text.lat

essera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio.  

ELOQUENTIAE ECOMIUM

LUS verecundiae haberem (ornatissimi viri, lectissimi iuvenes) quam ut dicendi plane imperitus de eloquentia dicerem, nisi cum tanta eius pulchritudine etiam maiestas coniuncta esset, ut cum instar immortalis deae omnes in sui admirationem facile rapiat, nemini tamen mortalium sui copiam faciat. Nam ut vere dixerit acerrimi vir ingenii Antonius, disertos se vidisse multos, eloquentem vero neminem, adeo hoc ipsum eloquentem esse, vix deo concedi, non solum ab omni temeritatis suspitione abesse, verum etiam probari debet studium hoc meum, si ad quod humi stratus suspicere non possim, omni tamen veneratione dignum putem. Ut itaque qui nunquam pingere didicit, tacito quodam sensu sine ulla arte ac ratione quae sint in picturis et signis recta ac prava diiudicat, aut ut ipse qui navem aut mare nunquam vidi, quae tamen navis, quae maris forma sit, cogitatione mecum assequi possum, fluctusque etiam concitatos serenitatesque non inepte describere, ita omnis haec oratio nostra quae de eloquentiae laudibus suscepta est, nihil alius erit quam non stulta, uti spero, alieni artificii existimatio. Qua in re quod faciunt ii qui in situ orbis terrarum describendo versantur, qui si qua cognitationem suam fugiant ea extremis tabularum partibus supprimentes in margine lectorem admonent ulteriores regiones nimio calore aut frigore torridas esse, aut Syrtes aestuosas, aut inaccessum Caucasum, aut mare conglaciatum: ita mihi rogandi estis (humanissimi auditores) ut si multa quae ad eloquentiam perfecte exornandam pertinent intra tabulam orationis meae non erunt comprehensa, ea difficilia esse, sublimia, abstrusa, captumque humanum excedere putetis.
2. Ego itaque sic existimo in ea scientia, quae caeterarum domina et regina esse atque haberi debet, tres has res summe inesse oportere: utilitatem, iucunditatem, dignitatem. Quae igitur facultas eloquentia utilior esse potest? Nam ut omittam dicere initio genus huminum in montibus ac silvis dissipatum, disertorum oratione delinitum, se oppidis maenibusque sepsisse, quae vis alia est quae iam constitutis urbibus in earum conservatione magis elucescit? Quod enim fretum tot motus, tantas tam periculosas habere putatis agitationes fluctuum, quantas perturbationes et quantos aestus habet civilis societas? In hisce tempestatibus reipublicae sedanda ita versatur ornate dicentis oratio, ut non tam Neptunus tridente suo mare concitatum compescere, quam ille civitatem seditionibus vexatum moderatione sua tranquillare potest. Quis enim leges describere salutarius? Quis legationes obire prudentius? Quis reipublicae vulnera tractare scientius? Quis invidiae flammam, quis simultatis incendium restinguere citius potest? Cuius vox cohortatur ad virtutem ardentius? Cuius a vitiis acrius revocat? Quis vituperator improborum asperior? Quis laudator bonorum ornatior?
3. Non libet singulas eloquentiae commoditates, quae sunt innumerabiles, percensere, praesertim cum non tam idcirco admirabilis sit, quam quod tantam utilitatem tanta etiam iucunditas consequeretur. Difficile dictu est quantas aurium voluptates consectantur ii qui musici appellantur, ut plane mihi incredibile videri soleat, tam molles, tam delicatas et fere divinas in cantu flexiones, tam etiam constantes et severas, a tam melancholico, ne dicam insano hominum genere excogitari unquam posse. Quid de poetis dicam? Quorum ingenia sic sunt ad delitias nata, ut quanquam dulci aliquando utili misceant aspergantque, in dulci tamen semper magis elaborant. Melitissimos ego eorum versus proferrem si non iudicio meo diffidens vererer, ne male etiam recitati minus vos audientes, quam me legentem afficerent. Sed tamen quis est qui si quartum illum Aeneidos librum legerit, ut in nimis saepe laetitia fit, ita prae summa animi delectatione non abeat in lachrymas? Verum nescio quo pacto fit ut quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab eis celerrime quadam satietate abalienemur. Concinna est poesis, ornata, elegans. Nihil ea potest esse limatius, nihil pictius. Sed ut potione ac cibo dulci diutius uti nemo potest, ita in istis musicorum ac poetarum cinninnis ac fuco citissime offenditur, nec solet in eis delectatio esse diuturna.
4. Eloquentia vero instar matronae iudicio quodam voluptuarias illas et fere metricias voluptates aspernatur ac respuit, veras solidasque amplexatur. Non illa semper crocum, saepe terram, aliquando etiam nihil olet. Postremo non tam illa voluptatem quam oblectationem, nec tam dulcedinem quam suavitatem quandam prosequitur, nec magis ut delectet sollicta est, quam ut sine satietate delectet. Sunt enim populi aures tanquam tibiae, quas sic dicendi peritus inflat ut semper illos sonos bene et praeclare, non ita saepe illos belle et festive referant. Neque enim illa in musicis varietas quae omnis e tribus omnino sonis inflexo acuto gravi perfecta est, in funibus maior quam in disertorum linguis deprehendi potest. Qui et contenta voce atrociter dicere, et summissa leniter, et inclinata videri possunt graves, et inflexa miserabiles. Cuius enim vox suaviores efficit flexionum varitates quam eius, qui humilia subtiliter, modica temperate, magna graviter dicit? Ut non tam avem cantu aliquo quam multitudinem eius oratione quasi auribus suspensam teneri videas. Atque, ut subsellia relinquamus, quod potest esse in otio iucundius quam purus ac candidus sermo, nulla in re rudis, qui sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluat? Quem omni melle dulciorem qui consequitur, si minus alioqui doctus erit, vel doctissimos tamen sed indisertos verberabit, nec se ab iis contemni ac despici patietur politiorisque literaturae nomen sibi vendicabit et quasi ius suum obtinebit. contra vero quae tam discors symphonia tam moleste auribus nostris obstrepit quam non dico barbarum aut obsoletum sed vel horridum vel putidum loquendi scribendive genus? Quale est illud grammatici cuiusdam, quem magni nominis fuisse memorat Alciatus: Pegasus tuus qui me tollutim succussit apud capanae pelvis capam erit, inde petito, phoretrumque ex quo tempore praecidito. Quis non ista a Sphinge potius quam ab homine scribi iuret? De quibus illa Oedipodis recte dici possunt: Monstra quis tanta explicet? Ego ipse victae spolia qui Sphingis tuli haerebo. Neque tamen ita verborum iucunditati inservit eloquentia, dignitiatis ut suae unquam obslivescatur. De cuius splendore quid dicam? Hic vero mihi aut L. Crassus, aut M. Antonius, aut Q. Hortensius, aut ipse potius M. Cicero ab inferis excitandus esset, qui vobis eloquentiae amplitudinem explicaret si tantam personam sustinere, satisque magnificam ei orationem, dictionis haec nostrae exilitas afflingere posset.
5. Nunc illo mihi poetarum praesidio utendum est: ῞Εσπετε νῦν μοι Μοῦσαι. Quid enim praestabilius quam dicendo peragrare per animos hominum mentesque pertractere et omni modo permovere posse? Quid tam potens quam modo perfringere, modo irrepere in sensus, modo inserere novas opiniones, modo insitas evellere? Quid porro tam gloriosum quam cum auditum sit hominem eloquentem esse dicturum, loca in subselliis occupare, compleri forum, gratiosum unumquqmque esse in dando in cedendo loco, coronam multiplicem omnes erectos videre? Cum vero surgit is qui dicturus sit significari a corona silentium, deinde crebras assensiones, multas admirationes, risum cum velit, cum velit fletum esse? Hic enim unus est in quo homines exhorrescunt, quem stupefacti dicentem intuentur, in quo clamores illos non potest melius plaususque etiam tollant, ut cum duae artes sint quae semper potuerunt locare homines in amplissimo dignitatis gradu, una imperatoris, altera oratoris boni, malim ego unam istam M. Tulli pro Archia dictionem quam C. Caesaris triumphos duos, neque enim aliquid aut de Cicerone aut de Pericle illo Atheniense honorificentius excogitari potuit, quam quod ille regnare in causis, hic aculeos in hominum animis relinquere, et ab Aristophane poeta fulgurare tonare permiscere Graeciam dictus sit. Solius enim eloquentiae est tenere hominum caetus, mentes allicere, voluntates impellere quo velit, unde autem velit deducere. Id cum saepe alibi, tum in illo orationis loco quae pro Q. Ligario a Cicerone habita est, maxime est declaratum. Quid enim, Tubero, tuus ille destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? Cuius latus ille mucro petebat? Qui sensus erat armorum tuorum? Quae tua mens? Oculi? Manus? Ardor animi? Quid cupiebas, quid optabas? Ad haec verba ita commotum fuisse Caesarem ferunt ut tabellam quam condemnandi Ligarii causa domo secum attulerat et tum in manu tenebat, plane perturbatus abiiceret. Quid illa Gracchi commemorem? Quo me miser conferam? Quo vertam? In Capitoliumne? At fratris sanguine redundat. An domum? Matremne ut miseram lamentatemque videam et abiectam? Quae ab illo M. Tullius sic ait acta esse oculis voce gestu, inimici ut lachrymas tenere non possent.
6. Sed quid ego singiuls insisto, cum id dicendi peritus profiteatur ita gnarum se esse quibus orationis modis quaque animorum partes pellerentur ut etiam ex infantium ingeniis elicere voces et querelas possit? Caeterum quo gratiorem utilitatem magisque admirabilem dignitatem habet eloquentia, eo magis dolendum est, sive id naturae imbecillitate aut etiam malignitate sive quodam fato contigit, longe minorem nobis quam iis qui multis iam huic retro saeculis vivebant ad eam aspirandi facultatem inesse. Nam ut antiquitas instar sit gygantis cuius humeris tanquam pusio insistens posteritas multis in rebus longius quam ipsa prospicit, certe in omni bene dicendi laude tantum praestiterunt veteres, ut eorum quasi exaggerata altius gloria posterorum luminibus obstuxisse videatur. Quis enim est tam sui amans qui si in alium M. Tulli orationem inciderit, non sibi statim displicere incipiat, omnesque suas commentationes inanes esse, nihil se legisse, nihil didicisse, nihil in oratoria facultate posse non fateatur? Equidem scio nihil mihi de novis illis oratoribus qui aut nostra memoria aut paulo etiam superiore quam nostra ubicunque prodierunt, temere dicendum esse. Sed tamen ne vivam si ea quae hoc in genere literis signaverunt, ad eius quem proxime nominavi scripta conferantur, non ludi magistrorum potius dictata quam oratorum dictiones habeamur.
7. Adeo iam verum est illud Velleii Paterculi: universum bene dicendi decus sub principe operis sui Tullio ita erupisse ut delectari ante eam paucissimis, mirari vero neminem possis, nisi aut ab eo visum aut qui illum viderit. Quod itaque procis illis contigit qui cum Penelopen ipsam in sui amorem pellicere non possent, ad ancillas se eius contulerunt, ita cum a multis iam diu ambita sit eloquentia nemini tamen se praebere dignetur, factum est ut alius astutam Iurisprudentiam, alius quaestuosam Medicinam, hic cincinnatam Rhetoricen, ille rixatricem Dialecticam, nonnemo etiam indolatam Grammaticen, postremo alias alii artes tanquam pedissequas amplexarentur. Quae omnia ita a me dicuntur, non ut iuvenum studia retardem aut desperatione debilitem quo minus id experiri velint quod se assequi posse diffidant, sed ut ostendam eloquentiam rem unam esse omnium et pulcherrimam et longe difficillimam maiusque quiddam quam homines opinantur. Caeterum et in secundis tertiisque consistere honestum est et, ut aiunt, in Graecis artificibus eos aulaetas esse qui citharaedi fieri non potuerunt, sec cum eloquentes esse nequeamus praeclare nobiscum agi putemus si in disertorum numero habeamur.
8. Sed contrahem vela orationis meae; quo enim longius e portu remigo, eo magis magisque in alta provehor. Quamobrem ut ingeniosus pictor qui cum a quodam reprehenderetur quod in iride pingenda multos colores non expressisset cum ipsa mille trahat varios adverso sole, at id nequaquam par fuit, inquit, quia it in arcu caelesti omnes non apparent, multi in adversa parte occultantur, sic in isto qui desunt colores ex altera tabulae meae parte collocantur, similiter vos rogo quaesoque (auditores) ut quae in eloquentia a me exornata laudes desiderantur, eas quasi ex altera orationis meae parte descriptas esse existimetis. Dixi.

Finis