathedra illa ferendo erat qui mille annis non adeo pressa et onerata fuerit) non mihi nunc in animo est inquierere, sed hoc certo scio, ecclesiae politiam, disciplinam, et ordinem convulsa tunc fuisse cum spiritus potentia ad immodicas cupiditas explendas perverteretur, quas mortificatio potius extinguere quam ambitio incendere debuisset. Sanctus enim Bernardus graviter ad Eugenium Papam scribit episcopi et ministri ecclesiae cum tractant politica, (eousque intelligo ut pericula principibus facessant) limites invadunt, functiones perturbant, et falcem in alienam messem immitunt. Si nullus praedecessorum Gregorii Septimi (inter quos multerant vere religiosi, et quibus interna pietas quam externa pompa magis cordi fuit) conscius erat huiusmodi legis prumulgandae, sed ipse Gregorius authoritatem duorum gladiorum ex tenui apud S. Lucum textu (qui tamen non eodem sensu intelligitur patribus illis quos in catena aurea citat Thomas Aquinas) assumperit, an non clarius est hoc decretum simul semelque uno die sancitum fuisset promulgatum sine superiori aliquo exemplo vel in albo praetorum vel in rubrica martyrum?
[114] Trithemius author gravis et eruditus ad annum salutis MCV, quo fere tempore Papa hac iracundia excanduit, affirmat hanc quaestionem fuisse agitatam, non apud episcopos sed scholastico pulvere versatos, an ad ecclesiasticam Papae iurisdictionem spectaret imperatorem de solio deturbare.
[115] Ecclesia Leodoniensis in eadem itidem quaestione, et quodem fere tempore in literis ad Papam Paschalem datis affirmat nullum sanctorum praedecessorum quorum Gregorius Septimus meminit gladium contra aliquem imperatorem strinxisse priusquam ille potentissimam istam comitissam Matildem quae dum vixit eius nutum solummodo spectavit, et moriens lautissimum patrimonium ecclesiae legavit imperatorem exagitare iussisset, idque in remissionem peccatorum, cum Christus ipse quem Gregorius sibi ad imitandum proponereteadem remissionis conditione discipulos iubet inimicis non septies tantum (quod cum Septimi Gregorii numero convenit) sed septuagies septies illis qui ipsos peccant dimittere, numero finito pro infinito posito, quod cum Gregorii episcopi munere concinnius sane consonat.
[116] Othi Frisingensis, alter eiusdem aevi scriptorum, cum duobus quos modo memoravi testibus iuxta sentiens affirmat quod sibi et relegenti imperatorum vitas et res gestas nunquam in imperatorum serie vel unum ante Henricum Quartum sibi occurrisse qui Papae imperio exutus et spoliatus fuerit. Cum hoc itaque sit clarum et quasi solis radiis scriptum, hinc tam quia probatur manifestum quam inde quia non probatur contrarium, quod hoc Gregorii factum ex antecedenti iure nullo nitatur, e quo probabilis eliciatur consecutio. Libens intelligerem, ut ipse plenius erudiar, ex aliquo authore aut recenti aut antiquo, an iustitiae esset in iudice imperatorem caussa inaudita condemnare, aut prudentiae in imperatore diadema in manus papales sine securitatis cautione tradere, aut religionis in Papa eiusmodi antiquitatis monumenta venditare, quae nullibi nisi in tabulis glacialibus idque flantibus Austris consignata. Sed fieri potest ut me meus error abstulerit, vel festinatio praeterierit, vel praeiudicium omiserit aliquem eiusdem Gregorii praedecessorem qui eiusmodi decretum condiderit, nulla habita principis ratione, vel in sententiae infirmitate vel in exempli periculo. Hic enim Papa Zachariam praedecessorem in medium producit, qui Childericum Francorum regem regno deposuit, quanquam, ut Gelasius Anastasio retulit, hac sententia in illum lata non tam pro scelere admisso quam imbelli otio, utique qui tanto regno inutilis fuerit habitus.
[117] Nolim quis me vel tam audaculum vel tam iniquum rerum aestimatorem putet, ut quaestionem tanti momenti sicco pede transilirem, quasi nullus scriptorum hanc Childerici abdicationem ad amplam potestatem et summam authoritatem Zachariae retulisset. Ego enim prae me fero nonnullos huiusmodi extare authores, qui vehementiori studio Romanam potentiam amplificandi ex effectu authoritatis tam violentae abrepi fuerunt. Hoc igitur in votis tantum habeo ut mihi tantisper aures praebeatis et fidem eousque habeatis sum solidae rationis momenta demonstrent pares Franciae conspirante omnium consensu Childericum deposuisse, quomodocunque postea provide solliciti erant ut eorum factum tam periculosi exempli maiorem gratiam apud homines Romano oraculo confirmatum inveniret. Hinc primum adnoto Gregorium iudicium suo ore in propria caussa affere quod Esaias non fecit qui ad legem et testimonium appellavit, nec Servator noster dum illum excludit qui de seipso testimonium perhibet, nec B. Petrus ex beneficio sermonis prophetici. Qui Caesarei iuris consulti nec Caesari hanc praerogitivam concedunt, nec episcopi Africani Zozomi, nec Ioannes de Parisiis Papae nisi scripturae fulciatur authoritate, nec ecclesiae canones cuicunque mortali qui humanis affectibus sit obnoxius. Verum hoc non urgebo, quamquam novum et inauditum videatur quod S. Petri effigies, dum in terris superstes fuerat privatorum morbis mederi poterat, nunc post eius in montem translationem functionis umbra adeo valeret ut monarchas pessundaret.
[118] Primum itaque ad refellendam absolutionem illam subditorum a fide praestita et deprivationem a regia authoritate quae huic Papae adscribitur in argumentum arripio glossam ipsam quae hoc verbum deposuit exponit in deponentibus consensuit. Hinc enim patet probum hunc hominem ab illorum ambitione et arrogantia alienissimum, qui summo honori Papae ducunt regem abdicare, sollicite et modeste studuisse a cathedra illa crimen aut saltem errorem obiectum repellere, dum decreti verba ad probatissimorum historicum testimonium accommodaret. In historia enim reperta in monasterio Fuldensi inter Germanos, et ex fide antiqui rerum Franciarum scriptoris, constat Pipinum in Childerici locum Francorum regem ab universa gente subrogatum fuisse, relatione tantummodo missa ad sedem apostolicam. Ex eodem etiam authore liquet quod, priusquam legatus aliquis Romam missus fuerat, misellus hic regis typus non re, sed nomine tandummodo regnabat, soliumque maiestatis occupavit in ignominiae scaena. Cum reales in nominales converterentur, nemo ratificationis suffragia demiretur, sed potius imbecillitatis contumeliam observet. Rerum summa tunc temporis penes unum erat, qui maior palatii dictus, eius solius facta authoritatis plenissima, eius verba pro oraculo, ad eum de rebus controversis confluxerant, gratiasque ei pro beneficiis retulerunt. Itaque si verum sit quod privatio praesupponit habitum, verum itidem sit Childericum authoritate quam eo tempore non habuit privari non potuisse. Alius prodit barones Franciae ad Zachariam Papam misisse ut eum consulerit an fucus ignavum pecus, an sedula apis ad imperium gerundum magis esset idonea, Zachariamque (ut olim Alexander ille Magnus) respondisse detur dignissimo. Gaguinus ille refert hoc adducti responsio proceres sibi regem delegerunt. Verum ut norunt omnes quaestionem ex facto quaestionem ex iure non praecluidere, ita Papae responsum ex prudentia minime obligat ex necessitate. Iuxta etiam sentit alter rerum Franciarum scriptor qui sua serie hanc rem persequutus comprobat Pipini electionem a libero procerum Francicorum consensu profluxisse, licet ad omnes scrupulos tollendos ne homines male feriati factioni potius quam fidei adscriberent, magno usui erat authoritas Papae disponentis in dubio procerum. Res certe eo devenisset, quicunque colores quaesiti fuissent aut Papa dixisset, sed abundans cautela non nocet. Illique quorum non omnino vel minimi interest in quaestione simplicissimo aequitatis oculo rem intueri iure existimantur. Haec procedendi formula neutiquam nova est, Ioab enim cum in summa fortuna ab invidiae procella sibi metuit, cum Davide maximopere egit ut ipse accederet et Rabbath munimentum ad extrema sua industria iam redactum cum honore in deditionem praesens acciperet, ne ille plus nimio tantae foelicitatis cumulo intumesceret. Faelicem illum medicum dicimus qui in declinatione morbi ad aegrotum accedit, et solertiae semper habitum fuit in conscientiam aequi iudicis sub syncerae veritatis obteritu insinuare ad sustinendam caussam ex animi impetu susceptam. Quare licet huic maiori palatii vel supervisor rerum Franciscarum generali consultissimum videretur ambitionem pietatis integumento obvelare, licet Zacharias non invitus occasionem oblatam constituendi exempli in postremum arripuerit, licet Francorum proceres volentes Zachariae speciem reliquerit, dum ipsi sibi ipsis vim retinuerint, non sit hoc vel documento vel instrumento ad principes maioris prudentiae coercendos vel ad pontifices altioris animi incendendos. Musca enim vehiculi currentis rotae insidens perinde pulverentam nubem quam ipsa in via excitat miraretur, at Gregorius aut Zacharias ex consilio potestatem sibi excitarent, aut hoc pro facto suo existimarent, quod ambitionis incude fabricatum, necessitatis obtentu obumbratum, et ad exitum ab eo perductus qui subordinationis pertaesus in animo statuerat hac arte, cum res ferret, ad se imperii summam attrahere.
[119] Deploratissimae essent res principum si ex factis singularibus (quod capitulum Leodiense ad Paschalem Papam graviter scribit) plumbeas normas in principum contumeliam efformare liceret. Alii enim praefidenter plus nimio sibi arrogant, alii de suo iure meticulose plus nimo cedunt, maior pars nervos ulterius quam debent contendunt, et exiles illae normulae cum in potentium manus pervenerint a quibus conscientia exulat, nonnunquam affectibus intenduntur, nonnunquam corruptelis distorquentur, et plerumque versuta et fallaci notendi ratione adhibentur. Ex Pauli Aemilii relatione videtur quod haec contra principes procedendi formula per pontifices, quanquam sine animi perturbatione et ordinum regni intercessione, illis diebus usu minime recepta fuerint, multo minus tunc extitisse decreta ambitiosa, turbulenta, et arbitraria. Zacharias enim tam mitis et moderatus principio erat ut non auderet tam magni momenti cogitationem suscipere. Itaque etsi Gregorio Septimo gratiam faciamus de praedecessoribus in hac caussa nominatis, praedecessor tamen ipse quadam lenitate iure diplomatis quodammodo cedit, quod hac in parte praetenderet, nullum obliqui cursus tramitem in tam recta sphaera persequendo aut urgendo.
[120] Ex hoc historico constat qua lenitate, quo consilio, qua cautione Papa venam illam secuerit e qua sanguis supra quam doctores praescripserint mitteretur. Cum enim compertum sibi esset Childericum regem reliquam esse primi Christiani Clodovei sobolem (licet marcescentem) sine liberis, sine ingenio (quae duo successionis et imperii nervi sunt firmissi), ita inertia languidum et voluptate liquescentem ut dolori amissum regnum futurum non esset, nec usquam esse qui eius abdicationem quererentur, nec solum Francos de eius abdicatione sategisse, verum etiam universum orbem terrarum applausuisse, Papa assensum adhibuit, proposito forsitan ob oculos vinculo quo regem Pipinum Romanae ecclesiae contra Graecos tunc aemulos obligaret. Hoc Crantzium Saxonicae historiae scriptorem impulit ut firmam inter Francorum reges et pontifices necessitudinem demiraretur, qui, ut manus manum lavat, mutuas operas ad consequenda quae sibi proposuerant invicem tradiderunt. Antonius cum reliquis consentit in interrogatione illa comparativa inter principem prudentem et hominem nihili, inter umbram et hominem, inter regem revera et qui solo nomine regio regeretur. Addit etiam quod regni ordines statim atque Papae responsum fuerit relatum Childericum abdicasse, et simul Pipinum regem salutasse. Tantum aberat ut Zacharias ad Childerici personam vel diadema in hypothesis collimaret, ut si nostrati Ranulpho Cestrensi credamus, tantum in thesi proponere cogitaverit iudicium suum de differentia, quam prudentes inter duos principes variis studiis et diversis animorum dotibus haberent. Gotefredus Viterbiensis, huius caussae radice potius quam ramo spectata, affirmat Francos Zachariae decreto non paruisse, sed acquievisse consilio, quanquam tantum intersit quantum inter mandatum absolutum et consilium politicum. Sabellicus, qui donationem ne quidem somniat, consilium fuisse hisce verbis innuit, consulto prius pontifice. Nauclerus expressius (si fieri possit) prodit quod postquam proceres elegissent, Papa confirmaverit, et iuxta cum eo Blondus, nec vi ulla nec animi affectu abreptus.
[121] Ex Aventino duas conclusionis rationes contra Zachariae Papae iurisdictionem deduco. Prima, quod rogatus a Francorum proceribus, ut iam dictum, responsum ex decem tribuum defectione fundavit (perinde apposite ac si quis rebellionem profligatissimi illius I. Cadi contra inunctum suum regem utaretur). Nam delicta impiae illius generationis, maledicta in rebelles denuntiata, et censura prophetarum Dei apertissime evincunt factum illud a iure et iustitia fuisse alienissimum. Eadem etiam ratio a Zachariae ipsius paradoxo peti possit, qui defendit quod cum principes coronas et regnum ex populi electione teneant penes quam remanet absolute constituere et destituere. Quanquam enim doctrina sit tam perniciosa quam execranda, attamen hinc exploratum est (quod pro me facit) ius abdicandi (quod ipse Papa in populo esse agnoscit) penes ipsum non fuisse, et ex consequenti ipsum consuluisse non iussisse, adiuvisse non iudicasse, solum permittendo approbasse et non ex authoritate imperasse.
[122] Non me fugit Garnetum et suos tam aegre centurias Magdebugenses de Childerico admissuros (quam alios ex altera parte ecclesiasticos baronii annales) ulterius quam authoritate suffulciantur, quod me inducit lubentius illas praetermittere et rem fidei eiusmodi authorum relinquere quibus nulla erat ratio aliquid praeter vertitatem ex alterutra parte scribendi, quia illis temporibus non formula sed materia, non adiacentia sed ipsa substantia, non quo iure sed ad quem finem inter Papam et ordinum conventum in quaestionem deducebantur.
[123] Quod ad litem a Papa contra Henricum Quartum illatam, capitulum Leodiense ingenue prae se fert, quod cum quam accuratissime utrumque testamentum perlustrassent, in nullum huiusmodi praecepti apostolici exemplum se incidere potuisse. Provida certe haec cautio ne faciles simus in diffidendo relationibus et testimoniis eorum qui turbulento isto tempore perturbationibus vacui, modestia temperati, sacris literis et iure pereruditi, pacis et tranquillitatis ecclesiae magis quam partium studio adducti affirmant solide ex scientia, et confidenter ex sua fide, hunc Septimum Gregorium primum fuisse Papam qui principem potestate clavium S. Petri deposuit, vel ut cum ipsis loquar, qui sacerdotalem lanceam contra Caesareum gladium vibravit, ne semel somniantes de superiori aliqua actione a Zacharia Papa contra regem Childericum intentata.
[124] Ipse imperialis diadematis circulus (quousque aliquod in hac sublunari regione pertingere possit) motus continuationem innuit. Secundum enim mathematicorum theoremata, ut ab omni parte similiter incipit, ita in seipso desinit sine ullo aliquo termino ad quem se moveat. Quod vero Papa nonnunquam imperiale diadema Caesarum capitibus imposuerit ex quo Pipinus (qui fuit primus, nisi me fallo) a Papa inauguratus, non inde colligatur illi licere coronas principum hinc inde quasi ludens instar pilarum agitare, iactare, et retorquere. Haec enim compendiaria esset ratio signis substantiam subruendi, formalitatem necessitati, et occasionem institutioni ex diametro obiiciendi. Cuiuslibet regni primas et metropolitanus tantum in forma potest, non conferendo ius sed implendo iustitiam, ut accommodate ab earum partium studioso dicitur. Quamvis enim Papa supremam authoritatem Romae coronandi imperatorem electum retinuerit, et assentatores nonnulli inde ex necessario inferant imperatores Romae confirmandos esse et constabiliendos, imperatorum tamen multi seculis superioribus, et Carolus Quintus nostra, parati fuerunt etiam gladiis strictis (cum obsequio tamen et reverentia qua filios erga matrem ecclesiae decuit) authoritatem suam absolutam asserere, etsi illa ceremonia et relativa formula non adhibeatur. Hanc de Childerico rege quaestionem concludam argumento irrefragibili, modo testibus sua constet authoritas. Soto etenim, ex fratrum ordine et in scholastica theologia diu multumque versatus, affirmat quod extra caussas fidei ipsi pontifices nunquam ausi sunt reges deponere. Childericus autem in caussa fidei non erat depositus sed, ut Papa Gelasius ad Anastasium scribit, quia nulli erat usui ecclesiae, itaque fieri non potest ut Childericus a Zacharia Papa deponeretur. Quae et quantae exclamationes et querela contra iura religionis coloribus obumbrata olim intonuerunt, nihil explicatius loquitur quam obfirmata illa oppositio contra Pelagium Papae legatum in terra sancta, cum ille, capta opulenta urbe Damiaeta, omnes manubias et praedam in ecclesiae usum pertraheret eiusmodi partitione quae inter leonem et bestias reliquas facta, quas in venationis societatem vocaverat. Certum etenim est, quod primum dimirabantur et postea conquerebantur, quod eius minister cuius erat ipsos consilio adiuvare et confirmare, nimia habendi cupiditate animos minueret et infirmaret.
[125] Quod ad exemplum illud a Gregorio Septimo de Alexandro Primo prolatum (qui alter habitus praedecessor) absolvendi Christianos a sacramento fidei erga principes, male feriati esset vel responso dignari, cum neque in sensu communi neque in antiquitatis fumdamento verisimile sit. Mille enim annis post Alexandrum illum Primum haec ratio subditos a sacramento solvendi non in lucem prodiit, multo minus in usu fuit. Minime probabile est Papam illum prudentem omnique animi perturbatione vacuum (ut in primaeva ecclesiae infantia singuli fuere) principem infidelem in disciplinae gyrum reducere voluisse, cum ipse Paulus eos qui foris et non ex ovili suo iudicare noluerit. Nec minus verisimile est, cum episcopi Romani animabus lucrandis obedientia imprimis invigilarent, voluisse principibus illis Deo displicere, qui ex suis legibus absolutissima praediti fuerunt authoritate. Fieri potest Alexandrum illum Primum solatio et securitate praemunuisse conscientiam nonnullorum Christianorum qui plus nimio solliciti erant de sacramentis impiis et iniquis quae ipso iure sunt nulla (etsi Papa non dispensaverit), et itaque potiori apud Deum conscientia violantur quam observantur. Verum quomodo hinc colligitur fidem principibus legitime datam qui iure optimo (quanquam illi non semper optimi) in solio regio collocantur violandam esse, cum ecclesia damnet et lex nulla ratum habeat? Absurdissimum iudicio ecclesiam Romanam ad suam magnitudinem asserendam, vel ecclesiam universalem in documentum, eius modi factum (si quod eiusmodi fuisset) in literarum monumentis non consignasse, sed minime difficile est quidlibet ex quolibet probare cum hominibus liceat suas theses procudere supina securitate quod neque audaciae nec ignorantiae rationem reddant, et postea pietatis protestatione commendent.
[126] Cautio quam S. Petrus adhibuisse perhibetur in S. Clementis ordinatione, viz. quod nemo favore aut amore a verae religionis professoribus exciperetur contra quem successores eius animo essent offenso, admittatur sine ullo hac in parte praeiudicio, si de iustis offensis quas lex divina punit intelligatur. Incidunt tempora cum ille qui vel verbo salutat et pene precatur peccatori dicitur communicare operibus ipsius malignis. Sed hoc non semper, sum S. Clementis successores censuras magis ex animi perturbatione quam ratione effulminant. Principes Christiani ne in cogitatione illis versabantur, quando haec inita ratio, et itaque longiori intervallo remoti, quam quo Papae Alexandri telum collineare poterat, quod sine cuspide regem tan longe remotum sauciasse perhibetur. Ratio hoc evincit, pastores ecclesiae, cum nos ex ovili excludant, tantum illis beneficiis spoliare posse quae cum in ovili admissi fuimus contulerunt, hoc est regno coelesti quod quantivis pretii, non regno terrestri, communione sanctorum, non peccatorum, aeterna beatudine, et non momentaneis beneficiis. Synthesis illa exilis et paupertina est, ut Garneti collega in eiusmodi caussa scripsit, quae tritas et laceras vestes pro honorariis trabeis praebet, et res admodum est accisa, cum calculi aureorum loco expendantur.
[127] Hi sunt praedecessores omnes quos Gregorius Septimus quasi personatos inducit qui aleam pro principis corona iaciant, ut milites pro inconsutili Christi tunica. Prodeunt enim et exeunt taciti, et nihil innuunt nisi signis quae plane nihili. Horum esset potius aperte demonstrare quam speciem exhibere, disputare quam ludos facere. Haudquaquam convenit ut Papa tam perfricta fronte gladium rubigine exesum super caput inunctae maiestatis vibraret, qui quidem gladius ex quo Petrus iussus erat recondere nec eductus fuit, nec ex Christi praecepto educendus erat. Eadgarus rex in oratione nunquam satis laudata cum Anglo-Saxonicis episcopis persuadet quibus erat Petri gladius manus cum ipso coniungere, cui erat ensis Constantini, ad ecclesiam expurgandam, nihil minus sensit quam penes episcopos fuisse in illum materialem gladium qui eius custodiae demandatus exercere. Dunstano potius in eadem oratione plane dicit quod ipse hanc authoritatem episcoporum curae detulerit ut derelinquentes castigarent. At quomodo? Episcopali censura et authoritate regia. Gregorius Septimus nondum evigilavit (quod nomen iussit) cum duobus gladiis in una vagina reconditis nihil magis in votis habuit quam principes ex acie suis ipsorum armis profligare.
[128] Quomodocunque autem nonnulli animi pusilli principes qui authoritatem ad vitam a Deo acceperunt nihilominus ad Papae arbitrium tenere non sunt dedignati, hoc minime impedit quo minus aliis acrioris et excelsioris animi inquirerent de iure suo priusquam secum ex aequo agi patiantur. Subditi fideles et qui non facile ambitionis aura a fide abripiuntur firmo pede fundamento, quod est obedientiae vinculum, insistunt, nec a violentis usurpatoribus nec iniquis interpretibus labefactari possunt. Agnosco pii pastoris imprimis esse ut Christi oviculae suo tempore in ovile colligantur, et ab inhiantibus lupis secure conserventur. Oviculae autem pro sua etiam parte imprimis caveant ne lupus sit illis dux gregis, quod toties in multis ecclesiis accidit quoties episcopi ex animorum aestu et ulciscendi causae maiorum cladium extiterunt quam haeretici aut pagani ex sua malitia et malignitate. Adhaec, si fides abhibeam admirandae visioni illi cuius meminit Sozomenus, quaestio extorta et agitata fuit non solum inter doctos in terris, sed etiam inter sanctos in coelo, quid de Iuliano illo Apostata agendum, non ex apostasiae, sed dignitatis ratione quam in terris gessit. Minime tamen dubito quin Garnetus illum hominem fuisse profligatorem et magis impium erga Deum et Dei cultores habuerit quam Henricum Quartum, quem sine vel minima conscientiae acerbitate vel periculi suspitione Papa immerito abdicavit.
[129] De hoc divexato et exagitato imperatore eiusque caussa ex quo iram acerbiorem intimo odio Papa in eum concepit, non est cur hoc tempore pluribus dicam, cum temporis angustiae plura dici non permittant. Sed illum cum adversario ad tremendum tribunal examinandum relinquam, ubi omnes omnium actionum rationes in medium proferentur, sententiaque ex merito, non ex partium studio, pronuntiabitur, ubi nemo vel Crassi invidia in crimen vocabitur vel Antonii eloquentia defendetur. Non me praeterit quid scriptores utrinque (imperiales et pontificales, Guelphi et Gibellini) de Papa et imperatore prodiderunt, prout ipsorum proni appetitus et partium studia calamos infecerunt. Homines facile labi et errare posse scio, dum in alterutram partem studio aut praeiudicio nimis propendent.
[130] Nec mei est ingenii vel iudicii loca quae hominum intemperies inaequalia et salebrosa fecit in planitiem redigere. An Papa fuerit exulceratus quod Henricus episcoporum investituram per baculam et annulum et ecclesiasticarum dignitatum collationem sibi vendicaverit, ut aliqui volunt (quamvis multi reges et Angliae imprimis hanc praerogativam in suis et vendicarunt et exercuerunt), vel quod Sigisfredus archiepiscopus Moguntinus eum impulerit ut subditos detineret quo minus tam confertim Romam confluerent, ut alii volunt (quanquam nonnulli principes hoc factitarunt, qui tamen fulmina vitarunt), sive quod Henricus Papae admonitiones vili fecerit et ad vim vi repellendam se accinxerit bilem Papae commoveret, ut alii etiam imperatores subinde et antea et post mitiori cum poena pro suspecta pertinacia fecerunt. An haec omnia vel ex his aliquod hunc ignem inflammaverint quamquam affirmare non audeo, existimare tamen ausim medicinae modum et acrimoniam excessisse morbum. Constat hanc indignationem in animo Gregorii primum incruduisse satis longe ante intervallo, quod Henricum Gibertum episcopum Parmensem et re et consilio adiuverit cum consensu cardinalium cis Alpes Papa eligeretur contra Alexandrum, quem Gregorius (qui tunc temporis archidiaconus erat) singulari quodam favore prosequebatur.
[131] Verumenimvero concedantur vera esse singula quae serio aut simulate pro veritate hac in caussa divulgata fuerunt, velim ut doctor aliquis me pro gravitate edoceat an leviculae hae caussae aequa aliqua analogia excandescenti Papae iracundiae pares fuerint, qui, porta supplici imperatori occlusa (non dicam inurbane, sed inhumane, cum nudis pedibus coelo asperrime rigenti, ut veram contritionem ad iram sedandam testaretur, accessit), interea temporis alium in Germania in imperatorem extulit, dum ille peregre Romam difficilimo itinere profectus ad gratiam cum pontifice redintegrandam, qui etiam tunc ad partium duces in Germania scripsit (ne illi ex aliqua specie gratiae inter ipsum et imperatorem reconciliatae animos demitterent) se imperatorem remisurum culpabiliorem et ex consequenti eorum iniuriis magis expositum.
[132] Imo, quod omnium deterrimum, pacie inita, absoluta criminum gratia facta et iurata, et sacra eucharistia ab imperatore sumpta ex ipsius Papae manu ad novum foedus constabiliendum, imperatoris filium contra patrem armatum statim specio quodam zeli praetextu, scilicet ut nomen Augusti ab haeresi vindicaret. Ad hoc enim centrum omnes fucatae papalium exceptionum lineae protrahuntur, et in hac voragine evanescuit, quasi vero nemo nisi qui servili animo veram coleret religionem, quasi omnes qui usurpatoribus adversantur haeretica pravitate laborent, quasi vero non fas sit imperatori velum in ecclesia expandere quamdiu Papam a maiestatis solio excludere cogitaret, vel quasi generalis haereseos suspitio sine ulla haereticae pravitatis convictione contra canones ecclesiae publicum esset ergastulum in quod Papae Christianos principes detruderent qui iniquis eorum postulatis iuste adversando ut filii perditi et deplorati condemnantur.
[133] Postremo libenter ediscerem unde Papa hausit culpam et non poenam principi illi remittere, qui libentius gratiam iniret quam odium exacerbaret, aut unde hausit ut distingueret inter restitutionem ad gratiam et maiestatem, suspendendo illam gratiae suae portionem quae ipsum in iuris sui possessionem immiteret. Apud Sigibertum Gemblacensem lego quod suo tempore haeresis nondum in mundum immersa tenebatur, ut sacerdotes praepotentis illius Dei virgam, qui saepenumero regna hypocritis tribuit propter peccata populi, in igneum proiicerent priusquam delinquentes pro delictorum ratione plecterentur, vel peremptoriis mandatis eos demoverent qui ut instrumenta ad divina iudicia exequenda muneribus sibi impositis defungantur.
[134] Quomodocunque autem Gregorius in diebus illis canicularibus combustione radiorum qui ex diametro oppositi imperatorem urere poterat viribus factionis opportunitate quadam excitatae fretus, ex succedentibus tamen indiciis observo iudicium Dei semper fuisse iustum, etsi Papae fuerint iniquiores. Alter enim ex domini sui proditioribus quem Papa quodam animi aestu evexerat et ex fastu adiuverat, in opiduli expugnatione de medio sublatus, alter in praelio nec sine poenitentia proditionis, ut quidam prodit, occisus. Ipse etiam Papa aerumnis et curis confectus non diu superfuit, et cum aculeum in hoc principe reliquisset haud amplius pungere poterat. Seditiosi et turbulenti illi episcopi qui authore Papa se opposuerant et restiterant nunquam capita exeruerunt post fatalam illam plagam inflictam in synodo Morguntina et Vangionensi, sed aut a suis ovibus fueri perempti aut adversissimo fato in montibus extincti.
[135] Walranus episcopus Magdeburgensis in literis ad quendam Germaniae comitem iustam reddit caussam tot rerum adversarum simul confluentium, quia (inquit ille) resistendo authoritate Deo resistiterunt, et ideo foelicius illis succedere non poterat. Platina prodit quod interea temporis, dum Papa adhuc consultaret quid cum hoc offenso principe ageretur, nonnulli sanius sapientes censuerunt regem non ita cito anathematizandum. Ast obiectiones omnes supervacaniae erant dum Papae animus inflammatus ad ulciscendum totus flagraret, et ille caussam suffulciret authoritate illa S. Petro per Christum delegata ut oves suas pasceret, id est, gregem doceret et instrueret. Tantum enim discrimen inter instructionem et destructionem quantum inter pastionem et suffocationem interpono, quanquam ex formula sententiae contra imperatorem prolatae pateat Gregorium imperare S. Petro et S. Paulo quasi apparatoribus et accensis suis ut pontificiae et privativae authoritatis suae rescripta executioni mandarent.
[136] Quod ad authoritatem subditos a fide absolvendi quae et primarius aries in canone Nos sanctorum ad regia solia et sceptra subruenda ex litigiosis exceptionibus adhibetur, hoc prae caeteris adnotabo, quod Gregorius plus suae dignitati ex delegatione arrogat quam Deus ipse suae divinitati ex praerogativa assumit. Si enim concedatur eiusmodi fidei sacramenta esse legitima, spontanea, et in nullum iuris praeiudicium (cuiusmodi sunt quae pro eo ac debemus principibus praestamus), omnes eorum ministros qui fidem datam violare audent periurii crimine involvunt. Quod Deus per seipsum iurans homini promittit (quanquam ad maturiorem et iustiorem peccati poenam spectat) sibi ipse minime remittit, et existimabimus quae peccator illi promiserit, sine ipso remitti posse? Frater non redimet, redimet homo? Non dabit Deo placationem suam et pretium redemptionis animae suae, ut cum propheta hanc rem concludamus. Quamvis Deus homini ex merito ita succensuerit, ut visus sit paenituisse gratiae suae quod ingratam stirpem solo sterili inseruit, et praecavens in futurum et tactus dolore cordis intrinsecus. Qui quidem internus dolor iam creatoris contra creaturam plurimum inflammaret, attamen pro eo quod a mundo condito dixerit beatum semen mulieris (quam omnes generationes beatam praedicant) caput serpentis contriturum, quod in plenitudine temporis erat efficiendum, cum suo promisso dispensare noluit, sed permisit consilium liberrimae gratiae, aeternae providentiae rotis ad praefixam suae misericordiae periodum provehi. Atrocia Davidis prophetae et posterorum eius peccata divinam iram iure et merito excitarunt, ut germina et radix omni gratia et misericordia exciderent, pro eo tamen quod longe ante iuravit haeredem ex lumbis eius throno non defuturum, ut fidem promissam liberaret, offensam omnino remittere visum fuit.
[137] Maxima spes quae Dei populo a Samuele propheta affulsit cum eius opem in rebus adversis imploraret haec fuit, quod Deus iureiurando interposito populum illum quem sibi selegerat et in suum ascripserat nec tutela sua excluderet, nec hostium furori relinqueret.
[138] Divinae directionis stricta est regula, si quis votum Deo fecerit et iuramento ad praestandum <se> obstrinxerit, non amplius in sua erat potestate fidem datam violare, sed plane praestabit quod deliberate promisit. Qui sanius sapiunt exploratum habent quid lex de votis redimendis iusta de causa, praesente sacerdote, praescribit, idque pro ratione facultatum voventis. Praeterea omnes norunt vota et iuramenta iniusta (cuiusmodi fuerunt Iepthis, Herodis, et aliorum id genus) conscientiam neutiquam constringere. Cum autem deliberate et sponte iuxta cautiones lege divina praescriptas in veritate sicilet iudicio et iustitia iuramus, etiamsi ex officii ratione principi impio, Exechiel tamen spiritu sancto authore nos docebit quod Deus trabali clavo periuri capiti infigit iusiurandum illud quod perfide conculcavit.
[139] Ex argumento illo quod Gregorius Papa in authoritatem arripit solvendi subditos a sacramento quod Henrico Quarto iuraverant. Ananias propheta et ex summis illa vice sacerdotibus perinde cum sacramentis quae populus Dei Nabuchodonosori principi infideli et idolatriae iuraverat dispensare poterat. Sed Deus ipse sacerdotes et prophetas condemnat, qui onus populo impositum spe fallaci proposita ante tempus iniunctae poenitentiae allevare voluerunt. Et illis sane Ananiae diebus pseudoprophetae ob assentationem excisi fuere. Quamobrem ut audacia et confidentia proiecta est in homine quocunque ita in recondita providentiae mysteria penetrare, ut iudicet quo tempore, in qua persona, qua lege, aut qua authoritate peccator peccatorem a sacramento absolvere possit, itidem diploma illud quo theologi scholastici ad hanc authoritatem asserendam obtendunt exile proculdubio et ieiunum sit, quandocunque sine certa divinae voluntatis revelatae authoritate conscientiam eius liberare velint qui vel electionis iure vel solemni formula sit obligatus. Theologi illi scholastici nunquam comprobare potuerunt ex aliquo utriusque testamenti fundamento, aut primorum conciliorum canone, aut patris alicuius authoritate qui magis sudo et sereno caelo quam hoc nostro vixit (quomodocunque distinctiones subinde excudunt potius ad fidem implicandam quam explicandam) hanc doctrinam principes leviculis de causis anathematizandi, aut sacramenta fidei solvendi, aut magistratus abdicandi, cum illis obedientiae et patientiae praeceptis convenire quae Servator noster apostolis, et illi haereditaria serie suis successoribus reliquerunt. Si ex Sancto Matthaeo certum sit pacem nostram ad nos reversuram esse, cum illi quibus pacem precamur se pace indignos praebeant, proculdubio non minus verum est diras nostras in caput nostrum (idque nostro merito) resulturas, cum qui sunt in ecclesiae (quae Dei domus est) gremio ita se gerant ut diris eiusmodi immerito devoveantur. Uti etiam in caussa Balaam recte quaeritur quomodo maledicat ei cui non maledixit Dominus?, ita tam considerate a B. Gregorio adnotatur quod ligandi et solvendi potestate se privat qui eam iniuste exercet. Origines praeclare cum causae asperiorum sententiarum sint iniustae, et aequae rationis examen subire non possunt, qui eiicitur non exit, sed qui manet intus excluditur.
[140] Ex lege Mosaica penes sacerdotem non erat ut leprosum mundaret, sed cum iudicio examinaret an mundus fuerit. B. Augustinus itaque maiori cum fiducia ita concludat temerarium iudicium non officere personae de qua temere iudicatur, sed ei qui temere iudicat. Ratio vero ex alia eiusdem Augustini sententia peti possit, quia dum volumus per iram aliena coercere, graviora committimus.
[141] Concludo igitur, idque magistraliter (ut scholasticorum verbo utar) ex canonibus ipsis manere Petri privilegium ubicunque fertur ex ipsius aequitate iudicium. Quod S. Gregorius ex conscientiae scrupulo protulit, vel iniquam iudicis sententiam timendam, responsum cum ratione ferat, si timorem illum ad eiusmodi modestiam et animi moderationem stricte revocemus, quae ad suam infirmitatem agnoscendam semper pronior minus offendit specillo longiori quam breviori peccato explorando, et ex dimissi animi sensu suspicando omnes esse procliviores ut suis se delectent erroribus quam doctum, prudentem, et religiosum iudicem ad iniquam sententiam proferendam.
[142] Prudens ut valetudinem curet cum catapotia a medico recepturus, qui corporis sui constitutionem ex scientia et experientia melius quam ipse cognoscit, primum facile credit aliquem humorem vel quantitate vel qualitate vitiosum corrigendum esse, quanquam sui sit ille humor ipse minime norit. Postea vero cum accuratius secum perpenderit appetitum suum esse ordinarium, crasim perfectam, digestionis facultatem vigentem, et reliqua omnia quae in re medica eruditi respicunt cum integra valetudine convenire, apprehendere incipit (sensum suum cum medici coniectura conferendo) quod homines alioqui graves et eruditi labantur rudimenta artis suae minus intelligendo, fallacibus relationibus quae merito erroris perspicillia appellantur plus nimio credendo. Deus enim solus corda et abstrusos animi recessus scrutatur, et itaque solus vere novit qua inscitia aut scientia emplastrum adhibetur malo inveterascenti, vel quod ex imprudentia malum inveteratum illis videtur, qui ut Dei vicarii authoritatem diiudicandi sibi assumunt. Deus ipse enuntiavit quod spiritus hominis ea tantummodo noverit quae sunt in homine, spiritus autem Dei ea solummodo qui Dei sunt intelligit, itaque de occultis vel male intellectis spiritus qui in mortalium naribus spirat nec certo discernere nec recte diiudicare poterit. Si quis obiiciat quod Papae principibus litem intendentes satis validis argumentis se communiant priusquam aliquid in rei praeiudicium concludunt, respondeo praesumptiones animorum impetu longius abreptas in caussa fuisse, quod multi Papae contra principes in procedendi formulis aberraverint. Et ne longius aberremus dum exemplum petitur, hic ipse Gregorius VII Henricum caussa inaudita condemnavit, ut nonnulli qui tunc vixerunt scriptores prodiderunt. Illa aequitatis regula quae approbat appellationes a iudicibus male informatis ad iudices qui sententiam argumentis omni exceptione maioribus suffulciunt in minoris momenti caussis, in quavis republica semper usu recepta fuit. Lex enim iusto non est posita, et quomodocunque ad ordinem conservandum externae formulae moderate et reverenter sunt adhibendae, animo tamen conscientia mille testes, vereque Lydius lapis. Itaque ego illum neutiquam reprehendam qui secreto et sine medici praeiudicio catapotia proiecit, si ex certa corporis crasi noverit usui sibi minime futura vel ad valetudinem restaurandam aut morbum suspectum depellendum.
[143] Diutius his immoror ut illi Gregorii loco satisfaciam, quia in omnium iudicum errantium patrocinium profertur, in eorum fraudem aut saltem terrorem qui saepenumero sunt timidissimi, quia innocentissimi. Interim observate sanctissimum hunc patrem nullum subditum ab obsequii sacramento relaxasse. Ille nullum principem in solio regio sedentem anathemate perculit, ille nullam rempublicam ad primatum suum propagandum labefactavit, sed optime intellexit quam facile ex vehementi animi cogitatione iudices errent, et cum Gad, qui capita hominum pro umbris montium videbantur, hoc errore decipiantur.
[144] Leodiensis ecclesiae capitulum, cum hanc iurisiurandi et fidei relaxationem penitus reiecerit, multis rationum momentis induci poterat. Primum quia legitimi iurisiurandi violatio (ut iam antea ostensum) in peccati rationem cadit. Praeterea quia multi antecessorum suorum in conscientiae pace ad Deum demigraverant qui iusiurandum ad extremum usque spiritum observarunt, quorum exemplum aspernari minime debuerant. Adhaec alligarunt, nec iniuria, quod si imperator ille tam impius esset quam sententia in ipsum lata innuit, eos tamen non magis quam Zedechiam decere (donec correctionis ignis peccati rubiginem absumperat) collum praefidenter a Nebuchadnezaris iugo subduceret. Hoc autem complicabo exemplo prudentiae regum Angliae superioribus saeculis, ex vetustissimorum monumentorum sacrariis petito. De obsequio et fide praesulum suorum satisfieri non poterant donec formulae iuramenti fidei datae haec verba inseruissent, in verba veritatis (quae conscientiam ligant) in loco verborum superioris aevi, salvo ordine, quae ecclesiasticos suo quodammodo arbitrio reliquerunt. Liberum enim est (ut habet Ioannes de Parisiis, verus author Catholicus) cuilibet legitimo principi vim gladii spiritualis repellere quacunque ratione optime poterit, cum deprehenderit eductum esse ad civilem authoritatem disturbandam, cuius cura incumbit regi, alias enim gladium frustra gestaret.
[145] Nunc autem ut optimus fructus quem haec occasio offert ex pessima caussa quae inter homines hactenus vel fando audita colligatur, et in conspectum quasi theatro omnibus proponatur , quorum vel capitibus insunt prudentiae oculi, aut quorum cordibus divini iudicii timor, quam inconsiderata temeritate nostri qui in se susceperunt clavum cumbae S. Petri tenere in nostro freto (inter quos Garnetus noster e praecipuis fuit nauarchis) in rebellionis scopulum impegerunt, ne intuentes quidem vel in conscientiae vel fidei directorium. Velim ut quaedam observationes memoria consignentur, ut monumenta divinae potentiae olim inter Israelitas tanquam signa praedicantia sint malesanis et vertiginosis temporibus futuris, qui alioqui ex eiusmodi sceleris inductionibus in eiusmodi immanitatis formas transmuterentur. Angelus enim dixit Tobiae mirabilia Dei opera enarrare esse laudabile.
[146] Minime me praeterit miranda saepenumero fortuito accidere (quoad nos pro captus nostri imbecillitate pertingere possumus), quanquam ipsa veritas nos doceat ne passerem quidem sine divina providentia in terram cadere. Et Pericles recte fortunam nihil aliud esse facit quam verae caussae ignorationem. Attamen ubi aper sylvestris runcando in terra fortuito non unicam literam A efformat, sed totidem literas sua serie quot legendam oculis integram dictionem Agamemnon exhibent, ubi aliquis non tres quaterniones tribus aleis, sed tria millia quaternionum totidem alearum millibus iacit, et ubi ordo qui a ratione et electione progreditur in cohaerentibus formis observatur, casus, ex philosophiae rudimentis, vim omnino habet nullam. Quamobrem nemo dixerit an aliqui ex his coniuratis superstitibus (nullos superesse haud ausim dicere), cum quasi e littore respexerint quos scopulos et quas syrtes in hoc turbine praetervecti essent cum ad rationes revocaverint adversum successum non unius aut alterius, sed plurimorum consiliorum et machinationum in hac actione inauspicatissima (non immemores observationis inter Galeni sectatores, quando simplicia medicamenta contra suam naturam vires exercent, medendi rationem esse deploratam), cum invenerint Hierosolymam nostram aedifactam ut civitatem cuius participatio in idipsum, cum observaverint regem nostrum serenissimum, iustissimum, et optime meritum a Dei angelis sustentatum (qui sunt spiritus administratorii missi propter eos qui capiunt haereditatem salutis) habitare in adiutorio altissimi, et irritum esse aliquid contra monarchiam cuius cor est unum, et anima una, moliri, in eam sententiam (qua persistere iure divino et patriae suae legibus tenentur) redibunt, pastoris sui voci auscultabunt, et demisse cum Iacob agnoscent quod dominus erat in loco isto, et ipsi nesciebant.
[147] Primum itaque observo quod cum tu, Garnete, et machinantes tui discipuli coniurationem de regno invadendo contra reginam Elizabetham modo defunctam in postremo vitae suae actu iniissetis, spe certa concepta principum propaginem irruente perditissimorum ardelionum torrente obruendi (quod spero in hoc regno nunquam fieri potest cum nostra monarchiae ratione), Deus heroinam illam exacta iam aetate venerande canescentem quasi flosculis amygdalinis ex hac vita evocavit ut Iosiam ne videret mala quae eventura erant, et proculdubio evenissent (cum homines certa veri successoris notitia essent exclusi‚ si bonus genius charissimi domini nostri, intermediis rationibus et instrumentis adhibitis, hoc regnum in plena perpetuae securitatis fruitione, superna aspirante gratia, non constabilisset.
[148] Bullae quae, te authore cum tuo Catelina, qui tibi alter idem, et boatu suo instar taurorum homines male sanos in aciem contra regem evocaturae erant primo regni diluculo ad olivae germina decerpenda quibus regnum solium circundatur magis profuerunt, quod tertium Bullum, scilicet Bullum illum carnificem ad profligatissimam illam conspirationem funditus e medio tollendam evocaverint.
[149] Henrico Sexto regnante Humfredus dux Glocestriae Bullas quasdam Roma emissas quae regiae dignitati fraudi erant, re nulli communicata, in ignem proiecit. Elizabetha foelicissimae memoriae regina Bullam illam quae Feltonus episcopi Londinensis valvis affixerat, quia ad coronae suae dignitatem immenuendam et transferendam spectavit, non mitius except, sed eodem fato statim sustulit. Et Garnetus Bullas suas non minus igne dignas iudicavit, quod invalidae erant ad ea perficienda quae qui procurarunt optaverant et expectaverant. Hae Bullae, Garnete, quasi tauri erant cornupetae, quos authoritas includi iusset ne damnum inferrent. Tu autem, legum authoritate proculcata, expatiari alicubi permisisti ubi expressa sui vestigia reliquerunt. Si quis inficiatur, Catesbeius, qui tibi auditor idoneus et amicus intimus, te in conscientiae tuae foro accusabit, qui ex illis Bullis perniciosum hoc argumentum contexuit quod, si licuerit legitimum haeredem religionis nomine in regnum non admittere, licuit etiam admissum submovere et eiicere. Spiritus sancti prudentia sanxit quod bos lapidibus obruetur si occidetur dominus, quanquam nos omnia legum authoritati et regiae maiestatis arbitrio relinquimus. Sed quicquid accidat, agnoscendum minimam subesse rationem ut quis efflagitet Bullas hic transmitti, cum neque accessus eorum sit gratus, neque successus faustus aut fortunatus. Hoc maxime demiror dum hos admirandos eventus mecum animo retracto quod Bullae illae quae in praedio Whitewebs in cineres erint redactae hodie sunt producti, ut in praetorio Londinensi quasi tauri exagitentur.
[150] In primo regis aditu in hoc foelicissimum regnum tanta cum securitate et facilitate ac si Londino Greenwichum, aut a Ghreenwicho ad regiam Hamptonum iter recepto more institueret, expeditissima ratio inter turbandi publicum applausum (qui nostrum Solomonem pacificum festa laetitia et inaudita benevolentia ubique excepit), coniuratis visum est ut invadendi consilium in exteris regionibus sopitum nuntio emisso excitaretur. Verum licet hanc petitionem Veneris commendasset epistola Marti, surdas invenisset aures, cum divinum numen principum animos ad eiusmodi pacem untrinque praeparisset, quae nec clandestinas simulationi machinationes nec apertas executiones admitteret. Hoc non erat ex divina methodo eligere infirma ut confundat fortia, imo potius ex spiritu suggestionis Achitophelis abuti fortibus ut confunderentur omnia. Deo autem optimo maximo cedat gloria, leo vivit ex cuius ore liquentes favi vobis extrahendi erant priusquam aenigma vestrum aut gratiam aut successum sortiretur, quem inter nostros coniuratos Philistinos tantopere expetitis. Adeo ut spem vestram universam in turbis et tumultis repositam (ut inquit propheta) habeatis in loco silentii et spei illius quae vobis fuissit quasi anchora sacra.
[151] Vobis consilium erat in principum animos irrependo malitiae vestrae stimulis benevolentiam excitare, quia saepenumero fit ut exhalationes in supremam aeris regionem attractae radiis solaribus ibidem accendantur et igneo effectu reverberentur. Verumenimvero,

multi committunt eadem diverso crimine fato,

et philosophus magnus in eandem sententiam observat quod prosperum scelus virtus vocatur. Cui alter concinit,

ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.

In hac tamen caussa Deo favente contra cecidit. Principes enim tam bellorum quam vos pacis pertaesi, tam studiosi sanguini parcendi quam vos effundendi, et magis suae prudentiae fundamentis innixi quam vestrae perturbationis turbine abrepti, Mercurium vestrum secundum re infecta demiserunt, tantumque aberat ut pecuniam aut supplementum procuraret, ut lubentes ex illo nuntio intelligerent nonnullos Catholicae religionis professores alias rationes in quibus ingenia et meditationes exercerent quam in rosario repetendo habent. Quod prius sine tam perspicuo argumento, aut non omnino aut aegre sane credidissent.
[152] Coniurati probabiliorem rationem inire non poterant ut male sanos et incendarios in scelus quod conceperant pellicerent quam in aures Catholicorum imperitorum et male consultorum insusurrando maiestatem regiam in promissum tolerandi in caussa conscientiae nonnullis ipsorum prius factum violasse. Aures enim prurientes quae rumusculos aucupantur, et animi qui publicos canores in privatum damnum et praeiudicium trahunt (convertendo plerunque in venenum quae benevole in nutrimentum apparantur), quod primo divulgatur avide arripiunt. Ad hoc autem periculum praevertendum Deus (quo omnia in bonum disponendo tempora et eventus operatur) effecit, ut priusquam hoc venenum intimas hominum cogitationes penetraret, Watsonus sacerdos mihi (quem regia maiestas ad ipsum in carcere Wintoniensi miserat ut scelerati huius rumusculi authorem indagarem) ingenue confessus est uno et altero die ante mortem, quo tempore (ut ius civile praesumit) nemo mentitur, se nunquam potuisse vel tantillum solatii in toleranda Catholicorum conscientia a regia maiestate accipere, quomodocunque iniuste perhibuerunt illum eius rumoris fuisse authorem, simulque addidit quam invitus fuerat regis responsum ipsis regis verbis et obstructionibus Catholicis impertire, ne illi animo fracti in desperationem acti aliunde subsidia quaerere adigerentur, quod aliqui fecerunt, ut ex hac machinatione iam constat clarissime.
[153] Propterea nonnulli sunt pontificii hodie in Anglia qui, si opus esset, et possent et vellent asservare Percium post reditum ex Scotia ante et post Elizabethae reginae obitum idem retulisse et admonuisse, ne quis spem quantulamcunque tolerationis inde conciperet, sed sibi quam possit optime quisque consuleret, quandoquidem contra quamcunque conscientiae tolerationem regis animum immotum et obfirmatum deprehenderat. His ingenuis confessionibus multi exclusi erant quominus hoc promissum divulgatum vel in exceptionis obtentum vel coniurationis larvam urgere poterant.
[154] Machinationis huius fundamentum positum erat in auriculari confessione, ut sub sera et sigillo tutissimo, sub qua arcanum tanti momenti recondere homines auderent. Quis enim speraret expiscari posse a confitente aut a confessore aliqua aeternae salutis habita ratione (prater ecclesiasticam censuram), id quod in vitae periculum hominem devocet? Sed, uti Iordane converso retrorsum pessimi fuerunt submersi, ex verbis inter Greenwellum et Bates Catresbeii famulum ultro citroque in confessione habitis, ex horrore conscientiae suae contra scelus tam execrandum, percommode accidit ut illud diluceret quod aditum aperuit ad pervidenda quae regii consiliarii tantopere indagarunt. Existimare quis poterit Deum ipsum exosum esse sacerdotis perfidiam (qui sub clavium praetextu abusus sua ipsius persona et potestate non puduit coniurationem tanto perniciosiorem quanto maiori pietatis obtentu obvelatam machinari) tum caussae, tum ministro signum indignationis suae inussisse? Aegroti etenim saepenumero decipiuntur iudicando ex gustu qualitatem medicamentorum simplicium et compositorum decepto sensu cum iudicio, et corruptis organis.
[155] Satis superque liquet ut hoc propositum secreto tanquam mysterium teneretur (donec progressu maturitatem optatam consequeretur), sigillum sacramenti communionis huic cruento pacto affixum esse, quasi tam impiae conscientiae obligationes apud Deum in deposito reliquendae contra suae ipsius legis regulam, quae versatur tantummodo in bonae fidei iudiciis. Nos autem minime praeterit quam deploratos effectus sacramentum indigne manducatum, et Servatoris nostri vexillum contra ipsum praefidenter in procinctu explicatum, in animis labi peccati spontanei et praemeditati pollutis produxerunt. Infaustum huius confoederationis successum nequaquam demirabimur cum reminiscamur primum effectum Iudae post offam acceptam fuisse domini sui proditionem, et proximum, suum ipsius suspendium, ut creparet medius et effunderentur eius viscera.
[156] Consilium horum consceleratorum in fide contemptis iurisiurandi verbis invicem obstringenda (quanquam demens est qui fidem praestat errori) enatum fuit ex mutui inter ipsos amoris et firmae constantiae diffidentia, reputantes seipsos tam securos hoc pacto consignato quam Seleucus se certum existimaverit in phantasia civitatis quam aere super captum humanum construere meditabatur. Experientia tamen docet manus Madian contra seipsos pugnasse, voces apud Babel suos ipsorum conatus omnino confuse conturbasse, et hi perditissimi, ut Cadmi milites (quod ex ipsorum confessionibus liquet) mutuis conciderunt vulneribus. Ratio suffodiendi et cuniculos agendi in firmissimos Parlamentarii consistorii muros maioris sane et longioris erat laboris, securior tamen et secretior quam illa altera per cryptam, si modo suffossores strenue operi primum suscepto incubuissent. Ad quod malum fere ineluctabile praevertendum, crypta cum iam eorum opus maxime serveret, ipsis quasi divinitus fuit non solum aperta, sed fere non sine miraculo ipsis a fideli regis famulo in manus tradita, cuius provida cura nullo modo ita falli poterat sine quadam coelesti et superna gratia, quae pedes ipsorum captavit eodemque laqueo irretuit quem aliis innocentissimis tetenderunt. Tam blande sibiipsis et consiliis suis applauserunt facilitate efficiendi ex hac crypta inexpectato ipsis aperta, quasi Deus voluerit ut illis perinde ac Iacob venanti occurreret quod volebant. Contra vero nos cum gaudio et solatio observemus quod, licit illi serio cum Esau luctuosum illum diem expectarent quo Isaaci interitus viam ad atrocissimam et sanguinolentam vindictam sterneret, ut sorices tamen suo indicio perierunt.
[157] Eorum bilis ita excanduit ut in saxa, etiam in parietes et domum Parlamentariam saevirent tanquam caussam instrumentalem quae asperiores leges quadraginta totis annis contra illam religionem protulerit, quam ipsi simulate amplexati sunt certo consilio convertendi Hierusalem in acervum lapidum. Ita Polymnestor captus oculis ex furore contra Hecubam contempto omnibus mulieribus obviis perniciem intentabat; ita Fulvia defuncti Ciceronis linguam acu transfigendo Philippicas illas contra Antonium ulciscebatur; et ipse Antonius in ipsos senatoriae domus parietes belligerabat. Veruntamen aedificium stat ut iam antea sartum tectum, sedilia suo ordine, et qui sederunt eo quo prius animo, coacti tamen forte hoc plusquam Neroniano conatu et animas et corpora una ictu perdendi (cum divinae misericordiae implorandae tempus defuisset) altioem infligere, quam propugnandum sceleratis machinationibus isti susceperant. Romanorum aruspices haud temere vaticinati sunt bellum servile imminere cum tauri, canes, et asini (qui sunt animalia in usum et obedientiam creata) in furorem sine certa aliqua caussa ex improviso agerentur, et eiusdem farinae fuit haec nupera rebellium colluvies, qui eadem immanitate quae in Sagunti subversione recte observata fuit, nihil reliqui fecerunt ut non ipsis elementis fieret iniuria. Non diffiteor quin ediscerent rationem parietes ex luto conficiendi ab hirundinibus, quae <nihil> sunt nisi aestivae aviculae, et rationem telas texendi ab areneis quae Minervae exosae, quod opera fuerunt maioris laboris quam diuturnitatis, et plerunque hanc rationem subruendi et demoliendi non aliunde melius haurire poterant quam a Montanistis quo non tam laborant (teste Tertulliano) ut aedificarent sua, quam ut destruerent aliena. Heu genus invisum superis!
[158] Tractus ille pulveris fulminalis a nefariis proditoribus hoc consilio in subditos fideles dispositus erat ut postquam innocentia quaeque extrema pertulisset malitia alacris insultaret, ut cum scelera prosunt, peccat qui recte facit, utque cum perditissimis nostri seculi atheistis divinae irae contra fideles subditos praeiudicium ex horrendo ipsorum immanitatis effectu concluderent. Hoc enim argumentum ad excusandam Henrici nuper regis Galliarum caedem arreptum fuit. Sed, ut nobis iusta est caussa exultandi eousque cum Sidrach, Misach et Abednego, nihil potestatis in nostra corpora habuisse ignem, angelis Dei descendentibus cum ad flammam dispergendam, tum in eius loco ad ventum foris flantem infundendum ardoremque extinguendum ut neque eos contristaret ignis nec quicquid molestia inferret, itidem ex altera parte Deus ita potentiam suam exeruit (ut nonnulli perduellium istorum aeternas flammas persentiscerent quae in altera vita sine contritione et confessione in hac vita nunquam extinguentur), ut in medio discrimine et molitionum male succedentium angustiis ipsi sui pulveris fulminalis violentia fuerint afflati.
[159] Ita Alexander Sextus et eius delitiae Caesar Borgia, unicum eius seculi monstrum, veneno perierunt pocillatoris ex vasculis (ipse Caesare iubente) sepositis in coenam ad quosdam cardinales tollendos. Ita subinde accidit (divina iustitia supra humanum captum se exerente) ut illa instrumenta quae fuerunt reposita ad malitiam exequendam ad inocentiam protegendam subserviant, et saepe fugiendo mala in maiora incurrimus.
[160] Hi Catelinae in aestuanti perturbationum suarum intemperie (quae sua incommoda et commoda aliena pari dolore intuetur) adeo avidi erant ad sanguinem mittendum (etiam ad animae deliquium) nobilissimorum, fidelissimorum et optimorum subditorum huius regni cuiuscunque ordinis, in quorum venulis sanguinis corrupti aut infecti ne guttula quidem inerat. Et ne quid sceleri conficiendo deesset, ut nulli omnino parceretur, illis inquam perinde ac triumviris Romanus visum erat tutissimum sanguinem etiam suum una mittere, nullo cognatorum, agnatorum aut necessariorum discrimine, ne uno melioris notae ex catalogo coniuratorum omisso. sed successum animadvertite: ut Leo enim ad Mauritium scribit, in victoria veritatis soli veritatis inimici perierunt. Quicunque enim in aquas contradictionis ut urinatores immergere gaudent, quibus proprium est, ut eruditus inter patres notat, potius vorare quam portare, frustra expectent ut Christi dextra quae Petrum in sua fide sustentavit ipsos in fraude sublevaret. Inter verum enim et falsum tam differentiae quam gradus sunt infinitae.
[161] Ad sanguinolentam hanc machinationem promovendam consultissimum et usui inprimis habebatur, ut nonnullis ipsorum qui crudelitate et effera immanitate ante alios lectissimi, facultas concederetur alios adiutores et confoederatos admittendi, qui non propter eximias virtutes sed qui pares negotiis erant nec supererant, quique cum ipsorum res esset extenuata, ad onera levanda et desideria explenda sumptus ferre et expensas facere optime poterant. Sed ad caussam nihil commodi accesit ex quopiam per hanc transennam admisso, quocunque erat animo affectus. Franciscus enim Treshamus qui ita admissus multa voluit, sed supplendo parum praestitit. Hoc autem tantum adnoto, quod cum primum coram consiliariis regiis conveniretur, ex verbis et passionibus tam expressa vestigia antrorsum et retrorsum reliquit, ut quamvis leporem subterfugientem clare prospicere non poteramus, facile tamen conspeximus qua cursum deflexit, et inde sagaciter odorati pleno clamore illum iam traiicere acclerantem persequutui sumus.
[162] Nemo diffiteri potest quin Robertus Catesbeius, perniciem principi et regiae soboli ahelans, ex fraude totus fuerit compositus, cum intimorum amicorum Rookwoodi, Granti etc. fidem et fortunas creditoribus suis, importunis flagitatoribus, arctissimis obligationibus astrinxerit priusquam mysterium machinationibus suae impertierit, ad veritatem persuasus pro periculi magnitudine ipsis ex eius ruina impendentis lubentiores omnibus periculis se exposituros, et potius cum illo una morituros (si ad extrema adigantur) quam illo sublato ostiatim victum quaerere. Cum interea tam blandientis spei signum illis ob oculos erat propositum, scilicet quod summa scelera incipiuntur cum periculo, peraguntur cum praemio. Verum ut necessitudo inter pravos (ex doctrina ethica) potius confoederatio quam amicitia habetur, quia nihil nisi metum et noxam conscientiae pro foedere habent. Itidem in hac caussa idem erat successus. Alter enim alterum quasi concatenatione in doli mali praemium pertraxerunt. Praefidentia erat decipula, spes fallax esca, et fructus omnis quam astutiis et versutiis expectare poterant, eiusdem qualitatis cum uvis et malis granatis quae Sodomae enata, civitate eversa, ut apud Originem legitur, hoc est, odore sulphurea, quanquam visu pulcherrima. Et quemadmodum illa primo contactu in cinerem, ita haec primo examine in pulverem fulminalem erant evanida.
[163] Primarius aliquis in hac tragoedia actor, cuius mens ad misericordiam prae caeteris magis revocata videbatur, statuit admonere virum quendam nobilissimum (cui pro spectata erga regem fide confidere non audebat, literula subobscura quae potius aenigmatis Oedipaei quam consilii amici instar) ut a loco constitutio tempore praefixo abesset. Obscura illa scribendi formula et occulta literulam illam tradendi ratio, cum nullae uspiam nubes se glomerare visae, plures induxisset potius neglexisse quam in tam caecis tenebris vel tantillum detectionis lumen apprehendisse. Vir autem ille vere nobilissimus et modeste prudens, gnarus homines in maximis regni negotiis diu multum versatos rectius et hominum ingenia internoscere et difficiles nodos explicare posse, literulam illam quibusdam a sanctioribus consiliis communicavit, et illi regi, qui eo vera divinationis spiritu qui a Deo (ut est in Proverbiis sacris) regis labiis infunditur, nunquam destitit in scopum huius admonitionis penetrare, singulis circumstantiis accurate perpensis, donec cadi illi pulvere fulminali completi in lucem erant producti, et cacodaemones illi ex sua caverna expulsi, materialia illa sua opportunate, et suffossores illi omni facultate fulminalia illa opera efficiendi omnino fuisse exclusi.

Perge ad Partem VIII