Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio       

X.

OMES Northamptoniae deinde hanc habuit orationem, quae consulto multo auctior aedita quod in ea de authoritate quam pontifices Romani sibi in regibus abdicandis arrogant fusius agitur, et canon ille Nos Sanctorum, huius coniurationis basis, nervose excutitur.

[2] Etsi Platonici nonnulli, nec illi quidem ex infimo subsellio, potius cogitatione conceperunt quam recto linearum ductu demonstrarunt nihil esse quod non antea fuerit, si modo fieri possit ut verae observationes ex veris monumentis desumerentur, omniaque consilia et conatus perinde ac caelorum situs et aspectus ex conversione ad idem unde semel profecta sunt quasi ex postliminio revolvi, nisi tamen meae me fallant ephemerides in caelesti schemate de hoc facinore nuperrime suscepto, confirmando, confidenter cum gravi illo senatore effari licet repertum est hodierno die facinus quod nec poeta fingere, nec histrio sonare, nec mimus imitare poterit. Tam desperate malignum, tam praeter naturam et intempestive in producendis monstris foecundum est hoc nostrum aevum, in quo charitatis ardor defervescit, et cacodaemones ex funesto Satanae satellitio nunc priusquam postremus rerum terrestrium glomus convolvatur, tam furenter sunt violenti in subtilioribus scelerum et conspirationum filis sub pietatis et zeli integumento contexendis, quod veritatis spiritus spiritualis nequitiam in coelestibus apposite nominavit.
[3] Hinc ego, Garnete, inducor ad te orationem convertere meam, non tamen aliqua tui dignatione, aut quia te nostra sperem prece posse moveri (etsi naufragii obedientiae et conscientiae tuae in tam fallaci syrte ex animo misereor), verum in eorum gratiam qui nondum in Servatore nostro didicerunt homino in uno elemento duobus dominis servire non posse, et simul regis nostri serenissimi nomine a te (qui tot sectatorum tuorum animos quasi stipulatione ad vitam facta teneas) rationem accuratam de vitis eorum perditorum exigere, quos vel apud te perditos invenit, vel per te perdidit. Ita enim vel tu in quem tot vigilantes oculi coniiciuntur, divina gratia cum piissimis meis votis cooperante, ad deplorandum non adversum successum (hoc enim desperati factitant) sed nefarium inceptum huius clamantis peccati (quod vere est poenitentis) perducaris, vel saltem ex nigrantibus indurationis vorticibus eousque extraharis, ut cum Petri Lombardi matre te non posse dolere vere indoleas
[4] Temporis angustiae, actionis prolixitas, auditorum lassitudo et esse possunt, et sane sunt magna avocamenta ab eiusmodi oratione habenda quae tempus requirit, quamque consultius esset non inchoare quam non perorare. Veruntamen cum lex et prophetae in causa quae nunc agitur, ut fundamenta substernuntur ad reges abdicandos et subditos ab obsequio quod legitimis principibus iure divino et humano debent absolvendos, eo officii ratione adigor, ut ab attentis his auditoribus tantum temporis nunc mutuo accipiam, quantum illico reipublicae bono rependatur. Aliter enim vae mihi, ut propheta minatur, quia tacui, quanquam cum alio tamen eiusdem ordinis concludam, etsiam si ego tacuero clamabunt lapides.
[5] Primum autem per me et tibi et universo terrarum orbi innotescat te non hodie pro aliqua conscientiae tuae caussa pro tribunali sisti, ut nonnulli forsitan ex odio vel animi perversitate divulgent, ut magis spetiosum professioni vestrae superinducant colorem. Cum ex quo in consiliariorum regiorum consesssum primum sisteres, ne irrogatus quidem fueris in quae loca te receperis, aut quibus amicis, adiutoribus, aut rationibus in munere tuo fungendo usus fueris priusquam consilium de pulvere fulminali (quod a religione alienissimum, cum furore et immanitate coniunctissimum) e nefaria incendiariorum colluvie initum. Quamvis te minime latere potest quid parlamentaria authoritas decreverat, et quod nonnulli e vestra societate extremo supplicio affecti, eo quod iurisdicitonem quandam exercere ausi fuerint, quam nec respublica admittere, nec obsequii ratio approbare poterit. Ego aliquid amplius et ad regis clementiam adaugendam et vestram ingratitudinem iustius suggillandum superaddam. Nullum vobis vitae periculum ex bullis illis pontificiis comparatum esse, quibus regina regnante nec alius erat (ut ex confessione liquet) nec esse poterat scopus, quam ad certissimum ius regis praecludendum, quandocunque bacca matura ex arbore deflueret, et sol declivior cuius radii nunc erant obfusciores et dilutiores, necessario in nostro firmamente occasum erat subiturus.
[6] Gratuita illa criminum gratia a rege tunc facta (quae ut tempora ferebant melius inquirendum postularent priusquam sine impedimento viam invenissent), a te et aliis spiritulariter tibi coniuratis, multis inveteratis et purulentis huius generis ulceribus fuit adhibita. Ex hac criminum gratia tu, Garnete, (si non iam inde in peiora fuisses prolapsus), rectus in curia sisteris, in qua quamvis minime me decet de dimensionibus et proportionibus regiae gratiae accuratius dissere, te tamen increpare possim quod tam malam gratiam pro tanto beneficio reposueris, et adversam in hoc regis fortunam dolentius deplorare, qui perinde ac aquila clementiae suae pennis propemodum ad mortem sauciandus erat. Hae non sunt verae rationes, nec caussae cur hic pro tribunali sisteris, sed fraus tua in fovendo, malignitas tuo in promovendo, impietas tua in confirmando scelere ante hac tempora inaudito, nec quidam cogitato, in vitam regis benignissimi omnium qui citra vel ultra Trentam sceptra gesserunt, in vitam reginae et ex suis virtutibus et beatissimo partu celeberrimae, in vitam principis quem sine assentationis suspitione suavissimum et venustissimum flosculum qui vel ex albo vel rubeo Angliae roseto unquam progerminavit ausim nominare. Lex divina hominem qui multos et hilares dies videre velit, matrem cum filiis etiam in illis creaturis quae divinitatis non sunt typi, tollere vetat. At tu, Garnete, ex inuncta superabundantis gratiae influentia viribus quam poteras maximis requietum huius regii et sublime volantis generis ovum, si fieri poterat, conatus es conterere. Proceres, praesules, equites, cives, iudices, advocati, et administri omnis generis rescripto illo corpus cum caussa ad festivum hoc incendium, ut luculentius exarderet, allecti erant. Crucifixus, quem signo tau comparatis, non amuletum fuisset vestrae religionis professoribus, si qui adfuissent, quamvis et illud Romae consecratum. Nullae reliquiae (in loco funiculi coccinei qui Rehab et familiae in signum parat protectionis) Protestantem a Catholico distinguere potuissent, cum Guido Fawkes fomitem igniarium in manu teneret, non benedicta grana vel ponderi scrupulum addissent in cuiusquam Romanensis bonum postquam Greenwelli dextra sententiam Hebraicae vocis thecell scripsisset, id est, appensi in statera inventi sunt minus habentes. Vobis propositum erat, ut opinor, quod Stoici olim sunt minati, hunc mundum igne purgare, vel cum Democrito novum mundum quovis modo ex atomis creare, vel quia Catesbeio quod Thomas Percius ultro obtulit minimi erat momenti, tollere unum, vobis in votis erat semel simulque non hominem sed humanitatem, non unum sed unitatem tollere. Quod Livius prodidit de senatu Romano uno momento tollendo, quod Carthagini cogitatum fuit universam factionem uno impetu excindere, coniuratio Bruti et Cassii de Caesare in senatu trucidando, consilium maximam cardinalium partem uno in conclavi extinguendo, Siculae vespertinae, et Parienses matutinae, imo quod Nero optavit ut populus Romanus unum tantum caput haberet quod uno ictu praecideret, nefariae huic molitioni quae nec aetati , nec sexui, nec ordini pepercerat, longo intervallo sunt postponenda. Agnosco itaque si Catesbeius e tua schola discipulus superesset, et hoc et sine ulla exceptione gloriaretur, quod Catelinam in sceleris sui machinatione longe superasse. Sed hoc ex Tertulliano edocti sumus quod favos etiam vespae non minus quam apes faciunt, etsi nos in loco mellis pulverem invenimus fulminalem.
[7] Verumenimvero hic non ille ignis erat qui Moysi de medio rubi ardentis apparuit, non ille ignis erat qui Levi filios purgaret, quamvis Levitae vestri ita esse voluerunt, non ille ignis erat quem Christus in mundum ut combureret iniecit, non ille ignis erat per quem illi servabuntur qui vero fidei fundamento minime superstruunt, ad fallacem autem illum ignem proxime accedit qui scintillare incepit post commotionem, quando in commotione non erat Dominus. Illi igni alieno persimilis est quem Nadab et Abihu contra Domino zelo praepostero erant oblaturi. Qualitatem illam vastatricem habet ignis illius qui ex rhamno erumpens celsas Libani cedros erat vastaturus. Imo ut magis apposite loquar, et ad naturam consumentis et voracis huius ignis propius accedam, quem tu, Garnete, tuique discipuli omni spe ignem de coelo deducendi deposita (quia vos non praeterit eiusmodi petitionem repulsam tulisse dum Christus inter vobis multo potiores in terris ageret) a Satana qui archipryrobola subdole impetrare contendistis et, ut poeta canit,

Flectere cum nequeas superos, Acheronta movebas.

Verum auspice Deo per hunc ignem proborum subditorum fides clarius collucet, et reipublicae honor accedit. Ne expectetis matronas Israelis cum tympanis et cymbalis in honorem huius facinoris vos excepturas. Actiones enim omnes quas nonnulli ex vestra professione sanctitatis fuco illinunt, haudquaquam sunt laude dignae. Dum Telemachum cogitamus de Astyanacte minime curamus. Affectiones facile oberrent ubi conscientiae amussis variatur, et deprehendimus quod umbra non sit semper eo maior quo serior. Sin autem sanguinolenti animorum impetus tantum in arido valeant, quaenam melior spes in viridi? Quod perinde est ac linum fumigans. Gloriam vestram ex peccatis vestris aucupamini. At quae est gratia secundum apostolorum si pro male meritis plagas patiamini? Quod enim Iudaei Christo quamvis impudenter obiectarunt, nos vere et confidenter singulis qui huius sceleris vobiscum affines dicamus, non de bono opere lapidantur, sed de blasphemia. Beatus Augustinus de eiusmodi fervidis, cerebrosis, et malesanis suo tempore loquitur, quod quamvis vitam in terris more latronum egerint, in morte tamen cultum et honorem martyrum affectaverint, in quorum numerum iure optimo hos sulphurarios et fulmineos incendiarios semper referam. Sin ut S. Petrus habet, benefacientes patienter sustinetis (quod procul a furore vestrorum aestuantium animorum), haec est apud Deum gratia quam vestra facinora minime promerentur. Hi fortasse sunt illi dies quod Nabal querulus innuit, hodie increbuisse servos qui fugiunt, imo quod deterius, qui persequuntur dominos. Itaque si ex Balaam ediscere nolitis cavere ne plura quam Deus suggerit loquamini, quomodocunque tamen affectus vestri vos arripiant, ex Balaam asino ediscite pedem referre cum divinae irae angelum obiectum videatis, ne, ut Abigael religiose et considerate Davidem regem affata, cum mors advenerit, quam iam in limine et cordis tui ostium iam pulsare incipit, sit tibi in singultum non quod innocentissimorum sanguinem effuderis, sed quod effundere volueris.
[8] Quam male consiliam subvertendi reges et subruendi regna cum Iesuitae titulo vel sacerdotis officio conveniat, qui potius animi affectionibus temperamentum adhibere quam charitati nuntium remittere debent, ipsi Pharisaei demonstrant, qui docuerunt non licere quemvis occidere, multo minus, ut rationi magis consentaneum, in aetatis flexu cum iam crines instar nivis canescerent, pro oculis ustoria specula capiti ad igniarium fomitem inflammandum inservisse. Veritas tamen ipsa dixit (cui utrinque credendum) nisi abundaverit iustitia nostra plusquam Pharisaeorum, in regnum coelorum non intrabimus. Perdiu erit priusquam nonnulli ex vobis cum Paulo protestari possint vos esse mundos et a caede et sanguine innocuos, vel cum Gregorio ad Mauritium imperatorem, nunquam se velle miscere in cuiusquam mortem, vel in mentem revocare sancti illius episcopi pietatem meliori aevo qui noluit illas manus suo capiti in ordinatione imponi quae respersae sanguine, vel adversum Davidis casum, cui quod manus sanguine imbuisset templum erigere non licuerat. Ad ipsas sacras scripturas vos recipite (vel si lubeat ad vestros ipsorum canones) ut scrutemini an restrictio beati Pauli, ne rebus secularibus se immiscerent, cum non obstante fuerit iniuncta quoad machinationes ignivomas et sulphureas. Tutissimum est tibi, Garnete, ut mea fert sententia, iudicium tuum in his praecipitiis baculo grandaevi Iacob suffulcire, hoc est cum deliberata illa sententia quam tulit contra Levi patrem sacerdotum succedentium, quid filios Hemor post circumcisionem occidissent, quae in ea caussa tam fuit promissi vinculum quam fidei sigillum, cum ad veritatem persuadeor Protestantibus cum Catholicis in pluribus fidei et doctrinae articulis convenire quam Sichemitis cum Iacobo et eius familia. Quod si caussam illam in suas partes resolvamus, arctiorem similitudinem et de facto et de iure in hac caussa quae nunc agitur inveniemus, in quam ut oculos nostros et observationes designamus, rationi sane inprimis est consentaneum.
[9] Primum enim Iacob ex conscientia et humanitate concludit non ituram animam suam in consilio Levi, nec in coetu illorum futuram gloriam. At quae est ratio? Quia in furore suo occiderunt virum (quod multo minus erat quam principem cum suis posteris et universo regno excindere) et in malitia suffoderunt murum, quod, ut mea fert opinio, ne tantillum quidem abest a vestra in suffodiendo parlamentariae domus muro machinatione. Quaenam est Iacob de facto sententia? Maledictus illorum furor quia pertinax, et indignatio quia dura. Quae maledictio propius, si fieri possit, quam ipsum factum comparationi correspondet. Quem enim fugit quod malitia cum in mentis ardore tantum insideat, ut ignis in stipula quamprimum accenditur quamvis magnam flammam diffundit tamen cito absumitur et solummodo fumus relinquitur? At cum in conscientia insederit, ut ignis in chalibe, quod tarde acquisivit diu retinet, tunc eiusmodi signa fiunt monumenta. Quod ad notam quam Iacob illus inurit cum vocet vasa iniquitatis bellantia, protestari possim et te et Greenwellum et caeteros execrandae huius machinationis affines iustiore de caussa hac nota inurendos quam Simeon et Levi, quanto indignatio vestra cum illorum indignatione ex aequo collata infinitis gradibus durior erat. Quamvis enim nefandum illud facinus (laus Deo cedat) non fuerit peractum, tu tamen, Garnet, nosti quis est qui consensum nostrum intra mortalis peccati limites et censuram constringit, et quis Patrum dixerit quod deest opera inest voluntate. Lex Angliae municipalis proditionem vel cogitatione conceptam puniret si inquisitionis oculos eousque penetraret, itaque divina providentia in clade ex sua benignitate praevertenda vestram in machinando voluntatem minime absolvit. Ex decursum temporum et rerum gestarum observatione prudentiores observant nefaria scelera ad rempublicam disturbandam raro concepta fuisse absque sacerdotis consilio et auxilio in primo, medio, vel extremo tragoediae actu, idque continuo cum eiusmodi coniuratorum choro ad scenam instruendam, dum magnorum principum vitae et res in in angustias redacta universa fortunae aleae subiecerunt. Dum enim Moyses cum Deo in monte colloqueretur, Aaron frater morae impatiens (ut plerique rationis ecclesiasticae in suis cupiditatibus) statim vitulum aureum ad Mosis vexationem et divini numinis iniuriam efformavit et adoravit. Abiathar damnatus erat quod contra dominum suum cum Sunamita et Ioab consilia sociasset. Qua intemperie, et quo tumultu sacerdotes nonnulli incunabula ecclesiae in eiusdem infantia haeresibus (quae factionum semina) disseminandis agitarunt, neminem qui historiam ecclesiasticam perlustravit latere potest.
[10] Odo episcopus Baiocensis in carcerem a fratre Guilielmo Primo rege Angliae ut seditionis architectus coniectus erat, qui etiam postea cum Roberto Moritoniae comite coniuravit de rege Guilielmo Rufo abdicando, contra quem etiam Galfredus episcopus Constantiensis aperta rebellione Bristoliae castrum communivit.
[11] Quod rex Richardus ille Thymoleon sive Coeur de Lion in sacro bello celeberrimus interceptus erat ab adversariis et captivus detentus, malis artibus Savarici episcopi Bathoniensis effectum erat.
[12] Gervasius plebeius ille concionator cum Lodovico Franciae regis filio Angliam ingressus est, certo consilio regiam Angliae stirpem extirpandi, et Francicam in hoc regno inserendi.
[13] Clerici, ut author est monachus Cestrensis, fautores erant seditiosi illius exercitus rebellium qui contra regem Henricum Tertium exercitus Dei titulum sibi arrogarunt, quamvis a pontificio reputati filii sunt Belial.
[14] Priusquam Isabella uxor regis Edwardi Secundi nefarium facinus de abdicando marito ut filium execrando consilio in regiam dignitatem proveheret, admittere ausa fuerit pestiferam colluviem concionatorum, quorum iudicium praeiudicio quodam in rempublicam corruptum erat, ut hominum animos falsis suggestionibus ad imperii mutationem quam sibi proposuerat excitarent, submisit. Adam de Orleton episcopus Herefordensis author erat et fomes continuus huius dissensionis inter virum et uxorum, occasione arrepta ex concione Oxoniae habita coram regina et rebellibus in illum scripturae locum, caput meum doleo, ut exprimeret, cum iam rex depravatus erat, quanta mala in rempublicam ex capite corrupto quod praefuit redundarunt.
[15] Sacellanus ille Walteri Tyleri profligatissimi rebellis qui author erat ductori suo, ut tu, Garnete, secatoribus tuis, ut cum praesules tum proceres funditus tolleret, quis erat nisi Ball sacrificus?
[16] Cum Glocestriae duce contra regem Richardum Secundum Oswaldus episcopus Gallividiensis primarius erat sceleris fabricator.
[17] Sacerdotes et fraterculi erant qui ementitum Richardum contra Henricum Quartum subornarunt, e quibus octo ex ordine Minorum suspendio ad Tiborne perierunt et Maudelinus ipse qui regis personam induerat, ne quid deesset, ut ex eodem choro esset, ex ordine erat sacerdotali.
[18] Scroopus archiepiscopus Eboracensis contra eundem regem cum Northumbriae comite coniuratus capite luit.
[19] Beverleius sacerdos inunctus ne caeteris in seditionibus tumultuosis inferior haberetur, contra regem Henricum Quantum cum Ioanne Oldcastle barone de Cobham coniuravit.
[20] Literarum exemplar ipse vidi quas Chichleius praesul prudens et doctus, et qui vestrae professionis, ad eundem regem dedit, cui erat cancellarius, graviter eum admonens ut sibi caverent ne legatum pontificium in regnum ut hic resideret admitteret, quandoquidem anteactis temporibus periculosi tumultus ab eiusdem ordinis hominibus fuerant conflati, quasi digito indicans Henricum Beaufort cardinalem, qui postea author erat maiorum malorum quam vel expectari vel timeri poterant.
[21] Sacerdotes et fraterculi erant qui primo Edwardi Quarti anno cum Iaspere Penbrochiae comite contra regem seditionem concitarunt, et postea authoritate parlamentaria proscripti et morte mulctati.
[22] Ex ordine sacerdotali erat ille doctor Shawe quem Richardus Tertius praeconem a Paulino suggesto constituit ad promulgandum ius sum iniuriosum contra iustissimam innocentum principum possessionem.
[23] Impostor ille qui Lambartum puerulum ad ementiendam ducis Eboracensis personam, et ius usurpandum contra foelicissimam duarum rosarum coniunctionem subornavit, sacerdos erat ex Hibernia. Ex quo hoc obiter observo, quod quemadmodum tunc sacerdos ille rosarum unionem praevertere, sic nunc duo sacerdotes Greenwellus et Garnetus regnorum unionem praecidere quam poterant obnixe operam impenderunt.
[24] Monachus ex Hentonia erat qui spe fallaci Buchinghamiae ducem ad ruinam tantae familiae, quanta non altera in Europa (inter eas quae regium nomen non gerunt) illexit, unde et mihi et caeteris qui ab illo prognati vulnus inflictum.
[25] De pontificibus illis Romanis nihil dico, qui saepius gladium Pauli furendo quam claves Petri instruendo exercentes magnos tumultos excitarunt, nec de tribus illis potentissimis cardinalibus, Eboracensi, Lotharingo, et Atrebatensi, nostra memoria qui singuli elati ingenii et rebus agendis vividi, non socordiae aut pigritiae (nescio an temporis male collocati) sum superessent, rei peragendi, nec de ecclesiasticis loquar, qui docendo ex suggestis et proditoriis decretis subscribendo Henrici Octavi filias natalium iure excluserunt, dum superbiae et ambitioni eorum qui regnum affectarunt inservirent.
[26] Tacitus praetermitto vesanam Knoxi et Goodmani contra duas illustrissimas Marias Scotorum reginas, alteram regentem, alteram regnantem, nostris diebus incursationem. Sergii monachi subdola consilia ut Turcam in orientis imperium induceret non excutio, nec pseudoprophetarum illorum qui stirpem Xerifi in Mauritania constabilierunt. Mihi propositum est superioris aevi machinationes cum hac recenti componere (magno licet intervallo omnes omnium temporum longe superat) ut fidelis subditi ad exactius spirituum examen perspiciant sacerdotes nonnullos in republica Christiana perinde ac Salios flamines Martiales Romae vigente paganismo voluptatem faculis ardentibus iactandis percepisse, ut pravos animos et peiores conatus inflammarent. Sed diadematis imperalis circulus si semel vel tantillum infringatur, consolidari haudquaquam potest, et nervi semel incisi nunquam integrari possunt, nec fieri potest ut sit integralis unitas in solutione continui. Hoc itaque cum gravi et erudito iudicio Sozomeni veteris scriptoris ecclesiastici concludam, universim accidere in sacerdotum dissidiis ut respublica motibus et turbis agitetur.
[27] Verisimile est, Garnet, quod si reginae Elizabethae exile illud vitae stamen diutius ad caliginosos istos dies productum fuisset (qui nubeculam fulgori spei vestrae blandientis obduxerunt, ex quo tam incomparabilis regis successio in hoc regno sit constabilita) illa inauditum aliquod et regni et personae periculum inter vestros cuniculos et occultos fulminei pulveris tractatus subiiset, quandoquidem gladium selectorum quorundam e vestra societate sanguine ex legum authoritate cruentasset. Quandoquidem mitissimus hic princeps, qui ante adventum in Angliam semper leges in lacte scripserat, et ex quo advenerit anxie fuit sollicitus ne sanguine scriberet, vix aut ne vix quidem vel ex gratiosis suis promeritis, vel ex pervigili eorum qui a sanctioribus illi consiliis cura, a laniena securus esse possit. Regis inuncti caedem in aliquo aevo religioso vel aequo habitum fuisse vel fortitudinis proprium vel ad martyrium gradum nec dum legi, nec sane credo. Non putaram nisi haec demonstratio probativa accessisset superesse in orbe terrarum aliquem, ex quo Georgus Buchananus in vivis esse desiit, qui regicidis aeque ac tigricidis praemia proponeret et proclamaret. Nisi vero impossibile esset (quod nunc non sine aegritudine sensi) ut aliquis fidelis animi igniculus in perturbationum oceano tam extra modum aestuante superesset, et a te et tuis, Garnete, propensioris voluntatis fructus erga tam mitem et mansuetum principem expectassem, qui nunquam ulcera nisi pendula et tremula manu tractat, et in scrutando magis expetit non invenire quod quaerit quam invenire quod puniat. Etenim ut verum sine assentatione eloquar (quam ut excelsi et generosi animi venenum aversor), nonne te et tuos rex noster maiori gratia et pluribus beneficiis benigne prosequutus est quam superiori tempori quovis modo expectare potestatis? Anne regina modo defuncta tot Catholicos equestri dignitate unquam ornasset, quot rex primis regni auspiciis ornavit. Illane regina vel ad personam vel ad aulam omnes Catholicos, vel aliquos e Catholicis, tam libere admisisset? Quod a rege factum (non solum ex iustis occasionibus, sed in eorum solatium) idque pro ipsorum arbitrio, nullo inter ipsos qui antequam advenerit laetanter spem expectatri illius diei salutarunt et alios qui eundem praevertere studuerunt? Nonne iustitiae ianua Troano Tyrioque, Protestantibus et Catholicis aeque patuit, eademque conditione qua iam inde patuit, ut ora turbulentissimis obstruerentur? Anne regina illa in alicuius Catholici fide tantum reposuit, ut sine diffidentia ipse legationem apud exteros principes delegaret? Anne regina Catholicorum praecipuos evocasset ut iustis eorum querelis consiliariis regiis exhibitis remedium cum favore adhiberetur? Poterantne Catholici melioris notae, illa regnante, apud suos vivere, de praediis et beneficiariis disponere et voluptatibus suis perfrui, nec alia quavis mulcta quam quae legibus erat irrogata? Liberumne fuit Catholicis qui mulctas impositas suo tempore in fiscum regium non persolverant componere cum delegatis ad id constitutis, et pro quo voluerunt tempore et pro qua pecuniae summa satisfacere valerent? Eone usque reginae illius misericordia Catholicis impertita, ut in praediorum suorum integra possessione ipsos posuerit, et ex eorum manibus eripuerit qui damna fecisse comperti sine ulla alia contributione aut taxatione quam quae a legibus praescripta? Fueritne illa unquam solicita ut in illos qui ex afflictis Catholicorum rebus quaestus praedasque sibi fecerant, ultra quam ex certo regni iure licuerit, animadverteretur? Liberumne fuit (illa superstite) subditis cuiuscunque professionis qui rei militari addicti sub quocunque principe vel republica stipendia sine exceptione vel punitione mereri? Anne nupera illa tempora, adolescentulis nobilibus quibus exteras regiones invisendi licentia data, permissum erat pro arbitrio quaecunque voluerint loca principum aulas vel coetus adire, in nullam post reditum quaestionem vocandi? Fierine poterat ut ab illa vel restitutiones vel pensiones ad Catholicos sustentandos ratione operae vel praedecessoribus vel progenitoribus navatae impetrarentur? Adeone cauta fuit illa in sacerdotibus et Iesuitis summo iure tollendis priusquam status quaestionis illi per iudices innotesceret? Fuitne quispiam e magistratibus, regina illa sceptra tenente, ad rationem reddendam vocatus, eo quod in sacerdotem cui facultas non erat diploma gratiae sibi comparandi, et in carcere, ex quo illa obierit, conditus fuerit sententiam tam longo post tempore tulerit? Visumne unquam fuit illi reginae ut in generali illa criminum gratia sub finem parlamenti etiam sacerdotes et Iesuitae comprehenderentur, et inter caeteros tu et Greenwellus? Qui vere ineunte huc eo nomine tam flagrante ardore quam unquam ad Iubileum advolastis, pro illa tamen gratiae et clementiae largitorem per vestros incendarios in altum efflari et e medio tolli voluistis? Aliquis probabili rationi existimaret et te et caeteros quos ad hoc facinus excitasti et persuasisti, cum tot a tam benigno rege talenta in regia quadam fiducia acceperitis, omnes industriae nervos adhibituros ut depositum potius adaugereris, quam sub terra inter sulphureas machinationes defodiendo imminueretis. Maxime vero cum rex noster non eiusmodi sit quem S. Lucas memorat, homo austerus qui tollit quod non posuit, et metit quod non seminat, sed potius expetit cum Moyse ex libro vitae deleri, cumque Paulo anathema fieri in in bonum subditorum. Serenissimus noster dominus non peregre proficiscitur ut ille alter in longinquem regionem ut accipiat regnum, sed regnum una secum ex proxima regone in nostrum attulit, ut nos qui tot saeculis labentibus animis seiuncti fuimus iam inde vivamus unanimes. Sed ita natura in quamplurimis hominibus comparatum est, praesertim et te et tibi in hoc facinore coniuratis, ut quod ille dixit, non tam agant gratias de tribinatu, quam queruntur quod non sunt evecti in consulatum. At cum tu vel alius quispiam tui animi et professionis ex ingenio vel chymice excocto, vel thesibus politicis, vel ex communi sensu probare poteris principem tam vestrae religioni oppositum quam vos estis ipsius religione adversarium, quique vovet non solum diademata, verum etiam vitam et successionem fundamentis eius religionis quam ab incunabulis cum nutricis lacte hausit superstruere, mitius cum Catholicis egisse quam ille hactenus egerit, sine offensa tenellae conscientiae sui ipsius ecclesiae quam maxime reveretur, libenter agnoscam iustiorem vobis subesse caussam conquerendi, quod ultima est in subditorum potestate periodus quam (ut nunc res se habet) admittere possum, dum in pericula impendentia simplici oculo qui nec philautia praestringitur, nec levibus obiectis distrahitur, intueor. Quamvis enim aliquid fortasse vastae vestrae cupiditati cumulta mensura deesse cogitare potuissetis, omnibus tamen explorate cognitum est, quod plura quam probabiliter sperare poteratis, consequuti sitis. Quod vobis in mentem magis aequatis cogitationibus libratam illud prudentissimi authoris iudicium revocaret, inter voluptates tam numerari id quod habes quam id quos speras, quod perverso interpreti utile monitum.
[28] Syrtis illa in qua sententiarum vestrarum et decretorum armamenta, et quasi muralia tormenta contra respublicas et singulos principes, qui ad admussim vestram se non dirigunt, libratis, nisi me fallo, potius est quaedam idea incerta quam certa veritas, praerogativae cuiusdam quam Christus Servator noster ecclesiae suae in deposito reliquerit ad principes contumaciae convictos de imperii solio deturbandum. Nam ut maximi philosophi ex tribus confluentibus principiis, materia, forma, et privatione, universa componi diffiniunt, et hanc ultimam ex tribus principium potius esse transmutationis quam compositionis, ita scholastici theologi intra sexcentos annos iam proxime elapsos in ecclesiasticam disciplinam novam privationis genus praeter materiam (quae grex est) et formam (quae regimen est) attraxerunt. Atque haec privatio procul dubio non pauciora regna et respublicas quam illa altera formas et figuras metamorphosi quadam transmutavit, si vel maiestatis queremonia vel patientiae gravamina ad numeros revocentur. Ego cum Samaritana lubens agnosco non solum puteum esse profundum, sed etiam situlam quae par sit ad hauriendum ex eiusmodi puteo mihi omnino esse nullam. Quaevis enim bolis non cuivus vortici, nec quaevis linea cuilibet libellae convenit, nec ex quovis ligno fieri potest Mercurius. Verumenimvero cum Robertus Winterus, Rookwoodus, Guido Fawkes, at alii confessi sunt errorem suum in hac conclusione credenda ex doctissimi cuiusdam viri fide (qui, ut iam constat, ipsissimus eras) fuisse primariam caussam et efficientem funestissimi sceleris ab ipsis intentati. Cumque etiam eadem ratione meis votis consentaneum sit quot possim ex erraticis illis et misellis ovibus reducere quae Absolon sectatae sunt, sed corde simplici et penitus caussam ignorantes, a vestro Acheldama vel sanguinis agro (dum mecum reputo quot sacerdotes superioribus hisce annis in classico canendo versati sunt) ut aliquid ad confutationem nec minus cautionem proponatur, lubentiori animo zelum et officium meum in hoc argumento periclitari volui, quamvis viribus sim impar, et simul in futurum coniurationum fundamenta quantum in me sit labefactare.
[29] Priusquam tamen ad hoc certamen me accingo, vel in hanc arenam descendo (in qua tot antagonistas expecto quot sunt homines quibus reges circumscribere vel debellare animus exardet) me tam officii quam methodi ratione constrictum teneri arbitror ad exilem illam perfidi vestri animi excusationem abstergendam, dum hanc doctrinam coercendi, suspendendi, et principes ab imperio abdicandi proponitis, hoc solummodo fundamento innixi quod in exteris regionibus eandem nec asperius reprehensam, nec supplicio obnoxiam invenistis. Ut illud axioma omittam quod subditos singulos cuiuscunque conditionis obligat, ut actiones suas potius ad leges patriae in qua vivunt quam in qua vagantur dirigent, ut etiam taceam quam parum probabile sit te et tuos in tam densa ignorantiae caligine versari ut hoc politicum axioma in omnibus Angliae tribunalibus quasi trabali clavo infixum nesciretis, mihi praeterea hoc vobis dicendum, principes minime metuere ignes in exteris regionibus accensos priusquam scintillae vel in proximorum aedes vel ipsorum palatia diffundantur. Otiosi spectatores et magni mercatores non eodem sensu periculum metiuntur quod navibus opulentibus mercibus onustis in mari vel a saevis piratis vel insanis tempestatibus intentantur. Qui sani sunt, ut tu, Garnete, sanitatem interpretaris, nec medicis egent, nec metuunt medicinam. Obtusae sunt eorum aures, et ad musicam ineptae, qui cum fortuna modulatur, et omnis generis instrumenta ad plenam harmoniam conficiendam uno tenore disponuntur, numeros observare non possunt. Galina foeta et glociens pullos suos congregando fovet quamdiu pro suis habet, at quam primum a tutela suarum alarum abscedunt, milvo ad praedam relinquit. In hac caussa non ulterius investigabo quousque principes aequo animo ferrent, si modo perinde furenter ac rex noster serenissimus exagitati fuerint, quam observando quodnam obsequii genus nonnulli regii ordinis praestiterunt, cum eodem telo sauciati essent. Multi etenim in furibus qui aliena furantur persequendis sunt admodum tardi, qui cum res suae aguntur sunt aquilis velociores, et hic si fuerint, aliter sentirent. Atque in consimilibus caussis prudentes experentia duce ad similia remedia se recipiunt.
[30] Quod si in vestro pharmacopolio nulla sunt medicamenta ad acrem illum humorem purgandum qui tot ardentium febrium et tantae intemperiae in hoc regno caussa fuit, quam vestrum diacatholicon ingenue dicam, quod regis stomacho tantum adversatur, et in naturam tanta cum violentia et nausea vires exercet, ut maluerit dolorem perferre quam illum boletum deglutire, et quaevis potius perpeti quam illo remedio uti. Dum res ita se habet, suis ipsius pharmacis quae tempus et usus familiaria reddidit ille utetur, ut caeteris principibus pro suo arbitrio (quod omnia pharmaca ad sua palata sicut manna faciat) quicquid suo ipsorum appetitui inserviat, recipere liceat. Principes nunquam nimis suspicaces esse possunt cum ipsorum vita petatur, nec subditi nimis solliciti cum respublica incendatur. Memini cum Iosuah unicum hominem qui ex Iericho venerat cum gladio stricto adstantem vidisset, illico interrogavit, noster es an adversariorum? quasi ad amussim nos qui ad hanc caussam cognoscendam authoritate regia delegati sumus dirigeret qua ratione et qua cautione te et Hallum (nam Greenwellus iam effugit) examinaremus. Vos etenim non unum gladium ut ille alter, sed binos simul distrinxistis gladios (spiritualem scilicet et secularum contra regem nostrum serenissimum), et simul inquireremus quo tempore, quo in loco et quomodo tu et subordinati coniuratores arrepta occasione regi nostro vulnus infligatis.
[31] Cum etenim videamus usu receptum esse etiam inter privatos ut praediis litigiosis quae intercipi possint secure utantur fruantur, ut clientium, famulorum, et beneficiariorum suorum animos et studia dum in metu versantur, vel ex suspicione doli mali rimentur, multo magis oportet principes magnos (a quibus respublica et successiones dependent) cum summa rerum in summum vocetur discrimen, subditorum animos et studia quam possunt arctissime sibi conciliare, ne si accidat cum periclitandum sit ut non sint nostri sed adversariorum, et ita pro adversa parte gladios stringant, spem in illorum fide positam fallant, nos cum Rache plorare filios nostros quia non sunt possimus, et sero opem implorare cum destructio pro foribus desolationis adstiterit.
[32] Haec doctrina, Garnete, non ex putidis vasculis, ut aliqui vocitant, nec e foeculentia proxime superiorum temporum quae tibi suspectiora hauritur, nec minimum quidem praeiudicii vel inveteratae suspitionis gustum ex particularibus prae se fert. Nullum vel nominis vel imputationis discrimen inter Catholicos et Protestantes interposuit cum primum in lucem prolata fuisset per illos principes, respublicas, et theologos qui Catholici habiti, et quorum nonnulli in vestris kalendariis in Sanctorum numerum sunt relati. Ad quod comprobandum in publicis regni actis diploma invenietis cuidam Waletono a rege Richardo Secundo concessum ad perscrutanda singula navigia exportantia et importantia in portu civitatis Londini, et itidem ad excutiendos illos qui bullas vel alia Papalia instrumenta deferebant.
[33] Eodem Richardo regnante, Guilielmus Bryan ex ordine equestri in arcem Londinensem contrusus erat ea solummodo de caussa, quod bullam Papalem contra eos qui eius aedes depraedati fuerant comparavit (quamvis ex iure Caesareo abundans cautela non noceat), et ipsas bullas praerogativae regiae praeiudicio fuisse adiudicatum erat. His Stephanum de Malolacu adiungo, qui sub rege Edwardo Primo male mulctatus erat quod bullam Papalem nec rege nec consiliariis consultis contra adversarium executioni mandaverat. Rogers Sherbrooke in ius erat vocatus quod bullas a Romano pontifice in contemptum regis et coronae exhaeredandae periculum procurasset. Quae aequissima tunc temporis erat constructio de eiusmodi procedendi formulis. Rex Edwardus Secundus, ut ex sacris regni scriniis constat, quosdam diplomate delegavit ad indaganda processus vel sententias se inconsulto Roma in Angliam delata. Adhaec certum est quod Edwardo Tertio regnante omnes portus ex regis mandato ad bullas intercipiendas fuerint observati. Commeatus sive fides publica archiepiscopo Ravenati in Angliam advenienti ab Edwardo Tertio cum hac tamen cautione concessa erat, ut tantummodo sanctas Papae exhortationes enuntiaret, brevia autem nec emitteret nec sententias ferret in coronae et regni praeiudicium. Minime licuit illis temporibus quascunque literas vel a pontifice Romano vel quovis extero principe in Angliam perferre nisi cancellarius vel v portuum praefecto prius consulto, quod ut mihi videtur, haud magnam intercessisse confidentiam innuit, tunc etiam cum maxima inter eos intercessit necessitudo. Rex Edwardus III nobilibus quibusdam qui de pace cum Gallis coram Papa tractaturi erant praescripsit ut magna cum cautione agerent, non tanquam coram iudice, coram privata persona, et non in figura iudicii, sed amicabiliter. Cum Scoti omnes lites inter haec regna Papae conscientiae et arbitrio permitti expeterent, proceres Angliae assensum praebere omnino abnuerunt, quamvis rex ipse pro innata facilitate eo propenderet, quia asseruerunt reges Angliae super iuribus suis coram aliquo iudice vel ecclesiastico vel seculari nec responderunt, nec respondere debeant. Ut summatim dicam, hi suspitionum igniculi inter ecclesiam Romanam et maiores nostros superioribus saeculis adeo erant accensi, quamvis illi nec Lutherani nec Hugonotti (ita in hoc religionis discidio vocitantur), sed ad Romanam institutionem Catholici, ut a regni prudentibus sancitum fuerit quod papalis collector quamprimum in Angliam appulerit conceptis verbis iuraret fidem erga Angliae coronam se praestiturum, nihil in regis praeiudicium vel legum immutationem moliturum, nullum papale decretum ad regiam praerogativam infirmandam executioni mandaturum, nulla praecepta vel literas a Papa priusquam a regio consilio examinarentur et approbarentur traditurum, nihil ex Anglia nisi impetrata prius a rege venia ad Papam scripturum, nec in caussis beneficiorum ecclesiasticorum quicquam amplius quam sanctius regis consilium permitteret acturum, neque sine venia sub privato regis sigillo e regno discessurum.
[34] Haec sane sunt asperiora et eiusmodi, quae non quam exterorum principum administris ab Angliae regibus pace vigente proposita fuerunt. Nulla tamen huiusmodi decreta vel calumnias in regem et regnum tunc fuisse immissas legimus, cuiusmodi hisce nostris diebus intonant frequentissime. Alii principes suo se praesidio itidem communierunt, et eadem circumspectione sibi consuluerunt, ut Philippi Belli regis Galliarum exemplo perspicue clarum, qui de peremptorio Papae decreto contra ipsum certior factus, quod episcopum qui ipsum convitiis consectatus est in carcerem coniecisset, a regni proceribus tam ecclesiasticis quam secularibus in publico conventu quesivit quousque in ipsorum fide et obsequio non obstante illo decreto acquiesceret, responderunt unanimo consensu se illius tantummodo esse beneficiarios, et quicunque Papa vel princeps contra regiam eius praerogativam vel cornua exerere vel cristas erigere auderet, ad mortem usque una cum illo se fortissime opposituros.
[35] Si principes omnibus numeris absolute ad Romanam amussim Catholici, qui uno canono directi, uno plectro concinentes, unius summi pastoris vocem observantes, et inter quem et Papam cor erat unum et anima una, tam iustas causas et graves habuerint rationes (licet in omnibus quae ad conscientiam vel conformitatem spectant erant coniunctissimi)‚ ut seculari suae ipsorum praerogativae anxie et cum suspicione consulerent, et vestigia Papae prorepentis in aliena quae nec ecclesiae nec ecclesiastici iuris erant vigili oculo observarent, quanto magis solliciti debeant esse fideles subditi et iurati famuli hisce nostris diebus de suo principe qui (ut iam res se habet) ex alia radice succum trahit, alterius pastoris voce dirigitur, et tam studiosus est ut reformet quam eius maiores ut se conformarent, dum ad alium indicem et in alio littore navigarent. Si quis ex regni archivis non vult hac in re doceri, cryptas ille et Tartarei fulminis tractus sub parlamentaria camera perscrutetur. Si regnante Henrico Secundo, qui quoad conscientiam obedientissimus erat ecclesiae filius, Vivianus Papae legatus accurate erat excussus et examinatus ab episcopo tum Eliensi tum Wintoniensi (qui eiusdem erant professionis et sub eodem signo militarunt) qua authoritate fretus in hoc regno terram conscendere sine speciali regis licentia auderet, et ab ipsis ad iusiurandum in verbo veritatis adegerunt ut nihil contra regiam authoritatem moliretur, quanto vigilantiores et magis sollictio animo esse debeamus in admittendo Greenwellum, Hallum, et Garnetum cum suis bullis et censuris in regis et coronae praeiudicium, nihil inquirentes, cum non illis sit propositum ut iam antea implere manum, sed replere coemiterium et homines ingenio tumultuanti et irriquieto ad arma contra serenissimum dominum nostrum regem Iacobum concitare? Quamvis autem Papa qui in hoc prae aliis praedecessoribus moderatus et providus nondum regem ut marcidum et infrugiferum ramum absciderit, praecipitatae tamen et cerebrosae eorum vertigini satis videtur (hoc enim Guido Fawkes et alii confessi sunt) quod Papa bulla coenae domini omnes et singulos schismaticos generatim excommunicat, quamquam theologi et canonistae praestantiori inter scholasticos iudicio ex diametro ad oppositum tenent, nullam conscientiae securitatem praestare audent ex illa censura quam probabiliter potius narrativam quam activam opinemur, cum processus nullus subsequatur. Hoc ex actis publicis de Henrico II in mentem mihi revocat nuncium perquam simile quod Alexander III rex Scotorum ad pontificium in Scotiam legatum post illa tempora misit. Cum legatus ille singulis parochiis 4 argenti marcas et singulis monasteriis in illo regno 80 marcas in belli sacri subsidium imponere statuisset, rex Alexander illi imperavit ad regni fines subsistere et per literas mandata exponere. Nam neque Scotia quantum exegit legatus repraesentare poterat, neque etiamsi poterat in animo erat per tam infortunatum legatum tam ingentem pecuniam mittere, qui conquestus erat se spoliatum fuisse pecunia quam in aliis regnis ante collegerat, suo ipsius labore irrito et aliorum Catholicorum stipe collata disperdita. Denique rex delectum aliquem militum ad vires Christianorum adaugendas obtulit (ad quod legatus non collineavit), sed non opes ad arculas complendas (quod legato solummodo erat propositum) et mille marcae ad Papam in benevolentiae argumentum erant submissae, quae huic legatione finem imposuerunt. Hoc responsum rex Angliae egregie laudavit quae idem expertus sapiebat, ut author est Hector Boetius Romane Catholicus. Non mihi in animo est hoc in loco episcopi Scotici iudicium adiungere, scilicet exactiones huius generis tyrannicas esse. Qui etiam admonuit illius regni ordines ut legatus non solum vacuus dimitteretur (perinde ac illi qui, ut habet propheta, dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt viri divitiarium in manibus suis ), sed etiam ut in illo ordinum conventu lex sanciretur ad eiusmodi legationes provido consensu inhibendas, quae in futuro ad rempublicam exhauriendam facerent. Quod ab universis scitum et sancitum erat.
[36] Admodum laetus audivi et approbavi distinctionem illam et differentiam quam in altera parte orationis tuae interposuisti inter regem dominum nostrum (qui nunquam Romanae ecclesiae fasciis involutus, nec in eiusdem ecclesiae sinu versatus) et alios principes Romane Catholicos qui primum in eandem unione insiti, et postea ob contumaciam ex eadem exsecti. Hoc enim aliquid est, quamvis ego satis esse non iudico. Praeterea etiam quilibet a vobis in pondere scrupulis in lucro deputandus qui bilancem tam iniqua et incerta manu libratis ut illud insuper S. Pauli, qui ecclesiam prohibet vel saltem prohibitum esse profitetur, eos qui foris sunt iudicare, inter quos et regem reputatis (quod vos admittitis et vestra expositio patiatur). Verum fieri non potest ut qui non perfectus sit Gileadites shiboleth sine blaese pronuntiet, quomodocunque alias aquam curvatis genibus biberit. Ita verendum est ne a fundamento quod tuis manibus iecisti illico resilias, et ad quaestionem propositam quid tibi videtur de privativa Papae contra regem nostrum sententia, si modo ille vel successorum aliquis post haec aliam iniret rationem a moderatione quae hactenus fuit adhibita? vocales tuae in mutas, demonstrationes tuae in dubitationes, eloquentia tua in altum silentium transiret, ut conclamatum esset de homine tam repente ex una interrogatiuncula obmutescente et elingui ad supremum testamentum conficiendum, ut unusquisque Theophrasti discipulum te posset agnoscere.
[37] Nunc reliquum est quo promissi fides liberetur, et curiositati satisfaciat, ut ex clarissimis indiciis, syncerissimis et minime corruptis testimoniis, et compendio quod in tam vasto oceano index meus admittere potest brevissimo, dilucide demonstrem nullum patriarchum ante legem, nullum Levitarum et prophetarum sub lege, neque Christum vel apostolos, neque aliquem sanctorum episcoporum qui annos mille ecclesiae Dei in auditu novo praefuerunt, unquam id genus iurisdictionis vel aliquam eius particulam quae pertinet ad reges suo iure expoliandos, a suo imperio suspendendos, vel e suo solio submovendos exercuisse, approbasse, vel sibi arrogasse. Hic pyrobolus ille est qui tantas clades tantamque perniciem monarchis accendendo, inflammando, et comburendo accumulavit.
[38] Ante legem quamvis divino numini visum fuerit ob mandatum violatum Adamum e paradiso (quae ecclesiae typus est) exturbare, ut in poenam culpae sudore vulto laborem pro eo subiret quod antea beneficio creatoris sponte provenerat, illi tamen universi orbis terrarum monachiam reliquit. Haec alia erat procedendi formula ab illa quam plurimum Romanorum pastorum, qui sibi claves S. Petri vendicantes κατ᾿ ἐξοχλούς, vi et virtute putativae authoritatis illius ex offensa, et nonnunquam caussa inaudita, principes non solum ex gratiae statu deiicere, verumetiam saepenumero maiestatis insignibus exuere desudarunt.
[39] In submovendo impium illum Cain a Dei facie (quae eadem est censura qua ecclesia hodie utitur tradendo Satanae, quia hi duo non una sede morantur) non legimus quod statim ac sententia lata fuerit gravissimum hunc peccatorem in scandali signum fuisset propositum, ad quod vel iustitia dirigat vel error collineet, quemadmodum rex serenissimus noster, in quem tela et hastae amentatae nuper fuerunt evibratae. Tantum enim a divina providentia aberat ut aliquam creaturam vel minimo damno exponeret, multo minus ut Cainum haereditate exturbaret. Quod autem ad vitam, securae tutelae in eo signum posuit, ut omnis qui eum e medio tolleret septuplum puniretur, et amplum illi haeredium reliquit in quo per universum fere orbem terrarum ambularet. His duobus tertium adiungam, Esaum videlicet filium illum perditum, quem (licet coelesti illa benedictione fuerit deprivatus, qua beati seminis merito et facto sancto foedere in plenitudine temporis coelitus praefiniti omnes nationes Deo reconciliarentur), terresti tamen possessione locupletatum, quoad personam securitate praemunitum, et posteritate sua longe lateque diffusa adauctum novimus. Imo quod ad empiricorum nostrorum temeritatem magis imminuendam et coarguendam facit, quibus non alia medendi occurrit ratio quam sanguinis missio, urgeo et certo sane fundamento innixus, quod Iacob frater Esau natu minor, sed divina misericordia verus et certus divinae promissionis haeres, et post Esau reiectum inter Dei sanctos principes, brevi interiecto tempore non solum illum dominum vocavit (quam titulum spiritus sanctus plenum esse potestatis edocet ex eodem titulo quem Sara marito detulit), sed ad eius pedes demisse prostratus cum oratione amoris et obsequii plena vere et peramanter observavit. Nondum enim venerat hora, nec post plura annorum millia qua excommunicati imperio ex consequente erant deprivandi, potius quam divinae castigationi reliquendi.
[40] Inter Iuda et Levi progeniem iuxta legem Mosaiacam, intervallum tantum et tam amplum erat interpositum ut neuter eorum vel in alium incurreret, vel alterius muneri se intermisceret, vel alterius splendori officeret. Praeterea observo quod inter omnes conditiones affirmativas et negativas, positivas et privativas, religiosas et politicas quae regibus prima institutione imponuntur, hoc genus iuris quod ab Aarone et successoribus ad placitum tenetur, neque in diplomata exprimitur, neque in fimbria intexitur, neque in cathedra incidur, nisi quis argumentetur reges Iudeae tam obstrictos esse ut sacerdotum nutui sceptrum submitterent, quam ut ex ipsorum manibus legis librum acciperent, quamvis non minore vi verborum in tribum Iudae transcriptum videmus, nulla superiori authoritate cuivis relicta. Praeterea pernicies quam Deus ore suo principibus et hypocritis propter peccata populi immittendam minatur supervacanea esset, si nobis integrum esset semper in his animadversionibus et asperioribus correctionibus, pontifice opitulante, vel poenitentiam imminuere vel poenam effugere. Reges castigare divinae authoritatis et praerogativae esse particulam sacris literis exprimitur et satis comprobatur. Nulla igitur sacerdotalis iurisdictionis pars est quae alio quasi elemento circumscribitur. Per Deum regnant reges, minime igitur pro pontificum arbitrio. Deo soli diademata et dignitates accepta ferunt, iure igitur divino non obstricti ut diademata in manus papales tradant prae papalis iudicii metu, ut nonnulli magis timide quam regie superioribus saeculis factitarunt, cum a Papis in iudicium accerserentur. Ab ore Dei reges mandatum suum recipiunt, Deo itaque soli et non cuivis alteri villicationis suae rationem reddere tenentur. A viro illo sancto Iob dicitur Deum reges in suis soliis in perpetuum locare, longe aliter quam infirmis illis ex scripto, ex arbitrio, vel ex consuetudine tenuris. Esto nihilominus quod reges vehementes et violenti sint, et sua potentia freti insolescant. Quis in eos cum aliquo eorum maiestatis praeiudicio animadvertat? Non pastor ex authoritate, sed numen divinum ex praerogativo. Si Danieli prophetae credamus, regna transferre et constituere Dei solius est, et nullius plane in orbe terrarum pastoris. In arrogantiae crimen ille vertet si quis mortalis qui spiritum naribus tenet, et nihil est nisi pulvis, ab illis rationem exigeret quos vicem suam gerere in terris constituit, ut cuivis subdito princeps terrenus vitio daret, si proregibus a se constitutis repugnaret. Deus in sua lege praeceptum nullum tradidit ad quod observandum a subordinato aliquo ministro venia esset roganda. Hoc enim posito, homo in sua electione quam Deus in sua ordinatione liberior esset. Observantia illa quam Aaron Moysi politici imperii ratione praestitit, omnibus Adami posteris (cuiuscunque sint loci aut dignitatis) qui sub regio imperio vivunt sit instar normae ad veram pastoralis libertatis latitudinem in hac comparatione deprehendendam. Nemo enim asservabit Deum principi detulisse imperium (quod ab alio superiore non dependet) quin etiam ab aliorum authoritate intra sui imperii limites ipsum praestitisse immunem. Si igitur quaestio ita proponatur, ut certe proponenda est (priusquam effectum quem velitis sortiatur) an imperium Angliae in alicuius superioris sit clientela annon, si Simancha, Navarus, Silvester, vel alius quispiam e scholasticorum theologorum collegio vel acta nostra publica examinabunt, vel ad parlamentaria nostra comitia, in quibus eiusdem generis caussae disceptari debeant, quia iuxta theologorum omnium regulas religio civilis imperii rationes non immutat, vel Paparum scrinia evolvunt, proculdubio idem responsum referent quod Papae superiori aevo retulerant, idque tam prompte et expedite quam maiores nostri in hac caussa olim consultissimum existimarunt.
[41] Si singularis illa observantia quam erga reges Israel et Iudeae sacerdotes sub lege adhibuerunt, cum in illis rebus peccassent, quae nunc intra censurae ecclesiasticae cancellos vocantur, accurate perpendatur, liquido constabit quod in quinque libris Moysis, in omnibus regum historiis ne unum quidem decretum, ratio aut exemplum legentibus occurrat ad formalem processum asserendum, quem paucis ante seculis Papae ex quadam contumaciae suppositione contra reges et imperatores temere exercuerunt. Quamvis enim plures illorum errasse, et in iisdem gradibus, non defiteor. Nec unus tamen coronae ipsorum flosculus fuit delibatus, nec unus capitis pilus suo ordine emotus, nec unus regiae maiestati scrupulus detractus. Minime dubito quin si pro multis sacerdotibus sub lege per reges inunctos, eosque melioris notae, videlicet Davidem, Salomonem, Ioam, Ezechiam, et Iosiam deprivatis, vel unum exemplum de rege abdicato per inunctum sacerdotem Leviticum depromi posset, hoc omnibus Italiae scholis et suggestis reboarent. Sed percommode accidit ut quod praecepto non iubetur, exemplo caret.
[42] Subdifficile esset gravius peccatum in primam tabulam invenire cuius Saul devergente aetate non erat reus: de divina protectione desperavit, Satanae administros consuluit, prophetas e medio sustulit. Perspicuum tamen est quod ex solo indelebili unctionis charactere adeo immunis erat tam contra civilia consilia quam Levitica decreta, ut David ipse illum christe domini, id est, inunctum a domini, dixerit (quod mirum videatur cum Deus ipsum Davidem Sauli loco inungendum iusssisset). Idemque rex et propheta semel atque iterum oblatas in illum occasiones arripere noluit quas iure divino et humano legitimo magistratui contra iniuste usurpantem libere, nullo impediente, arripere licuit.
[43] Verumenimvero hoc unum prae ceteris ipsi contradictioni obstruit, et implicatissimos nodos quos nostri saeculi Gordii tam tenui et subtili filo constringunt explicare potest. Deus enim ipse expresso suo ipsius mandato suis ipsius electis imperat, sine ullo aequivocationis anfractu vel oppositione, in afflictissimo tempore dum super flumina Babylonis flentes sederunt, et organa salicibus suspenderunt, non solum quaerere pacem illius civitatis quae ipsis ex divina providentia sedes erat exilii, sed (quod magis in rem praesentem facit) ut pro pace illius civitatis orarent, et in pace illius civitatis suam pacem stabilirent. Tantae molis est humanae solertiae aut hominum studio vel contendere vel dispensare contra quam Deus praescripsit. Tantumque abest a divino consilio et providentia, ut imperii habenas praecipiti audaciae laxissimas remitteret.
[44] Nunc, Garnete, an tibi propositum fuerit pro pace et prosperitate regiae maiestatis orare (quae necessario Babylonis privilegio gaudeat si pro Babylone haberi velis) ad tuam ipsius cauteriatam conscientiam non provoco, sed ad hymnum illum Gentem auferto perfidam misere et perperam ex vindice at vesano tuo furore detorta.
[45] Quod ad secundum, an vos pacem professionis vestrae in pace civitatis posuistis, fulminalia illa vestra molimina loquantur. Ut semel dicam, rationes et exempla ex lege Moysis deprompta clarissime docent quousque Levitae in regum criminibus coarguendis se interponerent, cum ipsorum officium omnino in humilitate et pietate consisteret. Quamvis etenim non inficior illo aevo vim principibus fuisse illatam, nonnunquam expresso Dei iussu (quod nostro aevo desiit), nonnunquam etiam subdolis proditorum artibus, quae quidem non meliore iure nituntur quam latrocinia quae in Ciliciae angustiis exercentur, satis tamen superque nobis sit quod in sacris literis nulla eiusmodi proponatur doctrina, ideoque nulla respublica eiusmodi interpretationem fallacibus fundamentis substratam, vel novam variationem in prisca integritate, vel arbitrariam ad aliorum palatum atque aures, tolerare debet. Hoc certo scio quamvis Moyses virga tantummodo semel in serpentem fuerit ad terrorum conversa, Aaronis tamen virga non in campo Martio sed in testimonii tabernaculo germinans et turgentibus gemmis foliisque dilatatis florens semper fuit conservata.
[46] Sed ut propius ad succum et sanguinem eius disciplinae accedamus, quae inter Christianos suo iure regularis habenda ad fundamenta examinanda, et ut in Christi scholam suo ordine ingrediamur. Memoria tibi, Garnete, redintegranda admonendo Servatorem nostrum (qui imitationis vestrae summum et supremum debeat esse exemplar) reipublicae legibus in qua natus obsequium praestitisse, quamvis illae Pharisaicis constructionibus et glossematibus detortae fuerint in sensum reprobum et ex diametro oppositum illi reformationis scopo ad quem solummodo collineavit, nec se cum tumultuantibus contra Romanam tyrannidem, vel ad magistratus submovendos vel rempublicam convellendam intermiscuit. Discipulos iussit reddere Caesar quae sunt Caesaris, reservando Deo quae sunt Dei. Christus secularem haereditatem, quanquam etiam atque etiam ad hoc rogatus fuerit, dividere abnuit, multo minus fieri poterat ut ex animi impetu vel monarchas deturbare, vel monarchias immutare voluerit.
[47] Ad comprobandum etiam regnum suum non esse de hoc mundo, argumentatur a consequente, scilicet quod discipuli et sectatores eius non ad arma concurrerint ad eum defendendum, quod proculdubio fecissent si regnum eius ad normam humanarum affectionum et studiorum efformatum fuisset. Quamvis hoc nostro tempore facile fuit elusum, et ille defectus potenter fuisse suppletus ab aliis id genus hominibus qui praesidia dissolvere vel vetare in ecclesiasticae libertatis fraudem esse clamitant. Certum est accidentium mutationem posse tam in ecclesiasticis quam in naturalibus corporibus crasim immutare. Ecclesia etenim uno tempore possit esse magis sedata, secura, et secunda, perinde ac nos vel melius vel gravius affici, et bene aut minus belle valere uno tempore quam alio possimus. Verum quemadmodum admirandum esset paroxysmi genus quod hominem cum Apuleio in asinum transformaret, ita non minus mira esset variatio in magnetico, ut ita dicam, ecclesiae indice, patientiam in potentiam, spritum in carnem, et humilitatem in crudelitatem immutare. Philosophia enim docet externa accidentia internas qualitates immutare, sed sine absoluta ipsius speciei transmutatione substantias non immutant. Gregorium itaque Septimum et Bonifacium Octavum demiror, quod ut cauti gladiatores duos gladios in una vagina sibi arrogare ausi fuerint, ex sacris literis misere distortis, ad geminam iurisdictionem asserendam cuius executio cum plurimorum exitio coniuncta fuit et erit, priusquam sententia iudicis (in hac quae agitur caussa) in rem iudicatam transeat. Hoc tamen pro certo mihi compertum, quod Christus legislator ipsos in procinctu destituit, cum ad arma conclamaverint, et pro belli classico ad suos exclamati cur non potius patimini? Cum verissimum sit quod in patientia possidentur animae, axioma magis sanum, salutare, et honestum quam illud theologorum scholasticorum, censuras emittendo et bella conflanda praecipitentur principes. Ex sacri Christi consistorio peremptoria emittitur prohibitio quod discipuli eius non dominarentur sicut reges gentium. Sin autem pontifices illi (qui fucatum et ementitum ius regis abdicandi a Christi potestate repetunt) in actione quam instituunt caussam obtinerentur, dominarentur plusquam reges, cum supra regis in rebus secularibus se exerendo, tum audendo per censuras eos regnis spoliare, quod nemo expectare, multo minus ab aliis exigere, poterat (principibus illis exceptis qui fiduciario iure a superioribus tenent), neque illi tam graviter illis principibus insultarunt, quam Papa Alexander Tertius Frederico imperatori prostrato pedibus conculcavit. Cum Christus non solum iusserit Petrum gladium maiore cum zelo <ex> quodam animi impetu quam matura deliberatione eductum recondere, verumetiam comminationem generatim addiderit, omnes qui gladium acceperint gladio peribunt. Anne probabile est illi in animo fuisse manus discipulis constrinxisse, et animorum impetus liberrimos et laxissimos eorum successoribus reliquisse? Christus denarium census tam pro Petro quam seipso Caesare persolvit, quasi typo proposito ad quem se ecclesia conformaret, inde proposita et mensura et proportione ad quas ecclesia se conformaret. Novum enim esset ut haeres succedens in defuncti locum ex lege ulla plus praestare valeret quam ipse testator, vel delegatus quam qui delegavit. Nunquam fallit illa regula, quod discipulus non sit supra magistrum, quia nunquam falli potest qui regulam illam praescripsit, et si quis accurate observet quid intersit inter Christi functionem, quae erit magisterium, et scopum qui nunc propositus, quod est imperium, maius esset quam quod maximum intervallum et discrepantia. Servator noster coram Pilato agnovit authoritatem quam habuit et exercuit non terrenam nec temporariam, sed desuper fuisse. Cui doctrinae nihil magis ex diametro repugnat quam theologorum e schola somnium, ut principes nostri qui hodie iurisdictionem cum pietate coniunctam habent consimilem illi quam Caesar cum fastu exercuit, quoad regna et maiestatem censurae discipulorum ipsius subiicerentur (qui dum in terris agerent) praerogativam illam ut ab officii sui scopo et ratione omnino alienam recusaverit. Ut Servator enim noster alio in loco a minori probat, quod discipuli sui suos invicem pedes lavarent, quoniam ille qui magister erat ipsorum pedes qua fuit ille humilitate lavare non est dedignatus, ex consequenti probo quod cuicunque profitetur se esse Petri imitatorem (ut Petrus fuit imitator Christi) a violenta intrusione ex hoc indebito iure praerogativae plusquam Caesareae abstinere debet, quae neque ab ullo Levitico praedecessore fuit assumpta, neque a testatore occupata, neque testamento legata. Donum etenim omnis iudicii et in coelo et in terra quod a Deo patre filius accepit, sine conditione fuit absolutum, cum diploma illud quod ecclesia a Christo sponso accepit probationum firmitate, testium fide, et antiquitatis praescriptione restringatur. Cum Christus animadverteret nonnullos animorum aestu abreptos illum regem velit nolit facturos, fugit in montem solus. Illi autem contra ut successores Christi et haeredes apostolorum a monte contemplationis in vallem mundane agitationis descendunt, ut partium studia ad regalia consequenda sibi conciliarent. Christus differentiam inter discipulos suos magistrum sectantes cui perinde ac vulpi non erat, et illos qui in regum domibus habitant interposuit, et si qua nunc est differentia ex altera parte exoritur. Moderata haec et aequabilis procedendi ratio ab evangelii Lycurgo, Christus scilicet, erat approbata, a sacrosanctis apostolis dum illi superant continuata, et a sanctis episcopis eorum successoribus totos mille annos non interrupta. Non etenim legi vel ecclesiam sibi assumpsisse, vel pontifices arrogasse, vel principes agnovisse quampiam aliam censuram quam ut illi qui pertinaciter ecclesiae doctrinae obaudire abnuerunt, sicut ethnici et publicani haberentur.
[48] S. Petrus (a cuius praerogativa quamplurimi authoritatem abdicandi reges vel ex convictione vel, ut plerumque fit, ex contumaciae suspitione repetunt) fideles iubet illi principi, qui tunc temporis fidelium erat carnifex et tyrannus sanguinarius, obtemprare, quia erat praecellens et magistratibus omnibus qui rebus gerendis sub illo praefuerunt. Prohibet etiam omnes bonos pastores qui debent esse forma gregis, providere coacte, vel in cleris dominari (quamvis illi sint quasi intra ipsorum gyrum), multo minus eos super imperatores aut reges qui sunt quasi in supremo orbe fixi evehere cogitavit. Imo si aliquam authori illi qui sub S. Clementis nomine prostat fidem adhibeamus, omnino negat aliquos ex eius successoribus cognitores negotiorum secularum a Deo fuisse constitutos. Illud tamen hodie primum et praecipuum est obiectum quod hodierno nostro primatui est propositum.
[49] S. Petrus itaque gladium recondere iussus erat, quando Christus praesto adstaret ad curandum gravissimum vulnus quod infligere poterat, quanto magis debeant eius successores gladium in vagina condere, cum iam modeste ex praecepto recondatur, et magis impetu animi obesse quam privilegio prodesse possint. S. Paulus eius in apostolatu et martyro consors nunquam superiorum authoritate, sive illi episcopi vel monachi, regulares vel seculares, ut Chrysostomus notat, omnem animam subiecissit, si modo illi innotuisset fuisse nonnullarum animarum ex mandato expresso exemptionem. Principum pravitas nullam vim inhibitionis quae ad ecclesiae et regni pacem et ordinem spectant extenuare debeat. Aliter enim S. Petrus nunquam iussisset servos obedire dominis, non solum bonis et modestis, sed etiam dyscolis, non propter metum, sed propter conscientiam, neque S. Iuda querulos illos et morosos tam graviter increpuisset, qui spernunt potestatem, et blasphemant maiestatem, non tam ob gloriam quam ob munus eis delegatum. Haec non est expeditissima et consultissima ratio manendi in vocatione sine impatientia et contentione, obedientiam nostram ex obligatione illa qua euangelium nos invenit et Deus eligit eximere. Cum iniuriae inferantur, ad remedia ex iure servi Dei semper confugerunt, et quamvis non poterat esse princeps deterior, vel potius monstrum immanius quam qui imperii fastigium et Caesaris locum tenuit dum Paulus viveret, Paulus tamen appellavit Caesarem, et appellatione quidem illico admissa Romam missus erat ut cum eo ex lege ageretur. Nathan prophetae Davidem ob peccata redarguere licuit, quamvis ex solio non deturbaverit. Servator noster cum Herodem in subdola et veteratoria sanctorum Dei circumventione depingeret, apposite vulpem appellavit, e cavea tamen illum extrudere nunquam cogitavit. Et licet etiam Ioannis Baptistae muneri convenerit, et pastoris sacrosanctae ecclesiae interfuerit tetrarcham monere et antea denuntiare non licere fratris uxorem habere, subditos attamen eius obsequio et fide quae praestare debeant solvere nec voluit nec ausus erat. Polycarpus Sancti Ioannis discipulus, ut author est Eusebius, etiam in caussis quae cum periculo salutis aternae coniunctae erant, ut in idolatria et similibus, nihil relaxavit vel dispensavit. Christiani in primo ecclesiae diluculo, ut habet Tertullianus, nec Albiniani nec Nigriniani erant: hoc est, nulla factione pro partium ducibus abducti, vel affectu pro temporum ratione contaminati, sed imperatoris sui observantissimi quomodo licuit et ipsi expedierit. At quousque? Eo usque certe ut principem tanquam hominem a Deo secundum et solo Deo minorem honore afficerent, et non (cum aliis) divino numini adaequarent.
[50] Probi et ingenui taciti extimescent et toto corpore horrescent tantis et tam funestis bellorum clangoribus auditis, cum legerint quam submissa obedientia et humilitate beatus ille pater Athanasius, cuius humeris mater nostra ecclesia asperrimo persecutionis turbine innixa se reposuit, et falsis suspicionibus et iniustis aspersionibus, quasi Constantium imperatorum Arianismo laborantem convitiis incesserat, se vendicavit. Obsequiosa hac eius observantia illo spiritus sancti omino erat fundata, ut non maledicamus regi in nostrae conscientiae secreto, nec ex intimo animi recessu male imprecemur. Beatus Hilarius noluit sibi modum praescribere, sed mali imperatoris arbitrio reliquit quomodo et quatenus eum loqui iubeat. Beatus Ambrosius lachrymas et preces unica esse sacerdotum arma cognoscit, orare, ingemiscere, et lachrymare inquit possum, nec alia mihi resistendi ratio. Itaque beatus Hieronymus ad Heliodorum, rex imperat hominibus velint nolint, episcopus tantum volentibus, ille terrore subiecit, hic servituti donatur.
[51] Quaestioni illi a Donato ex factione et fastu propositae, quid imperatori cum ecclesia? Optatus pater ille eruditus eodem quasi accentu et tenore quo Tertullianus (cuius modo memini) respondet. Quod (cum imperator solo Deo sit minor) Donatus in evehendo se supra imperatorem (ut Antichristus ex insolentia se supra Deum efferet) iam hominum excessit metas. Patientia et pietas triginta pontificum Romanorum qui sua serie in prima ecclesiae plantatione vitam sub carnificis manu ad conscientiae syngrapham innocentiae sanguine consignandam profuderunt, successores tam exemplo quam primatus iure succedere et subsequi doceant. Quamvis Liberius eiusdem ordinis pastor iniuste ab ecclesia sua exclusus et relegatus erat, nunquam ius suum cruento gladio, sed potius aurea illa obedientiae et patientiae regula quam servator noster discipulis sub sigillo, et illi ecclesiae in deposito reliquerunt, persequutus est. Symancha et qui eius farinae fortasse hic occurrant, ecclesiam tunc temporis infirmitatis fasciis involutam vagiisse, falcem tunc temporis ad noxias et spinosas herbas eruncandas minus fuisse acutam, fidelesque eousque authoritatis nondum provectos fuisse ut munus officii sui exequi valerent. Sin autem obedientiae constantia pro humani arbitrii electione circumscripta fuisset, et obsequii latitudo bonis illis temporibus adeo fuisset extensa, cum episcopi in divinam solum gratiam et non ipsorum praerogativam animos intenderent, proculdubio ecclesiae Christi magnus eorum martyrum et confessorum numerus defuisset, qui hodie in Romano calendario iure optimo locum habent. Qui tam late expatiantur, existiment et palam edicant cum illis visum fuerit laicos subditos itidem non diutius fide et obsequio teneri quam se viribus ad resistendum impiis magistratibus impares senserint, et ita leges regni et cuiuscunque ordinis subditos, qui privatim ad legum praescriptum vivere tenentur, confusione quadam involant. Tertullianus egregie hoc paradoxon tam falsitatis quam levitatis coarguit, piorum Christianorum suo tempore (quod cum primis erat) viribus et potentia demonstratis, si modo illi virium periculum facerent, cum omnia loca publica, tribunalia, castra, et praesidia eius professionis viris complerentur.
[52] Legiones quae sub infidelibus principibus meruerunt et foelicissime rex maxime gesserunt minori pretio meliori in loco res suas collocassent, si suae ipsorum conscientiae se legibus opponendo satisfacere potuissent. Si pii Christiani qui sub Constantio Ariano vixerunt deficiendo ad Constantem et Gratianum qui orthodoxi erant, suo otio consulere voluissent, eorum defectio dominis suis terrorem incussisset, quibus humilitas antea inprimis usui erat.
[53] Si quis hodie, inquit Chrysostomus, plus sibi arrogabit quam subditis sub infidelibus iam antea principibus permissum fuerat, quod maiora sibi concredita esse dixerint, edocendi sunt non nunc honoris sui tempus esse, cum sint tanquam peregrini in hoc mundo, sed in alia specie splendidiores et magis gloriosi elucebunt quando Christus apparuerit et tunc cum Christo comparebunt in gloria. Quanquam Gregorius Magnus se in Italia tantum viribus valuisse fatetur, ut nec ducem nec comitem in Italia reliquisset, si vires suas illorum furori fidenter opposuisset, cum tamen Theodolindam reginam per subdolum aliquem serpentem a synceritate professionis suae seductam, et exitiose a Deo ad Belial, a pietate in haeresim abductam inveniret, non asperius cum illa egit quam animo paterno et submissa oratione admonendo ut opportune caveret ne plurimarum virtutum azymum, qui agni coena dignus, falsitatis et impietatis fermento illorum infidelium doctorum qui sua credulitate abusi corrumperet.
[54] Chrysostomo minime difficile erat (pro ea quae pollebat apud gregem suum gratia, non tantum ad aras, verum ultra aras si eius patientia suorum cupiditati par fuisset) impiae principi Eudoxiae negotium facessisse, quae obliqua sua perversitate et scelere nullum respirandi locum illi concederet. Sin autem tantum sit intervallum inter doctrinam nonnullorum theologorum e schola nostro aevo et superiores obedientiae et veritatis demonstrationes, cur non ego conquerar quod nunc desinit esse remedio locus, ubi quae fuerant olim vitia nunc mores sint. Verum est quod longo post tempore administri Philippi Pulchri regis Galliarum querebantur, idque iustissime, quod augendo sacerdotum iura, iura regia minuerentur. Verum etiam esse potest quod a nostrate proditum est, Gregorium Septimum iam extremum spiritum exhalaturum (non sine tacito conscientiae verbere) agnovisse ex minutione laicorum se sacerdotum promovisse gloriam, quod diversis licet in verbis in idem recidit. Omnibus episcopis non eadem erat sententia, qui non obliti observationis illius apud Danielem prophetam, aquas ex fontibus Bethel cum animarum discrimine bibere nihil aliud esse quam sanguinem bibere, tam providi erant ad dissensionis igniculos ex charitate extinguendo quam alii ad accendendos ex ambitione et fastu inane. Nam in eiusmodi caussis non est opus saevientis animae, sed medentis studio. Charitas enim mitis et mollis est, nec inflatur, nec est ambitiosa. Petro sunt duae claves, altera scientiae, potestatis altera, hae itidem ad duas aptantur seras, indurationis videlicet et ignorantiae, et vix quidem inveniamus sine his vel certo harum usu aliquas seras firmiores, vel obices unquam fuisse reseratas. Non est igitur cur quispiam dubitet quin inter tot, tantos, tam pios, graves, et pereruditos episcopos (qui tanquam in acie ordinata confertim semper se stipabunt ad terrendas illas spei deploratae cohortes e Symanchae castris emissas) hae theses labascant, et nonnulli qui ex animi tumore haud facile cederent ignavia animum abiicere adigantur.

Perge ad Partem VI