Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio         

HENRICUS GARNET SUPERIOR SOCIETATIS IESUITICAE IN ANGLIA
LAESAE MAIESTATIS POSTULATUS EST
IN PRAETORIO CIVITATIS LONDINI VULGO GUILDHALL,
DIE 28 MARTII 1606
QUO TEMPORE HI FUERUNT DOMINI DELEGATI

LEONARDUS HOLIDAY MAIOR CIVITATIS LONDINI
COMES
NOTTINGHAMIAE
COMES
SUFFOLCIAE
COME
S WIGORNIAE
COMES
NORTHAMPTONIAE
COMES
SALISBURIAE
PRIMARIUS SIVE CAPITALIS IUSTICIARIUS
ANGLIAE
PRIMARIUS SIVE CAPITALIS BARO SCACCARII

CHRISTOPHERUS YELVERTON EQUES AURATUS, IUSTICIARIUS ASSESSOR IN BANCO REGIO

V. CRIMINA QUORUM HENRICUS GARNET SUPERIOR SOCIETATIS IESUITICAE IN ANGLIA IN HANC FERE SENTENTIAM A IOANNE CROKE EQUITE AURATO COMMEMORABANTUR

STE, qui nunc iam hic pro tribunali sistitur, hic locus, adeoque totum quod in manibus est negotium, id tamen evinciunt esse verissimum, quod et ab ore veritatis est, Nihil esse occultum quod non manifestabitur, nihil esse secretum quod non revelabitur, et in palam veniet, nec non ipsum, qui regibus dat regnare, Deum, pravorum dissipare consilium.
[2] Quod vero dum in radicem putrem illam e qua proditionis infoelix arbor pullularat, ageret, tremor sibi iam tum artus occuparet, et comas propemodum horror erigeret, voxque faucibus haeret; id vero summopere excusatum volebat, neque enim penes hominem esse talia, nisi stupentem, recolere.
[3] Primum ostendit Henricum Garnetum, professione Iesuitam, alias Walley, alias Darcy, alias Roberts, alias Farmer, alias Philips (ea nempe omnia sibi nomina affinxerat) proditionis plusquam barbarae, plusquam diabolicae, cuiusmodi saeculis prioribus inaudita prorsus, postulari; esse quidem eundem, utque multorum nominum, nequaquam boni nominis; a Deo et meliore natura dotibus ornatum multis, modo divina accessisset gratia; quae cum abesset, tanto nequior quanto erat caetera ornatior.
[4] Istum porro Garnetum (regia maiestate habendo Westmonasterii Parlamento diem dicente Martii 19. anno regni sui primo idemque varia prorogatione usque ad Octobris tertium continuante), una cum Catesbeio, qui in aperto dudum perduellone occisus est, et Oswaldo quodam Tesmond Iesuita, alias Oswaldo Greenwell, tanquam perfidum serenissimi ac potentissimi Iacobi regis nostri proditorem, Iunii superioris 9 coniurasse atque consilium iniisse:
[5] regem de solio detrudendi, regno penitus exuendi;
[6] interficiendi tum ipsum regem, tum Henricum principem nobilissimum, filium ipsius natu maximum, regem et principem, patrem et filium eiusmodi quorum sane virtutes omnem laudem supergressas, silendo potius admirari quam dicendo explicare possimus;
[7] conflandi atque concitandi per universum regnum seditionem et caedes perpetrandi;
[8] verum Dei cultum obolendi, cunctamque regni administrationem evertendi;
[9] funditusque universam rempublicam subvertendi.
[10] Quo autem modo exequenda essent atrocissima haec consilia (dixit ille) horreo dicere. Dicere quidem horrebant labia, verum exultabat cor intus, Deumque liberatorem praepotentem praedicabat.
[11] Facinus adeo inhumanum, adeo barbarum, nefandum atque immane, ut illi par aut simile quidquam neque lectione unquam neque auditione acceptum, neque fictum neque pictum fuerit, imo neque homini cuipam nequissimo unquam in mentem venerit, ne per somnium quidem.
[12] Atque hoc non posse se dixit non commemorare pium illud scitum regis pientissimi, quod et aureis characteribus insculpi subditorum cordibus optabat, Quanta magis diabolica machinatio illa, tanto haec conservatio divinior. Habuerant iste Garnet, Catesby, et Tesmond privata inter se comitia, in queis actum est de his insidiis struendis, atque ita tandem perfidiosissime ac sceleratissime inter ipsos convenit.
[13] Ut idem Garnet, Catesby, Winter, Fawkes, compluresque alii coniuratores, perduellionis dudum postulati, fulminali pulvere sufflarent (uti loquuntur) et sublimes discerperent regem, principem, praesules et proceres, regni iudices, equites, cives, municipes, aliosque subditos, servosque regios, qui ad regni comitia maxima tum frequentia confluxerant, ut, inquam, uno quasi ictu, sivi spiritu potius, eos ad unum omnes perfide ac diabolice frustratim discerperent, nulla prorsus maiestatis, dignitatis, gradus, aetatis, aut loci habita ratione.
[14] Atque in eum finem, fulminalis sive pyrii pulveris ingentem vim congesserant iidem isti coniurationes, et subter aedibus ipsis Parlamentariis absconderant.
[15] Haec summa accusationis cum esset, Garnetus se innocentem dixit. Tum vero iuratores electi, facta tamen reo vendicandi potestate, in facti examinationem pro tribunali iurabant.
[16] Quos serviens monuit, non defutura quidem argumenta quibus reum peragerent luce clariora.
[17] Praesto futura etiam testimonia rerum, loquentia signa,
[18] reum confitentem, seu potius reos confitentes et accusantes invicem,
[19] adeo ut eum sic alloqui possit quis, serve nequam, subdite nequam, ex ore tuo te iudico, ex ore tuo te condemno.
[20] Haec vero ita perspicue demonstrabit atque patefaciet is, qui id potest optime, ut, siquis forte contradixerit, illi os protinus obstruatur.

VI. COMPENDIUM ORATIONIS QUAM EDWARDUS COKE EQUES AURATUS, ATTORNATUS REGIUS IN ACCUSATIONE HENRICI GARNETI IESUITARUM IN ANGLIA SUPERIORIS HABUIT 

OMINATIONIBUS vestris, ex accusationis modo breviter explicatis particulis videre est hoc esse atrocissimae luctuosissimae illius tragoediae, quae vulgo coniuratio pyriopulverea nuncupatur, quasi actum posteriorem, in qua quidem nonnulli suas in scenam producti sustinuere personas, et supplicia mortemque scelerum suorum praemia tulere. Superest nunc ut in istum, eiusdem proditionis delatum, nunc agamus, quam ob rem illud aequi et boni consulatur, saltem non aegre feratur, si quorundam quae sunt dicta prius necessario repetam et retexam, quandoquidem id nunquam nimis dicitur, quod nunquam satis dicitur, cum in iudicio proxime superiori ob incredibilem populi frequentiam, plurimi ea quae tum dicta sunt exaudire nequiverint. Caeterum cum interea male ne dominis delegatis plerisque omnibus reliquoque honoratissimo huic maximoque coetu, qui priori illi interfuere accusationi, prorsus taedio sim, cumque longe alterius farinae et conditionis sit hoc hominis, quicum mihi impraesentarium res est, priorum disquisitionem illam attingam duntaxat, idque quam possit paucissimis, ea tamen novitate (quae dignissima quidem erit auribus vestris, utpote momenti et ponderis maximi) condita et commixta erunt.
[2] Priusquam vero caussam tantam enarrare aggrediar, satisfacere atque obviam ire apprime necessarium duxi hominibus duum generum, iisdem variae mentis et studiorum, qui prout ipsi intus varie affecti, ita varie etiam hariolati sunt, undenam tandem haec procrastinatio et mora iudicii atque animadversionis in istum, qui flagitiorum tam atrocium, tamque immanium scelerum accusatur? Hominum istorum primo generi, quidam erga principem suum ac dominum serenissimum, et erga patriam charissimam, et erga hanc rempublicam sincerus affectus, summaque fidelitas in caussa fuere, quamobrem quo haec evaderat mora pertimuerint ne alii, videntes hoc modo diem ex die produci tardoque pede iri in iudicium, animos pariter et consilium capiant, scilicet, similia flagitia designandi. Aiunt nempe (verissimumque profecto est), Quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. Et miserum sane foret si hisce viris bonis non foret satisfactum. Genus alterum eorum est qui, quod non ocyus postulatus sit iste, protinus eum excusatum eunt. Ista nimium inde aut coniiciunt aut suspicantur, primo, quod si vel is vel Iesuitarum quis alius execrandae proditionis istius teneri iure ac merito potuissent, sane antehac in ius vocati fuissent.
[3] Deinde ista de proditione deque isto seorsim proditore exhibitum fuisse in Parlamento codicillium. Verum reiectum eundem dilatumque ob legitimae, iustaeque probationis inopiam. Imo vero, ut addam insuper tertium, istius apologia quaedam peculiaris in vulgum sparsa est, nec non alia Iesuitarum et Presbyterorum generalis, cui illud etiam annexum est, regicidium et reginicidium non a sua quidem doctrina pacitisque promanare, sed figmentum atque technam solummodo esse politiae nostrae, ut sic Papismus contemptui ac despicatui foret.
[4] Iam vero ad istos homunciones quod attinet, optem profecto summopere illuminari ipsis animorum oculos, ut eo pacto luculentis et claris convicti demonstrationibus, cum principe ac patria sua ultro in gratiam redirent. Primo itaque ad procrastinationem illam quod spectat (etsi verum sit, flagellari eum in corde, qui laudatur in ore) nequeo tamen isthic dominorum delegatorum et dominorum regiae maiestati a consiliis sanctioribus operam huic indagandae rei navatam, egregiam sane illam et singularem subiicere. Nimirum primo examinatus Garnet, proxime elapsi mensis die 13. ad examen post revocatus est atque interrogatus vicenis singillatim vicibus et pluries, quod inde usque factitatum est ad Martii 26. Codicillus vero ille Parlamentaris erat quidem exhibitus, nondum apprehenso Garneto. Verum ita regiae maiestati clementissimae visum est ut coniuratorum istorum, utcunque sine exemplo prorsus ista conspiratio sit, cum eo tamen ex lege iuste et moderate ageretur. De apologiis autem illis et commentis (uti appellitant) politicis, ubi ad ennarandas Iesuitarum technas et machinationes devenero, adhibebitur Deo volente responsum, adeoque universo huic amplissimo frequentissimoque conventui satis, opinor, fiet.
[5] Prius tamen quam ultra pergam, est quod humillime et summopere a dominationibus vestris exorem, quandoquidem necesse habeo de magnis nominatim principibus verba facere, ea tamen ahibita cautione ut promittam ac recipiam persancte, nihil in animo sane minus habere, quam illis labem inde ullam aspergere. Legem in sermone tenendam esse, in hoc genere praesertim, probe novi, nec non cum regibus et principibus viris, et cum terrarum dominis non nisi summa cum reverentia, honorificeque agi oportere. Quocirca de mentione quam sum facturus principum exterorum, ista cogitare apud vos et recolere velitis, humillime oro atque obtestor. Primo, ea regna tunc temporis apertis inimicitiis atque hostili odio dissedisse, quare fieri potuisse ut quod satis fortasse decorum eo tempore fuit, idem alio non item, ita ut ea tempestate, quantumvis hostilia facta suam habeant iustam defensionem. Deinde non hoc loquitur attornatus regius, sed Iesuita ista Garnet. Hoc etiam dictat inexorabilis necessitas, eo quod alioqui neque huius, neque aliorum examinationes vel satis commode explicari, vel satis opportune contra eos urgeri possit, adeo perdita istorum proditorum impudentia magnatum nomina confessionibus suis intertexuit, ut nullo modo seiungi possint.
[6] Et consolatione hac fretus claudo tamen hoc prooemium, sperans utique (favente numine) hodiernum opus iudicio attenti et non iniqui auditoris ad Dei omnipotentis gloriam, religionis nostrae honorem, ad illustrissimae maiestatis sobolisque regiae incolumitatem, totiusque reipublicae securitatem spectaturum.
[7] In memoriae subsidium, et ut ordine et ratione procedam, quicquid dicturus sim ad haec duo capita referri possunt. Primo crimina expendam, et et quasdam circumstantias,

Praecedentes
Concomitantescrimen
Subsequentes

Quaedam deinceps notatu digniora, ab hoc negotio non aliena, ob oculos proponam.
[8] Ut proprio nomine hanc proditionem (quoniam de pluribus verba facturus sum) insigniam, quo eam clarius et distinctius ab aliis secernam, Iesuiticam appellabo, ut ad Iesuitas ex congruo et condigno spectantem. Hi enim architecti et machinatores extiterunt. Ht vero in huiusmodi criminibus plus peccat author quam actor, quod liquet vel e divina sententia de primo peccato in paradiso, ubi triplex poena serpente ut primario authori irrogatur, duplex mulieri ut instrumento, simplex Adamo ut qui in fraudem illectus sit.
[9] Circumstantiae quas hic praecendentes et subsequentes voco, revera in se consideratae laesae maiestatis nomen sibi vendicat. Ad hanc tamen immanem et plusquam prodigiosam proditionem collatae, facile se sine dignitatis suae dispendio ad circumstantiarum nomen demittere non erubescant. Et quoniam mihi cum primario Iesuita res est, eas tantum proditiones attingam quas machinati et moliti sunt Iesuitae, quorum hic superior et antesignanus, nec non eas qua post huius Garnet in Angliam adventum emerserunt, de quibus illud poetae vere usurpet, et quorum pars magna fui.
[10] Garneti istius in Angliam accessus (qui quidem nihil a proditione distat) ante vicesimum annum contigit, mense Iulio 1586, 28. regni reginae Elizabethae beatae memoriae, cum superiore anno, viz. 27. Elizabethae, lex promulgata fuerat qua laesae maiestatis tenebatur quicunque authoritate sedis apostolicae sacerdotalem ordinem suscepisset, post primum regni illius annum intra regni eius limites vestigium fixerit. Quam legem Romane Catholica ut sanguinariam, crudelem, iniustam, novitiam, hesternam calumniantur et huc detorquent illud Salvatoris nostri, O Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui missi sunt ad te, et caetera id genus. Re tamen vera, plena est clementiae, misericordiae, iustitiae, et antiquis primisque Angliae legibus nixa et fundata. Etenim (quod in accusationibus prioribus cursim perstrinxi) ante bullam impii Pii V primo [sic!] reginae Elizabethae anno, qua maiestas eius ex ecclesiae gremio eliminato, regno exuta fuit, omnesque qui ei debitam praestiterint obedientiam diris devoti etc, nulli fuerunt in Anglia qui obfirmato animo a precibus divinis publice celebratis abstinerent, omnes templa frequentabant (quamvis in Papam fortasse propensiores, et pravis opinionibus magna ex parte imbuti), aderantque precibus quibus adhuc ecclesia nostra utitur. Verum simulac evolarat haec bulla, illico ad templa convenire et nobiscum precibus interesse penitus recusarunt, non quod hinc scrupuli quicquam conscientiis eorum iniectum fuerit, quod verbo divino refragari videremur, sed quod Papa reginam ex ecclesia exterminasset, regno deturbasset, omnesque qui ei audientes essent diris obruisset. Unde ex hac bulla exarsit in boreali Angliae parte rebellio, ingensque tumultus concitatus est. Caeterum exitum spectemus. Miserrima iam fuit Romanorum recusantium conditio, quibus aut suspendium laesae maiestatis nomine imminebat, quod legitimae principis detractarent imperium, aut Papalis imprecatio propter debitum obsequium regiae maiestati exhibitum. Quamobrem de Papa hoc dictum fuit a quibusdam, etiam qui ei studebant, esse hominem pium et doctum, sed nimis credulum, eo quod temere fidem habuerit eis qui dicerent Catholicorum in Anglia vires tanti esse ut possent se tuto reginae opponere. Cum autem calamitatem hanc viderent sibi a bulla conflatam, hac indulta venia demulserunt eos Pius Quintus et Gregorius XIII, licere omnibus Catholicis externam erga reginam prae se ferre obedientiam, ad redimendam vexationem, et ad ostendendam externam obedientiam, his tamen cautelis et cancellis circumscriptam, 1. rebus sic stantibus, 2. donec publica bullae executio fieri posset. Omnia haec scripto testatus est Garnet, et nunc etiam palam pro tribunali confessus est.
[11] Vicesimo anno reginae Elizabethae venit Campianus Iesuita, magna comitante caterva eius farinae hominum, hoc consilio, ut ignaram plebeculam Catholicis adiungeret, et hoc modo bullae Pii Quinti executio fieret. Interea licet haec eorum contumacia in abstinendo a precibus divinis, nixi levi satis et illegitima caussa, admodum periculosa fuerit, multumque regiae maiestati derogaverit. Nulla tamen eo nomine lex sancita fuit usque ad 23. regni annum, et ea mulctam tantum pecuniariam irrogabat, dum se ad legis amussim componerent, et ad morem pristinum accommodarent. Anno 26. Elizabethae venit Parry a Cardinali de Como persuasus reginam occidere, scilicet ex ecclesia eiectam, at hoc iure optimo licere.
[12] Quamobrem regina secum perpendens quomodo (una cum salute et tutela subditorum) haec suo capiti impendentia a Iesuitis et sacrificis pericula declinaret, ingressa est hanc rationem omnium mitissimam et optimam, prohibendi eos finibus suis, cum nullus unquam princeps extiterit qui toleravit, et non summo potius supplicio affecit, siquis intra ditionem suam eum legitimum regem esse abnegaret, aut subditos ab imperio eius abstrahere conaretur, aut ad arma adversus eum induenda excitaret. Quinetiam cum subditus contra subditum bullam inferret sub regno Edwardi Primi, proditionis instar obtinuit. Verum obiter, quoniam Garnet vociferatur in haec verba, Ostendite ubi fuerit ecclesia vestra ante Lutherum, designate locum, nominatim personas innuite, etc. respondemus collatione ad massam auri puri puti, quae cum in impostorum manus devenit, eorum praestigiosis artibus variis mixturis contemperata et contaminata, lucelli scilicet gratia, in immensam molem excrescit, et tamen nihilominus auri speciem ementita oculis lenocinatur. Ubi nunc purum putum aurum? dixerit quispiam, Digite intende in locum. Respondeo in ipsa massa. Ut tamen sincerum, defoecatum, et ad scoria repurgatum niteat, aurificis et Lydii lapidis advocanda est opera. Sic prorsus vera religio et omnipotentis Dei cultus, quamvis ut magnifica specie spectantibus augustior videretur, adulterata fuerit, imo prorsus obruta superstitiosis caeremoniis et humanis commentis. Habuit tamen semper Deus ecclesiam suam incorruptae veritatis tenacem, quae a peritis artificibus ad examen Lydii lapidis (verbi divini) purgata, ab omni scoriae contagio quam humanum affixit ingenium liberata est. Verum ut pergamus. Anno Elizabethae 28, anno Domini 1586, mense Iunio in Angliam traiecit Henricus Garnet, quod sine laesae maiestatis nota fieri non potuit, cum revera totus fuerit ex proditione compositus. Atque hoc eodem tempore contigit, cum ingens ille ex Hispania exercitus quem benedictione sua dignatus est Papa et Invictae Classis nomine insignivit, contractis undiquaque militibus mercenariis et navigiis, unde Composita Classis vocari poterit, quae navibus constabat 158. Huius classis praevii et praenuntii Iesuitae fuere, inter quos et Garnet, primo in terram ingressu laesae maiestatis reus. At regina classem hanc subditorum suorum virtute disiecit, ipso numine (in cuius caussa pugnavimus) nobis auxiliante, famulantibus eius imperio igni, mari, scopulis, ventis, procellis, donec omnibus dissipatis et in diversa disiectis plurimi periissent. Siquidem offenso Creatore, offenditur omnis creatura, et armata in procinctu stat ad Dominum vindicandum, qua de caussa etiam Rex Exercituum nuncupatur. Ita demum e 158 navibus, vix quadriginta in portum pervenerunt, et quemadmodum multi perhibent, pars maior periit, adeo ut eo sensu ad Elizabetham accommodemus id quod de Christiano imperatore cecinit poeta,

O nimium dilecta Deo, cui militat aether,
Et coniurati veniunt ad classica venti.

[13] Illud etiam hoc in loco non negligendum, sub id tempus expeditionis, cum in unum locum convenissent de hac ipsa re deliberaturi Cardinalis Austriae, Dux Medinae, Comes Fuentes, duo episcopi ex Hibernia, et complures rei militaris studiosi, inter quos Winslade natione Anglus, cum animadvertissent Hiberni episcopi expectare eos Catholicorum in Anglia factione, pronuntiarunt fieri non posse ut quicquam in Anglia proficerent, nisi excitata prius Catholicorum in Anglia factione partes suas praemunirent. Eam tamen esse aiebant Anglorum in periculis longe prospiciendis solertiam ut haec effici non possint. Siqua enim suspicio sollicitarit, siquis timor increpuerit, Catholicos propediem vel firmae satis custodiae mancipari aut e medio tolli. O euge, exclamat illico veteranus, hoc pro nobis facit. Hac enim ratione animae eorum in religionis pretium in coelum migrabunt, corpora ad terram in mercedem proditionis concident, agri et praedia ad nos victoriae nomine pertinebunt, et hic revera scopus fuit ad quem collimarunt. Hic interim animadvertere est, a primo Iesuitarum in insulam hanc ingressu ad hunc usque diem nunquam integrum quadriennium effluxisse in quo non exitialem aliquam proditionem in totius reipublicae pernitiem machinati sunt. Postquam aperto Marte debellatum fuit anno Domine 88, iterum caecis proditionis cuniculis oppugnare nos aggressi sunt Iesuitae. Paulo post, anno 1592, huc traiecit Patricius Cullen instigantibus eum Guilielmo Stanley equite aurato, Hugone Owen, Iacobo Frauncis, et Iesuita Holte, ut cuius consilio in reginae caedem armatus, in eum finem peccatorum remissionem et illum sacramenti calicem ab eodem accepit. Quem hoc etiam consilio prosequitur parricidium hoc non tam per leges licere quam divinum favorem demeri. Subiecit hic Iacobus vilis ille lotricis filius (qui semper una cum Cullen et aliis reginae exitum machinatus est),respublica Anglicana sic fundata constat et constabit ut nisi tollatur domicella illa Elizabetha, totius Acherontis furiae eam convellere et labefactare nequaquam potuerint.
[14] Proditionem istius Cullen comitatus est liber, qui nomen Philopater, in huiusmodi facinorum patrocinium, a Creswell Iesuita, qui tum in Hispania agebat, conscriptus, Philopatris nomine adumbratus. Anno 1594 huc appulerunt Williams et Yorke in idem negotium accincti, scilicet reginae caedem, ad hoc tam impium et detestabile facinus in se suscipiendum adducti suasu Iesuitae Holte et aliorum eiusdem gregis, quod ut alacrius perpetrarent, praedicti Williams et Yorke aliique Iesuitae mysticum illum coenae Dominicae panem ab Holte acceperunt. Huic enim proditioni librum adiunxerunt, a Iesuita Parsons, qui Romae rectoris munere fungitur, compositum, de titulis scilicet sub Doleman nomine dissimulatum, improbum, vanumque librum, et ex mendaciis, figmentis, et contumeliis totum consutum et consarcinatum. Anno 1597 Squire ex Hispania huc transmisit, ut rem ferro dolisque toties tentatam veneno transigeret, hortatu et consilio Walpole Iesuitae, id temporis in Anglia dilitescentis, a quo post veniam peccatis concessam sacramento adactus est negotium exequi, et id supprimere silentio. Omnes has proditiones authores ipsi sponte et libere confessi sunt, propria uniuscuiusque manu exaratas, ut hac in re tabulis (quod aiunt) obsignatis agere possimus.
[15] Anno 1601 cum artes eos defecerant, viribus iterum rem aggrediuntur. Tum enim (ut priori actione manifestum fuit) Thomas Winter una cum Tesmonde Iesuita missus est ad regem Hispaniae ab isto Garnet, qui literas dedit ad Arthurum, alias Iosephum Creswell (qui peritissimus omnium artifex, ad sacri fontis lavacro susceptum praenomen primus quod sciam deposuit) in Hispania agentem Iesuitam, ut negotium hoc promoveret, nimirum (quod prius dictum fuit) ut Catholicorum in Anglia operas regi offerret, et insuper de nova expeditione tractaret, promissis Catholicorum nixus qui expeditas peditum equitumque copias praesto ei fore in se recipiebant. Negotium hoc diligentia Creswelli, ad quem Garnet literas dedit, tam foeliciter successit, ut cum duo illa regno bello diffiderent, Catholicorum tamen Anglicanorum conditionem avide amplexarentur, exercitum (quod priori accusatione retuli) qui Angliam invaderet promitterent, centum coronatorum millia inter Papistas et seditiosos, qui in hanc rem factionem in Anglia conflarent, dividenda concederent. Interim rex magnopere efflagitabat ut si forte fortuna regina diem suum obiret, illud quamprimum et quam certissime significarent.
[16] Hanc proditionem scripto sui ipse Papa prosecutus est, nunc etiam sanctissimus pater edicta duo seu bullas isti Garneto mittendas curavit, unum at clerum, ad populum alterum, in quibus titulum, rem, tempus perpendamus obsecro. Titulus uni praefigitur, Dilectis filiis, principibus et nobilibus Catholicis salutem et apostolicam benedictionem. Alteri in haec verba inscribitur titulus, Dilectis filiis, archipresbytero, et reliquo clero Anglicano. Res ipsa huiusmodi fuit, post obitum Elizabethae suae naturalem suae violentum, quicunque ius regni sibi arrogarent, Quantumcunque propinquitate sanguinis niterentur, nisi eiusmodi essent qui fidem Catholicam non modo tolerarent, sed omni ope et studio promoverent, et more maiorum iureiurando se id praestituros susciperent, ad Angliae sceptrum tenendum non reciperentur.
[17] De rege Iacobo quod attinet (quem innuebat Papa) ad ius regni vendicandum, et propinquitate et antiquitate regalis sanguinis nititur, si accuratae huius reis explicationi immorarer, et tot saeculorum et stemmatum seriem evolverem, tum pro temporis ratione protinus nimius forem, tum (ut se habet vernaculum adagium) aurum viderer inaurare, verbo rem expediam. Regium stemma recta linea a sancta illa Margareta filia Edwardi, cui pater Edmundus nepos magni illius Edgari Britanniae monarchae. Quae Margarita, unica regum Anglo-Saxonum haeres, in matrimonium data est Malcolmo Scotorum regi, qui ex ea filium suscepit Davidem Sanctum Scotorum regem, ad quem hodierno die stirps regia stemma suum refert, et Matildam Bonam coniugem primi et eruditi Henrici Anglorum regis, a qua recta linea originem deducit, de qua illius saeculi poeta,

Nec decor effecit fragilem, nec sceptra superbam,
Sola potens humilis, sola pudica decens.

[18] Denique ex Margareta oriundus est filia Henrici Septimi natu maxima, quae ex celebri illa duarum rosarum albae et rubrae Lancastrensis et Eborancensis unione nata est, cuius unionis nodus Angliae multo sanguine constitit, praeter octogina plus minus stirpis regiae. Insignior tamen unio singulari numinis indulgentia in rege nostro coaluit, leonum scilicet, cum duo regna tum antiquitate tum nominis celebritate illustrissima non tantum sine caede et sanguine, sed etiam concordi omnium consensu et applausu cuiuscunque ordinis et conditionis una voce approbantium coierunt, quale nunquam fuit ante aut fando auditum, aut literarum monumentis proditum. Idcirco illustrissime rex (ad illum enim nostra se convertit oratio),

Cum triplici fulvum coniunge leone leonem,
Ut varias atavus iunxerat ante rosas,
Maius opus varios sine pugna unire leones,
Sanguine quam varias consociasse rosas.

Quatuor hi nobiles et magnanimi leones, tam certo et indissolubili nexu constricti, facile et nullo negotio omnes bullas discerpent et dilaniabunt, quae aut iam missae sunt aut mittentur dehinc in Angliam.
[19] Quod ad tempus attinet, meminerimus bullas has statim insecutas Winteri in Hispaniam traiectum, quo tempore aut paulo post traiicendus fuit in Angliam exercitus, qui eam expugnaret, et omnia haec tum fieri oportuit, quandocunque contingeret miseram illam foeminam (sic Romano sacerdoti placuit reginam Elizabetham nominare) ex hac vita excedere. Ergone misera regina Elizabetha? Miseriam constare aiunt ex duobus contrariis, copia et inopia. Ex copia tribulationis, et inopia consolationis. Illane inquam misera, quam praepotens Deus et a sagitta interdiu volante, hoc est ab ingenti illo exercitu, et a peste in caligine grassante, hoc est, ab occultis eorundem subdolisque insidiis, toties idque non sine miraculo propugnavit? Quae suum debellavit potentissimum hostem, quae in regno suo regem adorta est, quae nationibus quasi dea tutelaris fuit, miserisque ac iam tum perituris populis opem et suppetias tulit, quae subditos suos Halcyonia pace, et rerum copia beavit, atque subditorum suorum omnium, saltem optimorum animos et voluntates sibi devinxerat? Cui regnanti Pietas et Gloria supremum diem claudenti Christianismus et Pax individuae comites usque et usque extiterunt? O terque quaterque beata regina, nostra non ita pridem domina charissima!
[20] Verumenimvero beatae memoriae regina Elizabetha (memoria namque eius semper erit in benedictione) instar phosphori splendentis, in plenitudine temporis, naturalem suam tunc amisit lucem, cum sol magnus ille et gloriosus in horizonte nostro exortus est. Atque iam inde ab adventu potentissimi Iacobi regis, non quatuor, non dicam, anni, sed nec quatuor, ne bini quidem menses effluxerunt, in quibus non aliqua fabricata est proditio. Mense Martio 1603 mox inde ab obitu reginae, priusquam illis regia maiestas de facie nota, a Garneto, Catesbeio et Treshamo in Hispaniam amandatus est Christophorus Wright, ut mortem oppetiisse reginam significaret, Thomae Winter nimirum in eo negotio suffectus. Atque etiam ad Creswell Iesuitam literas dat Garnetus, quibus et dilaudat ista, quae tum moliebatur negotia, necnon auxilium subsidiumque deposcit, queis eadem conficeret.
[21] Quemadmodum etiam 22. sequentis Iunii Guido Fawkes e Flandria missus a Baldwino Iesuita, Guilielmo Stanley, et Hugone Owen eadem de proditione acturus, literis insuper a Baldwino, Creswello Iesuitae in Hispania tum legato commendatus, negotii sui celerius expediendi ergo, veluti in priore accusatione iam dictum. Eodem Iunio Garnetus superior, una cum Gerardo aliisque Iesuitis et Catholicis Iesuitatis, operam locat, non modo equitatui conquirendo (quem per Thomam Winter et Christopherum Wright, cum illi seorsim res istas ibi agebant) omnium in Anglia Catholicorum nomine Hispano regi in auxilium polliciti fuerant, quo tempore copias suas huc idem rex transmitteret, vel ad Milfordium portum, vel in Cantium (ut etiam iam prius dictum). Verum etiam supra dictarum bullarum vi et virtute freti, Catholicos a debita regiae maiestati obedientia praestanda, quod Romanam religionem non erat amplexus plane dehortabantur, contra quidem quam verae ecclesiae eiusque alumnis in more positum est, qui ferendo, non feriendo bella gerunt, utpote quibus arma potissima sunt orationes et lachrymae.
[22] Eiusdem Iunii die 9. 1603 Iacobi anno primo in lucem emersit conspiratio illa presbyterorum Romanensium, Watsoni et Clarki, quemadmodum et illa altera Gualteri Raleigh et aliorum. Caeterum Iesuitae cum ipsis compertum erat, pacem iam mox (quantum coniicere erat) ineundam, praeterea quae et Hispaniae regi proponebant, minus iam arridere, adeo ut vi et armis nihil iam ultra possent, ad occulta molimina se protinus receperunt. Bullae autem quarum prius memini, cum ex Catesbio intellexerant Garnetus Iacobum publice regem iam declaratum, adeoque rempublicam constabilitam, illico sunt, ut ipse affirmat Garnetus, in ignem coniectae. Verum ut pergamus.
[23] Mense Martio 1603 colloquuntur Garnet et Catesby nefarius ille proditor. Cui tum Catesby generatim narrat (ea in re certe vanissimus et mendacissimus) regem Catholicis datam fidem fefellisse, quapropter proculdubio fore propediem ut aliquid turbarum in Anglia daretur. Conveniunt Septembri proximo Catesby, et Thomas Percy, ubi post iniustam et pergravem a Catesbeio effusam de regiis consiliis quaerimoniam, eum nempe contra quam sperabant ipsi et iam nunc insistere, et quantum ariolari erat, usque institurum esse iisdem cum regina Elizabetha vestigiis. In haec nefaria verba derepente erumpit Percy, nihil iam remedii reliquum esse, nisi ut interficeret regem, quod etiam se facturum ultro pollicetur. At vero Catesby utpote versuto ingenio et profunda perfidia, igneum istum praeferocis ingenii aestum, ratus at maiores machinationes usui futurum, ei ob summam alacritatem quasi demulcet caput, sagacia tamen et salubria interim instillans consilia. Minime vero, inquit, mi Thoma. Nae tu ob rem tantillam, si me audies, non periclitabere. Siquidem tibi cordi est proditio, hem technam emolumento futuram longe maiore, eiusmodi etiam quae detegi et palam fieri nullo modo poterit, proditionem innuens per pyrium sive pulverem fulminalem.
[24] Mense Ianuario anno primo Iacobi Garnetus sibi diploma gratiae ex universali illa indulgentia quam rex primis regni auspiciis concesserat, sub nomine Henrici Garneti de London generosi, ementitis illis nominibus Farmer, Walley, et caeteris omissis, sub magno Angliae sigillo sibi comparavit.
[25] At veritus Catesby nequis eorum, quos in coniurationis huius foedus aut iam adsciverat, aut posthaec adsciturus esset, tam atrocis flagitii horrore territus forte ab ab incepto desisteret, et rem totam indicaret, ad Garnetum illico se confert (utpote qui Iesuitarum superior, atque eo nomine summae tum fidei tum authoritatis apud ecclesiae Romanae alumnos fuit) ut ipsius iudicio ad conscientiam informandam, de hoc facinore an licitum esset necnon uteretur, utque inde posset siqui in pertexanda ista proditione haesitarent, iis satisfacere, atque omnem ex animo scrupulum evellere. Veniens itaque Catesby ad Garnetum, hoc ei expediendum proponit, et quaerit an ad Catholicorum causam adversus haereticos promovendam (ita exigente et temporis et occasionis necessitate) fas sit inter multos sontes insontes etiam nonnullos una perdere et e medio tollere. Deliberate atque confidenter ad quaestionem hanc respondit Garnetus. Omnino fas et licitum esse (modo si insontes aliquod una cum sontibus multis tollendo factioni Catholicorum bono cederet) pariter omnes una tollere. Sed et petitam ab urbe qua hostis potiretur similitudinem ad hoc illustrandum adhibuit. Si eo tempore, scilicet quo urbs illa denuo caperetur et ab hostium potestate vendicaretur, inibi forsan amici aliquot forent, debere omnes in illa hostium communi exitio belli aleam subire. Atque ita Garneti Iesuitarum superioris sententia firmissimum, idemque unicum erat vinculum quo Catesby omnes postea proditores in coniuratione tam execrabili et nefaria sibi constrictos tenuit. Mense Martio enim insequente Catesby, Thomas Winter, aliisque de fulminali hoc stratagemate concludunt. Et Guido Fawks utpote ignotus, nebulo perditus, et ad quidvis audendum veteranus proiectus, ad hanc rem idoneus ab omnibus iudicatus est. Unde ille Aprili proximo a Thoma Winter investigatus, et ex Flandria tandem in Angliam adductus est. Mense Maio, regni Iacobi secundo, conveniunt Catesby, Percy, Iohannes Wright, Thomas Winter, et Fawkes, e tactis sacrosanctis Evangeliis, in taciturnitatem et constantiam hac aut simili formula iurati:

Iurabis per sanctam Trinitatem, perque sacramentum quod iam sumpturus es, nunquam directe aut indirecte, verbis aut circumstantiis, istam rem revelare quae tuae fide mandanda, neque ab executione istius desistere, donec reliqui tibi veniam concedant.

[26] Praemissis confessione et absolutione sacramentum a Iesuita Gerardo, qui tum aderat administratum sumpserunt. Iunio subsequente Catesby et Greenwell Iesuita de proditione pyriopulverea sermonem habent. Circa festum etiam Ioannis Baptistae Catesby et Garnet, cum in sermonem eadem de re incidissent, adeo secretam esse pronuntiabant ut perfici eam necesse foret antequam palam fieret. Tum vero Garnet Papam consulendum censuit, at respondit Catesby se hoc a Papa concessum in duabus antea bullis arbitrari. Etenim si eum non excipere, si etiam repellere fas esset (quod illae innuebant bullae) reiicere proculdubio eundum atque expellere non nefas esse. Die Iulii 7. 1604 prorogantur comitia usque ad septimum Februarii. Et Novembri sequente Thomas Bates, qui (ut in accusatione priore pluribus narratum est) a Catesby hero suo introductus est, et in conscientiam et societatem proditionis assumptus. Utque fidelius reticeret et alacrius prosequeretur coeptum negotium, Greenwell Iesuita illum adigit ad confessionem, omnibus modis addit animos, hortatur et suadet denique eum tam iusta causa fretum, et iure omnino posse et debere illud non modo subticere quod herus impertierat, verumetiam adiicit insuper omni culpa vacare, iustumque et praeclarum facinus quod moliebantur esse. Eodem fere tempore in coniurationem ascitus est Robertus Keyes, atque a Catesby eam esse iustam ex Iesuitarum opinione persuasus est. Decembri die undecimo itum est in viscera terrae, et subterranea molitio inchoata. Martioque proximo anno 1605 Guido Fawkes ad Guilielmum Stanley equitem auratum in Belgium transmissus una cum literis a Garneto ad Baldwinum Iesuitam ibi legatum, uti is procuraret scilicet ut ad tempus quo fulminalis ille pulvis incenderetur, copiae ad loca maritima perducerentur, quo scilicet ocyus in Angliam traiicerent. Atque ibi Fawkes etiam coniuratorum consensu Oweno taciturnitatis et constantiae iusiurandum proponit, nec non eum totius coniurationis gnarum fecit. Qui nequissimus utque et veteranus iam olim proditor eam et mire dilaudat, et calculo suo atque consilio iuvat. Mense Maio 1605 a Catholicis Romanensibus excitatur in Wallia nonnihil turbarum, quo etiam tempore Rookewood proditionem hanc pyriopulveream ex Catesby intelligit, itidem et omnino legitimam eandem esse ex eodem tanquam ab ore Iesuitarum ediscit. Quin iam Garnetus etiam cum Papa per literas egit ut vel a sanctitate eius, vel ab Aquaviva Iesuitarum generali mandatoriae quamprimum huc litterae mittantur, quibus universi Catholicorum in Anglia tumultus inhibeantur. Statuerant nempe technis hisce pyriopulvereis de re Romana quasi aleam iacere ac de suprema Catholicorum salute decernere, vitaque ad nostrum exemplum composita, securitate et otio delinere, ne Papistae tumultuando in suspicionem venirent, aut de turbellis eorum quaestio fieret, inde remora forte obiiceretur technae suae. Cum vero ultra postularent ut sub censura hac inhiberentur, ne proditioni pyriopulvereae revera praepedimento foret, non est concessum.
[27] Insequenti Iunio Iesuita Greenwell cum superiore suo Garnet de tota ratione huius pyriopulvereae proditionis multum diuque deliberat, et attendite quam astute, quam versute egerit. Primo nolle se dixit ulli laicorum hanc impertire (nisi soli Catesbio, cuius fidei tantum tribuit). Quam autem ob caussam? Scilicet ne ordinis sui dignitati derogaret, quod Iesuita idemque superior inter Iesuitas in negotio fundendi sanguinis laicum sibi socium palam ascisceret, et ideo secundo loco, ut cum sacerdote et Iesuita eiusdem ordinis homine et sibi subdito consilium caperet, et quo tutius ageret, cum Greenwello Iesuitae simulata confessione rem communicaret. Verum edoctus prolixam nimis hac de re orationem fore quam ut a genibus nixo haberi possit, respondit velle se cum eo deliberare in confessione ambulatoria, et sic ambulantes sub specie confitendi te toto huius pyriopulvereae proditionis consilio uberrime disseruit, et quomodo post fatalem plagam illatam uni e proceribus praemonito et conservatio regni cura esset demandanda.
[28] Praeterea hoc mense magna consultatio inter Garnetum, Catesby, et Franciscum Tresham de viribus Catholicorum in Anglia agitata est, in eum finem ut Garnetus ea de re Papam certiorem faceret, quo quod sanctitas eius nullo modo adduci potuit ut se ulla ex parte Catholicorum rebellioni favere declararet, donec certo audiret eos ita ab exercitu paratos esse ut superiores possent evadere. Augusto mense paulo post Garnetus in consultatione habita de pyriopulverea proditione Papae aperienda, Edmundum Bainham equitem auratum elegit, qui ad Papam hac de re nuntius proficisceretur, non tamen ut ad Papem, sed ut ad principem secularem, et in eam rem per eundem Garnetus literas mittit, et etiam ad seditiones comprimendas sub poena censurae. Hoc interim exploratum habens priusquam eorum literis responderi posset, domum Parlamentarium (sicut inter eos convenerat) vi illius pulveris convellendam esse, primariosque regni viros esse delendos. Sed hanc artem adhibuit more aucupis qui furtim cum cane sedentario captaturus perdices canem subinde increpat quasi avibus nimis appropinquet, donec extensis plagis eas priusquam evolarent incluserit. Eodem etiam mense Garnetus Iesuita literas dedit ad Baldwinum Iesuitarum in Belgio legatum in gratiam Catesbii, ut Oweno apud Marchionem intercedente equitum turmae Catesbius praeficeretur, non eo animo (sicut inter eos constitutum fuit) ut huiusmodi curam Catesbeio demandaret, sed ut hoc praetextu equos et alia necessaria in promptu haberent, quibus sine ulla suspicione proditores instruerent.
[29] Septembri proximo Parsonus Iesuita per literas a Garneto petit ut distincte singula describeret de itinere ad Sanctae Winifridae fontem, quod sibi destinaverant hoc mense suscipiendum. Sed haec omnino fraus pura puta, ut hoc obtentu occasionem captarent in illas oras se recipiendi. Mense Octobri reliquos proditores convenit Garnetus apud Coughton in comitatu Warwicensi. Hoc commune illis hospitium erat, in quod ex omnibus terrae angulis se subducerent. Die primo Novembris palam orat Garnetus pro felici successu in gravissima Catholicorum caussa, sub initio Parlamenti. Oratio autem plus est quam assensio. Nemo enim orat nisi qui sperat et credit. Ille orationi inseruit versus duos ex hymno,

Gentem auferte perfidam
Credentium de finibus,
Ut Christo laudes debitas
Persolvamus alacriter.

[30] Interea hae literae ad Dominum de Monte Aquilae sive Monteagle pervenerant, cuius memoria die 4. Novembris celebrabitur, et omnipotentis Dei providentia paucis ante destinatum agendi tempus horis plane pleneque integumentis suis evoluta apparuit proditio. Die quinto Novembris ipso temporis articulo quo expectabant proditores infandum hoc scelus perpetratum iri, conveneriunt in oppido cui nomen Dunechurch quasi venatum profecturi, in gratiam Everardi Digby, vir magnae eo loco existimationis et authoritatis, opinantes hoc modo copiis contractis vires suas ad arma contra regem sumenda confirmare. Confluente enim undique multitudine, tumultu subito excitato, omnes aut saltem plerosque meliorem fortunam amplecti velle, at nullo negotio adduci ut a se starent. Praeterea dominam Elizabetham regis filiolam in eorum potestatem facile posse redigi, cum in vicinia ageret in aedibus Baronis Harrington.
[31] Die sexto Novembris Catesby aliique coniurati Thomam Bates propere miserunt ad Garnetum, qui (quod probe norant) praesto fuit in vico Coughton non longe ab iis dissito, eius opem et operam obnixe implorantes ad Walliam concitandam, et quamplurimos ad arma contra regem palam capienda instigandos. Quo tempore Garnetus et Greenwellus (qui tum ex composito apud Garnetum commorabatur) cum compertum haberent artes suas patere, cumque sibi conscii essent se authores et antesignanos huius proditionis esse, certum exitium toti Iesuitarum ordini imminere trepidi denuntiabant, timere secum confitentes ne huius horrendi sceleris infoelix successus totam Iesuitarum societatem dissolveret prorsus et everteret. Verum Greenwell Iesuita animo magis inflammato exaestuans, huc et illuc quanta potuit celeritate circumcursitabat, quoscunque potuit ad arma induenda concitaturus. Et in domo Abingtoni, Hallum alterum Iesuitam conveniens suadet ut sine mora quamplurimos ad seditionem incitaret. Dum Hallus haesitabat et secum rem diutius perpendere videbatur, sive infoelicem expectans iam temerariae rebellionis exitum, sive timens ne ipse simul comprehenderetur, Tesmondus Hallum improperando phlegmaticum vocitat et addit hinc plane perspici, homo homini quid intersit, scilicet inter phlegmaticum (qualem Hallum putabat) et cholericum, qualem se affirmabat, quinetiam ait se secum decrevisse olim operam quantum posset maximam ad conflandam seditionem navaturum sub hoc praetextu, quasi iam exploratum esset omnes in Anglia Catholicos iugulandos, spe certa se hinc complures concitaturum ad bellum, pro salute sucipiendum, et blandiente hac opinione tumidus in comitatum Lancastrensem se proripuit. Postea Hallus alias Oldcorne Iesuita cum Humpfredus Littleton ex infausto successu horrendae istius proditionis numen ipsum iratum iis esse diceret, et tam cruentis et plusquam barbaris conatibus non obscure adversari. Cum iam oportuit eum summa cum animi deiectione iustitiam Dei agnoscere, argutis huiusmodi rationibus ruinam suam suffulcire nititur. Non debetis ex eventu causam nostram aestimare, undecim enim tribus Israeliticae, licet ab ipso Deo iussae Beniaminitas bello aggredi, bis cladem acceperunt. Sancti etiam Ludovici Gallorum regis exercitus in Saracenos ductus dissipatus est, et ipse ex peste interiit. Denique Christiani Rhodum propugnantes superati sunt a Turca. Et facta horum exemplorum ad rem praesentem applicatione, fidem facit Littletono non impiam eam aut illicitam esse, quamvis successu caruerit. Advertamus hinc duo proditionem hanc consequentia: primum apertam rebellionem, quod modo declaratum est, et fusius priore actione explicatum, et post hanc proditionem blasphemiam in Garneto Iesuitarum superiore. Cum enim illi in arce Londinensi scribendi copia facta, atque literas (quae quidem coram producebantur) ad amicum quendam (in alio carcere qui vulgo Gatehouse dicitur) misisset, nihil in illis apparuit nisi familiara, de rebus quibusdam ad usum necessariis. In margine vero, quam admodum amplam et spatiosam reliquerat, et parte inferiori, ubi charta pura, succo chysomeli in hunc sensum veteratorie subscripsit. Innocentiam suam publicandam rogat. Quodammodo tractabatur docet, ibidemque illa ipsa negat quae non non multo ante libere et sua sponte fassus erat. Addidit se de coniuratione Hispanica ex regio gratiae diplomate absolutum iri. Quod ad fulminalem illam proditionem, legitima probatione deficiente satis commode sese evasurum speravit. Verum epiphonema plenum blasphemia, dignum anathemate eructavit, et verba de nostra Servatore prolata, iste de se in tam horrenda coniuratione usurpavit, necesse est ut unus homo moriatur pro populo, quae vox Caiphae fuit de Iesu Christo Servatore.
[32] Quibus in rebus ipsius praevaricationem et aequivocationem quaeso advertite. Coram dominis delegatis vere libereque coniurationes suas agnoverat, eo quod (ut ipse manu propria confirmavit) tanta nube testium obrueretur, et tamen ad faciendum populum in illis literis quas ipse divulgavit, sese coniurationis suspitione liberari cupit. Atque haec de duabus subsequentibus circumstantiis, Dominum rebellione et blasphemia dicta sunto.
[33] Circumstantiae concomitantes duae sunt, personae delinquentes et personae laesae. Qui primus et praecipuus e delinquentibus pro tribunali praesens sistitur, homo est, ut audivistis, nominum plurimorum, Garnet, Wallie, Darcie, Roberts, Farmer, Philips. Virum sane probum et fidelem tam multiplici falsorum nominum varietate salutatum rarissime inveniamus. Patria Anglus, genere clarus, educatione scholaris, postea sub Tottelo typographo iuris municipalis praelo corrector fuit, ipse iure iam corrigendus. Non infimis naturae dotibus excultus est, arte eruditus, linguarum usu peritus, professione Iesuita, et in Anglia Iesuiticae societatis superior, idque iure optimo. Omnes enim quotquot ante ipsum fuerunt coniuratione diabolica multis quod aiunt parasangis superat. Iesuitarum doctor, id est, in quinque Dd magister praecellentissimus, Dissimulanda, reges Deponenda, regna Disponendo, subditos ab officio Deterrendo, omnia demum Destruendo. Eorum dissimulato e doctrina de aequivocatione luculenter constat. Qua de re visum est cursim quaedam quasi perstringere, quae copiose satis in superior iudicio tractata, et in gratiam quidem Garneti Iesuitarum per universam Angliam superioris. Ea vero erant de aequivocationis tractatu, cum a Garneto tum a Blackwello, archipresbytero lecto et approbato, in quo, sub praetextu propositionis mixtae, partim hominis animum articulate exprimentis, partim animi sensa intus taciteque implicantis, non solum mera mendacia, verum etiam execrandae et ab ipsis ethnicis amandandae blasphemiae populo discendae propinantur. Sciscitantibus itaque Iesuitis cur ipsos haereseos non convincimus, convictos de eodem crimine non condemnamus, facilis est responsio, ipsos aequivocare velle, neque ex ipsorum verbis et responsis examinari posse aut iudicare.
[34] Quod ad aequivocationis antiquitatem spectat, pervetusta quidem est, paulo minus CCC annos post Christum enata ab Arrio haeretico usurpata, qui cum a Nicaeno concilio condemnatus, et ab imperatore Constantino in exilium eiectus fuerat, ad humillimam ipsius petitionem (fide prius data se fidei Nicenae subscripturum) ab eodem imperatore revocatus fuit. Ille vero domum reversus suam ipsius opinionem in charta clam conscripsit, eamque in sinu gestavit. Cum in conspectu imperatoris Nicaenam fidem sibi propositam videret, interrogatus utrum concilii Nicaeni decretis vere consentiat, et in futurum constanter adhaereret, ille (manu ad sinum admota ubi charta occultabatur) sine mora alacri promptoque animo coram imperatore subscripsit, cum tamen ea quae in concilio de fide decisa erant astute et aequivoce eluderet. Cogitavit enim tacite aqeuivoceque se subscripturum illi fidei quam in sinu gestavit. Isti Iesuitae verba veritatis loqui nequaquam vovent, et tamen huiusmodi aequivocatio et mendacium in illam ipsam castitatem quam vovent peccant. Proverbii enim locum obtinuit.

Cor lingua foederat naturae sanctio,
Veluti in quodam certo connubio.
Ergo cum dissonent cor et locutio,
Sermo concipitur in adulterio.

[35] Quique istiusmodi spurios et degeneres animi sui sensus in lucem profert, is certe contra castitatem turpissime delinquit. Ecce vero miseros et miserandos doctrinae de aequivocatione fructus. Francisco Treshamo in arce Londini morti suae naturali iam proximo ut uxor ipsum in solatium inviseret permissum est. Illa vero haud ignara maritum suum coniurationis Hispanicae directe et vere Garnetum insimulasse, et verita credo, ne maritus sine morsu conscientiae aliquid de Iesuitarum superiori detexisset, cum extremum iam spiritum exhalaret, eo adegit ut cum ipse prae manu tremula et moribunda scribere non posset, famulum scribere iusserit quae ipse dictaret. Quo in scripto seipsum iureiurando obstrinxit atque in animae suae salutem testatus est se sedecim totis annis iam transactis Garnetum ne vidisse quidem, eamque ob caussam priorem suam confessionem irritam haberi obtestatur. Petit denique ut praesens ista retractatio, hominis infirmi et iam statim morituri manu consignata, post ipsius obitum ad comitem Salisburiensem deferretur. Cum tamen Garnetus ipse sese Hispanicae coniurationis reum palam ac aperte agnovisset, idemque pro tribunali in medio fateatur, nec non ipse, Vaulx matrona aliique directe fateantur Garnettum et Treshamum biennio superiori multoties, et ante illud tempus non raro convenisse. Verum qualis vita, finis ita. Et quidem cum ab ipso Garneto pro tribunali quaesitum esset quid te tali Francisci Treshami e vita demigratione existimaret, hoc unicum respondit, Ipsum aequivocare voluisse credo. Ita inquinati sunt in operibus suis, fornicatique sunt in factis suis. Revera igitur gens ista perfida est, et proinde,

Iurat? Crede minus. Non iurat? Credere noli.
Iurat, non iurat hostis, ab hoste cave.

[36] Quod ad doctrinam attinet de regibus deponendis, Simancha et Philopater dilucide enuntiant (ut et in priori iudicio fusius declaratum est, et nunc etiam copiose satis praesente Garneto repetitum), si princeps sit haereticus, tum quidem excommunicatur, anathemati datur, et deponitur, illius liberi omnes successionis iure privantur, ipse ad dignitatem secularem (imo vel si resipiscat) minime restituendus. Hominem vero haeriticum illum nominatim et ex professo intelligunt, qui ecclesiae Romanae religionem non colit. Imo hisce omnibus et facilior multo et expeditior via Christianum principem quemcunque diademate spoliandi excogitatur, videlicet, princeps indulgendo haereticis amittit regnum. Imo ubi Garnetus in defendenda Romani pontificis authoritate nequiter usurpata, e decretalibus Nos Sanctorum allegaverit, titulo proxime superiori, aliud est decretum quod omnia quaecunque demum recitavimus longissime superat, quo ostenditur pontificem Zachariam nullam aliam ob caussam ibidem expressam Childericum Gallorum regem deposuisse, nisi quod ad regnum inutilis haberetur.
[37] Quod ad subditos ab officio et fide sua detererendos attinet (quod quidem professionis Iesuiticae est inter articulos) optandum quidem ut in memoriam revocare velint illustrissimos nobilissimosque Angliae reges pontificum Romanorum bullas (ne quidem in caecissima Papatus caligine) minime formidasse, nempe Edwardum Confessorem, Henricum Primum, Edwardum Secundum, Richardum Secundum, Henricum Quartum, Henricum Quintum etc. Quodque ad nos nostraque tempora propius accedit, Henrico VII regnante, ut omnibus etiam saeculis retroactis Romani pontificis legatum Caletum nunquam pertransisiit, verum ibi haesit, nec in Anglia pedem fixit, usque dum se nihil ad regni et reipublicae detrimentum machinari velle sacramento obligaret.
[38] Quod ad personas laesas attinet, hae sunt. Primo, rex, de quo saepe sed nunquam satis dixi, rex antiquis illustrissimisque regibus oriundus, virtutibus imperio dignissimis, utpote religione, iustitia, clementia, doctrina, prudentia, memoria, humanitate et caeteris plenissime excultus. Secundo regina, et illa foelici sua foecunditate grande huius regni solatium, adeo ut illo elogio dignissime celebretur,

Orta magna, viro maior, sed maxima prole.

Utpote; quae principem enixa est, eorum quos unquam vidit Anglia longe maximum. 3. Princeps nobilissimus, de quo una cum poeta concinamus,

Quae te tam laeta tulere
Secula, qui tanti talem genuere parentes?

Neque unquam princeps certus imperii haeres talem patrem, neque rex unquam talem filium habuit. Deinde tota regia proles, domini a consiliis sanctioribus nobilitas, clerus, imo ipsa haec quam profitemur religio, praesertim vero civitas hae Londinum, divitiarum affluentia celebris, populi multitudini celebrior (ut quae supra 500 capitum millia intra moenia pomaeriaque numeret), immota erga principem fide longe celeberrima, quodque ad laudis cumulum eminentissime accedit, ob religionis veritatem cultusque divini synceritatem prae cunctis civitatibus in universo orbis terrarum theatro, supra quam a me dici potest, nobilitata. Caput tuum attolle (civitas clarissima) et teipsam erige, cuius fronti ne minima quidem labecula aut suspicio perfidiae unquam fuit aspersa. Vere tu illud prophetae usurpare potes, Non ponam ante oculos meos rem impiam quam faciam, odi praevaricationes, neque adhaerebit mihi tale quid. Ideoque in fidelitatis tuae praemium, amplissimo camerae regiae titulo, quasi firmissimum regum praesidium merito insignata es. Atque ut habeas in quo teipsam soleris, in quo laeteris hodie, magnus Britanniae monarcha celebri hoc magnoque iudicio honoratam te esse voluit. Post tristes illos et luctisonos rumores non ita pridem disseminatos, cum pro certo regem esse cognosceretur, tum certe quidem integerrima huius civitatis fides clare emicuit (cuius et ipse testis oculatus fui). Una voce conclamaverunt omnes, salva civitas Londinium, salva patria, salva religio, Iacobus rex noster salvus.
[39] Observanda hic sunt multa, summatim tamen et uno verbo perstringenda. Primum est, in Hispanica illa coniuratione (de qua superius dictum est) et hac nuperrima, ordinem, caussam, finem prorsus eundem fuisse. Ordo erat, primo machinis clandestinis et proditione, deinde vi et armis rem agere. Causa quam obtenderunt Romana Catholica religio fuit. Finis vero regiam sobolem radicitus extirpare, imo ipsum regnum occidere, ut regis regnique memoria una excinderetur.
[40] 2. Notandum, ipsos etiam hostes hanc rempublicam ita firmatam et stabilem agnovisse, ut neque vis neque stratagemata adversus ipsam tantillum valere possint, nisi suarum partium fautores in Anglia comparentur.
[41] 3. Futurum esse, ut Roma in Angliam bullae pontificiae posthaec non transmittantur, quia verisimile est partes suas debiliores fore quam ut cum tot leonibus congredi valeant aut audeant.
[42] 4. Omnes ipsorum canones, decreta, nova dogmata haec duo spectare, nimirum secularem pompam aut fraudem sceleratam, ut pontificis Romani authoritas propagetur, et Iesuitarum, sacerdotum, etc. salus procuretur.
[43] 5. Notandum, Bainhamum hominem secularem ex cohorte execranda (hoc enim nomen sibi ipsi imposuit) ad Papam tanquam ad principem secularem fuisse missum, ut ipsum de hisce rebus certiorem faceret.
[44] 6. Ipsorum ruinam et ex theologiae et philosophie placitis imminere iam, imo instare video. Circiter 400 sacrificuli sacerdotes hoc tempore in Anglia delitescunt. In Israele diebus Achab totidem fuere. Quis (inquit Deus) decipiet Achab ut descendat et cadat? Spiritus mendax in ore 400 prophetarum hoc suscepit, hoc perfecit. Instabit eorum ruina cum primum spiritus mendax sacerdotes occupaverat (secundum Micheae visionem), sicut nunc possedit Iesuitas. 2. Imitatio boni prototypum perquam aegre et difficulter exprimit. Mali vero imitatio exemplar superat. Hoc vero facinus tale est ut tot saeculis iam anteactis, imo et futuris, non invenerit exemplum proinde ipsorum dies numerantur.
[45] 7. Multos hoc facinus nunc vitio vertere, qui tamen peractum laudaturi essent. Aiunt enim hoc esse e numero eorum quae non laudantur nisi peracta.
[46] 8. Ipsos ipsorumque asseclas falsos rumores disseminare, regem scilicet de toleranda religione fidem datam violasse, quam divini cultus confusionem priusquam regno suo ille tolerare velit; liberos, imperium, vitam, omnia libentissime amitteret. Imo vel inde facile perspiciant spei nihil hac de re superesse, quod serenissima maiestas regiam sobolem in vera religione veroque Dei cultu educandum sedulo curet.
[47] Denique mirandam Dei providentiam observare debemus in stupenda detectione, istum Iesuitarum superiorem huiusce coniurationis conscium esse, idque duplici ratione.
[48] Primo, quoad celandi rationem, cum solo Catesby homine laico consilia sua impertiit.
[49] Secundo, utrique, ut occulte rem peragerent, constanterque perseverarent firmissimo iuramento obstrincti tenebantur.
[50] Tertio, iurati sacramentum corporis Christi sumpserunt.
[51] Quarto, permissi edocti erant a Iesuitis fidem datam animarum salutem etc. aequivocatione eludere. Quo igitur pacto facinus illud dilucere poterat?
[52] Quinto, adeo secreto et latenter egerunt ut humani ingenii adminiculo investigari non potuerint, atque ideo animadvertendum est quomodo divina providentia effectum sit ut coniuratio illa diu abhinc excogitata frustraretur, dum saepe et inexpectato Parlamentum differebatur. Incepit enim Parlamentum die Martii XIX anno primo serenissimi regis Iacobi, atque ad VII usque diem Iulii subsequentis continuatum est, ante quod tempus coniuratores isti parati esse nullo modo poterant. Ab illo die ad Februarii septimum prorogatum est, in quod tempus suffodere non valebant, neque enim in illo loco quoniam pro unione delegati prope locum illum convenirent. Accedebat ipsius muri crassities non facile penetranda. Qua de caussa ante septimum Februarii omnia in promptu haberi non possent. Die vero septimo Februarii usque ad Octobris quintum Parlamentum prorogatum est. Postea cum hac non successerint, cuniculos agere cessantes aliam excogitarunt viam, nempe a cuniculis in cryptam se contulerunt. O beatam operis tam nefarii mutationem! At illi fatales cunicularii nondum detecti sunt, et tamen omnia ad manum adsunt paratissima. Semel iterum praerogatur, atque ita sane Deus disposuit cor regis (ne tantillum quidem hac de re suspicantis) ut prorogationem Parlamenti iteraret. Intellectum porro regis ita illuminavit Deus ut ex subobscura epistola, ille instar angeli lucis ad cryptam quasi digitum intenderet, in illam accurate inquirendum iuberet, adeo ut facinus istud divina opportunitate, horis (ante tempus destinatum) non nisi paucissimis detegeretur.
[53] Haec itaque erit sermonis nostri conclusio. Qui cum Iesu itis, non itis cum Iesuitis. Etenim corroborant se in re mala, narrant quomodo abscondunt laqueos, dicunt quod nemo videat eos. Sed Deus sagittabit eos sagitta repentina, fientque in eis plagae repente. Videbunt id omnes homines, et annuntiabunt opus Dei, atque factum eius prudenter considerabunt.

Perge ad Partem IV