Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio       

[55] Qui pie eruditi nunquam fraudulentis et Cyrcaeis illis fascinis aures arrigere vel semel sunt dignati, in concilio quarto Toletano opinionum suarum fundamentum substernentes, per quod cuiuscunque generis homines anathemati sine exceptione exponuntur qui fidem regibus suis sacramento promissam observare contemnerent. In hac prima parte omnes perfidi proditores generatim coarguuntur, sed quod subsequitur Navarram et discipulos pungit et urit, ut ore simularent iuramenti professionem, cum mente retinerent perfidiae impietatem. Pythagoras certe nihil magis discipulis inculcavit quam prophanum illum versiculum,

Iura, periura, secretum prodere noli

Ex altera parte satis Epicuro erat modo mentem iniuratam gereret, etiamsi lingua iuraret.  Et tu, Garnete (ut trigonius eiusmodi conficeretur qui nunquam ad cubum reduceretur), auditoribus enuntias et divulgas (quod caecutientes illi philosophi extra scholarum spatia profiteri non auderent) licitum esse verba ad animi sensum detorquere, ut simplici fiduciae oculo erroris nebulam obducas, et in tuam securitatem fucum fratri facias. Hoc pro explorato habeo eruditos ecclesiae patres nec hanc fallendi rationem novisse, nec eiusmodi deceptione visus quae ad destructionem animae faciat pericula subterfugere voluisse. Cum in Athanasium apparitor quidam incidisset et interrogasset, quantum inde abesset Athanasius, quamquam de eius vita iam ageretur in persecutionis tempore (cuiusmodi et vos hoc tempus habetis), et ille vir multo potior et potentior ad Dei ipsius caussam tuendam (ut ex eius acri contra professos veritatis hostes concertatione in concilio Niceno constat) quam tu in hoc regna ad nefaria consilia et impia facinora quae suscepistis propugnanda, nihilominus ingenue, aperte, et impavide respondit non longe abesse Athanasium. Quod sane verissimum, quoniam ille ipse erat qui quaerebatur, susque deque tulit, ut videntur, quam cito interciperetur. Qui minus ingenio valet facile intelligat quam longe Servator noster ab eiusmodi chymicis extractionibus et fallacibus sophismatibus abfuerit, ex universa illa thesi, quicunque negaverit coram hominibus negabitur coram patre.
[56] Ut aequivocatores omni subsidii spe excludantur in his angustiis destinguendo inter propositiones verbales, mentales, negativas etc. quod praecessit in eodem loco urgeo. Non timete eos qui occidunt corpus, et animam non possunt occidere. Si enim Servator noster eiusmodi securitatis praesidium discipulis reliquisset, in quod persecutione ingruente receptui canentes se subducerent, cuiusmodi sunt verbali pigmenta (quicquid cum animo reputassent), non erat cur tam anxie animum illis contra tyranidis furorem ita augeret et spem confirmaret.
[57] Quae tu et tui ex ore Christi ad fucum faciendum in hoc labyrintho detorquetis, potius nauseam quam bilem commoveat, quamquam hoc vobis dicendum quod exempla a Servatore nostro, qui et deus et homo (et non solum pro aeterna prudentia novit, sed etiam pro immensa potentia hebescenti nostro intellectui lucem praeferre poterat) neque sunt praescripta ad nos animandos, neque exemplaria ad imitandum proposita. Ego autem haudquaquam dubito quin haec aequivocationis et mentalis reservationis ova (nonquam genita nec fota a melioribus avibus meliori aevo) fuerunt exclusa, ut fingunt poetae, cum tonitru ab haliaetis. Inter enim primaevos martyres et pastoribus illi maximis laudibus, laetissimis acclamationibus, et annalium monumentis fuere celebrati, qui animo paratissimo omnis subterfugiis et strophis remotis, momentaneam hanc vitam ad aeternitatem comparandam alacres profuderunt. Tantum abfuit ut illi in ignaviae seruritatem ingenii nervos contenderent, aut fraudes conciperent. Sed ut tacitus praeteream quod huic digressioni caussam praebuit, concludam hoc quod iam maxime agitur, et optimi viri semper elaborant ad obedientiam securitati et fidelitatem vitae proponendam, modesto Papae ad Angliae nostrae regem responso (quod in patientia colenda si vobis visum fuerit meliori sit exemplo quam illa vel Gregorii Septimi vel Bonifacii Octavi vel Alexandri Sexti cum ad extremum discrimen deducti essent). Richardus ille in bello sacro hero celebratissimus, cum Bellovacensem episcopum quem in praelio lorica indutum coeperat [= ceperat] in carcerem coniecisset, nuntius mox a pontifice Romano intercedentibus aliis episcopis cum vehementiore interpellatione, si non authoritate imperiosa, ad regem missus ut eum carcere liberaret, quem pro paterna indulgentia visum pontifici fuit filium appellare (sed non pari aequitate qua apostolos Philemon pro Onessimo interpellavit obsecravi pro filio suio quem genuit in vinculis) rex facete respondit, alludens ad illud in Genesi ubi Iosephi tunica versicolor graendaevo patri cruentata fuit oblata. Non misit captivum quem vinctum tenuit, sed loricam eius ad pontificem, percunctatus a beatissimo patre (cum hoc molliori interrogatione) an haec esset filii sui tunica. Papa hac demonstratione perculsus et nullum subesse commentum sedulo observans pro responso remisit nec hanc esse filii sui tunicam, nec illi in animo esse eum, qui eiusmodi lorica armatus et praelians captus erat, pro filio agnoscere, itaque iuri militari et regis arbitrio omnino reliquit. Certissimum illud est ambitio quae ex opportunitate oblata est praefidentissima, eadem cum semel sit intercepta est omnino ignave timidissima, et quomodocunque humani animi qui non iudicio et conscientia aeque librantur, quae nec pro officii ratione debeant, nec pro viribus praestare possint, suscipiant, secundae tamen cogitationes observant ubi primum impegerunt, et inde ex maturo iudicio conclusione postea facta quod vis expers consilii mole ruit sua, incipiunt itidem extimiscere ne vasta illorum studia, perinde ac aedificia cum fundamenta non sint firma sua etiam mole subsidant. Haud fieri potest ut animorum impetu sint diuturni (cum materia prima ex qua emanant ut Proteus tot mutationum et formarum sit capax quot mundo insunt accidentia et varietates), quandoquidem perinde ac vestes continuo usu inveterascunt et conteruntur. Morales autem virtutes quae in ipsa deitate radices agunt et divina gratia afflantur necessario authori sint coeternae, qui non solum plantat, sed rigat, ut ex sua bonitate fructus sua origine dignissimos producat.
[58] Ex his demonstrationibus edocemur quae leges fuerint usu receptae, qui limites circumscripti, quae ratio erga principes procedendi a moderatis episcopis suis observata qui vel proxime apostolos vixerunt vel eos qui proxime apostolicam humilitate vixerunt, sunt imitati. Nunc igitur non alienum erit (pro loci et circumstantiae ratione) explorare (idque non ex vanis commentationibus, sed indiciis certissimis), quam clandestino et quasi furtim ecclesiasticae usurpationes in solo repserunt priusquam solium regium violentius aggredi auderent, et quomodo cum dormirent homines venit homo inimicus set superseminavit zizania. Omnibus aeque in confesso est qui vel iudicio vel sensu valent axiomata illa quae ad centrum penetrant et conscientiam ad vivum tangunt, deberet potius constantiae polis defigi quam mutationis sphaera circumvolvi, quodque non Israel solus sed omnes aequi et ingenui amen accinere debeant maledicitoni illi quam Christus suo ipsius ore denuntiavit contra omnes cuiuscunque loci et ordinis qui terrarum metas vel iurisdictionis limites ad pacem tuendam praefixos removere audeant. Longo tamen temporis et experientiae decursu videmus quod ex quo ille motus trepidationis (ut astrologorum verbo utar) in ingnavorum principum animis invaluerit, ex vehementi nervorum contentione quamplurimae et gradum et distantiarum variationes in ecclesiasticae politiae apotelesmatibus factae fuerunt, praecipue vero sexcentis hisce annis iam proxime anteactis. Quae impulerunt prudentiores se recipere iudicium gravissimi philosophi disserentis de diversitate temporum et hominum qui illis temporibus aut virtute aut arte rerum sunt potiti, illos perspicacius veritatem pervidisse qui minus ab ortu aberant, et iuxta sentit Tertullianus, prima esse perfectiora et aquas quo scatigini propiores, eo esse liquidiores. Quod hoc in loco industriae nostrae scopus erat propositus.
[59] Ab ipso igitur fonte ut rem sine obice aut passionis obstaculo repetamus, observare possumus quod quamdiu persecutionis vomer in piorum episcoporum dorsis sulcos altos egeret non tantum corporum cruciatu (quod propheta regius in illo Psalmo innuere videtur, super dorsum meum fabricaverunt peccatores), verum etiam ipsarum animarum divexatione et angore (quae humillimi illi animi subeunt qui statim sentiunt vel minimam plagam fidelitati illatam) omnes illas noxias ambitionis et aemulationis herbas radicitus extirpavit, quae sereno coelo ex luxurianti originalis infirmitatis solo pullulare solent. Ad foelicissimum usque Constantini Magni imperium quo persecutiones furor deferbuit, non alias fere nec alio in genere inter pios patres contentiones lego, quam cuius consilium et conatus religiosa quadam et modesta aemulatione maximo esset usui ad divinam gloriam propagandam et eccelesiam prolatandam. Ipsa ecclesia quod Christi corpus est mysticum assimilari potest analogice corporis humani stomacho, qui quanquam multa recipit, aequaliter tamen in omnes corporis partes reddit dividendo et distribuendo quod recepit, ut inde reliquae partes viverent et vigerent, quae alias elanguescerent sensimque interirent.
[60] Si toto hoc tempore tribunus contra ecclesiam Romanam intercessisset, ut Menenius Agrippa contra senatum, quem stomacho assimilavit (qui in medio quietus omnia absumit et nihil aliud duam datis voluptatibus perfruitur) vel infirmissimae corporis tam damnosam iniuriam dedignarentur; sin autem stomachus se enutriendo reliquas partes (ut plebs tunc suggerebat) ad extremam tabem redigisset et transformando bene constitutum et compositum reipublicae corpus tam inaequali nutrimenti distributione in monstrum leges naturae violasset, unitatisque vincula dirupuisset, agnoscendum est quod erat cur et Menenius inter illos et omnes boni cives et corporis politici membra apud nos si caussa sit similis, remedium sibi sedulo conquirerent.
[61] Verissimum est primis illis episcopis in animo omnino destinatum fuisse ut gregem pascerent, non mulctas complerent; ut fidem disseminarent, non lineam dilaterent; ut reges ad perfectionem ducerent, non solio detruderent; ut pacem firmarent, non ut lites sererent; ut subditorum animos ad obsequium instruerent, non praeiudicio inflammarent; ut pacem cum universo mundo colerent, certo persuasi conscientiae pacem esse omnia in omnibus, ita ut Christum sibi conciliarent; utque nullo modo se percussores vel violentos praeberent. Quod ecclesiae canones praeter Pauli ipsius prohibitionem haud quaquam tolerabunt.
[62] Nonnulli ex authoribus recentioribus (sed tamen eruditioribus) cum accurata locorum et plurimorum interpretum examinatione invenerint quam operosum, vel potius quam impossibile fuerit ius illud summae praerogativae abdicandi reges confirmare ex certis divini verbi indiciis et eiusmodi monumentorum testimoniis quae omni exceptione maiora, ut illud ex chartis, diplomatibus, donationibus, et privilegiis piorum principum confirment se revocant. Exempli gratia, a Constantino primo et optimo, a Phoca primo et pessimo, ab Ina occidentalium Saxonum rege religioso, et a Ioanne nostro irreligiosi, qui perinde sine fide vocetur quam sine terra cognominatus fuerit. In quorum numero alii serio devotioni intenti, alias simulate sanctitatem suis consiliis obtendentes, et singuli pro illius aevi doctrina credentes nulla semina citius prodire et gradescere quam quae in area dominica ad animas redimendas sparsa fuerunt, reliquerunt ecclesiae certiora spei suae pignora dono quam Christus unquam testamento legavit. Contra praetensam illam donationem quam canonistarum nonnulli zelo quodam magis quam iudicio a Constantino Papae Silvestri factam volunt, quamvis non opus sit multis, quandoquidem qui ex illis sunt iudicio solidissimo et ingenio modestissimo larvam illam a rugosa ista facie iam antea detraxerint. Nihilominus quia in tanti momenti causa nihil satis dici potest, mihi in animo est paucioribus quam res tanta explicari possit aliqua minuta et succinta argumenta nunc urgere. Primum quam incredibile est ut Silvester ille proximus episcopus (uno excepto celeberrimae illi martyrum cohorti qui pro Christi vitam litarunt) in primo respirandi intervallo post tot contra Dei hostes viriles concertationes, gratia benignissima illius temporis inanes principatus horioles aucupando abuteretur, episcopi qui supra aquas eousque constiterant potentissimae illius dextrae subsidio quae Petrum in fluctibus sustentavit, cum parum abesset quin demergeretur, si tam subito turgidis humanae ambitionis utribus innatare coepissent, maius demersionis periculum in fluminibus Damasci subiissent quam in Mari Rubro quod sancti sine ullo periculo securi transmiserunt.
[63] Platina ex ipsis pontificum commentariis prodit quod Silvester recusaverit diadema gemmis distinctum a Constantino oblatum, ut ornamentum quod pastoris et suo muneri minime conveniret. Quanquam pius Nestor sollummodo signum superbiae vocet, Silvester ipse non tantum signi verumetiam superbiae extremae convictus fuisset in consistorio omnium praedecessorum suorum qui in coeli sancti, si modo ille accepisset quod hi deletum memorant. Apud patres et historicos ecclesiasticos qui pleno ore beneficia Christi sponsae ex huius imperatoris munificentia collata praedicant, ne tantillum occurit ad hanc donationem asserendam. Quod in animi ingrati argumentum trahi possit si vel quod studium principi fuisset donandi, vel Papae accipiendi. Neque verisimile est principem tam religiosum id filio relinquere voluisse quod ecclesiae donaverat, nec pios illos eius successores, Theodosium scilicet etc. detinere voluisse. Ad haec scriptores omnes comprobant quam potentes Graecae imperii exarchae in Italia fuerint longo tempore post donationem illam praetensam, quod cum illa potentia in qua papatum inde constabilire enixe contendunt consentire nequaquam poterat. Ex directa confessione invenio reditus e quibusdam locis ad ecclesiam S. Pauli sustentandam assignatos, quam Constantinus petente Sylvestro fundarat, et a Sardina ex aliorum relatione ad illam ecclesiam quam mater eius pientissima construxerat, nec non tributa illa ecclesiis fuisse collata quae civitates superioribus saeculis in aerarium retulerant. Haec tamen et huiusmodi fallacis huius somnii inanes fuisse umbras et pigmentas existimo. Nam donationis ipsius (quae longo intervallo omnia superat quae seorsim ecclesiis collata fuisse memorantur, et maioris eminentiae et praerogativae ratione longe maiorem dignitatem et speciem prae se tulisset) nullum plane extat vestigium, ad quod qui in ambitionem maxime incumbunt se dirigant et collineent. Quantula fides, firmitas, aut dignitas ad ecclesiam accedere possit ex diplomatis Phocae, luxuriosi et perfidi tyranni qui nefarie Mauritii domini sui, uxoris eius, et haeredum sanguine se cruentavit, imperiumque iniuste occupavit, quo fretus plura quam de iure debuit vel potuit concedere ausus. Illis excutienda relinquo qui titulos et iura ad aequitatis normam potius quam ambitionis lineam examinare gaudent. Nihilominus ut plus tyranno deferam quam deferendum conscientia dictat, dignatus brevi responso proiectam eius umbram submovere, primum infero quod diplomata ex dolo malo concesso et factiosa consilio facinus solvendi quod fraude susceptum, vel ab ipso poterat revocari, vel ab eius successoribus antiquari. Addo etiam idque ex iuris Caesarei consultissimorum iudicio quod nullius principis rescriptum sine publico assensu appobandum, iuxta illud, quod omnes tangit, ab omnibus approbare debet.
[64] Postremo asseveranter dico quod haec Phocae transcriptio (sit licet illa solida et absoluta) patriae nostrae fraudi esse non poterat, quoniam nos a Romani imperii cura et tutela CC plus minus annis exempti fuimus priusquam Phocas cruentatam dextram imperii clavo admoverat. Postquam enim Aetius Galliarum sub Romano imperatore vicarius tantum miseris Britannis praescripserit quo modo acies instruerent et praelia inirent, cum hoc demisissimis ipsorum litteris responso, ne amplius a Romano imperio subsidium expectarent, quod tunc temporis ab externis hostibus et internis dissidiis convulsum ita elanguit ut vix se sustinere potuisset. Britanni cum iam derelicti essent (et igitur ab omni obsequio et clientela iure gentium liberi et soluti) post multa asperrima contra Scotos et Pictos sub suis regulis praelia in Saxonum potestatem devenerunt, qui tanquam alter Pharaeo qui nunquam Iosephum aut eius patris familiam noverat, gloriosam erexerunt monarchiam (quanquam et inter ipsos aliquandiu in partes fuerit distracta), eamque in absoluta authoritate conservarunt, nullum superiorem agnoscentes donec tandem variante subinde fortuna Normanno victori in praedam cesserit. Quare Phocas cum Britanniam tanto tempore vel ex negligentia vel ex necessitate derelictam non possederit, nec in eandem ius habuerit, in ecclesiam non plus transcribere poterat quam vel ipse habuit aut habere debuit, quod nil aliud erat quam accidens sine subiecto, individuum vagum, aut hoc nihil indeclinable. Donationi illi quos Petri donatio vocant, ab Ina rege Romano pontifici concessi in Saxonicis historiis Koninges almeson vel regis eleemosyna, in Canuti legibus larga regis benignitas, et in compendio decretorum Edwardi Confessoris et Guilielmo Conquestoris quae supersunt plane regis eleemosyna appellantur, non ex debito sed ex charitate, ut vis verbi innuit, promanavit, et quoad temporalem aliquam praerogativam qui est tonus et sonus ambitiosi huius arrepti et usurpati iuris, potius comprobant pontificem qui tunc sedit fuisse regis Inae beneficiarium quam regem Inam tunc regnantem fuisse pontificis Romani clientem fiduciarium.
[65] Hic memorare poteram mansionem quandam Anglis peregrinis qui Romam de suis rebus confluxerant, quae eo nomine hodie nota, pro singulari Anglo-Saxonicorum regum in sedem Romanam pietate et beneficentia assignatam fuisse, quae cum rationem naturalis illius contractus do ut des, de quo apud iurisprudentes copiose agitur cadat, et collata cum denariorum illorum contributione, potius permutationem quam vectigalis impositionem comprobare possit.
[66] Fucum illum donationis quam fecit rex Ioannes, qui necessitate urgente tam animam quam coronam (et eadem sane lege) in discrimen praecipitaturus erat, facile ex S. Albani monaco qui cum illo superiore de Phoca ex iure civili consonat abstergere possim, viz., regis non est dare regnum, quod est republica, sine assensu baronum qui tenentur regnum defendere. Itaque nec portus nec civitates quae totius sunt partes et membra haudquaquam dare potest. Sed hanc rem arctiore ambitu astringam et <ex> Mathae Parisiensis ore asservabo quod tantum abfuerit ut parlamentum (regni universitatem ille appellat) detestandae huic obligatione (ut monachus Westmonasteriensis recte nominat) consensum adhibuerit, ut ipse metropolitanus nomine universitatis regni palam contradixerit.
[67] Quod Philippus rex Galliae divulgata hac Ioannis regis donatione censuit, ab eius aevi scriptore celebratur, viz. perniciosum regibus et regnis exemplum futurum. Voluit ille ut homines cum Petri successoribus de illis qui ad animas spectant agerent, et non de regni, guerris, vel militia, quae ad illos minime pertinent. Postremo illa reservatio auspicato in hanc donationem fuit inserta, salvis nobis et haeredibus nostris iustitiis, libertatibus, et regalibus nostris, illam omnino irritam facit, suprema regia praerogativa Deo providente integre conservata, quam rex alioqui fradulenta et nimis meticulosa facilitate omisisset. Florilegus Westmonasteriensis testis (ut eum ferebant tempora) optimae notae detestandam illam obligationem igne exustam fuisse dum pontifex Romanus Lugduni ageret prodit. Eulogii author addit donationem illam cum omni fidelitate et homagio ipso pontifice iubente parlamentario ordinum Angliae conventui relaxatam et omnino antiquatam fuisse. Thomas Morus etiam vir ordinis equestris qui vitam pro primatum papali profudit, hac in parte, ut mea fert sententia, fide prae caeteris est dignissimus, qui asserit primum infirmitatem in rege fuisse quod coronam suam alterius nutui subiicere voluit, et deinde in ipsa donatione nullitatem inesse. Insuper non solum Morus affirmat vectigal pro Anglia et Hibernia impositum ex regis concessione nunquam fuisse Papae persolutum. Ex parlamentariis scriniis anno quinquagesimo regis Edwardi tertii hoc in cumulum accedit, quod cum minae regi intentarentur de illo Romam citando quia vectigal donatione ista impositum plures annos detinuisset, comitia parlamentaria, totius scilicet regni conventus, proceres, praesules, et plebs matura deliberatione contradixerunt, et restiterunt viribus quam poterant maximis. His duobus innixi fundamentis, tum quod donatio ista fuit contra regis iusiurandum quod in auguratione religiose ipse firmarat, tum etiam sine assensu et consensu ordinum regni confecta.
[68] Cum igitur nec Phocas, Ina, Ioannes, nec Constantinus quaesito illi colori authoritatis illius reges abdicandi ne minimum quidem addunt, ille qui recte discernit et observat facile diiudicet an pontificum Romanorum dignitas in maiori erat pretio, dum potius pietate vincere quam impetu evincere, flectere quam frangere, et temperamentum adhibere quam exulcerare enixe operam navarint.
Religio et humilitas angulares tunc erant lapides in specioso illo frontispicio quod universus terrarum orbis tantopere in Romana ecclesia olim cum admiratione suspexit, quanquam postea ex episcoporum in illa sede mutatione et ingeniorum varietate tanta subsequuta sit dissimilitudo ut quamadmodum Minerva post aliquot annos Athenas reversa nec navem ipsa noverit suam, nec Constantinus Romae nutricem suam, nec ut B. Hieronymus notat de mulieribus fucatis quae in coelum oculos tollunt, si perpendamus quod pigmenta ecclesiasticae politeiae columnis illita fuerint, vix Christus ipse, Alexandro Sexto sedente, suam internoscere poterat creaturam, si tunc eius opem implorasse voluisset. In principio cum Danielis imagine in capite aureo si sacrosanctam rerum administrationem, in pectore argenteo, si conscientiam immaculatam, in tibiis aeris si ingenii industriam spectemus convenit; postea autem volventibus annis plumimorum pontificum capita facta sunt turbulenta, pectora avara, et tibiae pigerrimae.
[69] Sacrosanctum illud concilium Nicaenum (de quo nunquam sine honoris praefatione loquor) in illa iurisdictionum inter patriarchas divisione (ut res tunc ferebat ecclesiastica) ad disciplinam constabiliendam et unitatem tuendam, ne uno quidem verbo secularis alicuius imperii meminit, multo minus iuris alicuius suspendendi, reges aut abdicandi, vel subditos ab obsequii et fidei iureiurando absolvendi, quod quasi haeredium ad Romanos pontifices primatus agnitione devolveretur. Sed ut Sallustius admodum graviter, et ut bonus civis de republica Romana suo seculo conqueritur, quod postquam divitiae honori esse coepere, et eas gloria, imperium, potentia sequerentur. Factio et fastus in senatus sedes invadere et publicam iustitiam labefactare coeperunt. Itidem in ecclesia ex eiusmodi corruptela eiusmodi vitia promanarunt, et multae animorum pravitates magis magisque indies se prodiderunt, sereno illo in sole et halcyoniis illis diebus, qui viris sanctis melioris principis benignitate illuxerunt (ut zizania pullulat cum fruges maturescunt), quae antea vel animi humilitate obumbratae, vel disciplina fuerunt omnino coercita. Haec non eo dico quia eiusmodi animorum impetus et acutae intemperies non aliquando exarserint, et pro re nata exardere non possint inter ipsos a Deo electos, quemadmodum inter Petrum, Paulum, et Barnabam, et in hoc ipso sancto Nicaeno concilio quod urgeo (quanquam non ulterius quam Dei ministros et apostolorum successores decuit), quia divino numine aliquando visum est sibi gloriam adaugere et virtutem ex infirmitate omnibus numeris absolutam reddere, sed ut copiam prosperitatis, ambitionem copiae, et corruptionem ambitionis filiam esse clarius eluceat. Postquam episcopis ab ipso imperatore permissum fuerat a civili tribunale appellare, et eorum sententiae imperatoris rescripto sui ipsius sententiis adequatae fuerunt, cristam erigere coeperunt, et paulo post, ut ex probatissimis et antiquissimis ecclesiasticis scriptoribus quidam testatur. Episcopatus Romanus, non alter quam Alexandrinus, quasi extra sacerdotii fines egressus, ad secularem principatum iam ante delapsus est: Etsi episcopi qui his sedibus praefuerunt, ut ad veritatem credamus, ignorare non poterant Paulum cuiuscunque ordinis pastoribus interdixisse, ne rebus secularibus se intermiscerent, vel in minimis quae regiae maiestati officere possent, quia episcopus non magis extra elementum suum, scilicet ecclesiam, nec monachus extra solitudinem, quam pisces extra aquas vivere possunt. Christus enim cum populus illum regem creare voluisset in montes subterfugit, et episcopi cum Iosepho potius pallia relinquere debent quam fascinis et vanis mundi illecebris pronas aures adhibere, qui ut lasciva illa Putipharis uxor brachia proiicit, et cum Syrenibus vocem contendit ut in tentationis vorticem pertrahat, et pertractos in voluptates immergat.
[70] Quod vero Socrates ille dixit, iam ante delapsus est ad secularem principatum, Ammianus Marcellinus scriptor solidus, quamquam minime Christianus, me quasi manu ducit ut altius ascendam ad scopum mihi propositum inveniendum. Ille enim in principis palatio agens, et quasi e specula observans quomodo omnis generis homines se gererent, meminit caedis cruentae in quadam Romae basilica perpetratae ubi Christiani sua sacra celebrare soliti in furiosa contentione inter Damasum et Ursicinum de pontificatu, in qua centum triginta septem cadavera ex basilica illa fuisse extracta prodit, in quam ad eligendum pontificem populus fuit convocatus. Adiungit praeterea Viventium urbis praefectum cum seditionem componere non potuisset, in suburbanum vi coactum secessisse. Postea Ammianus ille in neutram partem propendens, et ideo, quod probabile est, aequior rerum aestimator, addit hanc contentionem et aemulationem ad hanc dignitatem consequendam extitisse a securitate, otio, opibus, et honoribus eorum qui praevaluerunt et in hoc dignitatis fastigio collocantur. Caussas subiungit matronarum oblationibus ditabantur, precedebantque vehiculis insidentes, circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales mensas superarent. Quod Damasus competitor ex his erat non affirmat Marcellinus, et multo minus credo, cum observo quo honore et qua observantia S. Hieronymus, qui ipse fuerat Romanus sacerdos, de eo loquitur. Ratio tamen qua ille ad sedem conscendit non solum apud religiose devotos, sed etiam apud Ammianum Marcellinum politice prudentem offensionem habuit, ut ex eius gravi iudicio constet, Beati Romani pontifices revera esse poterant si magitudine urbis despecta ad imitationem antistitum quorumdam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia perpetuo numini verisque eius cultoribus ut puros commendabant et verecundos.
[71] Haec sententia scriptoris quem prophanum ducimus quia Christo renatus non erat, nec in sinu sponsae eius ecclesiae enutritus, mihi in mentem reducit Hectoris Boetii Romani Catholici fervorem religiosum hac de re in Scotica sua historia. Huiusmodi antistites quam sunt illorum dissimiles, qui diversa ingrediuntur via cum locum illorum occupent. Illi non auro splendidi, illi non in principum palatiis assidui, illi non satellitio stipati, non illi in arte simulandi eruditi, e quam multo uberior existit quaestus quam e poetica facultate quae in academiis lauro est redimita. Hoc impulit Bonifacium (martyrum illum non mirmilonem dico) devotionem aureorum episcoporum qui in ecclesiae tenuitate maiori cum fervore in ligneis calicibus ministrabant ligneorum episcoporum vanitati praeponere, qui cum opes affluerunt maiori cum pompa, zelo autem minori in aureis calicibus sacra fecerunt, quia, ut B. Hieronymus adnotat, externae opes nihil dignitati illius addunt qui corpus domini in canistro vimineo, sanguinem in vitro portat. Ex his verbis nolim quis arripiat me rudiculis eorum sententiis suffragari qui materiam vel pretium eorum vasculorum quibus sacramenta ministrantur ad primaevam simplicitatem revocare conantur. Illa Uriae ratio qui indecorum censuit in domo cedrina cubare, cum arca Dei esset sub pellibus me pertraxit ut multo pluris vascula illa quae ad tam sublime mysterium spectant aestimarem. Certo enim scio valorem contenti infinitis gradibus superare continens, et in adiaphoris decori regula nobis est sequenda.
[72] Nihil aliud mihi hic in animo est quam perstringendo observare pietatis declinationem, quae uno eodemque fere tempore accidit quo metallorum multiplicatio et eorum munerum ambitus quae, nulla habita conscientiae ratione, sint emolumento, cumque immodicas illas in manu viva elargitiones circumscribere coeperint quas maiores nostri in manu mortua circumscripserunt, nec non cum internae pietatis ad externam pompam conformationem proposuerint, quamvis potius esset ut nobis superflua deessent quam necessaria modestia abesset. Chrysostomus enim in saginanda ecclesia usque ad eam satietatem ut revomat duo absurda adnotat, alterum quod laici bene faciendi occasione privantur, alterum quid ipsi pastores officii gravitatem et dignitatem praetermittunt, dum rationales et collectores fiant. Haec nulla est ratio ad ecclesiam expilandam, cui, ut nunc se habent tempora, largitore hilari quam interprete maledico opus est, sed ad comprobandam quod argumenta contra immoderatos excessus sunt firmissima praesidia et solidissima stabilitatis sustentacula. Nam in se magna ruunt, summisque negatum est stare diu.
[73] Ut Ammianus Marcellinus a partium studio vel ignorantia in hoc defendatur, quod de matronis loquitur, Valentiniani, Valentis, et Gratiani principum piorum, non sanguinariorum, rescriptum produco, ne ecclesia aut ecclesiastici quicquid ex matronarum liberalitate adipiscantur, et hoc ab ipso Damaso ad quem ab imperatoribus datum erat publice in ecclesia Romana fuit perlectum, quod Ammonianum de caussis dissensionis et oppositionis non temere iudicasse evincit.
[74] Ad maiorem rei perspicuitatem si cuipiam scrupulus iniiciatur, ex B. Hieronymo ediscat aliquem eiusmodi excessum (vel saltem incuriam) eo tempore censuram subiisse, ubi non tam aegre fert eiusmodi legem iuste latum fuisse, quam avaritiam legi caussam praebuisse. Nostri itaque Angliae episcopi, Edwardo Tertio regnante, cum reipublicae necessitas intercederet, consenserunt ut reditus ecclesiastici definerentur. Nec ipse Papa S. Ludovico Galliae regi succensuit cum plura praedia aut reditus deinceps se inscio ecclesiis conferri prohiberet.
[75] Huius providae cautionis et moderationis ratio, ut mihi videtur, ex eo emanavit quod Moyses tam in publicum prudens quam numini devotis piis populi oblationibus finem imposuerit, postquam ad tabernaculum in quo Deus adorandus satis fuisset collatum. Minimus enim excessus (in rebus alioqui cum moderatione laudandis) facile in vitium deflectit, et quod supra nutrimenti modum in humorem convertitur. Ex Genesi facile edoceamur quod illi qui intra iustas altitudinis metas consistere non poterant, dum minantia coelo fastigia substruerent misera confusione ex sua ipsorum vanitate fuerint involuti.
[76] Iam explicatum <habetis> quomodo ecclesia Romana et Alexandrina in monarchiae fraudem secularis potestatis vorticibus fuerint immersae, quanquam spiritualis potestas non ideo praesidet ut terrenae in suo iure praeiudicium faciat, ut habet eruditus e schola theologus. Sed quam aegre interea civilis authoritas has prolapsiones tulerit, ediscamus (si aequi rerum aestimatores esse velimus) ex Oreste qui tunc vicarius imperatoris graviter de nonnullis episcopis conqueritur, quod per eos non nihil de auctoritate eorum detractum esset, qui ad magistratus gerendos designati essent. Ut ille clarrismus bene mane et quasi diluculo prospexit quibus gradibus ecclesiasticae ambitionis solertia firmamentum monarchiae subruere coepit, extimuitque (nec immerito) ne cum principibus qui sua iura revocare vellent ageretur ut castor cum erinaceo egerit. Cum enim ille spinis noxii hospitis sauciatus quem in specum ut familiarem admiserat, per hospitalia iura rogaret ut discederet, non aliud responsum tulit quam satis commode cum illo actum esse, si non ita castori visum, ipse sibi aliud quaereret hospitium. Orestes ex prima hac emergente luce praevidit viscum et hederam arctioribus suis complexibus vegetativam virtutem a quercus et corni radicibus exugentes necessario floride geminaturas, cum ipsae arbores emarcescerent.
[77] Non me latet civilem iurisdictionem ea proportione qua cum pastorali cura conveniat tantum abesse ut pietati surgenti officiat (ut nonnulli volunt) ut potius fructibus maturitatem afferat, qui sole longius remoto aut frigore uruntur aut rubigine corrumpuntur. Adeo ut iuxta illa prophetae Nahum residuum locustae bruchus devoret. Illos solummodo increpo qui ex ementitis indiciis cum potentibus principibus de imperio decertare, aut illos solio deturbare proiecte audent, quod beata virgo divinae praerogativae facit particulam. Aliter de omnibus fidelibus cum Pauli dico, si in illis mundus iudicabitur, indigni sunt qui de minimis iudicent? et alibi, si angelos iudicent, quanto magis secularia? Epiphanius igitur Cypri episcopus in ecclesiasticis historiis plurimum celebratur ob suave temperamentum et decorum quod in rebus ecclesiasticis et secularibus administrandis adhibuit. Consilium Carthagense viam mediam inter extrema apprime novit, superbiaeque fumum eventilando modestiae nitorem conservare illaesum. Patriarcha autem Constantinopolitanus cum tempora et rerum eventus perspexisset curiose observando quam admiranda ecclesia Romana confecisset, quamprimum iurisdictionem patriarchalem provexisset, quousque imperii aemulatio et praerogativa consortis impatiens tolerare poterat, ille etiam superbiae alis in altum evectus supra omnes sui ordinis sublime evolare ausus est, ut nisi praesumptionis huius alas B. Gregorius magis argumentorum quam auctoritatis telo precidisset, non est incredible quin partium studio se similem altissimo praestitisset.
[78] Tam facile est ex multis arenulis, Neptuno auspicante, dorsum immane in oceano erigere, ex multis Petri denariolis Inae benignitate collatis ingentem pecuniae cumulum coacervare, et ex multis virgultis, curante Minerva, nidum satis excelsum et amplam componere in quo amplioris alae accipitres pariant ad dimensionem et rationem sublimitatis eius quam tantopere in votis habuerunt, et omni contentione consectati fuerunt. Huiusmodi erant consilia et studia nonnullorum Romanorum pontificum aliquandiu qui saepenumero tantopere sunt conati, quod tamen voluerunt neutiquam assequuti, videlicet in eam altitudiinem se evehere ut imperatorum vertices superare et transvolare possint. Donec annis plus minus ter centum iam elapsis a translato per Constantinum et eius successores in orientem imperio, eorum in occidente praesides, universi et uniti imperii aegidi destituti qua prius usi erant, donec inauspicato illa aquilae facta fuerit bifariam divisio, quae speciosissimam avem imformem reddidit iuxta illud Servatoris, omne regnum in se divisum desolabitur, eam praebuerunt occasionem (quanquam illis refragentibus) ad clavium S. Petri potestatem amplificandam, quae iam inde non minus fuit formidabilis quam prius erat amabilis. Prima causa imperium occidentale in orientem transferendi fuit, testante Socrate, ut vulnera quae erant a tyrannis inflicta illis iam sublatis tollerentur. Hoc ab omnibus fuit approbatum, et consilium huius translationis laudatum donec experientia una cum adversis successibus docuerit consultius esse inter duo extremam externam potius dicrasiam quam internam conflagrationem admittere. Recessus (ut maritimorum verbo utar) non tantus erat, imperio decrescente, quantus fuerit accessus ex consequente ecclesia increscente. Quae cum conspexisset suos radios esse splendidissimos, gloriam amplissimam, sole sub finiente nostro agente cuius mutuato lumine illustratur, diligentiam quantum potuit maximam iam inde adhibuit ut illos imperii radios qui sua vicinitate aut debilitarent, aut interpositione obfuscarunt, longius excluderet. Certum est Constantinum, imperio translato, episcopis non autem sacerdotibus plenissimam concessisse immunitatem ut ad curiam civilem non devocentur, qui primus erat gradus ad papalem amplitudinem, quae iam illis animo versabatur. Gratianus imperator anno CCCIXXX et Honorius anno CCCCVI eandem confirmarunt, Theodosius et Valentinianus ad gratiae cumulum sanxerunt ut sacerdotes non ante seculares iudices deducerentur, sed episcopali audientiae reservarentur si partium consensus accederet. Iustinianus maiori quam antecessores cautione hoc ad res ecclesiaticas restringit, et ideo apud Bellarminum male audit. Heraclius episcopos et sacerdotes ab omnibus curiis nisi ab ipsius imperatoris delegatis excepit. Guicciardinus autem, nec ille Lutheranus nec Zuinglianus (ut pro opinionum diversitate homines novis hodie insigniuntur appellationibus) sed Romanus Catholicus, non Germanus vel Helvetius sed Italus, non illiteratus sed singulari doctrina et iudicio limato observat, licet aliqua densior nubes nonnullos imperii radios in summo orbe obduxerit, attamen usque ad imperii translationem, et aliquandiu post, plurima observantiae et obsequii erga civilem authoritatem indicia extitisse.
[79] Nam nec pontifices nisi assensu vel imperatorum vel exarcharum in thronum ascenderunt, et in omnibus rescriptis tempus hisce verbis annotarunt, regnanto domino nostro Mauritio A. vel M., et si ex temporum vicissitudine, quae in sublunari hoc orbe et corpora et imperia immutat, laudata haec formula paulatim fuit imminuta, et tandem omnino extincta postquam Graecum caput fato malo a Latino corpore fuit avulsum, primum in vertiginem, et postea in imbecillitatem incidit, unde periculosae in imperio convulsiones et quemadmodum arborum summitates, quae vitali suarum radicum succo non enutritae, postea pulchritudine et gloria defloruit et exaruit. Imperatores magis magisque indies fuere contemptui, vel quod noluerunt aut minime potuerunt imperii caput a barbarorum incursionibus, tyrannorum oppressionibus, et coniuratorum machinationibus defensare. Tunc Italiae proceres omne obsequium, contributionem, subsidium, tam longo remoto parallelo a quo tanquam a vortice nulla erat reciprocatio, deferre abnuerunt, obedientiam exarchis et magistratibus debitam subtraxerunt, qui iam extremum spiritum exhalaturi nullum salutare remedium invenerunt. Internuntii pro rerum necessitate inter Romam et Constantinopolim tanto intervallo dissitas commeare non poterant, quodque divergentis fortunae deploratissimus est effectus, nuntii ad intercedendum emissi re infecta redierunt, consultationes erant mutilae, expectationes irritae, et hominum ingenia varia et tumultuantia.
[80] Quamvis autem quid probatissimos authores legi quod illo tempore difficilimo et incertissimo quamdiu vel tantula spes aut securae tutelae, aut opportuni auxilii, superessent, pontifices ad fidem in sinu timoris conservandam satagerunt. Tandem tamen civili authoritate in occasum urgente, ecclesia languente et spe omni perdita, cum proceres et praesules sensim quasi cera ad ignem liquentes extentuati, et frustra solatium ex Oriente expectando lassati animum induxerunt se in fidem et clientelam Galliae proximae conferre, quae maioribus copiis magis expedite et maioribus facultatibus eos tutari quam orientale imperium calamatatum oceano superinfuso iam fere demersum ullo modo poterat. Pontificibus et tunc temporis et iam inde studium, consilium, et ingenium Romam iterum ex Albae ruinis (licet in alio elemento) excitandi, principium magnitudinis suae ex alterius potentiae corruptione extrahendi, et illorum errores quorum nutum ante spectabant in eorum usum convertendi defuisse illi per me credant, qui ex iudicio, rerum usu, et viritate aliud cogitare non possunt. Cum enim novus hic a Gallia imperator diu expectatus, in solio locatus, eos in possessionem misisset, ut et utilitate et authoritate iusta dimensione illis satisfaceret, pro laboribus quos cum sudore vultus et tremore cordis in illo constabiliendo impendissent. Alias etiam vires et authoritatem amplificandi occasiones arripuerunt, opportunitate captata quae semel amissa ne iterum quidem est expectanda. Tunc coeperunt illi authoritatem suam sibi constabilire in eo fastigio securitatis a supercilioso superiorum imperio quod ex praedecessoribus multi maximopere animo agnitaverunt, tanquam spado mulierem amplexus et suspirans (ut alia in re concinne loquitur propheta), sed irritum cecidit eorum consilium, et plane nullum industriae fructum retulerunt.
[81] Efficacissimus magnes qui reverentiam et amorem ad ecclesiam Romanam primo religionis vere ineunte attraxit, constantia erat tot sanctorum martyrum qui suo sanguine profuso tenellas professionis suae plantas rigarunt, dum vitam cum honore profundere quam religionem cum dedecore abnegare maluerunt. Praeterea minime dubium est brevi illo qui sederunt tempore hoc illis imprimis propositum fuisse, ut subditos superioribus tanta obedientia, et superiores subditis tanta conscientia colligarent ut illi cum sanctissimi tum foelicissimi habiti fuerint, qui vel eorum poetate afflati, vel doctrine principiis fundati. S. Petri cymba commodissime rectum et foelicem cursum aliquandiu tenere poterat, licet remi iam cessarent, quae in altum primum provecta fuit tantis viribus et industria tot praestantium remigum, qui ad nullum alium quam coelestem portum cursum direxerunt. Haec observatio illis nova videri non potest, qui intelligunt quam difficile et fere impossibile sit principi ingenio irrequieto qui multis et piis et prudentibus succedit, perniciosum aliquem effectum derepente producere aut contranitendo aut se opponendo orbibus et motui proxime superioris administrationis.
[82] Ad hoc fastigium ex religionis et integritatis fundamento excitandum alii lapides, alii lignum, alii calcem, alii arenam, alii suam operam et dirigendi curam gratis contulerunt, et singuli pro virium et facultatum ratione manum admoverunt. Postquam autem pontifices authoritatis suae vires imperatoribus semotis intellexissent, cum ex angustiis se explicassent, occasionem arripuerunt brachia expandendi et vires extendendi in elementa quae non minus quam terra incognita illis antea fuerunt omnino ignota.
[83] Ex illis pontificibus qui limate et veteratorie ambitiosi, cum in Romana historia (ut credibile videtur) legissent Caesarem nunquam absolute potentem fuisse priusquam potestatem pontificiam cum Caesarea potentia coniunxisset, in rem suam existimarunt, quamvis in alio quasi climate, Caesaream cum pontificia coniungere, minime ambigentes quin ut in abstracto fuerint cum honore observati, sic in concreto cum observantia formidarentur.
[84] Necessitas quae post decessum Caroli Magni Italos pontificum auxilio pro communi defensione inniti adegit, conscientiae vinculum quod maximam orbis terrarum partem Romam attraxit, vel ut pro animarum salute satisfacerent, vel unitatem conservarent; imperatorum et regum confidentia reserendo simultatum aut dissensionum inter ipsas caussas ad eiusmodi episcopum qui paterna animi aequabilitate in neutram partem perpenderet; certamen et aemulatio potentissimorum principum ad eius amorem et amicitiam conciliandam quam plurimi ut iudicem verebantur, et pauculi aut nulli longo tempore adversarium suspicati fuerunt; timor et periculum ne res suae in discrimen vocarentur de eius praerogitiva disputando; contributio Christianorum cuiuscunque loci et ordinis, ut tempora tunc ferebant, ad B. Petri successorem sustentendam; intima gratia quam Papa apud plurimos nationes iniverat ex praedecessorum meritis qui pastores et doctores ad salutarem Christi crucifix redemptionem annuntiandam miserunt; potestas clavium S. Petri in peccatis ligandis et solvendis κατ᾿ ἐξοχλούς supra omnes reliquos orbis Christiani episcopos; recepta de episcoporum conscientia opinio quos ecclesiae canones sollicitos de his quae sunt mundi noluerunt, prae seculari authoritati cui iurisdictionis amplitudo, longitudo, et latitudo solummodo ante oculos observatur; periculum ne quis illi offensam faceret quem maxima pars hominum amore et studiis prosequi enitebatur; solers illa coniunctio clavum Petri cum ense Pauli, ut dum latera reservaret, altera ut ille Nehemiae impedimenta resecaret; amplissima latifundia et reditus Petri cathedrae Carole Magni diplomate concessa et Matildis comitissae supremis tabulis legata; pontificum solertia in constituendo septemviros Germaniae ad imperatorem eligendum, ne illi saepius Romam commeando ad regustandum vetitum fructum in horti medio novo appetitu excitarentur, et inde arborem cognitionis boni et mali assequuti, authoritatem suam limitationis foliis iam diu obtectam restabilirent; pontificum cautela in reservando sibi tanquam in deposito ius peculiare inaugurandi et confirmandi imperatores in urbe Roma, etiam postquam fuerant electi et inaugurati in Germania, quamvis cum hoc expeterent raro impetrarunt; pontificum vigilantia in retinendo et conservando regalia illa iura in manibus electorum et aliorum principum quae ad tempus superiores imperatores alienaverant, ne confusae plumae aquilae cum durioribus hisque pennis ad summum Capitoli fastigium iterum se veherent; diuturna illa et strenue contentiosa factio Guelphorum et Gibillinorum; firmissima illa inter pontificem et reges Galliorum confoederatio, qui ramos sacrosanctae potestatis tanquam plantae ex suiipsius solertia enatae contra omnes irruentes turbines et tempestates tueri semper contenderunt; providentia quam pontifices prudenter <observabant>, ne simultates aut inimicitias cum aliquo potentiore Europae principe gererent, priusquam principem alium ex parte opposita sibi adiunxissent ut vel adequare vel superare possent; arctissima necessitudo quae inter pontificem et omnes ecclesiasticos in omnibus regnis Romane Catholicis intercedit; exercendo ius investiendi et confirmandi episcopos qui summae rerum in ecclesia praesunt, et quasi recta obsequii linea laicorum conscientias et devotas animas ad suum nutum secum trahunt. Recepta pontificum consuetudo seligendi cardinales et ecclesiae administros ex eiusmodi potentissimis et honoratissimis familiis, ut et ipsos et omnes ipsorum necessarios summo officio et summa observantia in perpetuum devincere possent; reservatio in casibus quibusdam ad quos audiendum et terminandum ipse Papa seipsum quasi diplomate delegatum constituit, qua et ipsos gregum duces sine expressa aliqua relaxione ab ipso ore apostolico se in personis sistere adegit; consilium amandandi principes in bellum sacrum quamprimum lites ecclesiae Romanae intendere coeperunt, vel eorum absentia maiori usui esse poterat; locales interdictiones pontificum mandato ne sacerdotes sacra celebrarent, quod (quantum ego legendo observavi) primum inter Angliae episcopos praecipiente Papa Alexandro Tertio circa annum salutis MCLXX in usu fuit, verum minus foeliciter illis qui pontificis mandata strictius observando quam regni iura permiserint in facultatum et libertatum discrimen devenerunt. Postremo praesidia et munimenta ad S. Patri patrimonium propugnandum posita, ut semel dicam, sublimes fuere gradus per quos pontifices ascenderunt ad illud culmen ex quo principes in civili sua authoritate proculcarent, quod multi conqueruntur, alii tolerant, sed certissime cum ipsorum res agatur ne unus quidem approbat.
[85] Quamdiu (ut gravis, eruditus, et Romane Catholicus prodidit) pontifices in ea quae ad animas spectarunt solummodo fuerunt attenti, in primis votis habuerunt sub civilis authoritatis ala et umbra protegi sed imperio citius quam surrexerat collabente, pontifices imperatorum et arma at amorem negligere coeperunt. Tunc scribendo et argumentando defensarunt ecclesiae esse potius leges imperio praescribere quam ab imperatore accipere, pleno passu progredientes, nunquam prae timore respicientes ne cum Lothi uxore in statuam salis transformarentur, et nihil magis cum horrore quodam extimescentes quam ne postliminiii iure in pristinam illam exilem et humi repentem vitae conditionem recoverentur. Censuras ecclesiae vel ad suas affectiones, vel rerum rationes detorserunt, bellis gerendis opibusque accumulandis diligentius quam Patri cymbae dirigendae aut animabus instruendis incubuerunt. Magis vafre quam syncere studuerunt consistorium firmare tyrannorum et usurpantium subsidio, qui, Caesarum iugo excusso et inermi imperio contempto, nullam commodiorem rationem sese in dignitate et securitate constabiliendi quam sub Romanae ecclesiae patrocinio invenerunt. Ad hoc confirmandum velim ut per iuratos inquisitio fiat. An Robertus Guiscardus, cum Apuliam a sacro imperio, scilicet pulcherimmam plumam a languenti aquila subtraxisset, non eam a Papa iure fiduciario tenere sategerit? Necnon an Rogerus rex Siciliae anno salutis 1130 non eadem arte regnum illud occupaverit (nihil enim tunc temporis S. Petri sagenam subterfugere poterat) et ex successoribus plures in illa conscientiae et morum corruptela facti fuerunt potius piscatores imperiorum quam hominum. Quanquam S. Pauli censura tantum ad interitum carnis, non autem posteritatis vel diadematis protendebatur.
[86] Seculo succedente alii eousque progressi sunt in vendicando et sibi arrogando, ut fronte praefricta authoritatem imperatores abdicandi sibi assumpserint. Bonifacius enim VIII postquam (ut Germani Catholici produnt) in habitu omnino saeculari, scilicet diademate redimitum et gladio accinctum, omnium oculis se exhibuisset, professione facta se tam Caesarem quam pontificem esse, proximo assultu eousque se provexit ut supra Philippum regem Galliae tam in spiritualibus quam in temporalibus ius superioritatis vendicaverit, quanquam ex scholasticis theologis no,nulli huic paradoxo se ex diametro obiiciunt, et aeque pontificem armatum demirentur ac prior Dunelmensis episcopum suum comitatus gladio accinctum olim admiratus, cum exclamarit O quam manifeste iam exorbitat noster episcopus transformatus a vestigiis Sancti Cuthberti! Urbanus non solum clericorum personas, verumetiam bona civilibus tribunalibus evocavit. In laesae etiam maiestatis criminibus pontifices saepenumero a seculari iudicio ut episcopos eximerent nullum non moverunt lapidem. Quamvis hoc a principibus absolutis ut ius agnitum nunquam impetrare poterant, nihilominus Papa intercedente nonnulli principes eiusmodi criminibus gratiam fecerunt. In medium producatur Platina ut testetur de admirandis incoeptis et machinationibus pertrahendi singulos orbis terrarum principes ut sceptra et diademata gererent ad placitum successorum S. Petri. Ex his alii in quaestionem postulati in actione personali, alii de verbis temere emissis, alii quia steterint a principibus quos Papa oderit, alii quod negotiis quae pontifici placuerunt se intermiscere abnuerint, alii ut ipsum pontificem communirent, et aliquando ut adversarios magis contererent. Hoc certo mihi compertum et ex eorum confessione qui semper canonibus Romanae ecclesiae in religione se conformarunt, postquam illud S. Gregorii quasi clavo trabali in conscientiis Christianorum defixum erat (qui illis temporibus magis timidi erant ne offenderent quam studiosi ut discerent), sententiam iudicis quam iniustum timendum esse, quanquam omnes Europae leges ex ipso naturae iure in eiusmodi caussis appellationes admittant, quamcunque actionem Papa tamen intendit ex offensa iusta vel iniusta, cum ille plerumque sit et iudex et actor cui satisfactio praestanda, quanquam imperator diademate sit exspoliandus.
[87] Quinimo quia homo spiritualis iudicatur a nemine, iurisconsulti canonici eo adulationis ad benevolentiam aucupandam postea sunt progressi ut pontificum Romanorum censuram omni omnino examine exemerint, quamvis una secum animarum agmina ad inferos trahant. Quod quamvis prudentiores et aequi rerum aestimatores ut doctrinam Mahometis schola quam Christi ecclesia digniorem reiiciant, semper tamen (ut probabile est) aeque habebitur error praedicationis ac conversationis priusquam, ut cum S. Hieronymo loquar, Asterico iuguletur. Emmanuel Graecorum imperator maximopere cum Alexandro Tertio egit ut orientale et occidentale imperium ad maius firmamentum et certius contra hostes fidei Christianae subsidium adunarentur, non aliud tamen tulit ille responsum quam se nolle id unire et coniungere quod maiores sui de industria disiunxissent, licet illis revera magis vitio vertendum quia consilia sociarunt et dextras una admoverunt, cum non alii quam homines essent, ad illud separandum quod Deus coniunxerat. Quanquam Alexander ille eiusmodi responso tam expressis verbis ad Emmanuelis postulatum modeste abstinuisset quae induceret homines illud idem ipsi dicere, quod ancilla S. Patro in summi sacerdotis aula, vere tu ex illis es, nam et loquela tua te manifestum facet, veruntamen ex ratione quam praedecessores huius pontificis inierunt sedem imperii in Germania constituendi ubi ex longo intervallo interposito minus officerent quam in Romana metropoli, ubi pontificis gloriae obstruere posset, facile animo complectamur et obiectum circa quod versabantur et quis huic consilio finis. His adiungo conventionem alterius ex huius ordine cum Carolo Andegavensium duce priusquam in Siciliae regno confirmaretur, ut neque ille dum superesset neque haeredes et successores eius imperium capesserent, si quando Germaniae principes imperium illis deferrent, multo minus ambirent. Usu enim edoctus ex diuturno inter pontificem et Fredericum qui suo iure et imperator erat et rex Siciliae, pertimuit ne tanti regni vicinitas, si in malum vicinum caderet quocunque iuris obtentu, facile magnanimum principem excitaret ad pristinum ius recuperandum, quia quomodocunque quaestiones inter privatos ex praescriptione finem inveniunt, attamen ubi gladii sunt vibrandi praescriptio nulla quantumvis diuturni temporis Caesari occurrit. Non est cur inpraesentiarum providum illum et prudentem cardinalem qui nuper in conclavi opportunam cautionem collegis in pontificis electione interposuit, videlicet ut non servilem in modum studiis potentium principum inservirent, qui sede vacante beneficiarios suos S. Petri cathedrae commendarunt non alio consilio quam ut subtili solertia ecclesiae Romanae maiestatem in nudum ius patronatus revocarunt, quemadmodum accidit animosis illis Caesaribus imperantibus, et dum poterant servile illud iugum repellerent quod multorum sanguine, opum profusione, et summa praedecessorum prudentia (qui vitam suam ecclesiae libertati posthabuerunt) excussum fuerat. Hi gradus fuerunt (quantum ego colligere possum vel observando temporum decursum, vel historiarum relationem, vel certa experientiae documenta) quibus pontifices ascenderunt, nonnunquam caute, aliquando perfidenter, sed translato in orientem imperio plerumque potenter ad hoc excelsum authoritatis culmen, qua praemuniti (quod de Davide in sacris literis dicitur) cum leonibus tanquam agnis luderent, et super aspidem et basiliscum ambularent.
[88] Quicquid Soto, Sylvester, Symancha, Navarrus, vel Bellarminus aut opinentur aut distinctionibus illis quasi chymice extractis directe et indirecte, proprie et improprie, simpliciter et secundum quid, absolute et tantummodo in ordine ad spiritualia in lucem protrudunt, quia in hoc mandata Dei propter suam traditionem transiliunt, perinde ac oviculae sua ipsarum umbra territae sepimenta trepide et confertim transiliunt, nihil de subiecta ex altera parte fossa suspicantes, nihil ad propositum firmandum e sacris literis proferentes, nihil quod antiquitate venerandum spectantes, nec ullam rationem alicuius momenti de suo adiungentes, scholas vociferationibus, ecclesiam erroribus, et rempublicam Christianum traegoediis complerunt. Ad illas distinctiones profligandas quae nihil aliud sunt quam peripheriae et anguli obtusi ex scholasticis idaeis efficti, non ex limati iudicii fundamentis quae modo dixi extructae, eruditissimorum episcoporum cohortem producam quos scholastici illi veros at absolute perfectos Catholicos habuerunt (quosque recta serie rectos Christi haeredes agnoscunt et tanquam apostolorum successores observant), qui in gravissimo servitutis tempore privativis et peremptoriis pontificum contra suos dominos censuris suffragari noluerunt. Fidem principibus datam observarunt illi ex conscientia, absolutione canonica postposita, et nunquam, minis vel terroribus Romae intonantibus, vel tantillum e legibus sancitis vel ipsorum erga patriam officio recesserunt. Illos minime latuit summum sacerdotem sub lege infirmitate fuisse circundatum, et lege astrictum tam pro suis ipsius peccatis quam populi sacrificium offerre. Legerunt illi B. Petrum ecclesiae fundatorem Satanum vocatum fuisse quod Servatori nostro minus sane consuluisset postquam Servator praerogativae titulos quos urgent illi contulisset. Norunt improperatum illi a S. Pauli fuisse, idque coram, quia arctiorem fidei propagandae rationem inierat. Ab apostolo edidicerunt eousque alios imitare quousque illi Christum imitati erant. Audiverant plures pontifices plenius edoctos priores censuras revocasse, atque Alexandrum Tertium archiepiscopo Ravennati indulsisse quominus suis praescriptis satisfaceret, ea tamen conditione ut rationem etiam redderet cur non satisfaceret, Adrianum etiam obedientiam manente dubio urgere noluisse. Valde commoti erant exemplo illorum religiosorum et fidelium auditorum Thessalonicae qui sacrarum literarum locos a S. Paulo citatos scrutati erant ad examen an doctrina ita se haberet. Postremo quia deprehenderunt privilegium illud Papam non posse errare ab ipsis scholasticis theologis circumscriptum fuisse quoad fidem, non politiam, et cathedralem potius esse quam personalem apud plures gravissimos eius seculi episcopos usu receptum erat, ut papales censuras tam ad divini verbi stateram quam ad consistorii trutinam examinarent, et eousque insurgenti iurisdictioni viam sternerent ut cum ad supremam horam venissent non illis in cordis singultum cederet quod de curriculo deflexissent. Si quis ex his quaesitoribus qui iuris nostri formula ex hominibus legalibus ad rem controversam excutiendam convocantur, quovis obtentu exceptione excludatur quia vel caussae vel ecclesiae sit fraudi et praeiudicio, ego ipse in me recipiam ut rectus stet in ipsa curia Romana, idque authoritate sacrorum scriniorum ecclesiae, quamvis non operaepretium sit hunc laborem subire contra scholasticos theologos qui sibi adblandientes novas distinctiones ex ingenio tortuoso sine ullo verae antiquitatis charactere indies producunt.
[89] Uno et altero verbo iam antea perstrinxi quousque Philippo Galliarum regi, qui ob eximiam vultus venustatem Pulcher fuit cognominatus, universi eius regni ecclesiastici securitatem praestiterunt pro sua erga ipsum fide et obsequio non obstante inconsiderata et peremptoria Papae Bonifacii censura. Huic adiungo responsum Hincmari archiepiscopi Rhemensis Adriano, qui sum poena censurae illum observantiam aut obsequium regi legitimo deferre vetuit, scilicet universos regni Galliae ordines tam ecclesiasticos quam seculares, publicata Papae censura, convenisse et hanc cum quadam admiratione conclusionem intulisse, eiusmodi inhibitionem nunquam ulli praedecessorum suorum ante haec tempora emissam fuisse. Quod, ut mea fert opinio, tam novitiates quam antiquitatis argument est firmissimum.
[90] Ex altera Galliae grave de rebus Illis electione, in epistola archiepiscopi Panormitani dicitur quam novum Siciliae episcopis visum fuerit, cum nuntius papalis episcopum cui pallium tradit ad iusiurandum de obedientia ecclesiae Romanae praestanda adigeret, hac strenua exceptione interposita, non inveniri de huiusmodi iuramento statuta in conciliis. Regnum tamen Siciliae arctiori clientelae iure pontificibus esse obstrictum ex superiori aliqua inter regnum illud et ecclesiam conventione quam inter reliquas orbis Christiani provincias non inficior.
[91] Cum Gregorius Quartus serio in animo destinasset contra Lodovicum Pium peremptorie agere, episcopi Galliae conceptis verbis responderunt se nolle suffragari, cumque fundamentum quod posuit infirmum et iniquum esset, experietur quod si excommunicaturus veniret excommunicatus discederet. His ex regni Galliae archivis adiungatur Ioannem Tanquerellum a theologis Pariensibus damnatum fuisse quod defenderit Papam in caussis nonnullis regem posse abdicare. Tam inaudita erat ista abdicandi reges et transferendi regna doctrina temporibus illis quae in ecclesiam Romanam fuerunt propensissima et, ut multi vocant, plane servilia. Sin autem haeresis et paganismus verae essent caussae, ut plerumque obtenduntur, eiaculandi censuras contra principes melior sane excusationis species, etsi non melior iustificationis ratio adhiberetur (quia nec nos nec Dei ecclesia aliquam eiusmodi habemus consuetudinem), certo tamen scimus hanc praerogativam Magnam illam esse Chartam cui qui hoc moliuntur maximopere incumbunt. Sint princeps cui Papa serio vel simulate litem intendit omnis numeris tam absolute Catholicus quam ipse Papa, attamen animae suae consulendo rebus suis consulere non poterit. Actione enim semel incepta, donec quod praesupponitur agnoscatur, censura temperetur, vel Papae satisfiat, nihil aliud quam haeresis in procedendi formulis obiicetur. Hoc nonnullos episcopos impulit (obedientia erga summum pontificem integra) conditiones excutere, et an praescriptum fuerit ab initio secundum legem Dei ut Moyses praefinivit. Scholasticorum eruditissimi non sentiunt obedientiam abstractum esse inter nubes, aut individuum vagum, vel, ut aliqui principum praerogativum volunt esse, nemo scit. Sed intelligunt officium esse quod suis limitibus ad leges euangelicas circumscribitur.
[92] Ex hac rationis, aequitatis, et conscientiae basi substrata, Gerbertus archiepiscopus Rhemensis excitatus erat ut omnino negaret quamcunque donationem homini cuicunque particulari tanta capacitate fieri posse ut quicquid libeat liceat, ne ille timore, quaestu, vel ignorantia praepeditus, seductus, aut abductus omnia praeverteret et depravaret, cum hoc etiam consilio quod in potestate circumscribenda, sacrosancta euangelia, prophetae, apostolae, et ecclesiae canones spiritu sancto dictante conscripta, et singulis seculis ab illis pastoribus observata quos spiritus sanctus ecclesiae clavo praeposuit, essent lex communis ecclesiae Catholicae. Hoc axioma Garneto et didascalis eius ora obstruit. Porro legimus doctissimum Ivonem Carnorensem episcopum in hac caussa tam alieno animo fuisse ut regem cuicunque superiori in rebus secularibus subditum et subordinatum fuisse plane negaverit, quanquam rex Galliae duriuscule cum illo egerit quod ab ordinum conventu abfuerit in quo Papae contra regem insolentia asperius fuit reprehensa. Et quanquam rex pro contumacia sua sanctis episcopis aures praebere recusaret (quod tunc temporis controvertebatur), quanquam Papae fuerit ille devotissimus, regem tamen divino iudicio reliquendum censuit. Et, ut habet Bractonus noster, sufficit ei ad poenam quod Deum expectat ultorem. Quam praefidenter et quoties synodi, parlamenta, et academiae Galliae se et papalis censurae quasi praepilatis hastis et fulminibus opposuerint in iure regio propugnando nunc decretis provincialibus, nunc pragamaticis sanctionibus, et nonnunquam prohibitionibus quae omnes nervos superinsultantis authoritatis ita ad vivum inciderunt ut postea nec progredi nec promovere ulterius potuerunt, non est cur pluribus prosequar. Digitum tantum intendam ad inaugurationem Galliarum regis qui tunc rerum potitur celebratam ab episcopis Romane Catholicis (nulla ratione alicuius superioris habita, sine censurae timore aut quavis irregularitatis suspicione) dum ille excommunicationis nodo staret alligatur. Hoc iam concludam exemplo ad hanc rem (ut mea fert sententia) perapposito. S. Lodovicus ab ipso pontifice Romano inter sanctos confessores in Romanum calendarium erat relatus, quanquam severe decreverit et sanxerit ne papales ministri aliquam pecuniae summam corraderent, se vel qui sibi ab intimis consiliis inconsultis, nunquam nisi graviore urgente necessitate.
[93] Verum ne Garnetus et collegae contra regnum Galliae exceptionem interponerent, quasi leve nimis et incertum illud esset in satisfaciendo, cum ecclesia lucrum tantum aucuparetur, quanquam nos maiorem fidem hac in re adhibeamus quod praesules qui cum proceribus in hac sanctione consenserunt et orthodoxi et Catholici fuerint. Ego iam Angliae reges in monarchiae iure intra suas metas et praescriptos limites conservando nec posteriores nec minus anxie sollicitos fuisse edocebo. Lubeat itaque Garneto et reliquis eiusdem professionis qui contendunt subditos obligare ut exequantur quicquid vel ex haereseos suspicione vel ex infidelitatis suggestione contra reges dominos suos Romae decretum fuerit, titulos, nomina, et iudicia illorum exaudire et intelligere, quos ego illorum contemplationi proponam non ex presbyteris quae ad illorum gustum non faciant, sed ex numero scriptorum Anglicorum qui inter Catholicos quantivis pretii et aureis characteribus extant praefulgidi.
[94] Exordiar a primo regum nostrorum post Conquestum et ad alios suo serie progrediar. Quid Papae (inquit Guilielmus Conquestor) cum imperii vel regni libertate? Ad quem cura animarum et securitatis ecclesiae potius spectat. Postea in acriori illo certamine inter Guilielmum Secundum et Anselmum archiepiscopum de pontifice Romano (quanquam regem illum nec sanctum fuisse confessorem, nec postulata eius singula aequa fuisse asservabo), attamen nihi cum bona ipsorum venia adnotare liceat quo animo et quam obfirmato consilio quamvis Papa se negotio interposuerit, episcopi regi suo adhaeserint. Notum habeat sanctitas vestra (scribit Henricus Primus) quod Deo favente dignitas et libertas Angliae (me regnante) nullam imminutionem patiatur, quamvis enim ego pro mea humanitate iure meo cederem, optimates tamen mei, imo totius Angliae populus id nullo modo paterentur. Postea episcopus Exoniensis Romam missus responsum mite et molle a pontifice de regni libertatibus tulit. Henricus Secundus nec legatum a Roma admisit, nec subditos suos Romam adire permisit nisi cautione praestita quod malum suum vel regno suo non quaererent.
[95] Suffraganeus Cantuariensis admodum submise Thomam archiepiscopum admonuit regis iram potius demisissimis literis sedare (quae fuit recepta ratio apud primaevae ecclesiae pastores) quam animos inflammando in rebus tum prope deploratis irritare, ut principem ad defectionem a Romana hierarchia attraheret. Nubrigensis etiam ex nostratibus archiepiscopi contra regem oppositionem cum zelo Sancti Petri in quaestione tunc agitata confert. Quanquam nemo inficiatur, inquit, quin archiepiscopus fuerit zelo fervidus, an tamen plane et secundum iustitiam Deus novit, cum prudens in tempore tacebit, quia tempus malum, cuiusmodi tempus illud existimavit. Haec verba modestia sunt plena, innuunt tamen etiam illis temporibus aequos rerum aestimatores quanquam unius eiusdemque professionis, cum conscientiam excuterent aequabiliter iudicasse, sine acerbitate in subditum aut iniuria in principem. Quod me inducit magis magisque laudare illlum ecclesiae canonem, qui magna cum ratione mala inveterata ad vivum asperius resecare, vel festinantius procedere cum censurae nihili aestimentur inhibet. Rerum enim usus non edocuit hoc esse margitas porcis, et quod sanctum canibus proiicere.
[96] Tempus quo Ioannes regnavit nihil aliud fere erat quam tragoedia ante omnium oculos et in Angliae contumeliam per universum orbis terrarum inter pontificem et illum in proscenium data, dum Angliae episcopi in hoc regni discidio nunc conscientia duce a rege contra Papam digladiarentur, nunc factione invalescente a Papa contra regem animose starent. Plerique tamen eorum (ut prodit qui tunc vixit) illum observantissime exceperunt et sacramentis participarunt Windesore, non obstante sententia qua rex erat innodatus.
[97] Henricus Tertius cui ex anteacti temporis asperitate, ut videtur, suspicio fuit oborta ne gravius cum illo ageretur, episcopos Angliae ad concilium Lugdunense profecturos ad iusiurandum adegit ut decretis (si qua essent) quae sibi aut regno suo fraudi essent assensum non adhiberent. Eodem concilio rex Angliae non literis sed viva voce episcoporum conquestus est de tributo extorto sub specioso quodam praetextu quasi episcopi Angliae consensissent, quod metropolitanus reliquorum nomine omnino factum negavit. Papa autem cum hoc sibi innotuisset allusione ad Frederici imperatoris iram contra suos antecessores in haec verba prorupit, regem Angliae iam Fredericizare, sed hoc minimi interesse, quia rex Angliae habet suum consilium, et ego meum, et tamen suo cum dispendio. Edwardus Primus Ioannem Lexenton equestris ordinis virum ad universos episcopos cum iam synodum agerent misit, qui moneret ut nullo modo Papae postulatis satisfacerent (cui ut authoris mei verbis utar) et ipsi paruerunt. Edwardus Secundus obfirmate collationem muneris thesaurarii in ecclesia Eboracensi propugnavit contra Papae rescripta, qui superiores cuiusdam collationis obtentu nepotem suum eo promovere viribus omnibus enixus. Et quo quaeso fundamento? Quia inquit rex proceres regni, iureiurando cum fidem principi darent, obligati erant ad regni iura et libertates tuenda, inter quae ecclesiasticarum dignitatum collatio cum primis locum habuit, et igitur salva conscientia ne levissimam quidem maculam honori quo investitus erat aspergi pateretur. Quod si (ut ex sacris regni scriniis constat) non licuerat illo aevo foedum laicum Romanae ecclesiae obligare, quanto nunc minus liceat aut conveniat principis iura aut subditorum fidem obligare?
[98] His adiungo literas ab eodem principe at pontificem eiusmodi stylo et acriori artramento scriptas ut ex unguibus leonem. Protestatur enim et inflammato sane animi ardore se ius regni sui contra Papam et omnes defensurum, nulla personarum distinctione habita. Hinc adnoto Papae temperamentum, qui neque cum animi perturbatione respondit nec iracundia effulminavit. Quamvis enim Anglia eo sit situ prae quamplurimis Europae provinciis quae neque tam munitae nec oceano circumfusae, animo fuit paratissimo ad sui defensionem, si caussa erat iusta et princeps bellicosus, Papa tamen, ut videtur, sedatior erat quam nonnulli successorum, quibus plura et maiora obiecta fuerunt impedimenta, vel ille animo perpendens ius quod in collationibus et in investituris sibi in aliis regnis arrogavit, ubi principes erant magis meticulosi, poterat saltem minore licet cum fructu virulentas ipsius exceptiones in medium proferre, quae minus provide adhibitae sunt, nihil aliud (ut Zachariae verbis utar) quam vascula pastoris imprudentis.
[99] Neque lex neque natura aliquam agenti potestatem operandi ad se defendendum sine praeparatione mediorum permittit. Ex consequentia igitur inferatur vel animi ardorem vel potestatem, vel media ad ea plene perficienda quae in votis habuerat, Papae defuisse. Abbas Tavistochiensis, Edwardo III regnante, quingentis marcis mulctatus erat quod a Roma bullam receperat in qua inerant aliqua verba regi et coronae suae paeiudicalia. Universus parlamentarius conventus ordinum regni, in quo episcoporum, abbatum, et praesulum inter proceres non exiguus erat numerus, se defensuros regalia iura et immunitates omnes etiam contra ipsum pontificem Romanum, simulque rationem in archivis obsecro protestatione quam modo dixi dignissimam, scilicet ne corona Angliae quae semper libera fuit et nullum superiorem agnovit, ex improviso servitutis iugo opprimeretur. Et hinc gravissimum crimen quod exaggeratum ad Richardum Secundum regno abdicandum fuit quod papales bullas admittendo coronam Angliae, quae immunis a Papa et exteris principibus quibuscunque fuerat, in servitutem coniecerat.
[100] Pontificum Romanorum in rebus Anglicis ignorantia impulit prudentes regni Angliae sub illo rege et successoribus ut damnarent, infirmarent, refigerent, et reiicerent omnes bullas vel brevia Roma emissa quae ad Papae directionem fide et testimonio alicuius episcopi in Anglia non muniretur, illique episcopi (ut ex historiis et archivis deprehendimus) minori pretio sunt habiti apud principem et populum qui Romam ad externum subsidium sibi comparandum advolarunt, cum sibi melius consuluissent se ad domestica oracula et non ad transmarina iudicia, quod Consilio Carthaginiensi fuerit inhibitum.
[101] Qui velint sigillatim edoceri quam male cesserit nonnullis episcopis qui ad papalia decreta exequenda, licentia a rege non impetrata, proiectiores fuerunt, inveniant episcopi Eliensis et Norwicensis temporalia in fiscum redacta quod bullam contra Hugonem comitem Cestriae promulgaverint. Observent etiam episcopum Elisensem pro tribunali regis a quaesitoribus iuratis feloniae damnatum fuisse quanquam audenter exclamaverit se unctum esse domini et fratrem Papae. Episcopus Carleonensis itidem licet etiam ille unctus regnante Henrico Quarto pro tribunale laesae maiestatis damnatus fuit (nec in Papae quidem caussa), idque non immerito. Quanquam enim Solomon ex speciali gratia et erga religionem observantia vitae Abiathar pepercerit quia portavit arcam domini, quod tamen virum mortis vocaverit recte inferam quod secundum iustitiam de eius vita agere poterat, de eius tamen abdicatione ipsae sacrae literae clare loquuntur.
[102] Huic exemplo grave iudicium Baptistae Biardi iuris prudentissimi adiungo, quod episcopus in crimine laesae maiestatis ratione muneris a iudicio mere seculari eximi non possit. Ad quod confirmandum nemo verius testimonium perhibere potest quam Philippus Comineus, quam facili responso rex Galliae importunam Papae per nuntium intercessionem ad cardinalem melioris notae et maioris dignitatis e carcere liberandum elusit.
[103] In ipsa Hispania quae hoc nostro saeculo nihil antiquius, nihil charius habet quam quae ecclesiae libertas vocatur (licet illa nec suis limitibus circumscribatur, nec ab ullo utrius iuris doctore hactenus definiatur), Hispani scriptores asserunt episcopum Conimbricensem a regni ordinibus coactum fuisse revocare sententiam contra regem quam ipse Papa comprobaverat et iustam pronuntiaverat. Petrus rex Aragoniae in contumeliam papalis mandati sub poena censurae ne ulterius titulo regis Aragoniae uteretur, quem ille ex sua gratia alteri contulerat, illico se imperatorem maris et regnorum dominum in titulo appelavit, ut potius in titulis altius ascenderet quam per Papae gradus de suo descenderet.
[104] Si vacaret, plures Hispaniae reges enumerarem qui peremptoriis ecclesiae Romanae censuris nunc ex collationibus, transpositionibus, investituris fere ad deliquium animae obstiterunt in suis praerogativis propugnandis, idque nullo conscientiae scrupulo, ne Papae animus exacerberetur. Moenia et munimenta castri Sancti Angeli Romae Caroli Quinti (qui Philippo nunc regi Hispaniarum avus) patientiam et humilitatem testentur, cum Papa animi aestu abreptus et obedientiam filii, et patientiam tanti principis gravius exerceret. Minime dubito quin Garnetus admittet mille annis iam anteactis non fuisse ecclesiae Romanae filiam magis obsequentem quam fuerit Maria Angliae regina, quae ne respirare prae sollicitudine poterat donec errantes regni sui oves (ut ipsi videbatur) ad Sancti Petri ovile reduxisset, attamen severis Papae contra Philippum maritum suum censuris posthabitis nunquam destitit marito pecunia et copiis subvenire, donec ille in gratiam ecclesiae fuisset receptus et bellum consopitum. Ut enim illa ex lege divina intellexerat se obstrictam fuisse marito adhearescendo, quocum facta erat una caro, omnia derelinquere, ita in eadem lege divina quoad factum, non arctius vinculum, nec firmius testimonium ut censurae sacerdotis obediat invenit quam cum observet sacerdotem legi divinae inniti quam ipse secundum legem docuerit, quae vere lapis ille Lydius est ad quem omnis proba Christianorum moneta, cuiuscunque imaginem vel titulum prae se ferat, est examinanda, si modo aeruscatam vel aequitatis et pietatis fundamenta suffossuram deprehendamus. Donec enim vel doctrinae vel experientiae lumine illustratus videro Deum omnes natura Stoicos, vel potius trunco obtusiores, creasse, et Papas non solum mysteriorum dispensatores, sed tanquam angelos lucis, vel maiores angelis lucis (quia in illis, ut Iob prodit, invenit pravitatem) constituisse, cum bona illorum venia in huius rebus excutiendis, mihi mea ratio, licit illa exigua, et magna mea observantia est adhibenda. Caeteris qui aliter sentiunt per me liceat prudentiam observatione comparare, quam in hac vita omnes omnibus temporibus nec habuerunt nec habere potuerunt.
[105] Ex his exemplis et quam plurimis aliis quae temporis angustiis exclusus proponere et amplificare non possum, pro comperto habeo cum principes, tum eorum episcopos huiusmodi papalibus censuris quae ad eorum praerogativam et dignitatem spectarunt nec diutius nec saepius paruisse quam ingruente tempestate cum vel ex imbecillitate aut ex necessitate vela contrahere coacti fuerint. Decreta etiam privativa saepenumero ad leges postivas confirmata fuisse scio, et quanquam multi reges se spectatores otiosos vicini mali praebuerunt, si tamen vel sua studia vel iura in quaestionem vocarentur, et ipsi sine Romanis accentibus legere voluerunt. Si igitur arma quibus maiores nostri contra ambitionem et iniuriam praeliati sunt, vel superstitiosi timoris rubigine exesa fuerint, vel supinae pigritiae situ obducta, experientiae lima expoliamus (cum tam furenter ad arma conclamatum sit), priusquam in securitate improvida sumus incepti, et nos ad normam divinam dirigentes, quae est verus index et sui et obliqui, rectius intelligamus pro ratione superioris authoritatis aut vitam profundere aut obedientiam submisse praestare. Operaepretium certe fuit, ut mea fert sententia, quod nonnulli superioribus annis elaborarunt, diem natalem Servatoris nostri tam prope ad suum tempus revocare quantum arte et industria fieri poterat, scrupula quaedam subtrahendo quae labentibus annis longius a suo tempore quod in primaevo calendario constitutum fuit diem illum subduxerit. Nec minus certe operaepretium erat in alio genere reducere iura quae Papae in causis nonnullis sibi super reges arrogant ad eandem analogiam quam sub Gregorio Primo, Leone, et caeteris Romanis episcopis olim tenuerunt, amputando luxurianta ramalia quae temporum discidio et ecclesiam in offensam et potentissimos principes in meticulosam suspicionem pertraxerunt. Interea enim temporis audacia suscipit, ingenium excogitat, adminiculum sustentat, conscientia properat, metus inanis consentit, vis praevalet, et maiestas perpetitur.

Perge ad Partem VII