Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio       

VII.

EINDE repetita fuit particularis cuiusque accusationis probatio, cum ex spontanea Garneti et coniuratorum confessione, tum ex testimonio duorum spectatae fidei, pro tribunali iuratorum, quos Garnetus viva voce loquentes audivit, neque quicquam esse quod contra illos exciperet libenter agnovit.
[2] Hic Garnetus, impetrata licentia ut pro seipso responderet, orationem habuit, et omnia (quantum meminit) obiecta in quatuor partes ita distribuit, de 1. Doctrina; 2. Recusantibus; 3. Iesuitis generatim; 4. Seipso seorsim.
[3] 1. De Doctrina duo prosequutus est. De aequivocatione respondit ipsorum ecclesiam mendacium quodcunque improbare, praesertim vero in caussis fidei et religionis, cum sit illud genius mendacii omnium perniciosissimum, et a divo Augustino in Priscilianistis condemnatum. Imo vero quacunque in caussa mentiri et malum et peccatum esse, utcunque inter octo gradus quos Augustinus facit, illa revera gradus infimus habeatur, ita mentiri ut uni in commodum cedat, quod sine cuiusvis sit incommodo. Illa igitur, quam nos defendimus aequivocatio legitimarum quarundam propositionum usum defendit, mendaciis neutiquam patrocinatur. Fieri enim potest ut quis ab homine, penes quem nulla sit inquerendi authoritas, interrogetur, aut de re aliqua examinetur, cuius cognitio ad interrogantem minime pertineat, et verba caussa quid quisquam cogitat? Quo tempore igitur oportet veritatem dicere, aquivocare non licet, quod si secus sit, licet. Atque ita Augustinus in Iohannem. Christus negavit se scire diem iudicii, eo scilicet animo ut discipulis suis revelaret. Atque ita S. Thomas et alii qui hanc rem tractant, praesertim sub titulo confessionis.
[4] 1. De Romani pontificis in regibus deponendis authoritate, triplicem adhibuit responsionem. Primo quod generalem ecclesiae doctrinam hac de re tantummodo proponeret et sequeretur. 2. Doctrinam hanc de Papae authoritate a caeteris omnibus Catholicis principibus sine gravamine esse toleratam. 3. Quod tamen ad seipsum spectaret, in excommunicatione et depositione principum, inter statum et conditionem nostri regis et aliorum, qui cum aliquando Catholici fuerint, ab eadem religione iampridem defecerint, aut postea defecturi sint, semper se discrimen posuisse. Quod vero ad Simancham aliosque scriptores attinet, quicquid illi de depositione haereticorum definiunt, de illis intelligendum est principibus qui Romanae ecclesiae fidem professi ab illa postea defecerunt.
[5] De recusantibus. Primum ab illis peto ne peculiare aliquod delictum aut crimen meum religionis caussa quoquo modo praeiudicet. Deinde vero quod ad illorum ab ecclesiis absentiam spectat, ubi urgebat attornatus excommunicationem et bullam Pii Quinti praecipuam fuisse caussam et fundamentum istiusmodi absentia, et propterea nunc liberum esse Catholicis ecclesias adire, eo quod Iacobus rex non denuntietur excommunicatus. Id vero minime sequi, facilis est responsio. Arriani enim et Catholici eandem in ecclesiis precandi formam habuerunt, una tamen non convenerunt. Ipse etiam nonnullos novi qui ante bullam istam ab initio regni Elizabethae usque ad illum diem communibus ecclesiae precibus interesse recusarunt, tametsi forte Catholicorum plurimi ante concilii Tridentini conclusionem (ubi hoc a XII viris doctissimis disputatum et minime licere definitum fuit) serio ecclesias adirent. Atque huic rei occasionem praebuit Calvinus ipse, qui Protestantem non modo missae nostrae (in quo idololatriam esse fortasse dicent), sed non precibus nostris vespertinis interesse (quae quidem cum ipsorum precibus prorsus eadem sint) nequiquam licere pronuntiavit.
[6] 3. De Iesuitis generatim respondit, si qui illorum tam detestandae coniurationis conscii esse evincerentur, id quidem esse in hominibus tam sacrae professionis abhominandum. Ipse autem, inquit, cum Iesuitarum nonnullis ea de res egi, qui unanimes pernegarunt.
[7] 4. Quod ad meipsum spectat, tractatio cum Hispano quidem proponebatur. Illa etiam pro pecunia petitio mihi non ignota, quam tamen animo meo iis usibus semper destinavi, ut egeni Catholici sublevarentur. Cum autem in Hispania essent, de parando exercitu consilium coeperunt, quam rem cum mihi communicarint, improbavi certe, addidique id etiam Romae summopere improbatum iri. Fatendum quidem est me ista celasse exemplo Christi, qui iubet si frater deliquerit, corripere, si enim ad se redierit, hominem lucrati sumus. Et tamen ultro fateor leges quae eiusmodi celare prohibent apprime esse iustas et salutares, neque enim principis salus ab alterius conscientia pendere debet. Ita persuasum habeo, si mihi auscultassent, melius cessisse. Quae vero ipsorum sententia, qui sensus fuit in exercitu comparando prorsus nescio. Praeterea in mandata habui a negotio illo abstinere, imo ab illa ipsa pecunia pro pensionibus missa, tametsi ad titulum ipsius regis defendendum fuerat.
[8] Hic sciscitabatur comes Salisburienses, ad cuius titulum defendendum?
[9] Respondit Garnetus, scilicet regis Hispaniae titulum.
[10] Quaesivit ab eo comes Northamptoniae, cur seipsum huic negotio non opposuit, cur non prohibuit, quandoquidem penes ipsum erat. Etenim qui cum possit non prohibet, iubet.
[11] Respondit Garnetus, sibi id facere non licere. Quod vero ad literas missas et in illis quosdam commendatos attinet, se illud crebro fecisse fatetur, prout ipsi commendabantur, neque tamen eorum consilia, aliquando ne personas quidem ipse esse cognita. Etenim Wrightum in cuius gratiam scripserat omnino ne de facie quidem novisse.
[12] Hic comes Salisburienses. Iam tandem (inquit) necesse habeo in mentem tibi revocare quam parum ad institutum tuum tua responsa faciant, eo quod machinationes tuas cum Baynhamo eo tegeres velo ut videri velis te Romam eum misisse ad inhibitionem contra coniurationes procurandam. At tamen tute ipse scis plagam infligendam esse necessario antequam ad conspectum Papae venire posset (talis erat ad praevertenda mala et zelus tuus et illius festinatio). Erat enim circiter XX Octobris stylo nostro eum Florentiam, Romam versus, pertransiret.
[13] Ad haec levem adhibuit Garnetus responsionem. Pergit autem in purgatione sui ipsius, eo quod literas misisset in quibus illorum quamplurimos commendarat, de quibus prius accusatus fuerat. Itaque fassus est se per literas suas Guidonem Fawkes commendasse, scilicet ut in Belgio stipendia faceret. Aliud vero quicquam ipsum conari non praesensit. Quae vero aut Edmundus Bainham aut Catesbeius proponebant, sigillatim non cognovit, Unicum meminit quod superius contra ipsum prolatum, nimirum Catesbeium, ab ipso in genere quaesivisse utrum insontes una cum sontibus trucidare liceret. Quam ego quaestionem (inquit Garnetus) primo putavi otiosam, quanquam postea ipsum aliquod monstri alere revera suspicarer. Atque hinc paucis post diebus Garnetus literas Roma accepit ad seditiones quascunque a Catholicis conflatas, quae pacem publicam violare possint, mature prohibendas. Literas hasce Garnetus Catesbeio communicavit, addiditque ipsum si nolente Papa procederet omnino nihil effecturum. Catesbeius vero abnuit, inquiens se Papae voluntatem ab ipso audire nolle. Et tamen illas ipsas literas generales quas Roma acceperat Catesbeio ostendit. Hic vero respondit quod et Papae et Garneto ipsi (modo auscultare vellet) particularem machinationis suae narrationem faceret, quam quidem postea fecit. Garnetus audire renuit, et semel atque iterum ut de incepto suo Papam certiorem faceret efflagitavit.
[14] Cumque Edmundus Baynham (uti prae se tulit) in Flandriam stipendium meriturus proficisceretur, visum est Garneto ipsum ad Papae ibidem nuntium mittere, aliisque amicis suis commendare, ut ipsum scilicet transmitterent ad Papam de Catholicorum in Anglia statu deplorato informandum, eoque magis ut Papa ab homine laico rerum omnium conditionem intelligeret, atque ut ex altera parte Baynhamus Papam consuleret quam viam Catholicis in Anglia ineundam censeret, quo sibi suisque commodis providerent. Hoc vero semper Baynhamo inculcavit Garnetus, ut ad Papae nuntium ea de re nominis suis mentionem omnino faceret nullam.
[15] Tum vero citabantur duo testes fidei uterque imprimis spectatae, qui colloquium Garneti et Halli Iesuitae clancularum audiverant, nimirum Fawsett vir doctus et eirenarcha, et Lockerson. Fawsett nondum comparens accersebatur, interea Lockerson, secundum formam coram Garneto iuratus, fide sua data asservit se Garnetum Hallo hac verba loquentem audivisse. Precationem meam de fortunato successu actionis magnae in initio Parlamenti mihi obiicient, nec non versus illos in fine precationis additos,

Gentem auferte perfidam
Credentium de finibus,
Ut Christo laudes debitas
Persolvamus alacriter.

Verum quidem est (inquit Garnetus) me de prospero magnae illius actionis eventu preces obtulisse, dicam tamen eo animo sensuque nos fecisse, quod severiores quasdam leges contra Catholicos eo tempore prumulgandas subvererer. Atque haec responsio commodissime satisfaciet.
[16] Garnetus retulit nolle se duos illos viros claros qui colloquium subaudiverunt periurii insimulare, quod viros probos esse agnosceret. Existimavit tamen nonnulla aliter ac prolata fuerint auditu accepisse, tametsi rem ipsam ultro citro ipsorum relationem veram fateretur. Agnovit praeterea se de summa machinatione a Greenwello omnia speciatim audivisse. Greenwellus enim animo perturbato avidoque aliquid detegendi quod Catesbeius una cum aliis moliretur, ad ipsum venerat. Huic respondit Garnetus se quidem ab illo quid rei esset libenter accepturum, verum ea lege, ut neque Catesbeius neque quisquam alius se consiliorum participem esse factum agnosceret. Placuit conditio, atque pater Greenwellus machinationem integram in particulari ei aperuit, quam cum audiverat, seipsum gravissime fuisse discruciatum, noctes insomnes duxisse, ut successu careret subinde precibus apud Deum egisse constantissime affirmavit.
[17] Ad hoc comes Salisburiensis Operaepretium (inquit futurum) est si Garnetus devotionem ea in re perspicue dilucideque demonstraret suam. Quod si secus fecerit, illud in mentem ipsius necessario redigendum esse, ipsum coram dominis delegatis confessum fuisse se de machinatione illa impedienda sacrificia Deo obtulisse, cum hac tamen cautione (nisi ad Catholicorum caussam valde faceret). Neque hercle alio nomine (inquit comes) haec respublica tibi missas et oblationes tuas acceptas debuit. Addidit porro se mirari cur ad ipsius generalem Aquavivam tam de illa coniuratione in particulari quam de rerum leviorum prohibitione non scripserat.
[18] Garnetus languide respondit sibi non licere ista alicui revelare. Arcanum enim erat confessionis, et quam plurimos in extremum capitis discrimen adduceret.
[19] Ad hoc comes Northamptoniae, Illam ipsam, inquit, confessionis materiam quam non ita pridem ad aliorum vitam servandam revelare noluit, nunc denuo revelat ut in periculum praecipitet suam, et proinde priorem ipsius responsum futilem fuisse et frivolam.
[20] Tum vero Garnetus dominis delegatis affirmavit se quidem Greenwello in mandatis dedisse ut Catesbeium ab incepto dissuaderet, quod et factum esse arbitratus est. Quod si die festa omnium Sanctorum Catesbeius ad ipsum venisset, se tantum apud illum authoritate valere putavit, ut persuasus ab incepto destitisset.
[21] Qui fit, inquit comes Salisburiensis, ut Catesbeium singulas coniurationis particulas narrare cupientem audire nolueris, si illam praevertere volueris?
[22] Ad haec Garnetus, postquam Greenwellus ei narraverat quid esset quod Catesbeius moliretur, simulque in memoriam revocarat quid ipsi Catesbeius dixerat, cum primo verbis in generatim conceptis ea de re egisset, se animo quasi attonitum fuisse, sibique tantopere displicuisse facinus ut aegre in posterum vel nominari tulerit.
[23] Euge, inquit comes Salisburiensis, animum hominis intus iam perspicitis, atque ad dominos delegatos conversus veniam sibi dari postulavit ut paucula intersereret de praecedenti ratione, qua in caussa hac gravissima a principio usque ad illam ipsam horam semper usi erant, quibus praemissis ita incepit. Quanquam ab attornato argumenta et probationes tam accurate distributa, tamque perspicue enucleata fuerint, ut tantam materiae congerium aut succinctius contractam aut iuratis (quos alloqui non existimavit esse suum) luculentius demonstratam nunquam audivisset, neque in animo habuerit cum Garneto in theologia aut in doctrina de aequivocatione agere, in quarum posteriori quam strenuum athletam se gesserat, libens agnoverit. Cum tamen ipse ad hanc caussam una cum caeteris delegatus fuerit, quibus post Dei optimi maximi gloriam nihil est antiquius quam omnibus et singulis, quanta et integritate et moderatione usa erat per omnia regia maiestas demonstare, ausurum se aiebat de modo et loco constituto illius iudicii nonnulla commemorare. Quod ad primum. Cum, inquit, nihil sit cui haec nostra respublica infinita, quibus ipsam divinum numen cumulavit, beneficia potius accepta ferret, quam protectioni syncerae illius religionis quae tam diu sub acerbissimis hominum Iesuitizantium tormentis ingemuerat, maximo sibi honori esse libens fatetur se una cum tot proceribus honoratissimis pro iustitiae tribunali assidere, ubi ad Dei caussam tantus honos ex infamia Garneti redundaret, in quem publicus hostis usurpationem tam eminentis iurisdictionis conferre destinarat. Alioquin quis ignorat Henrici Garneti miselli hominis conditionem, ordinariam iudicii formam, alioque in loco inferioris notae et nominis subire potuisse. Atque hinc arrepta occasione comes pios principis affectus erga civitatem Londinum explicandi, eam regiae maiestati tam charam esse, regemque de ipsius honore et solatio adeo sollicitum esse demonstravit, ut oblata hac opportunitate, qua conspicua quaedam Papismi anatomia fieret, e cuius fonte coniurationes istae scaturiunt, commodissimum theatrum putaret civitatem Londinum, quae non solum rectissime camera regni nominatur, verum a rege maximum arctissimumque ipsius gazophylacium habetur, qui quidem nullas divitiarum copias subditorum amori conferendas putat, libentissimeque agnoscit tam ingentem fidelium subditorum numerum pari moenium ambitu nusquam gentium contineri. Cuius et ipse inter reliquos testis oculatus fuerat post obitum Elizabethae foelicissimae memoriae principis, cum ille ipse quamplurimos huius regni proceres et dominos a consiliis sanctioribus (qui quidem non exiguo nobilium et generosum numero stipati erant) comitatus, omnes illos introitu intra civitatis portas eousque prohibitos viderat, donec publice et una voce se cum rege nostro serenissimo victuros et morituros declararent. Ad te igitur, Garnete, inquit, mea se convertet oratio, in te enim luculentissime constat quam horrendae coniurationes sub religionis integumento nefarie delituerint, quod ante hoc tempus vel nude affirmasse Protestanti profecto fuisset crimen laesae maiestatis. Ea calumniantium linguarum iniquitas fuit, qui veritatem mendacii arguere, semper improbe satagerunt. A quibus calumniis, mendacio impudentiaque plenis, adeo sollicite cavet haec respublica, ut tute ipse, Garnete, testimonium perhibere possis, te ab illo tempore quo primum apprehensus es ad hunc usque diem tam Christiane, tam benigne, tam laute et liberaliter acceptum fuisse, ut nemo cuiusqunque demum conditionis et professionis fuerit aliquid amplius desiderare possit. Imo vera fronte affirmari potest pendenti a nutricis uberibus infantulo, neque de salute, neque de caeteris rebus necessariis melius unquam prospectum fuisse. Verum ne hoc, inquit comes, quod assero annon? Ipse dixeris.
[24] Verissimum, honoratissime comes, inquit Garnetus, et agnosco.
[25] Age igitur, inquit comes, si miranda tua de aequivocatione doctrina et obfirmata tua pervicacia in singulis obstinate negandis perpendatur, minime obliviscendum est in eo Dei digitum apparuisse, quod tuum cum Hallo colloquium subauditum fuit. Hinc denim dominis delegatis lucis et probationis aliquid contra te ultro oblatum est, quod alioquin exquisitis tormentis necessario erat eliciendum. Atque hoc quidem in aliis regnis esse receptissimum, hic vero in re praesenti minime factum. Verum ita initam esse rationem in honorem huius reipublicae optime cedit. Ita enim ipse loquebaris, tibique visum est ad extremum vera dicere, cum tanta nube testium teipsum obrutum videres. Quare mihi ad veritatem persuasissimum est eadem opera fateri voluisse te actionis totius fuisse architectum ac occultatorem, nisi regiae maiestati et delegatis placuisset spontaneam tuam confessionem potius admittere quam membrorum distensione aut istiusmodi in eculeo quaestionibus aliquid extorquere. Iamque Garnetum compellans inquit, Quid quaeso, Garnete, animum addidit Catesbeio ut in incepto pergeret, nisi tua primae propositionis confirmatio? Quid Fawkesum confirmavit nisi argumentorum Garnetti explicatio per Catesbeium facta? Etenim demonstrari potest cum ex Winteri tum ex Fawksi confessione articulum illum authoritate optima Catesbeio fuisse confirmatum.
[26] Ad haec respondet Garnetus perperam egisse Catesbeium, quod ex ipsius verbis eiusmodi sensum elicuisset.
[27] Ad haec comes Salisburiensis, Necesse habeo illam qua fretus est confidentiam, quaque (negando omnia) auditoribus satisfacere videre voluit, excutere, in mentem illi revocando quod post ipsius Hallique colloquium coram dominis delegatis et ab eo non quid dixerat, sed utrum nec non Hallum convenerat, quaereretur, rogatus sine aequivocatione respondere, quam pertinaciter (animae salutem testatus) negavit, idque tantis et tam horrendis execrationibus repetiit (inquit comes) ut audientium animis gravissimum inflixisse vulnus videretur. Et tamen quamprimum Hallus ipse fassus fuerat, erubuit Garnetus, misericordiam imploravit, se deliquisse agnovit, nisi ipsum aequivocatio tueretur.
[28] Ad haec respondit Garnetus, cum quispiam a magristatu interrogetur, magistratui respondere antequam testes producantur minime tenetur, quia nemo tenetur prodere seipsum. Atque in protestationem benevolentiae suae ergo maiestatem regiam incidens, et admonitus illius responsionis quam de regum excommunicate fecerat, in qua ad canonem nos sanctorum seipsum retulit, Iacobum regem nondum excommunicatum esse succincte respondit.
[29] Rogavit comes Salisburiensis ut aperte et sine fuco ageret (id enim in praesenti maxime opportunum), hoc posito, quod Papa per sententiam orthodoxam Magnae Britanniae regem excommunicaret, putaretne subditos ad obedientiam praestandam obligatos?
[30] Ad quod obmutuit Garnetus, unde quid in hominis mente delitesceret auditores facile perspicerent.
[31] Ab hac re transitione usus, obsecrare coepit quandoquidem fassus fuerat se duo brevia aut bullas a Papa regnante Elizabetha accepisse, quorum authoritate Catholici successori alicui (qui morem Romanae ecclesiae non gessit) adhaerere prohiberentur, ut regia maiestas illud benigne candide interpretari vellet. perpaucis enim Catholicis reginae tempore illa brevia ostenderat, cumque Papae sententiam mutatum esse intellexerat, illa in ignem coniecit.
[32] Ab hoc responsum est, verisimile esse Papam tum demum sententiam suam mutasse, cum rex secure in suo solio sederet, et Garnetus cum sui similibus propriae impietatis stimulis urgeretur. Atque hinc, ut Catesby Percio praedixerat, consilium ineunt de coniuratione ista quae uno temporis momento omnia consumeret.
[33] Nonnulla hic interseruit Garnetus, se coniurationi per pulverem fulminalem haudquaquam assensum praebuisse.
[34] Cui respondens comes Salisburiensis inquit, Garnete, te coniurationi isti minime consensisse vel ex unico praeter simplicem negationem tuam argumento, quod cuiuspiam quoquo modo affecti mereatur fidem, velim ut expedias. Garnetus autem ne verbum quidem.
[35] Attornatus generalis, ut sigillatim Garneto responderetur hunc in modum verba fecit. 1. Quod ad aequivocationem, verum quidem est specie tenus mendacium et periurium condemnare videntur, quod si secus fecerint, ipsorum scelera essent in medio posita, omnibusque essent exosi. Verum quae condemnant mendacia periuriaque aperta sunt et hiantia. Mendacia autem secreta, periuria clancularia, falsa testimonia (quae maxime detestanda) quaeque neque defensionem neque exemplum habent, approbare videntur. Quod si in aliis ut plurimum non probent, at in semetipsis et sui similibus atque secum coniuratis et probare volunt et defender, praesertim vero cum ad conatus suos perficiendos illis usui et adminiculo esse possit. 2. Quod attinet ad importunam et violenta tyrannide sibi arreptam in regibus suo solio deturbandis Papae potestatem, neque est universale ecclesiae iudicium ab omnibus receptum, ut ipse asserit, nec omnes principes, alioquin Romanae fidei acerrimi patroni, aequo animo pertulertunt, ut legenti facile apparebit ex tractatu Gallico Gallorum regi dicato de Iesuitica societate intra regni Gallici terminos non readmittenda. Quod autem Iacobum serenissimum regem nostrum ex hoc numero insinuando eximere videri velit, nunquam poterit iniectos illos distinctionis pontificiae laqueos declinare, quin de iure, etsi non de facto, communione ecclesiae abscindatur, quanquam et ipsi penitus habeamus cognitum Papam quotannis solere semel omnes omnium gentium haereticos de facto anathematis sui fulmine ferire. Ubi vero illorum factum, qui publicos ecclesiae nostrae congressus aversantur, longe petitis Catholicorum exemplis tueri conatur, ut qui Arrianorum liturgiae ac officiis in templo sacris se noluerint immiscere, praecipuum (si quis alius) Christianae religionis articulum funditus obtuentium, ad rem haud quaquam facit. Nec quidquam iis nobiscum obtingit simile, quibus nullam, vel ipsi adversarii tam horrendae impietatis blasphemiam aspergere possunt, nec vel comminisci quidem. Quod ait Garnetus se probe nosse quosdam qui, pontificis bulla nondum audita, templa nostra adire noluerunt, suam fortasse obtinet veritatem et uno et altero, iisdem quibus ipse, pontificiis artibus avocato. Caeterum in eo quod synodus Tridentinae proferat sententiam, ac si per illam tota controversia esset definita, atque inde concludat ut primum concilium est ad exitum perductum, singulos Romane Catholicos, Anglicanae ecclesiae precibus pro more interesse protinus recusasse, perperam hallucinatur. Ultima enim illius concilii sessio anno salutis 1563 habita est, qui Elizabethae principis numeratur quintus, cum et ipse ante demonstraverim, et firmissimis argumentis probaturum in me recipio. Nostrates Catholicos, rei divinae celebrandae in templis frequentes interfuisse usque ad annum reginae Elizabethae decimum novum, qui illo concilio annis aliquot erat posterior.
[36] Ipsius Garneti personam quod spectat, ubi primum respondet coniurationem illam de sulphureo sive fulminali pulvere auriculari confessione sibi fuisse cognitam, in eiusmodi negotiis locum habet quae non laudantur nisi peracta. Aliter enim (ut primo occurram) Greenewelli confessio non erat sacramentalis, quia confitentem non poenituit. Imo ipsius suo chirographo aperte significavit hanc machinationem sibi communicatam non ut aliquod crimen, quod reprehenderet, sed de exequendi ratione suum consilium adhiberet. 2. Res erat inter deliberandum diu et varie agitata, nec dum peracta. 3. Greenwellus nihil aperuit de seipso tanquam authore, sed de Guidone Fawkes, Percio, Catesbeio, Wintero, et reliquis, qui cum non essent confitentes, eos saltem palam detegere ac proferre debuisset. 4. Ad statum reipublicae incolumem servandum, ut potuit, ita eum oportuit ipsum facinus indicare, etsi nomina silentio praeteriisset. 5. Catesbeius rem ei universam exposuit extra confessionem, cum diceret sibi pariter licere regem regno iam eiicere, atque ante exclusisse. Utcunque demum se res habuit, crimen cum esset laesae maiestatis iure municipali debuit in lucem proferre. Ubi vero negare non erubescat Garnetus se primarium istius coniurationis extitisse authorem et architectum, tantumque tale quidpiam fando accepisse, contrarium prorsus meridiano sole clarius est, cum ex sua ipsius confessione quam prae manibus habemus, agnita, tum ex eo confirmatur quod Catesbeio animum induxerit, et licitum et meritorium esse, et pro fausto successu apud Deum frequenti voto egerit. Quod profecto aliud et multo est atrocius, quam si nefarium istud tantummodo iniisset consilium aut assensum praebuisset. Velim praeterea ut illud in mentem revocet, Qui non prohibet quod prohibere potest, consentire videtur. Potuit Garnetus (quod minime praestitit) Greenwellum de sulphureo pulvere colloquentem authoritate sua ab incepto opere abducere, quod tamen Greenwellum ad quandam indies maturitatem perducere est molitus, eoque tandem patefacto rus proficiscitur, ut seditionis faces accenderet populumque ad arma in regem excitaret. Quod sine dubio nunquam fecisset si Garnetus prohibuisset. Adeo (inquit) oratoris illud commode possim usurpare, Cui adsunt testimonia rerum, quid opus est verbis?
[37] Addidit praeterea attornatus regius Garnetum primo literas transmisisse in gratiam Thomae Winter; deinde pro Christophero Wright, tertio pro Guidone Fawkes, tum pro Edmundo Baynham, demum vero pro Catesbeio, ut equestri turmae praeficeretur. Garnetum porro Infantae devotum suis brevibus in vulgus sparsim disseminandis secum animo versari quo pacto regi aditum intercluderet, nisi prius intra sui imperii fines Romanam fidem tolerando admissurum se ac defensurum iuramento solenni obstringeret.
[38] Attornatus de clandestino Garneti et Halli colloquio dicere aggressus asseruit illos tot verbis ultro citroque habitis ne quidem Deum nominasse, sed ut primum convenere prius Hallum verba facere exorsum, quem deinde Garnetus ita excepit. Quendam sibi in suspicionem venire (cuius nomen commode audire non poterant qui huic excipiendo sermoni clam erant constituti), per quem contra ipsos aliquid in publicum emanarit. Aliter tamen fieri posse dixit. Agnovit enim se suspicionibus plus nimio indulgere. Schedulam quandam a Rookwoodo ad se datam fuisse refert, qua certiorem eum fecit Greenwellum mare transmisisse, et alteram unde sciret Gerardum ad Iesuitam Parsonum mutato solo commigrasse, dominam Annam (scilicet Annam Vaulx) in urbe etiam adhuc morari. Multa etiam alia eodem colloqui inter se contulerunt.
[39] Aderat iam Forsettus, qui iuratus asseruit universam examinationem modo exhibitam resque in ea memoratas esse veras. Adiecit praeterea et ipsum et Lockerum, quanta fieri potuit diligentia ac bona fide, quae ex Garneto et Hallo audiverant adnotasse, in examinationibus nihil mandasse scripto quam illa solum de quibus utriusque codicis consensus et tenacissimae memoriae in unum conspirarunt, nonnulla autem maioris momenti in examinationibus fuisse omissa in quibus ipsorum notae non undique convenirent.
[40] Altera literarum quae vino Hispanico conscripta in medium fuit prolata, unde constabat manifesto Garnetum et Hallum ad occultum hoc colloquium furtim convenisse. Cum attornatus regius diceret necessarium atque urgeret simul aequivocationem Garneti, qui aperte est professus cum Tesmondus, alias Greenwellus, ei retulisset de horribili infernalis illius pulveris fragore, quis protectoris officio fungeretur, addidisse etiam proceribus regni tunc superstitibus fore liberam eligendi optionem. Attornatus deinde alias vino scriptas Hispanico indicavit, ad Sayerum missas (alio nomine Rockwood), presbyterum tum custodia apud Gatehouse detendum. Sed de hoc ante uberius est dictum.
[41] Hic attornatus seriem orationis suae amputavit, cum comes Northamptoniae Garnetum hunc in modum affatus est.

VIII.

TSI mortalium reperiatur nemo qui quam ipse minus libenter, cuius sub imposita gravissimae calamitatis mole ingemiscenti, in tam immenso malorum culmulo, vel tantillum oneris adiiceret, et gravatis (quod aiunt) adderet gravamina, cuius meae innatae mansuetudinis testes oculati adsunt plurimi, ut tamen, Garnete, hodie agitur inter regem mihi religiosissime observandum, ex cuius spiritu (ut ille scite refert de Alexandro) nos omnes spiritum ducimus, et te, qui animo tam sedato et alacrio coniurationi huic latius in dies per incrementa quaedam grassanti viam aperueris, ut idem ille intercluderetur spiritus ante illum diem quem Deus naturae ordine caelitus praefinivit inter ipsius maiestatem et tuum errorem, aequabilem illius in administrando moderationem et ementitos tuos colores, inter integritatem tuamque umbratilem illam sanctitatis speciem. Cuperem sane ut ex ore cuiuspiam alterius conditionis et ordinis elumbia tua responsa denuo resonantia posses audire ut rectius et aequabilius de te et tui sceleris atrocitate statueres quam hactenus statueris, aut metu distractus aut praeiudicio abreptus, aut (ut tecum loquar, qui verbis ad causam aptioribus uti nequeo) tanta nube testium es oppressus, qui uno ore, uno animo te audaciae convincunt proiectissimae.
[2] Libens agnosco neminem unquam tanti reum sceleris sibi consultius prospexisse, ne quam vel minimam enucleate probandi materiam et quasi ansam nobis ad hoc delegatis praeberes, nunc pierando, primum cum de confessione Halli tui esses interrogatus, tum nugatorie dissimulando cum quaereremus de loco congressus vestri (in morem vanelli qui longissime a nido lugubrius vocem edit), hic acriter expostulando, illic solertissime aequivocando, artificioseque omnia convolvendo. Nihilominus ad manu sat superest, quo consutas tuas technas facile excludamus, et regiam maiestatem suae dignitati sartam tectam conseremus, quia magna est veritas et praevalet.
[3] Illae dotes tuae praestantiores, si in natura seorsim sua expenderentur, misericordiam potius commoverent quam humanitatem exacerbarent. Quorum enim quemque non ad placabilem quandam animi facilitatem redderet propensum tanti viri interitus, si vultum intueamini et gestum, summa cum moderatione et solido iudicio? Quibus tamen singulis hoc in tempore postpositis, in id unicum cum Decio illo Liviano toti incumbimus, ut quem vos obrutum reliquistis ignem, qui velut ex apparato, novum aliquando daret incendium, opportune extinguamus. Quapropter ne ego videar inani verborum strepitu aerem verberare, tuas ad illa, quae solidissime obiiciunter solutiones, excussa sophisticae captionis larva, ut praeiudiciis ora obstruantur, et rumores qui emanarunt in vulgus consopiantur, enitar quantum potero ad veritatis et rationis trutinam examinare. Quid enim aliud sunt omnia responsionum tuarum diverticula et elabandi artes adeo affabre confictae, quam ut ille olim caupo de suis, quae paraverat, esculentis coram hospitibus libere est confessus, tantam ferculorum diversitatem mirantibus (ex suilla quidem carne constare omnia, sed ad speciem varie interpolata), utcunque artificio velut culinario eadem accuratissime concinnaveris.
[4] Binae illae Papales bullae (quo nomine tauros nostra lingua vocamus) regnante dudum Elizabetha in hanc insulam transmigrabant, ut mugitu suo vitulos ad unum omnes convocarent, qui, regina ad suam senectutis appropinquante, iunctis viribus agmen instruerent, tuis, Garnete, pascuis sunt saginati, vel (quod dicam verius) quia in publicum prodere nec lucem conspicere auderent, etiam te fatente, ad praesepe tuum vescebantur. Igitur, serve nequam, ex ore tuo te iudico. Et qualem (quaeso) iam meditaris responsionem? Scilicet consilium cum paucissimis simile communicatum. At tanto sane perniciosius quo enim plures sunt consilii participes, eo latius subinde serpit et patet. Testis tamen experientia satis sit ipsa locuples, quos haberi tu cupis perpaucissimos, seditiosorum omnium fuisse primipilos, qui si tranquillius paulo et moderatius tempus expectassent, et homines nimium efferati se ipsos aliquanto diutius cohibuissent, in nupera hac fulginosae tragoediae catastrophe partes sibi palmarias vindicassent. Bullas sive tauros illos ais te authore, ut victimas, ad ignem esse immolatos. Non prius tamen quam bonus ille regis Iacobi genius illis iugula praecidisset, et vis prope maxima earum emortua iam tandem in fumos abiisset, et praeclusa probabilis de futuro subsidio expectatio spem omnem penitus praecidisset. Cui enim usui elingues istae belluae vobis esse poterant, ut certissimum et exploratissimum regi titulum intercluderent, quem coelum multo ante designaverat, orbisque terrarum confirmaverat? At quid istis immoror, qui caussam ipsam et fundamenta intueor? Ego valde miror quis te instituet moliri iniquissima ut inde bonum eveniat, interea nihil facientem quid omnia omnium gentium iura et supra omnia, ea potissimum quae domi nostrae sunt sancita, quid demum universi populi et respublicae de illorum senserint perfidia, qui veteratoriis hisce instructi artibus id unum meditentur, ut futuras imperiorum successiones haereditario iure debitas intercidant.
[5] Cum literis illis urgeris, propria conscriptis manu et per Thomam Winter ad patrem Creswel datis, qui ad expugnandam hanc insulam tum temporis omnem navabat operam instruendo exercitui, et pecuniae in commeatum et militiam stipendia comparandae, quo magis expedita et fatalis nostro tincta sanguine triumpharet laniena, refers tu fuisse quidem viros commendatum, non tamen coniurationem.

Spectatum admissi risum teneatis, amici?

Quasi vero aliud internuncius praeter ipsam coniurationem in isto legationis officio sibi habuerit demandatum! Ac si tu, Garnete, tum magister in Israel et rector chori, aut voluisses profecto, aut quid illi molirentur potuisses non intelligere, ac si probabile cuiquam esset verum ea authoritate et merito (quali inter ipsos haberis) schedulis omnino puris tam pueriliter chirographum affigeres, quodque supersit reliquum, hominis tam furiosi animo inflammato et arbitrio committere. Quasi in ista (quam nunc premo) accusationis particula peculiares aliorum confessiones (ut tuam tacitus praeteream) vestigia haud leviter impressa, sed ob oculos illustria, non potuerint, quae tuam (ne fraudi nobis esse possit) futilem in comminiscendo vanitatem, vel sibi ipsi varie repugnantem, apertissime loquantur. Coniurationem fuisse initam, eamque te non latuisse fateris libere, sed non ad conscribendum exercitum. Tibi dicis compertum quod pecunia sit eroganda, sed quae (ut tu scilicet opinando es assequutus) sublevandis Catholicis tota insumeretur. Ita Catesbeius, Winterus, caeterique eodem coniurationis foedere devincti istam necesse est suae reticentiae obtendant rationem, quia tui erga principem Elizabetham studii et fidelitatis eos persuaserat coniectura. Aliter enim certo sum persuasus ut exequendi modum, ita quem potissimum spectarent finem tam spei firmamenta quam sociorum nomina eosdem voluisse in perspecta toties integritate tua non haesitanter deponere, cum praesertim animis secum ipso recolent quam fuerit arduum et difficile, adeo vastae suae cupiditatis compotes evadere, nisi tu et authoritate et industria tu promovisses.
[6] Aliquanto post Wrightus eodem prorsus modo et pari celeritate, tuis literis in ipsius gratiam conscriptis, in exteras ablegatur ditiones, qui susceptum prius a Wintero negotium strenue sustineret, quod nunc humi iacere et animam quasi trahere inceperat (ex quo languidius et remissius Hispanorum ingenium conditiones pacis contrahendae obtulit) ut nullam temporis iacturam pateretur, nullum non moveret lapidem, qui ictu suo collisam florentissimam huius politiae concordiam violaret. Quae fuerint huc delata sanciendi foederis postulata singula ad tui cerebri calculos sunt revocata, literae tuae omnes pervagatae regiones terebantur manibus, tu molitionibus perditorum civium quibuscunque facem praetulisti, et tuus demum quem hauris spiritus ad seditionum omnium gubernacula sedit et quasi animam infudit. Quod si obtestationibus tuis frequenti aequivocationum adminiculo fultis suum pondus et momentum adsit, per longissima temporum intervalla ad hunc usque diem, animus tuus (qualis bonorum pastorum esse debet) sua se patientia est consolatus ad absorbenda quaevis asperrima paratissimus, tui affectus admodum sedati et ad obsequium praestandum exquisite compositi, tua consilia integra, et quodam innocentiae nitore convestita. Caeterum ut imposturas tuas ad vivum resecem, animadvertendum quod cum Angliam invadendi expectatio frigescere sensim, et ex oblata pace collabi iam inceperat, vehementissimaeque auxiliorum petitioni facta in Hispania responsio ex animi votis non successerat, si cui novo sceleri hactenus intentato domi manum admoveras, sine omni ab exteris auxilio aut consilio perfici debuisset. Eum ipsa malitiosorum invidia ab omni spe derelicta extremum ita spiritum duxerat anhelantem, ut nec rosa solis iam tum Hispania deserente, neque iscobah, comite Tironio poenas humillime deprecante, neque intra proprios regni fines subditorum dissidia (extinctus facile contentionum facibus) opere tum aegro et emorienti vigorem aliquem et animum afferre poterant cum tu (Garnete) perduellis, abstersa omni leprosa coniurationis anteactae macula, lenitatis mente contrectaveras. Ita (quod cessit in proverbium) canis ad vomitum es reversus, et quodnam quaeso lavacrum poterat illius hominis sordes eluere, qui (uti recte monet Ecclesiastes) iterum tangit mortuum? Catesbeius enim opinione fluctuans te ex cuius ore pendebat adiit, ac si Mahometes suum Sergium (neque enim personas sed rem ipsam nunc perstringo) a quo edoceretur utrum urgente temporum iniuria fas sit salva conscientia aliquod egregium in se suscipere quod religioni Romanae in rem esset, utcunque fuerit verisimile. In pluribus qui sunt nocentes, nonnulli simul rapiantur ad interitum innocentes. Vir quovis modo religionis cultor, sive in suo ordine moribus integer existimaret saltem presbyterum et Iesuitam (qui titulus non perniciem, sed salutem prae se fert), imo Iesuitarum apud Anglos superiorem, de tam immani scelere interrogatum, quam primum voluisse ab unico sacrosancto Dei oraculo quid agendum esset salutariter erudiri. Ubi facile occureret intuenti Deum pro sua misericordia statuisse iracundam Sodomis manum in suum sinum subducere, idque in gratiam decem iustorum facere, si in tanta reproborum colluvie vel totidem reperirentur. Prudentem in Evangelio oeconomum, secum animo reputantem quam esset laboriosum tritico ad maturitatem succrescente a zizaniis seorsim separare, famulis dedisse in mandato ut colligendis zizaniis abstinerent ne simul triticum eradicarent. Veteres ecclesiae annales evolventi constabit pios episcopos sub ipsis religionis primordiis supplicia rescindendae Priscillianorum haeresi decreta per aliquod temporis spatium consulto protraxisse ne Catholici cum illis una perirent. Etiam didicisses Mediolanensem olim ecclesiam Theodosio imperatori vertisse crimini quod insontes simul cum sontibus trucidasset. Tu vero, Garnete, proculcata divini canonis cum authoritate, tum ecclesiae primaevae exemplis, illam nobis excudisti responsionem (de qua non sine aliquo horrore cogito et etiamnum dicere contremisco) si quid hinc ecclesia non mediocris perceperit emolumenti, licitum fore et aequum tollere e medio universos.

Tantae animis coelestibus irae?

[7] Garnete, nolo mihi succenseas, si iisdem verbis te perconter quibus clarissimus ille olim imperator perduellem est affatus in causa, si huius conferatur atrocitati longe inferiori. Quid facit in pectore humano lupi feritas, canis rabies, serpentis venenum? Quod autem animum tuum suae recordationis aculeo lacerat iam tandem et cruentat (si cupias in illius filiis percenseri, cuius insignibus et nomine gloriaris) istud est, institutionem hanc tuam et disciplinam fuisse adeo confidenter traditam, et tanta digestam celeritate, et in succum et sanguinem conversam, quia ex tui praesertim pectoris scrinio et ore exciderat (scientia enim, uti meminit propheta, a labiis pendet sacerdotis), ut Rookwoodus, Batesius et alii, qui vel ad ipsum operis tam atrocis nomen totis cohorruissent artubus cum prima iacerentur fundamenta, per unius tuam assensionem, utique hominis gravissimi et literatissimi velo obtentam, omnem vacillandi materiam mentibus suis illico ereptem agnoscerent. Et Catesbeius, qui in rebus ad animae salutem lubrica et huc illuc tortuosa quorumdam ingenia probe intellexit, tuae assensionis usus est argumento, veluti quodam incantamento quod cacodaemones tum excitatos intra circumsciptum conspirationis gyram retineret. Tuum solius diploma (quod utinam dum communi istius lucis fruare beneficio, saepe et serio contemplando ob oculos proponeres) nonnulli ut basin solide fundatam collocarunt, in qua de reliquo extruendae coniurationes aedificio conscientiam misere occaecatam defigerent, non dico ad praeproperam corporis aliquando interituri perniciem, sed animarum quoque et salutis aeternae dispendium, nisi religiose veram egerint poenitentiam, quae per oblatam in cruce Christi promerentis hostiam oppignerabit certam cordibus fiduciam in quacunque hora peccator ingemuerit. Licet enim Christus summa perfunderetur laetitia, se ex illis omnibus quas in suam curam tradiderat pater ne unam amisisse, et in mundum venisse ut salvum faceret, non ut perderet, tu aequum censabas omnes eodem fatalis exitii sepulchro confundendos. Hic scilicet ille tuus est charitatis ardor inflammatus.
[8] Quispiam fortasse quaestione aliqua ex opinato et subdole proposita, subtilem et acutiorem aliquando (fateor) accomodare responsionem, qui interim nihil prorsus mali secum mente agitaret ne quidem vel per insomnium. Sed tu, Garnete, alter ab illo, qui teste tuo ipsius chirographo, absque haesitatione palam confiteris, ex hac illius interrogatione derepente facta de nocentibus et innocentibus, grave aliquod facinus illos aggressuros, te plurimum subvereri. Quid ergo dubitas ne feceris. Catesbeii animum, agellum luxuriose admodum foecundum fuisse videtur ut herbas male olentes et noxias ubertim et subito profunderet, qui obfirmatae securitatis et confidentiae semina a te inspersa tam cito receperit. Enimvero fulminalis illa coniuratio, quae mense Ianuario vix aut ne vix embryo visa est, Martio protinus subsequenti formati foetus naturam induit. Imminente tum Decembri, spiritum accepit vitalem, cum subterranei illi fossores per murum firmissimima agere cuniculos inceperant. Non multo post te certiorem facit clanculum Catesbius quid moliretur, quos hactenus fecerit progressus, quam tum probabilis spes sibi affulserit de foelici partu et exitu laborum ad voluntatem affluente. Atque hac potissimum de causa te sciente et curante Guido Fawks mare traiecit, ut Guilielmum Stanleium virum ordinis equestris opportune conveniret, de copiis belli subsidariis propius maritimas partes quam primum deducendis, quae is opus fuerit, funestae huic celebritati taedas praeferant. Et quo tandem quaesito fuco, hac muneris Guidoni Fawks delegati culpa te expedis. Hanc nimirum in te solummodo suscepisse provinciam, ut tuis literis non aliquem proditorem sed virum militarem commendatione tua honestares. O inauspicatam coniurationem, quae sortis tam deploratae sibi accersat advocatum! Cum ipse Guido nihil minus quam dare malitiae nomen cogitasset, ut qui fulminalis pulveris iam statim accendendi partes sibi susceperat. Hac autem voluit uti secessione, ut sua absentia sceleri diem ex die expectanti velum obtenderet, et oculos perspicacissime intentos facilius declinaret, qui non ita disiuncti illius cum aditus tum exitus accuratius observassent. Vel me silente res ipsa loquitur. Confessiones sunt directae et scelus intentatum meridiana luce clarius extat. Omnes tuae deliberationes, vel conscriptae vel (ut Hieronymi utar verbo) scorpionis manu sint interlitae. Sub poena tamen anathematis credere necesse est per integrum hoc temporis decursi spatium te charitate fuisse, quia toto hoc tempore (quod animus horret meminisse) sacrae corporis et sanguinis Christi synaxis particeps esse non extimueris.
[9] Atque ut responsiones enucleatius paulo excutiamus eas quae ad fulminalem spectant molitionem, omnium quas terrarum orbis sustinuit hactenus aut sustinebit et longitudine et latitudine extensissimam, negare quidem, Garnete, nullo modo potes quin facinoris obeundi ratio ex ore Greenwelli (inter confidendum, ut ais) sit tibi denuo renunciata, quae in Catesbei de innocentibus quaestione ante erat proposita, tuae fuerit institutionis et disciplinae fructus, et axioma quodam singulare e tuis deductum fundamentis. Cum te tandem percontemur, quid causae impulerit stratagema istud et maiestati regiae et reipublicae adeo pernitiosum alto silentio sepelire, ut nec regi significaris tanquam praecellenti (ut loquar cum apostolo), nec cuivis magistratui potestatem sub eo vicariam exercenti, protinus te confers ad inanes confessionis latebras, refugii portum, ad speciem solertissime (ut putas) apparatum, ad quem tamen aliquanto tardius es provectus, quam ut notitiam quae prima tibi per Catesbeium est delata excusare valaeat, cum et ipse nobis prius feceris testatissimum.
[10] Non est mihi animus prolixius disserere quo pacto suum recte gesserit officium confessor, aut quam retegendi libertatem iure sibi possit assumere, ut sua principibus vita servetur incolumis et dignitas illabata, quae alioquin tenebrionis spurcissimi furore ad audendum quidlibet proiecto et ignorantia plusquam stupida certo exitio destinetur. Hoc autem mihi constat exploratissime ob longe minoris momenti negotium, imo ab crimen non ita atrociter immane et nefarium, quod est istud in regem simul et rempublicam in Constantinopolitana ecclesia annis multo retroactis confessionem vulnus sibi gravissime inflictum per aliquod saecula indoluisse. Absit enim ut tanti ponderis machinationes filo tam tenui et ancipiti appenderentur. Sed ego excusationem hanc de tenera ac molli in hoc confessionis opere tua sententia facile possem diluere si in controversiam vocarem utrum istud colloquii genus omnino fuerit confessionis nomine honestandum, Contra defensionem enim tuam diserte et quoad verba categorice prolatam, sed aequivocationis adminiculo belle sustentatam, argumento uti videor verisimili, quod cum genibus aliquando flexis in humum inclinares, mox hinc inde obambulares, cum coniuratio sine discrimine confessioni admisceretur, non ut conscientiae solicitae et afflictae quicquam afferret allevamenti, sed ille ad opus strenue et alacriter peragendum instrueretur, cum Greenwellus nulla mora interposita absolutionem receperit, quae omne dilationis perfugium excludit, etiam Greenwellus, vera si haec statuatur confessio, impudentissimi in spiritum sanctum mendacii argueretur, qui (quod nobis, Garnete, nimium cupis persuaderi) sponsione facta est pollicitus (quantum in sua situm potestate) reliquos consilii participes ab incepto deflectere, quod nihilo secus (ut liquido apparet) intentis industrae nervis usque promovit, imo etiam tu, cum coniurati satellites vasa conclamarent. Ita infero, quod licet haec Greenwelli narratio inter confitendum fuerit exprompta, nequicquam tuis favere partibus, qui eam ipsam a Catesbeio, quem fidelissimum amicum in oculis unice ferebas, prius intellexeras. Si vero confessio non sit censenda, violatae fidei an quicquam poterit adiumenti afferre aut praesidii? Sed quid opus est per aranearum telas leviter contextas lucem intueri? Tuae machinationis universa fabrica (qui reticendo istum latere voluisti, quod ab altero didiceras, et astute singulis occultari, quod tacito suffragio effectum peroptaras) nobis clarissime loquitur, tua consilia tam aequabili taciturnitatis cursu circumferri, ut si quando in publicum emanarent, homines potius cautam solertiam demirarentur quam fidem collaudarent.
[11] In eo quod argumentis vel ipsa luce clarioribus tam futiles obtrudis responsiones, aut Gygis annulum in opem implores necesse est ut oculorum nostrorum aciem fugiat facinorosa tua temeritas et perfidia, aut aliquam captu nostro nimis obtuso et intelligentia imbibas opinionem, qui adeo exiliter contextis sophismatum involucris posse perstringi et illudi speras. Etsi enim prae se tuleris ipsam coniurationem (ut primum est in tuum sinum deposita) excruciatum diu et luctantem animum valde pupugisse, frequentem ipsius memoriam spiritu intus contorto soporem excussisse, effusis coram Deo precibus et lamentis gratiam caelitus praevenientem devocasse, Greenwelli operam ad designatum facinus fragendum protinus efflagitasse, tu tamen per integros tot dies, idem malum altiores agere radices lubentissime passus est, tu laborem hoc in scelere subeuntibus praesto eras, tu literas serio vehementes ad Baldwinum simul et Creswellum misisti, ut suppetiis quibus possent maximis opportune succurrerent. Tu solenni precationis formulam Catholici pro auspicatissimo suscepti negotii eventu praescripsisti, tu quasi in specula constitutus, dum duabus primis dimensionibus capitis aenei a fraterculo Rogero Bacone olim fabricati, tempus et, tempus erat, anxie horas observasti usque dum tempus (quod omen avertit, cui gratias, Deus) tertium praeteriisset. Alteram tu semper aurem arrectissime patentem et displosioni intentam praebuisti, pari certe usus insimulationis vastitie ad negotium hoc pulveris fulminalis conficiendum, qua Carolus Quintus ad Papam custodia detinendum, quadam sanctione per omnes imperii suis fines edicta ut vota haberenter publica pro eodem rursus in libertatem asserendo, quem ipse in carcerem detruserat et detinuit. Quivis tui calami ductus vel minutissima (si quid minus) ora tui vocula regis et reipublicae salutem tueri potuit intemeratam (dum te et conscientia discerptum et in somnis noctu exagitatum falso conquereris), et multo causae tuae uberiore cum fructu quam obnixe provehere contenderis, quam istae unquam insidiae perduellionum afferre poterant. Verum et illa mollities tua et meticulosa ad prodendum tarditas est isti non dissimile studium officiose pium Catesbeium a suo proposito dimovendi, cum in Warwicensem comitatum se reciperet, quo nunquam proficisci prius statuit quam dolo parlamentaria fragore fulminis infernalis subruta procella diffugisset. Credibile est obiectum alicuius inexpectati eventus cogitationem acrius solito et vehementius mentem tuam exercuisse, quod idem Caino, Achitopheli, et Iudae domini sui traditori multo ante contigit, et ex ipso Dii verbo ratio depromitur luculenta. Quod sum sit timida nequitia, condemnationi suae dat testimonium, et semper praesumit saeva perturbata conscientia. Reportante tamen Satana victoriam, illius etiam angeli suo muneri non desunt.
[12] Ut eo tandem revocetur unde est exorsa, orationem ad te, Garnete, nunc convertam sigillatim nonnulla percensendo, quibus Satanas stupendum in modum et praepostere in ultimo hoc pulveris fulminalis opere conditionem pristinae naturae propriam permutavit.
[13] Post primi parentis lapsum haec est a Deo serpenti inflicta maledictio, ut super pectus suum gradiretur, nunc autem instat falconis expansis alis ad supremam usque aeris regionem, et inter ignita meteora conspicimus evectum. Altera supplicii pars fuit ut pulverem de terra lingeret, ex quo tamen Sodoma usque in cineres sulphure redacta sunt, et uxor Lot in salis statuam conversa (materia affabre coagmentata, qua Satanas in hac igniaria officina uteretur), non obscure constat serpentem ab esu pulveris (quod opus et parum est insidiosum et omnium oculis quasi versatur) ad nefarium aliquod scelus multo solertius commoliendum, scilicet ad pulverem fulminalem imbibendum et exhalandum se contulisse. Serpens tum calcaneo struxit insidias, nunc capiti a quo reliquae corporis partes spiritum sibi attrahunt. Quastione tum ad speciem modesta Evam est egressus, cur praecepit Deus? nunc ombfirmata pervivacia in assensum pertrahit, praecipit Deus. Illius tum verba quaedam praeludia foelicitatis et solatii splendida prae se ferebant, nequaquam moriemini incussere simul nunc omnibus terrorem, moriemini. Tunc temporis Satanas sanctae paginae contextum rodendo tantum vellicavit ut mus ponticum, sic Martionem Teretullianus dixit. Nunc vero de tollendis e medio principibus aequivocandi rationes et firmamenta e sacris scripturarum fontibus, scholasticorum authoritate egregie stabilitata, nobis vel nolentibus propinat. Satanas tum Christum in summo montis fastigo magnificis omnia dandi praemiis pertentavit, atque nunc magnum omnipotentis Dei, cuius vices obtinet, legatum importune sic adoritur, auferam tibi omnia, vitam scilicet et dignitatem, sed e penetralibus ubi Christus non est, ut euangelista nos edocet. Dracontis (an Apocalypsi) non ulterius excrevit ambitio quam ut tertiam stellarum partem cauda sua pertractam e coelo in terras deturbaret, vero et sui asseclatum conatus eo nunc collimarunt ut solem, lunam, et stellas cum e camera stellato, tum <e> parlamento funditus tollerent, ut nullius ita posterum lucis radius bene merentium studiis affulgeret. Regnante Saule adeo se modeste gessit Satanas ut illusionum de oraculorum praestigias aliquandiu tenebris obvolutas cohibuerit, donec ipsae prophetarum visiones et ostenta ad exitum suum perducta senescere viderentur. Nunc autem Mosem etsi habeamus et prophetas, et firmiorem prophetico sermonem, inter purpuratos tamen nequissime perbacchatur, et inaudita fundit oracula. In ecclesiae Christianae primordiis vel ipsum Christi nomen ad Satanam propulsandum invaluit, et homines daemoniorum incursibus misere obsessos in sanitatis libertatem vindicandos. Si posteriora vero haec et deteriora mundi saecula libremus in quae nos prolapsi sumus, cum veteratoriis suis fraudibus, aliam recens artem multo sagacius excogitasse reperiemus, qua sub ipsius Christi vexillo contra delegatos imperalis Christi maiestatis praesides depugnet. In hac saltem re unica nullam hactenus video fieri in serpente discrepantiam, dum omnes nervos intendat ut in rebus ordine administrandis numinis divini providentiae parum confidenter homines adhaerescant,, in suis ipsorum viribus spem defigant, et umbratili quadam boni et mali scientia fastidiose glorientur. Ut ille autem error in causa erat cur Adamus Paradiso exterminatus (qui hortus erat conclusus) in exilium proscriberetur, ita etiam alia huic non multum dissimilis nos et haeredes nostras vita simul et fortunis excluserat, et penitus toto divisis orbe Britannis.
[14] Haec pluribus sum prosequutus, ut perspiceres quam futiliter et pertinaciter contra Dei providentiam et (quae te tuo iugularunt gladio) aequissime descripta patriae iura dimicaveris. Quanto contendis operosius istis quibus oberras inextricablis labyrinthi recessibus te explicare, cum a regia et recta via iam discesseris, eo difficilius extricandi ratio invenitur. Sapientia enim mundi coram Deo est stultitia, neque fieri ullo modo potest ut eorum molitiones et consilia, si ad sanioris iudicii stateram expendantur aut huius saeculi probentur calculo, aut futuri praemiis donentur, quae plurimorum excidio cruentata, tyrannide plusquam barbara conficiuntur. Quid si non alius quam per maiestatem regiam ab ipso Deo inunctam et sobolem eius radicitus extirpandam in coelum paret aditus, iisdem te, Garnete, verbis alloquar quibus Ascesium olim Constantius, erigito tibi scalam et in coelum solus ascendito. Qui enim ad obsequium praestandum probe compositi sunt, tam perdito nefariorum civium consortio se nunquam aggregabunt.
[15] Quod ad te attinet pro tribunali iam reum peragendum, haud asperius quicquam velim quam ut ad salutem animae consequendam seriam ex animo agas poenitentiam. Quod superest, fiat iustitia, currat lex, vinctat veritas.

IX.

D haec Garnetus se plura admisisse quam quibus diluendis iustam aliquam posset excusationem affingere, se simpliciter et aperte criminibus respondisse. Verum iureiurando adstrictum teneri confessionis secreta silentio recondere, nihil in publicam effundere quod inter sacramentaliter confitendum audiverat.
[2] Hinc quaerit comes Nottinghamiae si quis in illius aurem mane confiteretur se die sequenti regem pugione transfixurum, utrum occultare teneretur.
[3] Affirmavit Garnetus.
[4] Tum comes Salisburiensis potestatem sibi concedi postulat ut de confessione paucula percontaretur.
[5] Adnuit Garnetus, et se pro facultate responsurum dixit.
[6] Annon igitur, inquit ille, priusquam fiat absolutio, praecedere confessio solet et contritio?
[7] Vel maxime inquit Garnetus.
[8] Ab eo deinde doceri voluit num ab eo Greenwellus absolutionem acceperit.
[9] Accepisse respondit Garnetus.
[10] Quid fecerit, inquit comes, Greenwellus, unde constaret de scelere dolorem concepisse? An promiserit ab incepto desistere?
[11] Respondit Garnetus illum dixisse omnem (quantum eniti posset) operam in eo positurum.
[12] Quem ita comes intercepit. Id verisimile non esse, nam ubi primum Catesbeius et Percius ad arma confugissent, Garneti nuncius Greenwellus eos accedit, inde ad Hallum in Abingtoni aedibus se confert, ardentissimisque precibus efflagitavit ut periclantibus sociis opportune adessent. Hinc, inquit mihi illustre suppetit argumentum Greenwellum tibi extra confessionem rem indicasse ubi nulla reticendi necessitas, aut si inter confitendum poenitentiam non erat ille professus, illum itaque absolvere non potueras. Quibus adiecit comes unum hoc caussae caput esse, et saepe in mentem revocandum, nec ullo obtegi posse quaesito verborum fuco. Quod cum Greenwellus tibi particulatim disseruisset quid Catesbeius animo secum agitaret, tibique etiam venisset in mentem quid ante Catesbeius paulo obscurius declaverat, nisi optatissimus tibi fuisset coniurationis exitus, ex iisdem quae te docuit Catesbeius in lucem proferre potuisses. Verumenimvero cum vellet Catesbeius illa tibi esse penitus perspecta quae ante Greenwello exposuerat, ex eo audire abnuisti ne verbis mentem temere proderes.
[13] Admodum ieiune respondit Garnetus se scilicet in id unum totis incubuisse viribus, ut ab incepto dissuaderet, et in comitatum Warwicensem iter fecisse ut Catesbeium illuc perventurum a proposito revocaret. Quod Greenwellus patrem Hallum ad arma excitaverit, gravissime in eo pecasse.
[14] Interpellabat comes, primum responsionis partem esse perridicule absurdam, cum ipsi explanatum esset Catesbeium non ante sextum diem Novembris, postridie scilicet post cladem inflictam in comitatum Warwicensem non profecturum, Garnetus autem relicta urbe ante diem decimum rus profectus est. Ex altera parte aiebat se laetari quod orbi Christiano iam planissime constaret perduellionem et perduelles ab ipsis perduellibus e suis quasi umbraculis in apertum solem eductos, Iesuitas ab ipsis Iesuitis esse damnatos, imo Iesuitas ab eo Iesuita qui Iesuitas in hoc regno omnes sua coercet potestate, cuius unius nutum singuli in Anglia Iesuitae observarunt.
[15] Hic Garnetus (quod verisimile), atrocitate sceleris ob oculos proposita, laesae conscientiae perfossus stimulo Deum et regem supplex oravit ne cum Catholicorum reliquis suam unius ob noxam asperius ageretur.
[16] Eum deinde comes sic affatur: An non vehementer deplorandum est, si Papa vel Claudius Aquaviva, aut ipse tu, Garnete, Catholicis vestro iugo misere subactis quicquam in mandatis dederitis, cum corporis imo et animarum dispendio, nihil secius teneri confestim assurgere obsequentissimos? Quod si vos huiusmodi doctrinae patronos haberi non erubescitis, quo tamen pacto sua maiestati regiae vita a periculis conservetur? Nonne regi igitur et reipublicae a vobis mature est cavendum, qui in hoc regno bonas horas ita male collocatis?
[17] Garnetus vehementius hic commotus ait, Utinam (honoratissime domine) coniurationis illius fulminalis negotium mihi nunquam innotuisset.
[18] Hinc primarius Angliae iusticiarius Tu, Garnete (inquit), Iesuitarum superior es designatus. Si quid vetas, nonne caeteri dicto audientes esse debent? An non, comperta molitione vestra, in aedes Everardi Digbaei per semihorulae spatium divertit Greenwellus? Nonne quid consilii esset capiendum multo utrinque sermone est controversum? Nonne tu illum ad Hallum in Abingtoni domo commorantem misisti, ut coniuratis ocius subveniret, et ad arma capienda animos exacueret? Quorsum ergo istis adeo per se perspicue manifestis nebulas affundere conaris? Quid frustra quaeris diverticula? Etsi enim in promptu sint et nobis testatissima, tu tamen dicere audes praeter unum in vivis esse neminem qui te tanti sceleris conscium possit arguere. Probabile demum est ex iis, qui morte sublati, aliquos potuisse. A tuo latere nunquam discessit Catesbeius (uti palam confitetur matrona illa quacum iisdem receptus parietibus victitabas). Multis ad haec dilucidis probatur argumentis te partibus istius coniurationis speciatim singulis adhaesisse, et actoribus ad sua munia ordine et strenue obeunda affuisse consilio, etiam (ego facile adducor ut credam) te prima iecisse fundamenta.
[19] Minime (inquit Garnetus), honoratissime domine, author haudquaquam fui.
[20] Peropportune tum premebat primarius ille Angliae iusticiarius, literas ab eo fuisse conscriptas in gratiam Winteri, Wrighti, Fawkes, Bainham, et Catesby, qui perduellionis antesignani extitere. Illum praeterea meminisse voluit quam perfidiose bullas duas pontificias, ad ius maiestatis regiae intercipiendum et grave aliquod reipublicae vulnus infligendum privata custodia retinuisset, quas cum regnum haereditario iure debitum rex omnium applauso nullo tumultuante esset consequutus, omni praeclusa spe in ignem protinus coniecit.
[21] Deinde attornatus regius confessionem Halli (alias Oldcorne) Iesuitae contra ipsum propria exaratam manu (quam omni exceptioni maiorem esse asseruit) curavit palam recitari, in qua diserte testatur Humfredum Littledon ei renunciasse Catesbeium et alios pulvere tormentario ex improviso accenso fuisse misere sauciatios, seque graviter et acerbe ferre insumptam tot dierum operam iam in fumos evanuisse et ad exitum adeo deplorandum abiisse. Quem Hallus alacriori animo esse iussit, neque caussae aequitatem ex eventu iudicare. Etsi enim undecim tribus Israeliticae, peculiari etiam praecipientis Dei voce concitatae, semel atque iterum cum fratribus e tribu Beniamin manus conseruerint, utroque tamen commisso praelio fractae redierunt. Sic S. Ludovicus rex Gallorum numerosum conflavit exercitum, et in bellum sacrum peregre profectus contra Saracenos, licet caussa fretus optima, profligato tamen exercitu devictus erat. Christiani itidem Rhodum contra Turcarum insultus viriliter et animose propugnantes nihilo minus urbem hostibus expugnatam reliquere. Haec omnia palam est professus ad recentem Catesbei et aliorum coniurationem fuisse applicata, adiecisse etiam si semel peractum fuisset, etiam laudandum fuisse.
[22] Declaravit etiam attornatus Franciscum Treshamum papicolam proditorem in ipso mortis articulo (quod vel meminisse horruit) in animae suae salutem protestatum esse totis sedecim annis transactis Garnetum sibi non conspectum fuisse, cum contra idem Garnetus libere sit confessus hoc temporis spatio illum saepius conspexisse. Similiter iurasse neque Garneto consilium invasionis ex Hispania fuisse compertum, quod tamen ipse Garnetus non inficiatur, quae etiam utraque Treshamus coram honoratissimis dominis prius fateri non recusaverat. Ut vero animam editurus se morti vicinum sensit, a famulo suo Vavasor, quem ego (inquit attornatus) coniurationis istius in praecipuis reum arbitror, literas ad Salisburiensem comitem scribi curavit, in quibus illa duo crimina conatus est eluere homo desperatissime levis, quae Garneto eidem ante imputare non dubitarat. Ut autem revocationis tam execrandae formula luculentius pateret, literae quae publice legerentur sunt prolatae.
[23] Priusquam recitarentur, comes Salisburiensis interpellandi occasionem sibi oblatam esse dixit, quoniam in literis occurrerent nonnulla quae sua intererant. Quapropter sibi in votis esse dixit ut omnibus palam faceret nullam subesse causam cur fidem habeant obtestationum fraudibus adeo perfide connexis, quandoquidem, ut suae ipsorum nequitiae facilius umbram inducant et regiam aequitatem malitiosius insectentur, Iesuitas omnes laesae maiestatis culpa utcunque gravissima conentur liberare, idque in laude aliqua etiam et merito ponendum rati, in illis praesertim temporis deploratissimi angustiis, cum omnem bene de seipsis sperandi animum despondissent. Qualem credibile est, et Everardi Digbei obtestationem pro tribunali habendam esse, qui a Iesuitis omnibus ea removere crimina sibi minime verendum censuit, quae tamen ipsi ex ore proprio prius confessi erant. Neque his dissimile Treshami factum, ad quem gravissimo afflictum morbo, dum ex misericordia ipsius uxori adeundi copia in solatium data esset, istiusmodi efformantur literae aliquot ante mortem horis suo chirographo consignatae, in quibus sub implorata beatudinis aeternae fiducia quod ab ipso nunc Garneto refellendum asserere non formidabat.
[24] Literae in hunc sensum conscriptae leguntur. Quod cum primis regni regis Iacobi auspiciis criminum superiorum gratiam diplomate consequutus esset ut delegatis satisfaceret, Garnetum in crimen vocasset, infirma nunc valetudine admodum efflagitare accusationem illam omnem, utique ementitam, revocare. Nam per animae suae salutem asseruit se intra sedecim annorum spatium Garnetum ne conspexisse quidem.
[25] Addidit comes tanto dolentius hoc ingemiscendum, quia tribus tantummodo decursis horis postquam hoc se scelere constrinxisset, extremum vitae spiritum efflavit. Garnetum simul rogavit quidnam ille de hac suprema protestatione sentiret.
[26] Retulit Garnetus, verisimile est eum aequivocationis beneficio uti voluisse. Examinatio et confession Annae Vaulx ad periurium Treshami clarius evincendum publice recitatur. Quae non invita fatetur se Treshamum una cum Garneto frequentem domi sue, et ex quo serenissimus Iacobus regnum obtinuerat ter aut quater eidem mensae una accubantes conspexisse. Garnetum ei salutare semper dedisse consilium, eiusque nec non aliorum eiusdem farinae nimis importunam his verbis infregisse audaciam, Amici, bono estote animo, sed tranquillo. Quae velitis non alio quovis quam precum ad Deum eiaculatione extorquebitis. Nec illa dissimulabat aestate superiori utrosque ad Erith convenisse.
[27] A Garneto quaesitum est, en examinationes eiusmodi pro veris agnosceret. Quas ita se habere non pernegavit. Ipsius deinde examinationes in medium proferuntur, quibus et agnovit palam inter ipsum et Treshamum veterem intercesisse consuetudinem, et literas de regno invadendo conscriptas in Hispaniam se transmisisse.
[28] Comes Salisburiensis auditores haec admonuit, quae hactenus de Treshamo et caeteris abunde sunt disceptata, non ut defunctum lacesserent et invidiosius exagitarent, sed importuna multorum loquacitate se coactos, eadem clara voce repetendo, oculatis testibus probare, quae male feriatis contradicentium praeiudiciis ora possent obstruere. Dicebat enim vel etiam tum sparsam per urbem vagari famam de Batesii retractione, quae propria manu contexta primam Greenwelli accusationem penitus enervasset. Admirandae hae sunt perditorum hominum imposturae, et in republica libera non perferendae. Caeterum dies, iste dies quam illa sint mendacia perperam conficta orbi enunciabit, et ipsum te aliis quam tuis ipsius confessionibus et factis convictum teneri. Ah Garnete, quorsum per diem integrum tantum operis in isto capitis tui negotio poneremus, nisi ut caussa suis coloribus proposita clarissime dilucescat? Faxit Deus ita sis exemplo ut in huiusmodi coniurationibus actor ultimus reperiaris.
[29] Garnetum deinde alloquutus summus Angliae thalassarcha, affirmabat illum eodem uno die reipublicae plus commodi attulisse ex illo suggesto (collocatus enim erat eminentius quasi in suggesto) quam ex ullo alio suggesto per universum anteactae vitae curriculum.
[30] Examinatio deinceps alia Annae Vaulx recitatur, in qua confessa erat ipsam et Garnetum in Treshami aedibus in comitatu Northantoniensi aliquandiu egisse.
[31] Iam comes Salisburiensis Garnetum ita est affatus. Garnete, si ad defensionis tuae extrema nondum perveneris, certiorem te fieri velim maiestatem regiam dedisse in mandatis ut quicquid vel contra te vel pro te faceret pro tribunali recitaretur. Quid untrinque perinde factum est. Generosam istam foeminam, quae sua confessione tuam quasi caussam agit, facile adducor ut credam, si quid adiumenti fortunae adeo periclitanti afferre posset, seipsam voluisse flammis victimam immolari, cui in eadem sorte constitutae et tu parem gratiam rependere conareris. Quod ergo reliquum est, Garnete, per nos liceat ad extrema usque persequare.
[32] Deinde iuratos appellat Garnetus et obtestatur ut quae vel affirmasset vel negasset, veraciter affirmari et negari secum reputarent. Quorum autem nulla satis dilucida et ob oculos posita constaret ratio, iis haud temere fidem adhiberent, neve ex coniecturis aliunde et leviter petitis eum condemnarent.
[33] Percontatur comes, an ista sint omnia quae velit. Si minus, interpellabit nemo, concessa tibi est libere verba faciendi potestas.
[34] Ad quem respondit Garnetus se dixisse omnia.
[35] Tum attornatus regius ab honoratissimis dominis delegatis obnixe petiit ut in hoc latissimo dicendi campo si quid praesenti negotio necessarium e memoria excidisset, in memoriam sibi revocare non dedignentur. Quem hoc praeconio dimisit comes Salisburiensis, munus suum multa cum laude diligenter et erudite obiisse.
[36] Tandem attornatus duodecim iuratos in unum locum seorsim iussit secedere, qui dicto audientes colloquium privatim iniere, pauloque post reversi Henricum Garnetum una voce reum declarunt.
[37] His peractis Crokus regi ad legem serviens ut sententia pronuntiaretur postulavit.
[38] Waterhouse clericus coronae Garnetum interrogavit si quid superesset quod diceret quo minus sententia pronuntiaretur.
[39] Garnetus respondit nihil sibi superesse, Dei autem et regis misericordiae se commendatum habuit.

Perge ad Partem V