Unpublished poetry.lat

7Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio.  

LIX. DOMINO ROBERTO DORSETTO, SALVE

Exilii tristes, Naso, depone querelas.
  Ah pudet! obscaeni doctor amoris eras.
Exul eras certe, sed non quod carmen ad aptos
  Tam facile venit (dii melioria) pedes.
Exilii crimen, non carmen causa fuisse 5
  Creditur, et culpa paena fuisse minor.
Ast ego (proh superi) non quod bene vel male, paenas,
  Quod potui tantum versificare, tuli.
Hei mihi cur didici demens? Vel carmina saltem
  Profuit in digitis enumerasse meis? 10
Vivite faelices qui nullo tempore iustum
  Stricta coegistis verba subire iugum.
Si foret antiquis mihi quae lex ista poetis
 Proposita, haud tali lege poeta foret.
Namque ego quod solum carmen componere possim, 15
  Me miserum, cogor verbera saeva pati.
Hanccine, Phaebe, mihi spem te permittis amandi?
  Pro me, qui sic te diligit, alter erit.
Aspicis haec oculis, Maecenas optime, iustis,
  Et manet ingenii pristina cura mei? 20
Aspicis, et remanet quae cura manere solebat,
  Et tangunt pectus carmina noster tuum.
Scribere plura vetat manifesta iniuria facti.
  Hoc oro ut noster sit tibi cura dolor.

LX. ROBERTO WAKE

Non inter volucres praestat magis illa minores
  Quae placide rubro pectore cantat avis,
Quam pueros, tu chare puer, mi parve Roberte,
  Vincis, ut accensas aurea luna faces.

LXI. AD INGRATUM

Si mihi te fatum, me dum vivente, priorem
Abstulerat (sola fieri quod morte putarem   
Posse nimis fidens), si quid pia lachryma posset,
Sempiterna meo monumenta dolore dedissem
Squallidus. Aut forsan si quid pia carmina possent 5
Qualiacunque tuum signassent carmina bustum. 
Nunc quia te nobis tua vel perversa voluntas
Abstulit, aut alti fastosa superbia nasi
Extulit, aut rerum vesana cupido novarum.
Accipe quod potuit despecti munus amoris 10
Suppeditare furor. Nam quid dolor? Ah minus iste
Sufficit, et nostra est multo moderatior ira.
Sed quid ago demens? Horam fortasse supremam
Egisti, et tristes sine crimine mordeo manes.
Nil temere dicam. Forsan mihi nuntius istud 15
Infidus retulit nostro insidiatus amori.
Nil temere credam. Forsan delusit inanis
Pectora nostra metus (nam cuncta timemus amantes).
Nil temere faciam. nam singula posse putabo
Mutari, quam te mutari posse putabo. 20
Atque utinam certe vel tu iam mortuus esses
Vel minus inconstans, utinam mihi falsa tulisset
Nuntius, aut utinam mea mens decepta timores
Fingeret auditos. Etiam nunc vanus haberi
Et mendax cupio. Sed vivis, perfide, vivis. 25
Cum gemitu dico vivis, nostroque dolori
Materiam praebes, et quod mihi fingere nunquam
Securus potui, nec quis mihi dixerat unquam,
Os, ingrate, tuum nostras effudit in aures.
Quo feror? Aut ubi sum? Quanto mens felle tumescens 30
Nostra furit! Quantisque exuberat aestibus ira!

LXII. MARTINO HETONO

Parva suae mittit tibi mentis amicus amico
   Munera, si dici munera forte queant.
Re nihil accipies aliquid fortassis amore:
   Non res, sed noster respiciatur amor.
Quod si velle meo par esset posse, tulisses 5
   Dona voluntatis spendidiora meae.
Pro te vota feram (quid enim nisi vota supersunt?)
   Ut novus iste tibi suaviter annus eat.

LXIII. FORMOSUS

En ego formosus: quanto formosior essem
Si foret ingenuae coniuncta modestia formae?

LXIV. DEFORMIS

En ego deformis: quanto deformior essem
Si foret insuavi coniuncta superbia formae

LXV. ALIA IN EUNDEM SENSUM

Est is formosus cui pulchram pulchra figuram
Indidit ore Venus. Multo formosior ille
Ad cuius formam facta est accessio morum.
Est is deformis faciem cui dura noverca
Distortam natura dedit. Deformior ille 5
Ad cuius scelerum facta est accessio vultum.
In speculo tibi sint haec te meditanda videnti.

LXVI. DOMINO ROBERTO DORSETTO

Qui cito dat bis dat: Sed si vel sero dedisse
   Sit semel, hoc satis est sero dedisse mihi.
Qui cito dat bis dat: Quod si meliora precatur
   Qui cito dat, non est sero dedisse satis.
Sed nunquam sero est quod venit munus amico 5
   Et veniam pietas quam mora tardat habet. 
Accipe, Maecenas, aut nostri pignus amoris
   Aut anni donum, carmina nostra, novi.

LXVIIMAGISTRO ROBERTO DORSETTO

Nec potuit Ioacim vitae probitate Robertum
Vincere, nec castae cedit tua Martha Susannae.

LXVIII. MAGISTRO ROBERTO DORSETTO SALVE

Parce precor duro si peccent carmina sensu,
Si pedibus transfracta suis minus ordine currant,
Sive parum sapiant suavem nimis aspera Musam.
Ornatum res ipsa negat, nec stricta solutis
Conveniunt apte, nec quadrant Graeca Latinis. 5
Nec mea (si qua mea est quae parva est carmina vena)
In gyrum gaudet flecti, iussoque teneri
Limite, sed proprio spaciare libera campo.
Ergo parce precor. Satis est quod postulo, parce.

LXIX. AD REGINAM ELIZABETHAM

Non mihi si centum (princeps dignisssima) linguas
  Et totidem magnus fecerat ora pater,
Dona tamen possim satis ampla voce referre
  Aequave muneribus fundere verba tuis.
Et premor et laetor meritorum mole tuorum, 5
  Nec quae ferre cupit, mens nimis arcta capit.
Quot tamen et quantas aut oris buccina grates
  Aut animus valeat multiplicare preces,
Tot tibi deberi fateor, semperque fatebor
   Dum iuga montis aper, dum freta piscis amat. 10
Vive tibi, laudique satis, patriaeque tuisque.
   Heu quod non semper dicere “vive” licet!

LXX. DOMINO ROBERTO DORSETTO

Haec tibi prae reliquis cur mittam munera, quaeris?
   Suavis es, et suavi suavia danda viro.
Non etenim tenero magis haec sunt grata palato,
   Quam tu sis animo dulcis, amice, meo.

LXXI. ZONA

Hanc licet ex animo dederit pro munere zonam
   Qui dedit, at duplici conditione dedit.
Altera servandi, solvendi erat altera, dixit,
   Et mulctam legi iunxit utrique suam.
“Quo perdes,” inquit, “perdes mihi tempore libram. 5
   Quo solves, pretium virginitatis erit.
Sic quamvis tua sit, tua non tamen esse videtur.
   Cum tibi sit coniux dixeris esse tuam.”
Accepi, tantoque dedi pro munere grates.
   Et tacite dixi, “nostra futura brevi est. 10
Dii precor efficiant ut si mihi quando luendum est
   Amissa potius virginitate luam,
Vel quia noluerim chari imprudenter amici
   Amitti munus, vel quia mulcta placet.”

LXXII. ALIAS

Ex serico quamvis villoso fingar et auro  
   Zona, tamen duplex cura futura tibi:
Ut serves prima est, ut caute proxima solvas. 
   Perde, minam solves. Solve, maritus eris.

LXXIII. ALIAS

Perdere me licet hanc temere nec solvere zonam.
   Perdo, mina solvo, virginitate luam.

LXXIV. DOMINO ROBERTO DORSETTO

Est cygno similis, Maecenas chare, poeta:
   Par vox utrique est, par et utrique color.
Fontibus et fluviis, et amaenis gaudet uterque
  Amnibus, et Pythius gaudet utroque deus.
At nisi cum mitis Zephiri spiraverat aura 5
   Candidus extento guttere, cantat olor.
Cur non ergo tuus, non audeo dicere vates
   (Ingenio vox est grandior ille meo),
Qualiscunque tamen cui pingui in carmine vena est,
   Carmina perpetuo qualiacunque canam? 10
Cum Zephirus tu sis meus, et spiramine semper
   Ingenio faveas utilis aura meo.

LXXV. RICHARDO EDES

Mitto tibi ligulas in nostri pignus amoris,
   Ut sicut vestes sic quoque corda ligent.

LXXVI. ALLUSIO IN STEMMA GENTILITIUM SERENISSIMAE ET ILLUSTRISSIMAE REGINAE ELIZABETHAE ET DOMINI GUILIELMI CORDELI ARCHIVORUM PRINCIPIS

Conspectum galli perhibent odisse leonem
   Quod raucum fundit voce strepente sonum.
Ast hic quam secus est! In magni pignus amoris
   Dignatur galli tecta subire leo.
Sed quid ago? Galli basiliscum nomine texi 5
   Qui necat aspectu singula, voce minus.
Perge tamen, princeps animal, tibi nulla timorem 
   Serpentinae acies tetra creabit avis.
Nec mustela suas ut praestet mutuo vires
   Est opus, haud tanto res eget ista metu. 10
Nam quos hic cernis basiliscos lumine cassos 
   Cernis, et ad vultus obriguisse tuos.
Atque ita seu fuerint basilisci, luminis usu,
   Seu galli, rauca gutteris arte, carent.
Qui tamen ut possent oculis aut voce nocere 15
   Neutra tibi merito causa timenda foret, 
Sed magis in Gallos, ita re cogente, videres
   Magnanimi signo ferre leonis opem.
Iamque tuo adventu pennis gestire videntur,
   Et domini mentem significare sui. 20

LXXVII. ALLUSIO IN NOMEN DOMINI GUILIELMI CORDELI IN ADVENTU REGINAE MELFORDIAE

Aspicis humano conclusum in corde leonem:
   Expediam paucis quid sibi forma velit.
Cordeli cor est tuus is leo. gaudet utroque
   Cordel, et hinc nomen Cordeleonis habet.
Littera si crescat recte postrema duabus, 5
   Sic bene Cordeleo, quod breve Cordel, erit.
At non tam clausit generosum corde leonem
   Quod nomen duci censeat inde suum.
Sed quia non ficto dominam te corde leonis
  Ex animoque colat, laudet, honoret, amet. 10
Hoc placet, hoc cordi est. sed quae placuere vel ante
   Adventu certe perplacuere tuo.

LXXVIII. IN IPHIGENEIAM GEORGII PEELI ANGLICANIS VERSIBUS REDDITAM

Aut ego te nimio forsan complector amore,
   Aut tua sunt aptis carmina scripta modis.
Nomen amicitiae non me pudet usque fateri,
   Nec si forte velim dissimulare queo.  
Oxoniae fateor subitum mirabar acumen, 5
   Et tua cum lepidis seria mista iocis.
Haec me suasit amor, sed non ego credulus illi
   Nec tibi plus dabitur quam meruisse putem.
Et forsan iussit, sed non quia scribere iussit,
   In laudes ibit nostra Thalia tuas. 10
Sed quia, si similes dignemur laude labores,
   Quicquid id est, merito vendicat iste liber.
Ergo si quicquam, quod parvum est, carmine possim,
   Si quid iudicio detur, amice, meo, 
Cumque nimio non sim deceptus amore, 15
   Haec tua sunt aptis carmina scripta modis.
Viveret Euripides tibi se debere putaret,
   Ipsa tibi grates Iphigeneia daret.
Perge, precor, priscos tibi devincere poetas.
   Si priscis, facile gratificere novis. 20

LXXIX. IN EANDEM

Carmina dum sero meditabar vespere mecum
   Scribere de libro qualiacunque tuo,
Hic me nescio quis cibito deprendere caepit
   Aut cubito saltem prendere visus erat. 
Hoc scio, quisquis erat, mire fuit is pede curtus, 5
   Ore niger, luscus lumine, crine ruber.
“Et quid agis?” dixit. “Nescis, temerarie, nescis
   Quam facile in calamum fabula stulta venit.
Graeca legunt docti, saltem Romana. Sed istis 
    Euem moveant tandem carmina scripta modis?” 10
Ille sub his fugit. conantem scribere contra
   Talia sunt dextram verba sequuta meam.
“Fabula sit certe, sed non quia fabula stulta est,
   Nec facile in calamum fabula docta venit. 
Fabula Nasonem fecit Senecamque legendos. 15
   Totus in his Sophocles totus Homerus erat.
Scilicet et segetes tellus et lilia profert,
   Robora dat celsum, dat quoque frage nemus.
Utile iucundo commistum fabula praebet 
   Quae placeat puero detineatque senem. 20
Quin etiam quoties digitos mordere coegit,
   Et caput et pluteum caedere, ficta licet?
Crede mihi, nullo quae facta labore videntur
   Magni si tentes illa laboris erunt.  
Nostra quidem fateor, sed inest quoque gratia nostris, 25
   Et satis ingenuis perplacuere viris.
Graeca quidem doctis, etiam Romana legantur,
   Sed tamen innumeros utraque lingua latet.
Iis haec scribuntur, quanquam bene reddita,
   Et doctis placeant illa vel illa modis. 30
Aureus est Goulding, et pura purior unda,
   Et multi, quos haud commemorare libet,
Quos nec summa dies nec rugis cana vetustas
   Tollere, nec livor carpere possit edax.
Hos tu perge sequi studiis, mi Peele. Sequendo 35
   Propediem nulli laude secundus eris.
Sin respondebunt tua primis ultima caeptis,
   Non modo par primis, sed bene primus eris.
Ergo perge, precor. cum tollat caetera fatum 
   Effugiunt maestos carmina sola rogos. 40

 LXXX. CORPORA INFERIORA REGUNTUR A SUPERIS
(QUAESTIO MAGISTRI IHOANNIS BROWN)

Inferiora regit caelestis corpora virtus,
   Et venit a superis infera quicquid habent.
Fertilis ut taceam quae profert singula tellus
   Quotque parit pisces pontus, et aer aves, 
Humanam proprius tangunt caelestia vitam 5
   Et constans caelo sors sua quemque manet.
Saturnus paucos, dat longos Iupiter annos,
   In fera magnanimos Mars ciet arma duces.
Sol calidos generat, Cyllenius edocet artes, 
   Denique formosos Luna Venusque creant. 10

LXXXI. LICET SAPIENTI UXOREM DUCERE

Qui dura taedas sapienti lege iugales
  Deneget, aut puer est, aut sine mente senex.
Nam miseram ducit quisquis sine coniuge vitam 
  Ducit, nec Veneris pignora chara videt.
Adde quod indigne telluris inutile pondus 5
  Nascitur, ex quo non ortus et alter erit.
Palladis ergo choros sapiens celebrabit, eidem
  Fas quoque Iunonis sacra litare thoris.

 LXXXII. AUDITUS MAGIS CONDUCIT AD SCIENTIAS PERCIPIENDAS QUAM VISUS
(QUAESTIO MAGISTRI RICHARDI EDES, PRIMO ANNO)

Mens licet obscura claudatur carceris umbra, 
   Ut sol cum nubes occupat atra diem,
Per sensus veluti parvas captiva fenestras
   Prospicit, et lucem cognitionis habet.
Pluraque quam reliquis cum visu percipit uno, 5
   Tum sola auditus plurima novit ope.
Quos etenim surdos natura creavit, eosdem
   Ingenio stolidos finxit et ore canes.
Non tamen indoctos genuit quos lumine cassos.
   Caecus in exemplo magnus Homerus erit. 10

LXXXIII. MAIORES SUNT ANIMI DOLORES QUAM CORPORIS

Quae cito corporeos tollit medicina dolores  
   In morbos animi nil ea iuris habet.
Quid tentare iuvat salientem pollice venam
   Dum misere tacitus devorat ossa calor?
Quid furor et rabies nulla medicabilis herba 5
   Et iactans tumido fastus in ore minas? 
Denique corporeos animi sitis aure
   Vincit, et a nulla vincitur arte malum.

LXXXIV. PRAESTAT A BONO REGE QUAM A BONA LEGE GUBERNARI

Imperium iusti magis est optabile regis
   Quam iusto legis subdere colla iugo.
Ius summum saepe est iniuria summa, sibique 
   Nescit lex dubio quid velit ipsa loco.
Rex prudens aequo librat discrimine causas, 5
   Et legi novit ponere fraenum gravi.

LXXXV. EST DETERMINATA VITAE HUMANAE PERIODUS
(QUAESTIO MAGISTRI RICHARDI EDES, SECUNDO ANNO)

Ut mors quemque manet, sic et sua tempora mortis,
   Inque suae homines stantque caduntque vices. 
Nam qui vel ferro vel peste vel igne vel unda
   Tollitur, aut praeceps in sua fata ruit,
Quem casus cursum, non quem natura dedisset 5
   Conficit, et misere corruit ante diem.
Haud aliter quam cum viridisns in monte cupressus 
   Sternitur, aut subito decidit imbre domus,
Aut veluti crudum cum vellitur arbore malum
   Aut nimia crescens vincitur ignis aqua. 10
At qui mature et proprio moriuntur in anno
   Sponte sua tanquam mitia poma cadunt. 

LXXXVI. DIFFICILIUS EST VOLUPTATI RESISTERE QUAM IRAE

Ira furor levis est, nempe est brevis ille, voluptas
   Est gravis, et nullum novit habere modum.
Illa ruit praeceps et caeco turbine fertur,
   At cito repressae profluit instar aquae.
Haec lenociniis blanditur, et usque moratur,  5
   Et sedet in venis insidiasque struit.
Illa palam laedit: nullo magis altera damno
   Quam quia cum credas non nocuisse nocet.
Semper enim gravior quo tectior hostis habetur,
   Et minor est tacito vis manifesta dolo.  10

LXXXVII. RES ADVERSAE SUNT COMMUNICANDAE AMICIS

Quae sors cunque cadit sit laeta an tristis, amico
   Et laeta et tristis participanda venit.
Nec tamen in tristi sic experieris ut unquam
   Altera sit damni pars adeunda tui,
Sed magis ut flentem fletu, gemituque gementem 5
   Leniat, et miserum qua queat arte levet.
Non leve solamen vel in ipso funere fleri,
   Atque aliquid socios est habuisse mali.

LXXXVIII. RICHARDO BRAINCHE

In puero Alcaeus naevum memoratur amasse,
   At macula in pueri corpore naevus erat. 
In puero virtus quanto est formosior, et quae
   Formosum in pulchro pectore nacta locum est?
Illa quidem grata est, at sunt gratissima semper 5
   Munera, possessor quae meliora facit.
Ornatur forma virtus: se vincit ab illa 
   Quae venit, et veluti Cinthia sole micat.
Gemma nitet ferro, quanto magis ardet in auro!
   Et magis in nivio cernitur ore rubor. 10
Annulus Aethiopem, quanto magis ille deceret
   Seu Paridis digitos sive, Liaee, tuos. 
Non ego Thersiten, quamvis ex arte loquentem,
   Ferre qeuo, cum sit gibbus et ore niger.
Me tua delectat virtus, mi Brainche, magisque. 15
   Virtuti forma conveniente tua.
Neve ego dissimulem quod verbis prodere cogor 
   (Nec pudor est) fateor forma adamanda tua est. 
Iuro tamen sancte morum magis illa venustas
   Et generis probitas ingeniumque placent. 20
Brainche, vive precor, silvamque cacumine vince
   Et terris umbram redde, nemusque polo. 
Brainche, cresce precor, nostrae spes altera gentis,
   Et quo caepisti fac pede semper eas.
Vive, vale, novus iste fluat tibi molliter annus. 25
   Et me sicut amas semper amare velis.
Nil mihi fac mittas nisi quod peto, carmina mittas.
   Illa mihi magni muneris instar erunt.

LXXXIX. DOMINO TOBIAE MATHAEO

Disertissime strenui nepotum
Bruti, quotque fuere, quotque iam sunt,
Quotque post aliis erunt in annis,
Ornatissime praesbiter Mathaee. 
Gratias tibi maximas libenter 5
Ago, pessimus infimi cucilli.
Tanto pessimus infimi culcilli
Quanto tu optimus omnium supremi.

XC. IUVENILIS AMOR

Faemina res levis est, ventus cum pumice, pluma. 
   Sed levior tamen his est iuvenilis amor.

XCI. ANTIQUITAS NIL FACIT AD SALUTEM SINE FIDE IN CHRISTO ET VITA SANCTE ACTA

Quid facit annorum series? Quid in ordine longo 
Censeri prodest, pictosque ostendere vultus
Divorum, et templi stantes in limine Patres,
Sublimem ante alios Petrum, dextraque tenentem 
Exesos caeli claves, cathedraque sedentem 5
Aurea adorandae rubiginis? Inde vetusto
Accinctum gladio Paulum quem baltheus ambit
Ingens antiquus? Dein his pietate secundos
Gregoreos vix dimidios, lacerumque galerum 
Iheronimi, et naso Ambrosium auriculisque carentem, 10
Atque alios mitra insignes veterique cucullo?
Quis fructus fidei, tabula iactare capaci
Fumosas veterum tanta gravitate figuras,
Si coram priscis male vivitur? Effigies quo 
Tot ter sanctorum, si nox male ducitur, ipsa 15
Casca ante ora Patrum, si dormire incipis ortu
Luciferi, qua luce illi pro se populoque
Ferre preces, charoque gregi vigilare solebant?
Ergo magne licet pater et ter magne sacerdos 
Qui septicolli sublimis in urbe triumphas 20
Romani caput imperii, et rex maxime regum
(Pace tua rogitem), cur, successore, superbis
Et pulchrum credis triplicem gestare coronam?
Nam cur te quisquam ter sanctum dixerit esse, 
Si cathedra indignus, si clarus ab ordine tantum 25
Antiquo tumeas et ficto nomine, tanquam
Feceris ipse aliquid propter quod sanctus haberi
Possis, aut potius, tanquam non feceris illa
Propter quae merito poteris sceleratus haberi, 
Si sis et mendax, et depopulator ovilis. 30
Denique si puris quae sunt inhonesta relatu
Iratus fuscum Paulus distringeret ensem? 
Tota licet veteres exornent undique divi 35
Atria, sola salus et spes est unica Christus.

XCII. IN SALICEM

Saeva salix, semper pueris inamabile lignum,
   Crescere vicino desinat omnis agro.
Ast ea prae reliquis arescat inutilius arbor  
   Et sterili iaceat littore truncus iners,
Quae scelerata dedit virgae sua viminia, virgae 5
   Qua Brainchi pingues erubuere nates.

XCIII. RICHARDO EDES

Mitto tibi pomum, non possum dicere malum.
   Ah male vox anno convenit ista novo! 

XCIV. CONTRA

Mitto tibi malum, non possum dicere pomum.
   Vox certe est animo mollior illa meo.

XCV. MONARCHIA

Ut geminos caeli non fert bene fabrica soles,
   sic reges regio non feret una duos.  

*XCVI.

Hic Guiliemus habet requiem Cordellus, avito
   Stemmate qui clarus, clarior ingenio.
Hic studiis primos consumpsit fortiter annos,
   Mox et causarum strenuus actor erat.
Tanta illi doctrina inerat, facundia tanta, 5
   Ut Parlamenti publica lingua foret.
Postea factus eques, Reginae arcana Mariae
   Consilia, et patriae grande subibat opus,
Factus et est Custos Rotulorum. Urgente senecta
   In Christo moriens capit ad astra viam. 10
Pauperibus largus, victim vestemque ministrans,
   Insuper hospitii condidit ille domum.
Hunc sensit princeps, sensit respublica tota
   Esse virum meritis et pietate gravem.
Vir pius ac iustus quem non a tramite recti 15
   Sive odium poterat flectere sive metus.
Qui quod pollicitus fuerat servavit et idem,
   Qui vitare malos novit, amare bonos.
Primus amicitiae cultor, convictor amoenus.
   Candidus et vitae factus ad omne decus. 20
Nec dubium est qui sic vixit, vitamque reliquit,
     Quin nunc caelicolas spiritus inter agat.

XCVII. CHARISSIMO SUO COGNATO GUILIELMO STANDENO

Quam mihi misisti prora puppique decoram
   Devexit nobis aura secunda ratem.
Opportuna quidem venit, nec constitit unquam
   In portu navis gratior ulla meo.
Nempe mihi bellum terraque marique paratur, 5
   Instruxit turmas Thraso manusque suas.
Ipse tenet dextra gladium, clypioque sinistram.
   Quid referam vultus, terribilisque minas?
Sed nullus timor est, sit divis gratia, Thraso
   Est magnus nebulo, vanus, ineptus, iners. 10
Sed tua quod venit ratis auxiliaria laetor,
   Proque rati grates ipse remitto. vale.

XCVIII. MARTINO HETONO

Acutissime legibus studentum 
Christi, quotque iam in Aede Christi aluntur
Quotque iam fuerint eruntque posthac,
Hunc annum tibi prosperum Gagerus
Optat, pessimus Artium Magister, 5
Tanto pessimus Artium Magister, 
Quanto tu optumus omnium minister.

XCIX. RICHARDO BRAINCHE, CUIUS CULTRO INSCRIPTUM ERAT QUIDQUID ID EST TIMEO

Quicquid id est timeo: ferro vox dignior ista est
   Quam te. Vox dura est, tu modo mollis eras.
Quicquid id est timeo: ne saevi, magne sacerdos.
   Non tu Laocoon, non ego Graius equus. 
Quicquid id est timeo: sic hostis ab hoste Pelasgo 5
   Dardanus extimuit: quae tibi causa metus?
Quicquid id est timeo: sic Troilus odit Vlissem.
   Troile, ne metuas — non Ithacensis ego.
Quicquid id est timeo: vanum depone timorem. 
  Non ego sum Danaus, nec tibi dona fero. 10

C. IN OBITUM ROGERI ALFORDI

Rogerus tumulo Alfordus sepelitur in isto.
   Quid? Tantum cohibet tantula terra virum?
Non iacet hic totus. Passim bona fama vagatur
   Libera, nec modica contineatur humo.
Altera pars meliorque sui iam vivit in astris, 5
   Sic tantum corpus tam brevis urna capit.

CI. RICHARDO BRAINCHE

Dic age te ramum cuius dicam arboris esse?
  Sambuci? An potius roboris esse putem?
Durior es quercu, sambucique instar amarus. 
   Cupresso natum te tamen esse reor,
Qui cum sis ingens silvamque cacumine vincis, 5
   Cupressi fructum nulla amore refers.

CII.

Fallor? An amplector cui non in amore secundus?
Fallor: non illi credo, secundus ero. 

IN DISTICHON

Quid falli metuis? Quem primum reris amore
   Nuper eram, mirum est dicere “nuper eram.”
Ultimus incedo, cui te rebare secundum.
   Pone metum, extremo cogor amare gradu.
Iiam centum sumas et centum basia reddas,  5
   Amplexu foveas detineasque sinu.
Non equidem invideo, qui nunquam corpus amavi.
   Pars nostra est animus, caetera sume tibi.
Nec tu crede tamen, nec adhuc depone timorem.
   En ego postremus, qui modo primus eram.  10
Tu quod habes habuere alii, mox alter habebit.
   Forsan habet, res est suspitiosa timor.
Pars tua communis, mihi soli propria nostra est.
   Est? Vereor possim dicere, “nuper erat.”

CIII. DE CUPIDINE

Humana primo fecit in terris deum 
Libido amorem, armavit et telis manus
Alasque et arcus finxit et saevas faces,
Venerisque prolem dixit et claudi dei.
Vis caeca mentis et furens animi calor5
Aamor est, iuventae natus ex luxu, otio 
Nutritus, inter blanda fortunae bona.
Quem si fovere desinas victus iacet,
Nrevique vires sponte restinctae cadunt.

CIV. DE MALI METU

In sorte dubia, non minima pars est mali
Malum timere. Non adest, longo puta 
Abesse spatio. Mox aderit. Illud tamen
Spera futurum melius, haud veniet diu,
Fortasse nunquam. Iam premit, placide feras. 5
Si ferre nequeas, fortiter saltem dole.

CV. DEPRECANTIS

Utinam paterent pectoris nostri tuo 
Animo dolores. Sed velut subitis aqua
Turbata nymbis haud eam nostris solet
Oculis referre quam placida formam daret,
Haud aliter animo turbine irarum tuo 5
Intus agitato non ea videtur mei 
Facies doloris, quae palam placido foret.

CVI. IMPRECANTIS

Adversa fratri sceptra qui torques Iovi, 
Supplicia quaere, quas decet paenas pete.
Detrita cervix cesset Aetolii senis
Et hac repositus urgeat fessum latus. 
Me fugiat amnis, me fugax ludat cibus, 5
Me saeva regis torqueat rota Thessali,
Avidus renatas exedat vultur fibras,
Me me sororum vanus excruciat labor.
Et si vel istis adiicere solers potes, 
Exquire poenas, utere ingenio tuo. 10
Et tu moraris? Sustines, tellus, luem
Gestare tantam? Non ad umbrarum domos
Me teque mergis? Quo meas vertam preces?

CVII. DE FORTUNA

Stultitia primo posuit in caelo deum 
Fortunam, et error numen affinxit sacrum.
Non praevidentem si quid adversi premit
Id omne sorti ascribitur vanae deae.
Fortuna nulla est, si quid in terra uspiam 5
Prudentia regat, si sit et curam gerat 
Caeleste numen. Quicquid est factum undique
Nutu dei id tu factum et arbitrio puta.
Sapiens supremi est pectus et regnum Iovis.
Haud ille quoties fulmen emittit manu, 10
Aut premere miseros clade mortales parat, 
Id ante nobis aperit aut mentem indicat.

CVIII. RICHARDO BRAINCHE

Missa verecundum produnt tua carmina vultum,
   Carmina cum vultu grata fuere mihi.
Sed tu pone metum, res salva est, erubuisti.
   Hic color ingenui signa pudoris habet. 
Vix ego credederim (quod adhuc potuisse stupesco) 5
   Erga te affectum crescere posse meum.
Ecce tamen crevit, primoque accessit amori
   Arctior, et maior quam fuit ante gradus.
Vidi ego torrentem qui saevus ab obice, dempto
   Obice, tranquilla fortior iret aqua. 10
Intermissus amor geminato ardore recurrit, 
   Maior ut iniecta saepe fit ignis aqua. 
Audi, quicunque es nostro insidiatus amori,
  Turpis amor levis est, castior usque manet. 
Hoc quodcunque fuit tibi crimen, amice, remitto 15
   Et tibi signa animi pristina reddo mei.

CIX. AD SERENISSIMAM REGINAM ELIZABETHAM IN TABULA DEPICTAM

Ecce rubent Dryades, mirantur Naiades; ipsae
  Orcades exultant, voxque iocosa sonat Echo
Aspectu, regina, tuo. Tibi ponit Olympum 
  Atlas, te dignum munus onusque subi.

CX. ITEM

Hic Iovis imperio sedem Pandora capessit,
  Hic Phaebi iussu diva camaena sedet.
Hic Musae lauro redimitae carmina pangunt, 
  Hic Charites cinctae tempora dulce canunt. 
Sacra cohors Vestae tibi certat sternere lectum, 5
  Ancillae praestat quaeque Sibilla vicem.
Hic Virtus, et Fama comes Virtutis, et ipsa
  Se Fortuna tuos proiicit ante pedes.

CXI. ITEM

Floruimus quondam Romani bella gerendo,
  Pax tibi nobilius nomen in orbe dedit.
Ingens fama tui Graias penetravit ad urbes,
 Haec Graios nostro traxit absque solo.

CXII. ITEM

En Iuno sceptrum tibi praebet, et aegida Pallas.
   Arcum submittit casta Diana suum. 
Phryxeo Colchis te donat vellere, pomum 
   Quod Paris huic dederat, dat tibi pulchra Venus.
Deservit Cassandra tibi, te Saba salutat, 5 
   Officium praestat virgo Atalanta suum.
Undique muneribus certant studiisque placere,
   Faelices quarum munera, diva, probas.

CXIII. MARTINO HETONO

Lis mecum mihi magna fuit, multumque diuque
   Anceps in nostro pectore pugna stetit,
Plusne ego pertulerim Dorsetti morte doloris
   An plus laetitiae prosperitate tua. 
Utrinque affectus pietas accendit amorque. 5  
Hic risus, lachrymas excitat illa graves.
Tandem terga dedit dolor, et victoria cessit
   Laetitiae, et victrix pectore sola sedet.
 Parce mihi, Dorsette, precor quod gaudeo, meque 
   Neglecti officii parce putare reum. 10
Non ea mens animo est, et nostri signa doloris
   Carmina cum lachrymis officiosa dedi.
Omnia profiteor, meritorum nulla tuorum 
   Arguet immemorem degeneremve dies. 
Iam sit fas gestire mihi, Martinus Hetonus 15
   Conspectu fecit posse carere tuo.
Si tamen hoc caream, potius tu vivis in illo.
   Illo inter vivos tu mihi vivus eris.
Alter in alterius non ore quidem sed amore
   Cernitur, et studiis ingenioque pari. 20
Salve dulce decus nostrum, Martine, triumphum
   Ecce tibi ducunt gaudia nostra novum.
Illa dies anni quae primo fulsit honori
   Illa mihi in festis enumeranda dies. 
Gratulor huic, pluresque opto contingere festos. 25
   Interea iste tibi molliter annus eat,
Et me semper ama, mihi charior omnibus unus,
   Quemque unum et solum me redamare velim.

CXIV. LUCIUS IUNIUS BRUTUS LUCIO TARQUINO COLLATINO ET LUCRETIAE SUAE

Sorte tua merito tu, Collatine, triumphas   Non nisi conscius
   Coniuge delectum nobilitante tuum.  explicet Oedipus
Tu Collatino pariter, Lucretia, gaudes,
   Tuque uxore illum, te beat ille viro.
Fortunati ambo si non castissima stupro 5
   Gaudia turbasses, Sexte nefande, tuo.
Sed quid agis? Ferro pectus, Lucretia, solves?
   Collatine, feras reprime, tolle manus.
Quid facis ah demens? Ferrum depone necique
   Exiguam praebe, sanguinolenta, moram. 10
Quae tua culpa fuit? Non peccat corpus, et unde
   Consilium abfuerit crimen abesse solet.
Tarquinii fraus omnis erat, vis sola scelusque
   Paenaque raptorem quam cupis ipsa manet. 
Vive. Age iam tandem, Lucretia casta, sapisti. 15
   Vives, et longum vivere posse precor. 
Improbe stuprator, tua caeca et foeda libido
   En quonam impulerat, quos habitura gradus?
Talia dii capitique tuo scelerique reservent
   Nec tua lethali gaudia peste vacent. 20
At vos, par castum, tristes attollite vultus.
   Eluet hanc thalami quae nota cunque dies.
Vivite concordes, et (quod pro munere mitto)
   Annus utrique novus suaviter iste fluat.

CXV. RICHARDO THORNTONO

Tu mihi das vinum? Sed magnum numen in illo est,
   Parvaque non parvum continent urna deum. 
Nostrum munus, amor. Sed inest quoque numen in illo,
   Chartaque non minimum sustinet ista deum.

CXVI. RICHARDO EDES

Ecce velut veterem novus exuit annus amictum, 
   Factum et est iuvenis qui fuit ante senex.  
Tu veterem retines animum, tamen ipse videri 
   Vis novus, et stomachum deposuisse tuum.
Grande quidem crimen, sed et hoc maiore gravatur 5
   Quod carmen sacrum dissimulare doces.
Iane bifrons, non te nequiquam mensibus anni
   Omnibus antiqui praeposuere patres.
Scilicet hic sensus: quod ut incipit annus ab illo
   Sic habet et facies quisque in amore duas. 10
Dic etenim, semper mihi te fore scribis amicum.
   Id credamne tibi, carminibusve tuis?
Tu mihi suspectus, suspecti carmina testes. 
   Sic tibi nec credam carminibusve tuis.
Anni in principio solitum me semper amare 15
   Insimulas, et mox desinere esse tuum.
Scilicet ipse bifrons Ianus: si nomen abesset
   Iurarem de te carmina scripta tua. 
Non ego sum Ianus, nec possum ferre bifrontes.
   Hinc quod liberior facta Thalia mea est, 20
Id quoque tu faceres, nam produnt carmina mentem.
   Sed magis ex usu dissimulare tuo est.
Parce quod insolito stomachatur Musa tenore,
   Non silet in ficto crimine laesus amor.
Nec tamen irascor, quemque optas addo futurum, 25
   Si nunc inciperes esse deinde meus.

CXVII. THOMAE SMITHO

Est hoc tributum fortibus semper viris
      Quos triste bellum concitat,  
In eoque peccant fortiter, peccant tamen
     Quod odia nunquam finiant.
Mavortium inter Hectora et Achillem fuit 5
     Capitalis ira, quam ultima
Vix mors diremit. “nam quid,” Hector fervidus 
    “Egnone ut Achilli cederem?
Me petere pacem scilicet? quid si neget
     Superbus? Et si iam velit 10
 Inire faedus, ille quin ultro offerat,
     Et ipse cur peterem prior?” 
Quid contra Achilles? “Pelio satus Hectori 
     Ut sponte victus supplicem?
Me conveniri velle? Cui magis est opus 15
     Velit ille potius, mihi bene est.”
Non causam ob aliam, quam quia virtus fuit
    In utroque summa. Nam duos
Si rixa inertes vexet, aut odium grave
     Disparibus inciderit viris 20
Adeoque bellum, quale cum Glauco ferunt
     Diomedis esse, dat statim
Muneribus ultro pigrior missis locum,
     Et se fatetur imparem.
Secum iste Glaucus cogitat: “quanquam meos 25
     Meque Diomedes laeserit,
Tamen ille dextra pollet, et pugnae exitus 
     Incertus, haud is spreverit
Si dona mittam, dona quin mitto prior?”
     Interea Tidides nihil,  30
Nec forsan ille sponte contemnit data,
     Nec curat offerri tamen. 
Quorsum ista quaeris? Pauca si mutes, mihi
     Tibique quadret fabula.
 Mi Smithe (forsan si meus dici velis), 35
     Equidem fatebor iam tibi,
Nec me fateri pudeat, exemplum satis 
     Arrisit illud Hectoris,
Magnoque Achilli spiritus gessi pares,
     Iustos quidem, sed inutiles. 40
Sed molle nobis semper ingenium fuit
     Nec pectus implacabile.
Et ira motus nostra vehementes habet
     Cum prima fertur impetu,
Sed languet eadem ceu levis flammae vapor 45
     Nec durat unquam fortiter.
Aliis Achilles, Glaucus en fio tibi, 
     Et dona Diomedi fero.
Sed ille misit arma Tididi aurea  
     Et ferrea recepit miser, 50
Contra, ipse mitto carmina tibi ferrea,
     Tu mittere potes aurea. 

CXVIII. THOMAE SMITHO

Cum victor altae Scipio Carthaginis,
     Et victus amissae Annibal,
Post saeva tandem praelia statuto die
     Ad colloquia iam venerant,
Virique tantus fertur iniectus stupor 5
     Alterius ut alter diu
Attonitus ore steterit, et linguae invicem
     Silentio longo haeserint.
Si comparare parva cum magnis licet
     (Et quid Camaenis non licet?),  10
Mi Smithe, nobis persimile quiddam accidit
     Pudore suffusis pari.
Orator ipse quantus! Et tanto tamen
     Tum verba vix aderant tibi,
Et oris illa lingua facundi tua 15
     Minus soluta substitit.
Ast ipse vultu palleam semper licet,
     Expallui multo magis,
Tuoque fateor totus aspectu horrui.
     Et ecce, quem tu per iocum  20
Musis alumnum dicis, haerenti vado
     Tum nulla Musarum affuit.
Sed nostra Musam credo pertimuit tuam.
    Sic rediit hodie pallida,
Et iam, timore vix bene amoto, parit 25
     Versus inepta pessimos.
Sed spero facilem tu mihi veniam dabis
     Amore dum pecco tui.

CXIX. IN OBITUM REVERENDISSIMI IN CHRISTO PATRIS EDMUNDI GRINDALLI ARCHEPISCOPI CANTUARIENSIS

Pastorem, nymphae, Grindallum flete peremptum
   Et quoscunque ovium cura gregumque tenet,   
Planitie imprimis quos divite Cantia pascit
   Quaeque iuga et valles caetera turba colit.
Pastorum gentis decus immortale Britannae 5
   Occidit, en tumulo Tityrus ille datur. 
Cui calamos inflare tuos iam, Tityre, fas est? 
   Quis fida tanto sufficit arte gregi?
Heu cantus audire tuos nunquamne licebit?
   Nullius cecinit fistula dulce magis. 10
Illius ad vocem stabant volucresque feraeque,
   Orphea credideris Calliopaeque genus. 
Illius ad sacrum modulantis arundine carmen
   Rustica duxerunt numina saepe choros.
Pro quibus ut meritis referatur gratia tantis, 15
   Balatum tristi reddat ovile sono.
Lugubrem, maesti pastores, tollite cantum. 
    Vos tumulo, nymphae, taxea sirta date.

CXX. IN DISCORDIAM DOMESTICAM

Heu quo impotenter ruimus? Aut cur cotibus
    Linguae cruentis asperae
Accuuntur? Ecquid est parum conviciis
     Dirisque maledictis datum? 
Parumne avaris nostra iamdudum aulicis 5
     Audita sunt certamina?
Non civitas ut victa Wainfleti aemula collegium Magdalenense
        Laudi invideret, nec tua,
Wickame, soboles docta nobis cederet   collegium Novum
        Aut, Foxe, progenies tua, 10 collegium Corpus Christi
Sed ut secundum vota quorundam domus
     Periret haec discordiis.
Quis iste mos est degener? Saevis lupis
     Seque inter ursis convenit. 
Non dum expiati num rapit sceleris lues, 15
     An ulla vis fati acrior?
Quid spectat alter alterum? Respondeat
     Nostrum aliquis. En silentium.
Sc est: amara fata nos furiis agunt 
     Nefasque fundatae domus, 20
Ex quo rapinis illa Wulsaei impiis
    Structa est, nepotibus sacra.

CXXI. WULSAEI UMBRA

Inauspicata Tartaro peior domus,
Malo execranda semper et diris mihi, 
In te reliqui noctis aeternae loca
Wulsaeus ille extructor infaelix tuus.
Clarum galero verticem rubro efferens, 5
Contemptor, avidus, turpe nobilibus iugum,
Odium Deique hominumque, casuque inclytus.
  Quid agitur? Ecquid pacis hic studium viget?
Me conditore positam, et auspiciis die
Meis nefasto, num quis expectet piam? 10
Abrupta pendent opera, et ingentes minae
Murorum, et alto machinae caelo pares. 
Confusa vitam forma confusam arguit.
   Sic est: parentem dira progenies refert,
Et incolentes omen exagitat loci. 15
Quod facitis eia facite, nec finis siet
Pudorve, mentes caecus instiget furor,
Certetur odiis, invicem linguae asperae
Stringantur, atro saeva maledicta undique
Iactentur ore, factio ignavum pecus 20
Exaequet apibus. Fastus, ambitio levis,
Minae, susurri, laeva suspitio, dolus, 
Invidia regnent, nulla sit fronti fides
Verbisve, labes ficta conspergat pios,
Probrum pudicos, simplicem tecnae premant. 25
Audita nunquam audita fingantur tamen,
Non visa tanquam visa, nec quisquam miseras
Componat iras.nulla sit vobis quies
Nec spes quietis, veniat Eumenidum cohors
Stygiasque ubique spargat et quatiat faces.   30
Discors Erinnys funditus tecta eruat
Superbiae monumenta, praedaeque improbae
Nostraeque partem cladis et paenae gravem.
Denique rapinis ista quae structa est meis
Tandem ruina corruat plena domus.  35

CXXII. DISCORDIARUM DOMESTICARUM NULLUM ESSE FINEM QUERELA

Iam teritur annus alter, alterque impiis
     (Nec dum piget) discordiis,
Et Aedis ista nobilis Christo sacra
     Odiis iacebit mutuis,
Quam Magdalenae nec valuit unquam aemulae 5 Coll.
           Superare virtus, nec lares Magd<a>lenense
Veteres Mariae (qui tamen semper novi), Coll. Novum
     Nec gloria trilinguis domus, Coll. Corpo Christi
Nec perdidisti, Coxe, nec saeva ignium olim Decanus.
     Nec vis iniqua temporum.  10
Hanc Cardinalis prava progenies mali
     Nos eruemus invicem.
Heu occupabit faeda barbaries domum,
     Et turpis ignorantia,
Aut illa flet improbis praeda aulicis.   15
     Forsan rapinae propriis
Dominis redibunt. Scilicet partis male
     Vix gaudet haeres tertius.
Aeterna adhaeret improbe raptis nota
     Non eluenda tempore.  20
Fortuna nos insequitur et vitium loci,
     Et fata vexant impia.
Quod ergo tantis remedium detur malis,
     Quod nempe rebus ultimis?
En potior ista nulla sit sententia.  25
     Feris relinquenda est domus,
Asinisque et ursis pateat, et canis lupis,
     Abominanda posteris,
Ut inauspicata conditas Thebas bove
     Fugisse Cadmus dicitur.  30

CXXIII.

Non bene conveniunt nec eodem more coluntur
   Iuno culta toris, culta Diana choris.

CXXIV. CATALOGUS NOMINUM DECANI PRAEBENDARIORUM MAGISTRATORUMQUE STUDENTIUM QUI IAM SUNT AEDIS CHRISTI OXONIAE A. D. 1583, SEPT. 26

AD MUSAM

Quam nunc Aedis habet Christo sacrata decanum,
   Quos praebendarios, ordine, Musa, refer.

DOMINUS TOBIAS MATTHAEUS

Anglorum salve Tulli, Matthaee diserte, 
   Auspiciis gestit nostra Thalia tuis.

DOMINUS IHOANNES KENALLUS

Docte senex iuris, rerumque perite Kenalle, 5
   A primo primum te numerare decet.

MAGISTER THOMAS BANKES

Cervinam tibi, Bankse, dedit natura senectam,
   Hinc credo patrem te coluisse tuum. 

DOMINUS HARBERTUS WESTFALING

Disticha, Westfalinge, precor dignere subire.
   Cur arctant tantum carmina bina virum? 10

MAGISTER ARTHURUS WAKE

Ter faelix Grenze quae te capit insula, Wake.
   Qua te doctrina, qua pietate canam?

DOMINUS THOMAS THORNTON

Integritas, Thorntone, parit tibi nomen honestum,
   Et par doctinae cum gravitate fides.

MAGISTER DANIEL BERNARD

Singula non vidit Bernardus dicere falsum 15
   Tu, Bernarde, facis. singula namque vides.

MAGISTER RADULFUS PIKOVER

Qui mites, Pikovere, tuos sine crimine mores
   Non laudat, duros arguit ille suos. 

MAGISTER MARTINUS HETON

Omnibus aetatem concedis, Hetone, locumque
   Sed facit ingenium te probitasque parem. 20

   AD MUSAM

Nunc doctos ne te pigeat memorare magistros.
   Ordine quemque suo tu numerare potes.

MAGISTER ROBERTUS CHALFONT

Tu princeps, Chalfonte, aries praecedis ovile,
Tu centenari’ dux dominusque gregis.

MAGISTER ROBERTUS WICKER

Haud causae deerit, Wickere, patronus honestae 25
   Dum vivis, recti propositique tenax.

MAGISTER JOHANNES BENTLEY

Te medicina capit, Bentleie, manuque magistrum
   Crebra Galenum nocte dieque teris. 

MAGISTER CHRISTOPHERUS TOULDERVEY

Quatuor aulizas hos, Toulderveie, per annos.
   Principibus laus est magna placere viris.  30

MAGISTER THOMAS MORREY

Te peccata fugas, Morreie, minasque potenter
   Et leges nostri concionare Dei.

MAGISTER THOMAS STONE

Mellitus cum, Stone, sies, mel denique totus, 
   Quis te non prorsus felle carere putet?

MAGISTER JHOANNES WESTON

Fama tui patris, Westone, et nominis omen 35
   Ad iuris studium non leve calcar habent.

MAGISTER RICHARDUS HAKLUIT

Tu terras, Haklete, novas meditaris, et Indos,
   Cataiaeque vias per freta longa doces. 

MAGISTER HUGO GOODMAN

Quicquid laudis habet socii, manne, modesti,
   Rixae vita expers, laus ea tota tua est. 40

MAGISTER JHOANNES BROWN

Ornatum titulis tot, Browne, domique forisque
   Qui meminit, doctum te putet atque probum.

MAGISTER THOMAS TORPORLEY

Nemo minus torpet te, Torporleie, tuisque 
  Nulla quies oculis evigilando gregi.

<MAGISTER> JHOANNES WIMSHURST

Cur, Wimshurste, tibi canis, ingeniumque latendo 45
   Abscondis? Modio quanta lucerna subest?    

MAGISTER RICHARDUS EEDES

Procuratorem satis est te dicier, Edse,
   Procuratoris nomine multa latent. 

MAGISTER ISRAEL POWNDALL

Vinea cura tibi est patiens, Powndalle, laborum,
 Vita ministerio convenit usque tuo. 50

MAGISTER THOMAS SMITHE

Utitur ore tuo linquaque achademia, Smithe,
   Mellificat labris sedula turba tuis.

MAGISTER GUILLIEMUS WATKINSON

Exemplar digni tu, Watkinsone, ministri,
    Inter praecipuos enumerande viros

MAGISTER GUILLIEMUS SIMBERBE

Qui lepidos, Simberbe, sales tibi denegat, illi 55
   Non est in toto corpore mica salis.

MAGISTER GUILLIEMUS WICKHAM

In veterum libris abstrusum colligis aurum,
   Wickame, et sophiae non leve nomen habes.

MAGISTER PETRUS COPLEY

Tu longe peragras, Copleie, redibis Vlisses,
   Post mores hominum post loca nota tibi. 60

MAGISTER SAMUEL REEVE

Pingue sacerdotium tibi, Reeve, obvenit honeste,
   Et dignum tali qualis es ipse viro.

MAGISTER EMANUEL MAXEY

Expectant, Maxeie, tuam sacra pulpita vocem,
   Quam semel auditam praemia digna manent.

MAGISTER ROBERTUS RUSSELL

Helluo multorum, Russelle, vocere librorum. 65 
  Te faciet doctum lectio tanta virum.

MAGISTER IHOANNES HILIARDE

Quae, Hiliarde, tibi laudes ascribere possim, 
   Materia vires exuperante meas?

MAGISTRI RANDALLUS ET IHOANNES WRIGHTI

Nobile par fratrum, Wrighti, cui lucida cedant
   Sydera Tindaridae, nautica signa, locum. 70

MAGISTER JHANNES BENNET

Tam, Bennette, tuo praestantis corpore formae
   Aptum rhetoricae quis neget esse locum?

MAGISTER OLIVERUS HAKLUIT

Dum tu, Haklete minor, Galenum hinc, hinc Paracelsum
   Expendis, medici spem facis eximii.

MAGISTER GUILIELMUS GOODWIN

Ingenium, Goodwine, tibi qui grande negabit, 75
   Invidet, atque suum comprobat esse minus. 

MAGISTER GUILIELMUS GAGER

Detractem? Stulti est. Laudem? Laus propria sordet.
   Quid faciam? Alterius iudicium esto mei.

MAGISTER EDUARDUS BROWNE

Ingenium tibi, Browne minor, natura facetum
   Miscuit, et lepidis seria dicta iocis.  80

MAGISTER THOMAS SNOWE

Dum tu, Snowe, tenes nostrarum annalia rerum
   Non est utilitas parva levisque tui.

MAGISTER ARTHURUS LAURENTIUS

Nata simul tecum est, Laurenti, lingua Pelasga,
   Quae iuxta nota est atque Latina tibi. 

MAGISTER HUGO NUBERIUS

Nuberi, licet ingenio non deficis acri, 85
   At summae laudem sedulitatis habes.

MAGISTER LEONARDUS HUTTON

Seu scribenda siet comaedia seu sit agenda,
   Primum, Hutton, potes sumere iure locum.

MAGISTER THOMAS RAVIS

Spes, Ravise, gregis, multum tibi nostra iuventus
   Debet praeceptis instituenda tuis.  90

MAGISTER RICHARDUS CUNNINGAM

Te Musis aptum, caeli melioris et aurae,
   Cunningame, tulit Bristoliense solus.

MAGISTER IHOANNES HOLLAND

Nec Mauri iaculis nec eges, Hollande, pharetra,
   Integer, et vitae qui datur esse piae.

MAGISTER IHOANNES HOWSON

Dum tu nobilium gentilia signa virorum,  95
   Housone, exquiris, nobile nomen habes.

MAGISTER NICHOLAUS WALRONDE

Ut par Timotheo, Walronde, minister ab annis,
   Timotheum vita sic imitare tua.

MAGISTER IHOANNES STOUGHTON

Corporis exigui, cordis, Stoughtone, virilis,
   Mensuram pensat mens generosa brevem. 100

MAGISTER THOMAS DENINGTON

Deningtone, tuo cum longo nomine nostrae
   tam curtae laudes non bene conveniunt.

MAGISTER IHOANNES KINGE

Sunt laudi tragicae tibi partes, Kinge, furentes.
   Quanta spe iuvenis! quantaque stella domus!

MAGISTER THOMAS CRANE

Indolis egregiae, et Romae spes altera nostrae,  105
   Te persona magis comica, Crane, decet.

MAGISTER THOMAS ALWINE

Alwine, urbani quae laus est cunque sodalis
   Omnis debetur moribus illa tuis.

MAGISTER THOMAS BACHE

Bache, magistorum totum postreme per annum,
   Virtutes ornat sobria vita tuas. 110

CXXV. DE CATALOGO

Non haec dicatur nostrae censura Thaliae
   Iudicium, res est invidiosa dare.
Indicium magis haec animi livore carentis
   Candorisque velim sint monumenta mei.
Sic tamen, ut fatear laudem me cuique dedisse  5
   Infra virtutes promeritumque suum.
Unusquisque probus dici doctusque meretur,
   E numero titulos quilibet hosce capit.
Quos ne proferret toties, impulsa minores                        
   Dum varias laudum est quarere Musa vias.   

CXXVI. LAMENTATIO DAVIDIS IN OBITUM SAULIS ET IONATHAE

  O Israelis robur et Iudae decus,
Ut occidisti, Saul, in excelsis locis!
Qua corruerunt strage magnanimi duces?
   Tam triste nemo referat in Gathi probrum
Nec in Aschelone praedicet tantum nefas, 5
Ne forte laetentur Palaestinae nurus
Et in triumphos impiae gentes eant.
   Nec pluvia nec ros Gilboae montes rigent
Aestu propinqui solis arescant agri
Ubi comminuta est fortis heroum manus, 10
Ubi Saulis ingens clypeus abiectus iacet,
Ubi Saulis eheu turpiter clypeus iacet
Cum plebe, tanquam non fuerat unctus Dei.
   Non arcus unquam Ionathae segnis fuit,
Nec incruentus Saulis e pugna exiit 15
Homicida gladius, sanguine infectus ducum
Et caede multa fervidus, pinguis, rubens.
   Quae vita Saulis! Ionathae qualis fuit
Et quam decora! Quale par bello occidit!
Robore leones, instar aquilarum cito 20
Cursu valentes, mors quoque effecit pares.
   O flete Saulem, virgines, ille artubus
Induit amictum purpura atque auro illitum
Colloque gemmas, annulos digitis dedit.
   Te, chare frater Ionathon, te te fleo. 25
Tuus amor in me suavis atque ardens fuit
Valde stupendus. qualis haud unquam extitit
Vel faeminarum, talis en talis fuit.
Ut arma belli fracta! ut extincti duces!

CXXVII. DEMORTUI PATRIS FILIUS PRIMOGENITUS

Si defunctorum curarent postera manes 
   Et prece fas divos sollicitare foret,
Quae, genitor, supplex ferrem tibi vota precesque,
    Quem fecit divis vitaque morsque parem?
Sed ne sim facto pius et sceleratus eodem 5
   Ne peccet pietas in pietate mea.
Quod decet et fas est nostri monimenta doloris,
   Carmina cum lachrymis officiosa dedi.  

CXXVIII. DEMORTUI FILIUS SECUNDUS

Qui veluti plantae fuimus vivacis olivae
   In mensa, proles tam numerosa, tua,
Iam ceu funereae taxi maestaeve cupressi  
   In tumulo, genitor, sternimur, alme, tuo.

CXXIX. DEMORTUI FILIUS TERTIUS

Quas patri exequias, quae solvam iusta sepulchro?
   Quas fundam lachrymas? Quid loquar? Unde canam?
Non aes incisum, non istos marmor in usus,
  Non capiant luctus carmina mille meos. 

CXXX. DEMORTUI FILIUS QUARTUS

Quas facit inferias placide, pater, accipe nati.
   Cur arctant gemitus carmina bina meos?

CXXXI. DEMORTUI FILIUS QUINTUS

Me natu minimum fecit natura, sed ingens
   Me dolor aequalem fratribus esse facit.

CXXXII. DEMORTUI UXOR

Quae modo vitis eram laetis faecunda racemis
   Nunc iaceo sterilis funere facta tuo. 
Quae tibi iusta feram, nisi quae sine compare turtur?
   Quam dederam vivo marmore signo fidem.

CXXXIII. SHEMEI

Davidem Shemei, tua dum fugit, Absolon, arma
Heroum in turba medium, de vertice montis
Talibus incessit dictis et pulvere saxa
Admisto iaciens rabido sic devovet ore.
   “I scelus, i nequam, sitiensque cruoris hirudo! 5
Ecce domus Saulis quicquid tua dextera fudit
Sanguinis innocui scelerum iustissimus ultor 
In caput omne tuum Deus exitiumque regessit.
Nunc tua te malefacta premunt, nunc impia sontem
Fata urgent, Sauli iam nunc das, improbe, paenas, 10
Cuius vi, raptor iuris regnique tyranne,
His sceptrum tenuisti armis. Sed tempore semper 
Durabunt male parta brevi, peiusque peribunt,
Et simili peccata solent mercede rependi.
En ut magnanimo rapuisti, perfide, Sauli 15
Imperium, dominique tui stirpemque domumque
Evertisti omnem, sic regnum filius illis 
Absolon extorsit manibus rebusque potitur,
O nati gladio paenas homicida dature.”
    Ast Abishae tuus ille, Ioab fortissime, frater, 20
Non tulit et vetita frendens Mavortius ira
“Cur,” inquit, “rex, ista audis paterisque furentem 
Oblatrare canem? Cur non permittis ut isti
Invisum cervice caput meus auferat ensis?” 
   Cui David: “mihi quid tecum est, o nate Zeruiai? 25
Haec impune ferat, Shemei maledicere iussit
Davidi Dominus, nemo audeat hiscere contra. 
Si mihi qui nostri est pars sanguinis Absalon ipse
Insidias patri struat exitiumque minetur,
Hunc Iemini natum quanto magis ista feremus 30
Iactantem? Maledicat adhuc. Fortasse dolorum
Tantorum servi Dominus miserebitur ultro 
Atque hodie in melius mihi tanta opprobria cedant.”
  Hactenus haec. Adverte animum cur ista docebo.
Non ego sum tanti qui me assimulare prophetae 35
Davidi possim. Sed si componere magnis
Parvi mihi liceat, tibi, si, Malvine, malignas 
Dem Shemei partes, bene te persona decebit.
Quae mihi Malvinus nuper convicia fecit!
Sit pro monte hortus, pro charo milite amici 40
Relligiosae aures, si me tum denique fingas
Davidem, Shemei iurares esse loquutum. 
Quae miser audivi! Quibus obruit undique saxis!
Quo caeno deturpavit! Quae vulnera sensi
Ancipitis linguae! Quae iam tractata, cruorem 45
Emittunt, totus quae iam meminisse tremisco.
   Atqui ego quid contra? Primo mihi pectore surgunt 
Affectus Abishai. Non tanto verba dolori,
Non animo arma satis, pugnamque exposco. Recusat.
Ut caepi quid me dignum reputare, quid illo, 50
Paulatimque gravem patientia vicerat iram.
Haec mecum: “certe hunc Dominus maledicere iussit. 
Cur prohibere velim? cuius mihi lingua flagellum
A Domino facta est, gravius peccata merentur.
Quod si promeritis minor est haec ultio nostris 55
Et Deus inflixit, potius maledicere pergat,
Forsitan in lucrum mihi tot convicia vertant. 
Id faxit Dominus, qui tot mihi crimina clemens
Ignoscat, Shemeique tibi peccata remittat.”
   Haec tibi, summe Deus, nostri monimenta doloris 60
Carmina conscripsi, quae tu precor accipe mitis.

CXXXIV. NON HABEMUS LIBERUM ARBITRIUM
QUAESTIO MAGISTRI MARTINI HETONI IN COMITIIS 1583

Arbitrio primi quicunque superbit Adami
   Seque sui dominum semideumque putat, 
Ille simul miseri lapsum meditetur Adami
   Quo sese in praeceps arbitriumque dedit.
Libera quae nata est, casu fit serva voluntas, 5
   Et claro mota est quo fuit ante statu. 
Quamque manumittat nisi nostri gratia Christi,
   servicii nexum solvere nemo potest.

CXXXV. SOLA FIDE IUSTIFICAMUR

Nulla fides operum, meritis non itur ad astra,
   Omnia praestiteris, servus es usque malus.
Una fides caelo Christum quasi dextra prehendit. 
  Solius fidei iustificamur ope.

CXXXVI. OMNIA OPERA INFIDELIUM SUNT PECCATA

Splendida quae praestant sine Christo facta profani
   Nomine peccati non tamen illa vacant.
Tum quia corrupto cordis de fonte profecta,
   Tum quia quo debent tendere fine carent. 

CXXXVII. OLIVERO HALKETO

Ingenua ingenuum dicta offendisse, iocosque
   In partem nostros te rapuisse malam
Iratus quererer, nisi quod cui sermo facetus
   Displicuit stomachans Musa placere nequit.
Sed cuivis tecum semper fas esse iocoso 5
   Atque nefas mihi sit, quae mea culpa fuit?
Quid causae credam? Num quod sim felleus? An quod
   In salibus non est tantula mica salis?
Nam quid te credas contemptum? Non ego tanti.
   In te quod spernat quis reperire potest? 10
Scilicet ingenium fateor mihi pingue, nec unquam
   Optarim lepidi nomen habere viri.
Felle tamen careo, nec me loliginis atras
   Infecit succus verbaque nostra niger.
Ille quidem niger est qui nulli parcit amico 15
   Dum risus aliis excutiatque sibi.
Qui gerit in cornu faenum captatque cachinnos  
   Effusos hominum, qui cupit esse dicax.
Qui bene me norunt de me nil tale loquentur,
   Nullum animo vitium tam procul esse reor, 20
Ut si quicquam aliud possim promittere de me,
   Vere promittam nil mihi tale placet.
Non ea mens verbis, metuoque professus amicum
   Scurram agere, et cornu quemque ferire meo.
Percontare quibus cum vixi et vivo sodales, 25
  Iudicium de me non aliunde petam.
Non male me nosti. num tecum talia gessi?
   Iudice te causam iure probabo meam.
Nam quae aerugo fuit medico si forte iocose
   Iurisconsultum praeposuisse velim? 30
Lividus et mordax debebam idcirco videri?
   Pectoris hic candor simplicitasque tua est?
Si quid liberius, si quid festivius exit
   Num decet ad sensum te revocare malum?
Tu, mi Haklete, vide ne forte iocum arripiendo 35
   In peius, maior sit tua culpa mea.
Iurisconsultos non tantum diligo ut unquam 7
   Propterea cupiam te minus esse meum.
Et gravius, bilem tibi me movisse, dolorem
  Sed cum sis medicus tu medicare tibi, 40
Tu purgare potes bilem. sed mitto iocari,
   Ne crescat nostro bilis acuta sale.

CXXXVIII. MUSA AUSTRALIS
AD ORNATISSIMUM ET DISERTISSIMUM VIRUM DOMINUM DOCTOREM MATTHAEUM
DUNELMIAE ATQUE AEDIS CHRISTI OXONIAE DECANUM
ANNO DOMINI
1583 NOVEMBRI 11

Totum ornavit iter gelidas Aquilonis in oras
   Musa Aquilonaris, culta sciensque tamen.
Nunc reditum in terrae partem melioris, et Austrum 
   Australis canerem Musa Thalia tuum.
Digna etenim res est et debita gratia tanto 5
   In quo cui dives vena deesse potest?
Instar veris enim rediisti gratus ab Arcto,
   Et caepit subito laetior ire dies. 
Sed nec opis nostrae est Borealem aequare Thaliam
   Et reditum in reditu iam meditare tuo. 10
Iste quidem reditus non est, neque gaudia portat,
   Ni constans nobis perpetuusque foret.
Australisne ergo Boreales ibis in oras? 
   Tam longinqua tibi terra petenda fuit?
Ecquid te nostri ceperunt taedia caeli? 15
   Quod te detineat nil tuus Auster habet?
Quid, Matthaee, tibi est dura cum gente Brigantum?
   Quid cum Matthaeo, barbara terra, tibi est? 
Ecquid in exilium iam te non sentis abire?
   Exilii paenam cur tibi sponte creas? 20
Si tu Cambrorum natus de stirpe fuisses
   (Quam quod sic aegre fugeris ipse soles
Laetari tecum) minor haec iactura fuisset, 
   Nec de te talis nostra querela foret.
Te tulit ingeniis subtilior aura creandis 25
   Bristolii, et partu nobilitata tuo.
Oxonium instituit. Rapiet Dunelmia fructum?
   Haud locus ingenio convenit ille tuo.
Fasne latere tibi est? Num te spelunca decebit?
   Tu media solis luce carere potes? 30
Tota tuam poscit cum principe curia vocem,
   Paulinae efflagitant rostra diserta crucis.
Ore tuo mater pendere achademia gestit, 
   Ad nati dotes obstupefacta sui.
Te schola divinae decet usurpata palaestrae, 35
   Haec sunt ingenio digna theatra tuo.
Tanta diu nequeat scenae persona deesse,
   Usuramque tui quilibet actus habet. 
Pace tua dicam nunquam tanti ipse fuisses,
   Ingenium lucis si caruisset ope. 40
Tu poteris tolerare nives, caelique ruinas?
   Frigora tam gracili corpore tanta feras?
Quid minor et maior quantum facit Ursa timorem? 
   Et trux, Angligenis gens inimica, Scotus
Quos faciet tibi Iocche metus? Noctuque latrones 45
   In lectis hominis qui iugulare solent?
Res ibi vi geritur. non certant lege, sed ense,
    Et nisi lex illic Martia, nulla valet. 
Vivitur ex rapto, et veteri de more Scytharum; 
   Haud furtum facies nullum ibi pondus habet. 50
Quicquid habes commune putant, nec vespere clausum
   Usque ad mane tuum dixeris esse pecus.
Raptor eques praedas abigit, famamque latronis
   Quaerit, et a furtis nobile nomen habet.
Quid Musis cum Marte? Tibi cum milite duro? 55
   Tu gere facundae praelia digna togae.
Quid quod ibi facile cuivis licet esse disertus?
   Oratoris ibi nomen habere leve est. 
Solus ibi ornate, nullo rivale, loquaris,
   Et tibi, non secus ac rauca cicada, canas. 60
Ruricolas inter nihil est facundus haberi,
   Inter facundos gloria summa viros.
Oppiduli primus quam vel Romae esse secundus 
   Quod malles, Caesar, vox ea stulta fuit.
Est victi vincentis honor. Nisi strenuus Hector, 65
   Pelidis nunquam gloria tanta foret.
Si Cato, si Catulus, si non Hortensius essent,
   Laus esset magno de Cicerone minor. 
Inter apes summam, non fucos inter inertes,
   Attica apis laudem sedulitatis habet. 70
Non miror proceram inter viburna cupressam,
   Sed quae prospectat desuper omne nemus.
Ad vada Maeandri qui nomen quaerit olores 
   Non inter corvos concinat albus olor.
Dicere quae Humfredus, Westfalingusque, paresque 75
   Thorntonus, Iamsus, cultaque turba probent  
Haec laus, hoc decus est. Quid quod facundia languet
   Quam non expectat docta corona fori? 
Suscitat ingenii gravis expectatio vires,
   Saepe vicem virtus aemula cotis habet. 80
Ingens calcar habet laudari, et dicier “hic est,”
   Et subdit studiis gloria iusta faces.
Utque habeas quocum possis contendere (quanquam 
   In pugna eloquii te minor omnis erit),
Est tamen hoc satius quam nulla vincere lucta, 85
   Ultro cedentes sternere nullus honor.
Vilis Olympiaca est nullo certamine palma
   Et laudem victo victor ab hoste capit. 
Haud clypeum tanti fecisset Achillis Ulysses
   Rivalis fuerat ni Telamone satus. 90
Scilicet ingenua est aegre superare voluptas,
   Difficili quiddam dulce labore latet.
Rostra disertus amat, quae te subducis in antra? 
   Solus ubi sapias devia lustra petis?
Quanquam ibi si sapias, quae non intelligit, odit 95
   Et ridet doctos rustica turba viros.
Narbarus ille tibi locus est, tu barbarus illi
   Cum nemo sapiat qui bene dicta siet. 
Cum non perciperis, tacuisse loquique perinde est,
   Totus nequiquam sumitur ille labor. 100
Aura levis vapulat cum non intelligor ulli,
   Et purum in vacuo littore spargo salem.
Nec plane indoctos tutum est nimiusve scientes 
   Censuram de te iudiciumve dare.
Utque statim fera turba stupet, sic invidet excors. 105
   In Scotia livor concomitare solet.
Exitio multis fuit ignorantia vulgi,
   Quam semper culti pertimuere viri.
Orphea cantando sylvasque ferasque trahentem
   In partes Ciconum diripuere nurus. 110
Orpheus admoneat, sed in hac tibi parte timendum
   Ne linguam inficiant barbara verba tuam.
Scilicet est quaedam gelidi contagio caeli, 
   Nec refert, ubi quis vixerit usque, parum.
Rare Aquilonarem vidi Cambrumque disertum, 115
   Idque reor fieri conditione loci.
Aere Thebano non gaudet natus Athenis,
   Hinc finxit mores natio quaeque sibi.
Est virtus vitiumque loci. pars altera fertur
   Aurae Bristolii crassior esse tuae. 120
Quin tu si gelido morerere sub axe (quod absit),
   Proh scelus, ossa locus tam ferus ille tegat?
Sed frustra. Cur haec? Ibis nobisque relinques 
   Quam desiderium triste avidumque tui?
Quem non detineat maerens achademia mater, 125
   Qui sperem nostras posse tenere preces?
Scilicet auspiciis et divae numine fretus,
   Quamque iubet carpes Elizabetha viam.  
I decus, i nostrum, nec te dirum oscinis omen
   Traiiciensve tuos terreat anguis equos. 130
Non canis occurrat praegnans, faciatque timorem,
   Nec caeptum vulpes faeta retardet iter.
I decus, i nostrum, vanoque timore Thaliae. 
   Ter faelix opto sis ubicunque placet.

CXXXIX. AD EUNDEM

Qui fuit Amphion Thebis, qui Thracibus Orpheus,
  Ille sciens citharae, doctor iste lyrae,
Talem te, Mathaee, tuis Borealibus olim
   Posteritas multa laude fuisse, canet. 
Te mulsisse feret tygres sylvasque ferasque, 5
   Fluminaque ad vocem saepe stetisse tuam.
Non est inferior quovis facundia cantu,
   Illis vox suavis, lingua diserta tibi est.
Omnia par illis dicere fuisse, supremo  
   Dissimilem fato te tamen esse velim. 10
Scilicet Amphion proprio miser occidit ense,
   Orphea faemineae dilaniare manus.

CXL. DE EODEM

Occidimus, gelida iam sol habitabit in arcto 
   Et mira versis lege recurret equis. 
Frigida iam tepido plaga commutabitur Austro,
   Parsque Aquilonaris qui fuit Auster erit.
Scilicet algentes ibit Matthaeus in oras, 5
    Matthaeus nostri solque decusque poli.
Cuius ceu radiis sparget facundia terras, 
   Incipiet solitum ponere frigus hyems,
Splendebunt melius soles. gaudete, Brigantes,
   Quod gens dicatur barbara vestra, breve est. 10
Ille reget dictis animos et molliet iras,
   Ille dabit cultus, nec sinet esse feros. 
Nil Aquilonari posthac metuemus ab axe,
   Omne Aquilone malum rumor inanis erit.

CXLI. ORNATISSIMO ET GRAVISSIMO VIRO DOMINO DOCTORI ALINGO SALVE

Docte Cato (nomen quaeso dignere subire,
   Quod tibi virtutes tot peperere tuae),
Subvereor tibi ne videar praeposterus esse, 
   Et rectam voti non iniisse viam,
Quod dum oratoris munus peto, fio poeta, 5
   Nilque minus praesto quam quod obire velim.
Venissem orator (nec enim dare verba soluta
   Difficile est illi qui dare stricta potest), 
Sed tamen haud alio rebar me nomine gratum
   Acceptumque magis posse venire tibi. 10
Estque satis mea Musa procax, seque ingerit ultro,
   Si scribam, partes has putat esse suas.
Et tamen orator venio, quaesoque rogoque 
   Ne frustra tantum littera carpat iter,
Ut quae saepe tibi placuit mea Musa favore 15
   Rhetoricum poterit munus obire tuo.
Quod si contigerit, non tam sim munere laetus
   Quam dono tanti iudicioque viri. 
Sin secus acciderit, potero bene ferre repulsam
   Si non suffragio facta sit illa tuo. 20
Coram plura. licet vix iam compescere possim
   Quin eat in laudes nostra Thalia tuas,
Quae tantum debere tibi devincta fatetur, 
   Quantum vel domino debeat illa suo.

CXLII. IN MALVINUM

Non bene conveniunt nec eodem vimine perdix
Accipterque sedent, nec eodem cespite cervus
Et leo discumbunt, nec eodem flumine rictus
Agna lupusque rigant, nec eodem limine miscet 
Mus cum fele iocos, nec eodem gramine ludit 5
Cum serpente puer, non igni convenit unda,
Ortus ab occasu disiungitur Auster ab Arcto,
Harum semper erit discordia maxima rerum.
His tecum est, Malvine, mihi lis maior, eritque. 

CXLIII. DOMINO DOCTORI WESTFALINGO

Nonnullis videor nimis importunus et audax,
   In te quod dicar spem posuisse meam,
Quos sic muneribus video te ambire petendis
  Suffragia ut iactent se meruisse tua.
Cancellosque tuo circumscripsere favori 5
   Extra quos tibi sit qualibet ire nefas.
Linea longa tibi deducitur ordine certo,
   Et series nullo transilienda modo.
Hac ipse excipior, nec possum dicere quare.
    Nec possunt ipsi, sed tamen excipior. 10
Hinc, quicunque mihi molit succedere, clamat
   “Ille nihil meruit. cur tamen, unde petit?”
Nec tamen arceri possum baculove repelli,
   Utque tuus non sim tu prohibere nequis.
Haud merui fateor de te bene, nec male quicquam, 15
   Et satis esse reor nil meruisse mali.
Nam quis ego? Vel quis nostro te credat in aere,
   Quaeve liget tantum gratia nostra virum?
Nitantur meritis alii. Me spero iuvabit
   Ingenue fassum promeruisse nihil. 20
Hocque magis debes in me propensior esse
   Quam reliquis, donum quo mihi maius erit.
Extenuat munus qui sic deposcit ut aequum,
   Et manet officium gratia parva tuum.
Et tamen hoc dicam neque me dixisse pigebit,  25
   Haud debes ulli quod mihi iure neges.
Causa velle tua, de te bona dicere cuncta,
   Haec solum praestant qui meruisse putant.
His ego si vellem meritis contendere, quis me
   Vinceret? His quenquam me superasse nego.  30
Nec tamen his fido nec enim meritoria res est
   Solvere quae debes et facere officium.
Illa magis memini, quae me fecere superbum
    De me iudicii candida verba tui.
Vere hoc dicturus videor, non me tulit alter 35
   Signa voluntatis splendidiora tuae.
Nec tulit ingratus, nec quae tibi nostra probata est
   Musa potest laudes non celebrare tuas.
 Crede mihi, de te magna est mihi saepe voluptas
   Summa loqui. Quis te gratior ore meo est? 40
Omnia polliceor, tanti me nulla videbit
   Oblitum meriti degeneremve dies.
His fretus fateor speravi posse revelli
   Septa voluntati quae posuere tuae.
Id fiet citius, si non qui fingar ab ullo, 45
   Sed talem qualis re probor esse, putes.
Denique sic quaeso te sic obtestor, ut absque
   Suffragio nolim munus obire tuo.

CXLIV. DOMINO THOMAE CLINTONO

Magne puer, claris natalibus orte, sed ipse
    Clarior ingenii nobilitate tui, 
Quas tibi pro merito grates persolvere possim,
   Quaeve anno mittam xenia digna novo?
Donarem fateor vel equum accipitremve canemve, 5
   Atque animi ferres aurea dona mei.
Sed nec conditio est rerum mea dives earum,   
   Nec tua, si possem mittere, curat opes.
Quod solum potuit, carmen tibi Musa remisit,
   Cumque levi levius carmine munus habe. 10
Exiguum fateor, sed nostri pignus amoris.
   Sit noster magni muneris instar amor. 
Utque annus novus iste fluat tibi molliter optat,
   Et tales pro te concipit ore preces.
Ut quantum titulis Agamemnon Atrea vicit, 15
   Et quanta Theseus Aegea laude patrem,
Pelea magnanimus quantum superavit Achilles, 
   Saturnus quantum cessit honore Iovi,
Maiorum praestet tantum tua fama tuorum.
   Non poterit votum plenius esse. Vale. 20

CXLV. AD EUNDEM

Quam tibi candelam mitto, tu redde lucernam,
   Ut lucem studiis praebeat illa tuis.
Cerea flexibili non est mala missa iuventae
   Candorique tuo candida danda fuit.

CXLVI. MAGISTRO MARTINO HETONO

Officit officium officio, ne munere fungar
   Effecit munus promeritumque tuum.
Admonet officii novus annus. ut ante solebat,
   Musam per strictos imperat ire pedes.
Sed tamen ex quo me fecisti Rhetora, paene 5
  Dedidicit solitos nostra Thalia modos.
Pernassi dormisse ferunt in vertice quendam
   Et mox hinc vatem prosiluisse bonum. 
Tam cito, sed contra, evenit mihi, deque poeta
   Iam Rhetor miris fio repente modis. 10
Hinc vix Musa facit munus queriturque repulsam
   Rivalemque sibi praeposuisse dolet,
Nec silet indignans: “te nunc Polyhymnia,” dixit, 
   “Detinet effusis Musa soluta comis,
Litigiosa, loquax, tunicis discincta remissis, 15
  Quam nulla effraenem lora tenere valent.
Quid petis? Illa meo fungatur munere, postquam
   Sic placuit primam deseruisse fidem.” 
Omnia sum fassus, tamen annum deprecor unum.
   “Post annum,“ dixi, “tu mea semper eris.” 20
Illa tamen fugit stomachans nunquamque reverti
   Iurat, ni causa sit reditura tua.
Et nunc ecce tibi rediit quotiesque redibit,
   Virtutesque tuas ingeniumque canet.
Iamque suam mittit pariter dominique salutem 25
   Cui tua non minus est chara salute sua.

CXLVII. MAGISTRO RICHARDO EDES

Sic res est ex quo factus sum tempore rhetor,
   Incepit solito Musa placere minus. 
Haud unquam placuit nec venae divitis esse
   Oblitus dicar quae mihi nulla fuit.
Aut si quae fuerit nunquam minus illa placebat 5
   Quam cum scribendi tu mihi causa fores.
Crede mihi, semper quodam suffusa pudore 
  Extimuit Musam nostra Thalia tuam.
Fonte fluunt, inquis, vates et rhetor ab uno,
   At nunquam fontis copia facta mihi est. 10
Sed seu sim rhetor, seu me facis esse poetam,
   Faelix iudicio si ferar esse tuo. 

CXLVIII. MAGISTRO EDUARDO BROWNE

Tu mihi donasti flores et carmina, teque.
   Sic pariter triplex munus, amice, tuli.
Flos mihi suavis erat, sed carmen suavius illo,
   Carmine tu longe es suavior ipse mihi.
Ob flores reddo grates, pro carmine carmen, 5
   Pro mihi te misso me tibi mitto. vale.

CXLIX. DOMINO DOCTORI MATTHAEO

Febre laboranti nostram fer, Musa, salutem
   Matthaeo, atque mihi quadolet ille, refer.
Limen ut intrabis tacite pulsare memento
   Ne quem lenires rusticitate graves. 
Si vigilet, si solus erit, se febre carebit, 5
   Expete conspectum colloquiumque viri,
Intromissa tuum testare modesta dolorem,
   Teque verecundam sollicitamque notet.
Si roget unde, suo te dic a Rhetore missam, 
   Officii, dicto nomine, causa patet. 10
Nomen ob hoc meritumque suum me reddere grates,
   Proque sua crebras ferre salute preces.
Summa sit haec: animum subita de febre dolentem
   Pro merito gratum testificare meum. 
Esto brevis, brevitas aegro gratissima, nec tu 15
  Rustica facundo fac videare viro.
Hoc quoque dic febri, ni mox discesserit ultro
   Absistatque artus excruciare suos,
Omni felle magis tristes expectet iambos 
  Ipse qui febri pessima febris erunt. 20

CL. AEGLOGA AD MATTHAEUM
BELUS, FAUNUS

BEL.

Villae, Faune, tuae renovatos quatuor annos
Gratulor, at tu quid solito mihi tristior exis?
Quin potius tibi disparibus cava fistula nodis
Sumitur, et laudes Matthaei carmine dicis? 

FAUN.

Matthaeo qui, Bele, negem mea carmina? Quanquam 5
O tanto si digna viro deducere possim!
Sed quis ego? Vel quis cantando Thracius illi
Orpheus, Inachidesve Linus, vel maior utroque
Sufficiat, quamvis sit carminis author, Apollo? 
Bele, dabis veniam, non illum, Bele, vererer 10
Si lis mota foret, magno praeponere Pani
Pastorumque vocare deum. Certe est deus ille
Et mihi semper erit, nec enim praesentius unquam
Oravi numen. quoties ergo illius ara 
Thure meo caesoque etiam fumabit ab agno! 15
Illius est munus quod in isto pascere fas sit
Monte gregem, calamosque leves modularier, ille
Restitutit laribus, lapsum velut arbore ramum
Si trunco insereres, vitamque serendo novares.

BEL.

Fortunate nimis quem tantus pastor amore 20
Dignatur tanto, meritique beavit honore.
Tu tamen interea quid maestior esse videris?

FAUN.

Oppressus grandi cantarem laetus in aere?
Quod magis atque magis crescit, nec suppetit unde
Dissolvam. Grave torquet onus quod credis honorem, 25
Bele, (fatebor enim) postquam semel omnia caepi
Matthaeo, nostramque adeo debere salutem.
Cum solus mecum reputo quae contulit ille,
Et contra quid promerui possimve mereri, 
Nostraque quam plane est referendi nulla facultas, 30
Emoriar, si non tanto sub pondere pressus
Suspirem, cruciarque animi, stimuloque pudoris
Ingenui pungar, nec caelem fronte dolorem.
Usque adeo debere grave est, nec solvere posse. 

BEL.

Sis animo, mi Faune, bono. satis ille putabit 35
Dissolvi, gratam si sic testabere mentem,
Omnia si pergas bona dicere, semper in ore
Si nomen meritumque feras, nihil exiget ultra.

FAUN.

Infaelix o semper onus, maledictaque semper 
Paupertas! Habet illa tamen nil durius in se 40
Quam quod saepe minus grati reputamur ab illa.
Nam quantum retulit tam gratus quisque putatur.
Sic aliis licet officiis pietatis abunde
Sufficiam cunctisque prober, tamen hac quia nunquam 
Parte satisfacio, vitam mihi duco molestam. 45

BEL.

Curam tolle gravem. nihil invidiosa nocebit
Paupertas, non haec facienda solutio numis,
Verum carminibus, nihil hic nisi carmina desunt.
Horum vena tibi dives. quin fluminis ergo 
Portam aperis, plenoque ruit tibi gurgite Musa? 50

FAUN.

Carminis exculti par est mihi copia, Bele,
Quae numi, velutique mea non ille crumena
Solvendus, sic nec nostra dicendus avena.
Magna quidem res est, et nostris viribus impar, 
Matthaei laudes et splendida dicere facta. 55
Ingenio res digna tuo, divine poeta
Graiorum, Musave tua, bone Tityre, vel te
Anglorum nostrae, vates ter maxime, gentis.
Musa mihi pinguis, nec fistula cantibus apta est.  
Quo tamen abripior? Proh me pietasque pudorque, 60
Quo trahitis? Novus unde mihi furor iste canendi
Incessit? Subito mihi mens in carmina gestit.
Quo, Matthaee, rapis? Grates persolvere dignas
Non opis est nostrae, nec quicquid ubique meorum est. 
Quid primo referam? Mihi quicquid iuris in ista 65
Est villa acceptum tibi fertur, grexque pedumque,
Et nomen pastoris, et haec agrestis arundo.
Omnia profiteor, nec me lux ulla videbit
Immemorem. Formica prius secura laborem 
Vitabit, prius et segites praebere negabit 70
Terra ferax, deeritque apibus solertia parcis,
Quam pia de nostro labetur pectore tanti
Gratia promeriti. Per valles seu sit eundum
Seu montes, nomen valles montesque loquentur. 
Cantibus implebo sylvas, non me Philomela, 75
Non moriens superabit olor. Noctuque dieque
Audiar, ad cantum vicinia tota sonabit,
Et laeti vocem geminabunt undique colles.
Praeterea vivo inscribam tua nomine saxo, 
Inscribam arboribus. Testabitur ulmus amica 80
Vitibus, et vasis accommoda fagus, et hastis
Fraxinus utilior. testabitur omnis ubique
Ornus, et aerea quercus vivacior orno.
Caulibus affigam versus, per compita de te 
Perque vias aditusque omnes mea carmina spargam. 85
Tu modo da veniam nec nostras sperne myricas.
Parce precor, ne sit quaeso tibi nostra pudori 
Stridula canna licet. si quid mea fistula posset
Nulla dies pastorum animis te tolleret unquam. 

BEL.

Faune, quid hoc? Media subito quid voce resistis? 90
Cur inflata tuis aufertur arundo labellis?
Quin pergis recte incaeptum deducere carmen?

FAUN.

Est haec, quam quaeris, nostri pars maxima luctus.
Vix illud dixi, “si quid mea fistula posset 
Nulla dies pastorum animis te tolleret unquam,” 95
Quin animo subiit, quam lux prope venerit illa
Quae pastorum oculis nostrum lumenque oculumque
Matthaeum tollet. Qui tot mihi commoda fecit,
Ille brevi parat e nostris discedere terris. 
Dunulmense petet caelum, nobisque relinquet 100
Nil praeter lachymas, desideriumque perenne.
Hinc dolor abrupit cantum, penitusque resedit
Ardor, et ut caepit, subito deferbuit aestus.

BEL.

Hoc commune malum est, tota hoc vicinia sentit, 
Et iustum misera testatur voce dolorem. 105
Nullius memini calamos tam dulce sonantes.
O quoties illum residentem in vertice montis
Pastorum in turba medium, viridisque iuventae
Affusum hinc illinc a tergo et fronte corona 
Carmina fundentem miror stupefactus et haerens? 110
Illius ad cantum vidi volucresque ferasque
Arrectas, quercusque adeo filicesque movere,
Oblitosque sui cursus consistere rivos,
E sylvis exire deos dulcedine captos,
Ducentesque chorum nymphas, Panemque rubore 115
Suffusum, cannasque suas in messe tegentem.

FAUN.

Ergone sic poterit nunquam rediturus abire
Crudelis? Sordentne illi sic pascua nostra?
Inclyte fistulicen, nostri ostentatio saecli,  
Delitiae ruris, turbae lux unica nostrae, 120
Gloria pastorum, flos, lumen, pompa, decusque,
Quo properas? Nostrasne preces et vota repellis?
Ergo te posthac nunquamne audire licebit?
Quis, si nympharum regina veniret Elysa, 
Heroumve aliquis nostras inviseret oras,125
Excipiet cantu posthac vel carmine digno?
Nonne vides sylvaeque deos, sylvasque ferasque
Discessum lugere tuum? Tibi quaelibet arbor
Deponit frondes, et stillat cortice guttas. 
Cum cygnis te flere suis Thamesimque lacusque 130
Et fontes audire potes, geniosque locorum.
Balatum reddunt caules, oviumque magistri
Excipiunt, totisque furit querimonia campis.
Ipse aderam, memini, cum primo hunc fama dolorem 
Detulit ad nymphas (forte illo tempore flores 135
Carpebant in syrta tibi, viridemque coronam),
Auditoque malo tunicis cecidere remissis
Collecti flores, buxi color occupat ora
Attonitis. Postquam sensus rediere fugati, 
Tum vero niveis plangebant pectora palmis 140
Vellebantque comas. Ululatibus undique caelum
Et nemus intremuit, gemitumque dedere cavernae.
Te tamen interea nil possunt ista movere?
Nec lachrymas curas, et nostros spernis amores? 
Vos Dunalmenses tamen o nymphaeque deaeque 145
Sylvarum, pecorumque duces, et numina ruris,
Excipite hunc talem precor, et servate periclis,
Qualem nec vidit transacta, nec ista, nec unquam
Aetas pastorem posthac ventura videbit. 
Sternite humum violis, pastores, spargite flores, 150
Inque sinus, humerosque sacros, collumque caputque
Vernantes iactate rosas, iactate coronas.
I nostrum Matthaee decus, sis, optime, faelix.
Quae te cunque vocant terrae, mea gaudia tecum 
Aufer, at haec pariter nostri cape signa doloris. 155
En mea pendebit ramo tibi semper ab isto
Fistula, non iterum nostris inflanda labellis.

BEL.

Nullum, Faune, modum novit dolor. aureus ecce
Sol ruit, et se post montes abscondit opacos.
Effusos in claustra greges cogamus, eamus. 160

 CLI.  IN OBITUM MAGISTRI THOMAE MORREΙΙ

Hic, Morreie, iaces, quem zelus ad ossa cutimque
   Exedit Domini, zelus amorque domus.
Igne sacro tactus non morbi concidit ictu,
  Quod mortale fuit perbrevis urna capit. 
Ast velut Helias, animo non corpore raptus 5
   Ignitis adiit caelica regna bigis. 

CLII. IN OBITUM DOMINAE CICILIAE SANDSAE

Ciciliam tumulus Sandsam capit iste sepultam,
   Faemina quae nunquam debuit una mori.
Nam si quid posset matronae vita modestae 
   Et rara in pulchro corpore casta fides,
Si genus, et generi virtus innata vetusto, 5
   Illa quidem semper vivere digna fuit.

CLIII. THOMAE SMITHO

Et nihil est tibi quod pro munere mittere possim,
   Et tamen haud placuit mittere, Smithe, nihil. 
Sic alternanti se Musa impertit, “at ecce
   Dum nihili mitto carmina mitto nihil.”
“Et tamen haec mittam,“ dixi, “quia forsan amorem 5
   Testentur nostrum.” Summa salutis erit:
Qui te dilexi semper sed nuper amavi,
   Opto tibi Ianum molliter ire novum.

CLIV. NOBILISSIMO ET GENEROSISSIMO IUVENUM PARI DOMINO THOMAE CLINTONO ET DOMINO GUALTERO DEVEREUX FAELICEM ANNUM

Anni Iane parens, unum mihi perfice votum
  Quod mea cum dederis, strena duobus erit.
Quam bene Pollucem memoratur Castor amasse,
  Quam bene magnanimum Thesea Perithous,
Quam Patroclus erat Pelidi charus, Orestes 5
   Quam Piladi, Niso quam fuit Eurialus,
Tam Gualterus amet Thomam, Thomasque vicissim
  Gualterum, et casta flagret uterque face.
Cumque nec ortu illis nec sint in amando minores,
  Non minus istorum nobilitetur amor. 10
Nobile par iuvenum, annuerit si Ianus, ab ullo
  Haud maior vobis strena venire potest.

CLV. IN OBITUM CLARISSIMI VIRI DOMINI GUILIELMI CORDELI EQUITIS AURATI PERISCELIDIS

Hic situs est clara maiorum gente creatus
   Cordelus, sed quae iam ruitura fuit. 
Nil non longa dies carpit minuitque vetustas
   Et res humanas lubrica fata regunt.
Ille suae tandem stirpisque domusque decorum 5
   Ceu lumen mediis extulit in tenebris.
Quem Deus evexit primum tum propria virtus, 
   Tum virtute favor principis emeritus.
Quanta viri pietas fuit, et prudentia, splendor,
   Iustitia, eloquium, gratia, larga manus! 10
Illi nulla satis laus est. tu quaeso, viator,
  “ Cordeli,” dicas, “molliter ossa cubent.“

CLVI. EGIDIO THOMSONO SALVE

Chichleia proles, stella domus tuae
Idemque nostri gymnasii decus,
   Thomsone, victuris in aevum
      Carminibus memorande longum,

Miretur aetas postera cur tibi 5
Munus petenti nostra negaverit,
   Ut iam stupescit cur Catoni
      Nulla dedit statuam vetustas.

Flevisse Musas credo vicem tuam
Cum nocte tota, cum plueret die 10
   Tota insequenti, cumque caelos
      In lachrymas abiicisse rebar.

Sic ex repulsa gloria par tibi est
(Absit Camaenis livor edax meis)
   Ac iis petitam qui frequenti 15
      Suffragio retulere palmam.

At forte pectus nemo tuum satis
Prudensque digne consilium efferat,
   Quod mente sortem sic iniquam
      Pertuleris patienter aequa. 20

Quis vidit illo tempore pallidum?
Quis maestiorem postea? Cum iocans
   Arcu per agros et sagittis
      Tristitiae nebulam fugabas.

Sic consulatus quo tulerat die   25
Ipso repulsam, gramine Martio
   Nubem severae frontis, aiunt,
      Explicuisse pila Catonem.

Vox illa matrem Caesaris ad suam
Prudentiae expers, haud placuit tibi, 30
   “Summumve, mater, me videbis
        Pontificem aut hodie exulantem.”

Sic cogitabas pectore candido:
“Differtur annum munus in alterum,
   Non denegatur. quod futurum est 35
       Pene statim videar tulisse.

Securus hanc tu spem foveas sinu.
Confide, iam nunc illa dies erit
   Quae candidatum, bisque centum
       Suffragiis referet tribunum. 40  

CLVII. IN OBITUM NOBILISSIMI PUERI ROBERT DUDLEII, DOMINI DE DENBIGHE, COMITIS LECESTRENSIS FILII ET HAEREDIS EPITAPHIUM

Ingens flete nefas, nymphae Charitesque decorae,
  Deliciae rerum vester alumnus obit.
Quem non Ascanius, non forma vicit Adonis,
   Non Amor, aut pulchri quicquid in orbe fuit.
Iamque pudet facti Parcas, facinusque nefandum 5
   Horrent, et damnant quae rapuere manus.

CLVIII. ALIUD

Parve Roberte, patris generosa propago Roberti,
   Atque idem pulchrae matris imago tuae,
Non agnum sic mater ovis deplorat ademptum,
   Non vacuo nido sic Philomela gemit.
Ut te, chare puer, lugent materque paterque 5
 Queis tua mors nuper mors quoque pene fuit.

CLIX. ALIUD

Qualem vacca premit violam discrimine nullo,
   Aut teneram duro corripit ore rosam,
Talem te, miserande puer, violamque rosamque 
   Mors primo carpsit veris honore tui.

CLX. ALIUD

Magne puer, geminaeque domus, comitumque duorum
   Unica spes, domus est iam brevis urna tibi.

CLXI. ALIUD

Qui Lecestrensis Varvicensisque duorum
   Et comitum et fratrum sera propago fuit. 
Scilicet huic haeres, illi prognatus et haeres,
   Matris Laetitiae spes, et imago suae,
Denbeiique agri dominus, dictusque Robertus, 5
   Nobilis, hoc situs est marmore, gemma puer.

CLXII. ALIUD LAETITIAE MATRIS

Chare puer, quae te mater vivente vocabar 
   Laetitia, appeller funere Maestitia.

CLXIII.

Anglice scriptum

CLXIV. IN OBITUM NOBILISSIMI AC CLARISSIMI VIRI EDUARDI FINIS COMITIS LINCOLNIENSIS &c. EPITAPHIUM

Houm exemplar veterum, generosaque proles
   Qui fuit, en tantum tantula terra capit.
Quem sua nobilitas et gratia regia magnum
   Extulit, et virtus pectoris alta sui.
Grande quod accepit claro de lumine lumen5
   Auxit, et illustres exuperavit avos.
Praeluxit reliquis, primusque baronis honorem
   Transtulit in comitis nobile nomen avi.
Hectora magnanimum retulit iuvenilibus annis,
   Prudentis gessit Nestoris ora senex. 10
Ergo iaces magnorum haudquamquam indignus avorum,
   Clare comes, stirpis luxque decusque tuae,
Et pacis bellique potens. Non marmora, tanti
   Non capiant laudes carmina mille viri.

CLXV. IN ANNIVERSARIUM FESTUM INAUGURATIONIS SERENISSIMAE REGINAE ELIZABETHAE 1586

Non gaudere nefas, et non gaudere necesse est, 
  Et simul in partes utraque cura trahit.
Laeta dies venit, sed multo laetior iret,
  Ni clarum nubes spargeret atra diem.
Imperitare suis qua caepit Elisa Britannis, 5
  Laetitiae solitum quis neget esse diem?
Contra, Sidneium dum luget Elisa peremptum,
 Laetitiae solitum quis putet esse locum?
Ut tot campanae pulsentur in ordine, partim
  Elizabetha, tibi, magne Philippe, tibi. 10

CLXVI. AD AMASIAM ALBERICI GENTILIS

Virgo, par lacti nivibusque puris, 
Per deos, oro, mihi dic, deasque,
Cur paras nostrum misere Albericum
     Perdere amando?

Cur tibi flagrat, tibi friget uni? 5
Cur tibi vivit moriturque, teque
Cogitat solam, tibi dormiendo
     Somniat uni?

Cur tibi noctes numerat, diesque
Cur tibi languet, neque iam lucernam 10
Mane deposcit, penitusque sordent 
     Pulvere libri?

Cur deos nulla prece defatigat,
Nec deos ullos nisi te dearum
Maximam credit, Venerisque prolem 15
     Omnipotentem? 

Hei mihi, quanta miser in Carybdi
Volveris? Quis te, miser Alberice,
Vel deus sanet, magicove solvat
     Carmine saga? 20

Candida quamvis cute sic nitescis 
Ut solent Coae simulachra divae
Aut ebur splendens nitidove tecta
     Lilia vitro,

Nec pares desunt animi decoro 25
Corpori dotes, tamen oro, tandem
Desinas, virgo, misere Albericum
     Perdere amando.

CLXVII. vide XXXVa

CLXVIII. IN LAUDEM FORTISSIMI VIRI DOMINI FRANCISCI DRACONIS

Ergone Aesonidem Phrixaeo vellere clarum,
Exigui spolio pretii, exiguique laboris,
Aeterno veteres ornarunt carmine vates, 
Nos te, magne Draco, patiemur et inclyta facta,
Vate carere sacro? Tantasve oblivio laudes 5
Carpet, et emensi tua fama silebitur orbis?
Tam pinguem nemo campum sibi sumet arandum?
Usque adeo priscae stirps aruit illa poesis?
Cumque viros fortes dederit natura, poetam
Non dedit? O nostri non parva infamia saecli! 10
Nam quis, magne, tibi se tamque immanibus ausis
Promittat cantando parem? Superamur agendo,
Obruimurque ipsa meritorum mole tuorum. 
Ergo tibi Herculeo ictu defige columnas,
Ut mundi famaeque tuaeque sit terminus idem. 15

CLXIX.

Vellem equidem fateor scribi mea carmina dextre,
   Non nimium. Dextre, non placet hoc nimium.
Cui tamen haec scribi videantur carmina dextre,
   Quae nihil in sese dexteritatis habent?
Qui nimium dextre accepit, nimis ille sinistre. 5
   Hei mihi, cur facta est dextra sinistra mihi?
Nec sinistre, nec nimium dextre.

CLXX.

Anglice scriptum

CLXXI. IN OBITUM AVUNCULI MEI EDUARDI CORDELLI, A QUO, UXORE SUA DOMINA DIGBYE BIENNIO ANTE DUCTA, ET SOLA HAEREDE INSTITUTA, TOT PROMISSIS SUIS, IUREQUE CIVILI ET NATURALI VIOLATIS, TESTAMENTO SUO PRAETERITUS SUM
8 DECEMBRIS 1590

O fortuna meis semper contraria votis!
   Or mors! Opeius faemina morte malum! 
Quid loquor? Aut ubi sum? Quem tot promissa tulere
   Eventum? Spes quo tot cecidere meae?
Haec iurata fides? Hoc fas? Haec iura nepotum? 5
   Sanguinis hic ordo? Hic posteritatis amor?
Quae tua laus fuerit tot, avuncule, vota tuorum
   Fraudasse, aut generis depuduisse tui?
Utraque quid meruit soror? aut quid turba nepotum 
   In te quod tantum promeruere scelus? 10
Ipse quid admisi culpae? Quo crimine feci
   Cur ego praeteriti labe notandus eram?
Quae tua mens fuerat, vivis de corpore membris
   Turpiter abscissis, lignea sibiicere? 
Non ego dedecori tibi, avuncule chare, fuissem, 15
   Nec decus haeredem praeteriisse tibi est.
Has peregrina domos? Haec vasa argentea, et omnem
   Hunc cultum, et tantas extera tollet opes?
Tam pingues agros sterilis muliercula habebit? 
   O frustra votis iusta petita meis! 20
Nobis nil aliud praeter plorare relictum est,
   Angoremque animi pauperiemque pati?
O dolor! O curae mistus pudor, ut mihi subtus
   Cor edis, atque animum nocte dieque coquis! 
O Gulielme, domus nostrae fundator et author, 25
   Aspicis haec fratris facta inimica tui?
Tot tua totque tuos averti fraude labores
   Ingenii, eloquii, consiliique vides?
Nec tamen, utcunque est, tibi me debere negabo. 
   Mansissetque utinam qui fuit ante favor. 30
Sed fallax favor est, qui postquam vela secundo
   Implevit flatu, littoribusque procul
Avexit placide navem, mox languidus idem
   Deserit in medio carbasa laxa freto. 
Iudicia o Domini nobis abscondita saepe, 35
   Iusta tamen semper! Quo mea verba feram?
Ad Dominum mea verba feram, qui fallere nescit.
   Vana quidem res est fidere principibus.
Ergo humana vale, quae me ter iniqua fefellit. 
   Sola mihi posthac spes Deus unus erit. 40

CLXXII. AD ILLUSTREM EQUITEM ITALUM DOMINUM HORATIUM PALAVICINUM IN NATALEM PRIMOGENITI PUERI SUI ODE

Italae gentis decus atque lumen, 
Leniter dum te genitura nuper
Prima torqueret, pueri an puellae 
       Mox pater esses,

Ecce cancellis uteri revulsis 5
Prodiit tandem puer, et virilem
Extulit vultum geminumque praefert
     Ore parentem. 

Patrio tu iam titulo triumphas,
Et patrem praefers equite, virumque 10
Esse te iactas nimis, et stupendum
     Sentis amorem.

Interim coniux silet alma, teque 
Seque miratur, puerumque ocellis
Aspicit limis pudibunda, et alte 15
     Haudia condit.

Iamque te patrem tacite virumque,
Iamque se matrem timide fatetur, 
Iam dolor fugit gravis, et residunt
     Tormina partus. 20

Obstetrix garrit, similemque patri
Dicit infantem, similemque matri.
Annuunt matres, similique laudant 
     Prole parentem.

Tuque iam salve puer, o propago 25
Gentis antiquae generisque clari,
Gemma de gemmis mera, deque casto
     Igne favilla. 

Unde venisti novus hospes orbi,
Ac statim civis? Refer, unde talis 30
Advenis? Quanto puer apparatu
     Prodis in auras!

Qualis aut thecis rosa prima vernis  
Exerit sese, nitidove lecto
Clarus Aurorae vigil ac satelles 35
     Lucifer exit,

Talis effulges, puer, ipsa Cypris
Cui suum mutet puerum, suumque 
Myrrha commutet, niveum Creusa
     Mutet Iulum. 40

Dulce nascenti cecinere carmen
Turba Musarum, cecinere cigni
Candidi, quotquot Tamisis propinqui 
     Flumina tranant.

Obstetrix Iuno stetit ante lectum, 45
Te suis nymphae manibus lavarunt,
Fasciis ipsae Charites ligarunt
     Cerea membra. 

Cur, puer, vagis, pavidamque matrem
Territas? Ah quos tibi iam labores 50
Mater impendit! neque tu, protervus,
     Talia curas.

En domus servit tibi tota soli, 
Te vocant passim dominumque herumque.
Osculum nutrix tibi vagienti et 55
     Ubera praebet.

Tu tamen ploras iterumque rides,
Ludis, et dormis, vigilasque, sugis, 
Respuis mammam, pariterque poscis,
     Omnia turbans. 60

Nec patri ne sis metuis molestus,
Nec pater sentit puerum molestum.
Nulla ploratu lyra mulcet aures 
     Gratior isto.

Mitte vagitum tamen. En gemelli 65
Nectaris fontes, epulaeque divum.
Incipe aspectu teneroque risu
     Noscere matrem. 

Mitte vagitum, puer. Ecce nutrix
Iam tibi cantat, placideque palpat. 70
Euge iam dormis, genetrixque carpit
     Laeta soporem.

Cui Venus formam dedit, et paternas
Iuno opes servat, generique dotes
Debitas tanto meditatur ipsa 75
     Mittere Pallas,

Det precor longam quoque Parca vitam.
Vivat et patrem puero beatum 
Reddat. est certe puer iste tali
     Patre beatus. 80

CLXXIII. IN OBITUM OWINI RAGSDALLI GENEROSI CARMEN

Quis te filiolis posthac, Ragsdalle, putabit 
   Orbum? Quis verum te neget esse patrem?
Quos iuveni matura tibi natura negavit, 
  Quos tibi non uxor, non tibi vita dedit,
Hos tibi relligio, zelus, devotio, Christus, 5
   Post mortem natos tot peperere seni.
Pauperibus dum tu viginti quatuor aedem
   instituis et fundos praepositumque iubes, 
Faecundum pietas fecit, aeternumque parentem,
   Cui numquam soboles vera deesse potest. 10
Scilicet uxore est pietas faecundior omni,
   Et superat thalami fax tua, Christe, facem.
Sic o perpetua patrem te prole beatum! 
   Hac mihi contigat posteritate mori.

CLXXIV. IN EUNDEM

Owinis iacet hoc Ragsdallus marmore tectus,
   Quo vir consilio, qua probitate fuit!
Pectore quam prudens, quo rerum providus usu,
   Qualis vicini, qualis amore Dei!  
Perpetuae quam pacis amans! Componere lites 5
   Quanta laude sciens, utiliumque sagax!
Quo vivo causae vixit patronus honestae,
   Et viduae et pueri, bis puerique senis.
Viventi quas Christus opes dedit, has tibi, Christe,
   Retribuit moriens, pauperibusque tuis. 10
Munificum sensere viae, sine dote puellae,
   Et consanguinii turbaque sensit inops.
Munificum schola Rowelli templumque refectum,
   Collapsumque forum, tot benefacta probant. 
Quantum quantula terra tegit! Capit urnula corpus, 15
   Astra animam, terris optima fama volat.

CLXXV.

Pauper es et laetus? Sciat hoc fortuna precare,
   Desinat ut tandem tristior esse tibi.

CLXXVI. AD CHRISTUM REDEMPTOREM UNICUM AC CONSERVATOREM MEUM STRENA

Diluxit, veteremque annus simul exuit annum, 
   Et subito iuvenis de seniore viget.
Munera quisque suo iam mittit amicus amico,
   Cunctaque sunt hodie facta repente nova.
Quis veterem sibi, Christe, hominum simul exuit? Aut quis 5
   Turpem peccati caniciem renovat? 
Quisve hominem sibi, Christe, novum simul induit, aut quis
   De sene non puro fit puer innocuus?
Ipse quidem maneo vetus, aeternumque manebo,
   Tu nisi me facias, optime Christe, novum. 10
Tu me, Christe, novum, nova tu praecordia conde. 
   Grande peto, fateor, sed quod Elisha dedit. Regum 2 cap. 5
Ille novam potuit Naamano inducere carnem?
   Iordani potuit diluere unda luem?
Non tua, Christe, novam faciat mihi gratia mentem? 15
   Non mea sanetur sanguine lepra tuo? 
Sanguinis una tui Iordano guttula toti
   Praestat. Tu dominus, servus Elisha fuit.
Sic anima licet afficiar, non corpore, sitque
   Corporea gravior dira lues animae. 20
Spem tamen Assyrii vincit spes nostra salutis, 
   Vel medicamenti vel medicantis ope.
Tu dignare tuo me sanguine, Christe, lavare,
   Caelesti lateris proluar amne tui.
Sic mihi, ceu puero, veniet nova, non caro, sed mens, 25
   Infantem faciet me nova forma tuum. 
Nam quid commemorem, Medea potentibus herbis
   Aesona quod fertur restituisse senem?
Non peto praeteritos referas mihi, Christe, Decembres,
   Vix abiit vitae tota iuventa meae. 30
Aegra nimis mens est, sanctique effaeta caloris, 
   Peccati senium me grave tardat onus.
Praecipitant peccata virum, rapiuntque senectam,
   Tardius albescunt tempora quam vitia.
Non aetate senex, sed crimine, deprecor annos, 35
   Iamdudum est animae cana senecta meae. 
Hanc tamen et quodcunque mei est tibi trado, precorque
   Ut per te redeat vera iuventa mihi.
Peccatricem animam pro munere quam tibi mitto,
   Tu mihi quamprimum, Christe, remitte novam. 40

CLXXVII. CHARISSIMO AMICO SUO DOMINO IOHANNI WISEO SALVE

Aegiptis annum versus notat anguis in orbem, 
   Quod sine fine means annus, ut orbis, eat.
Depositis hodie exuviis, novus annus ut anguis
   Exiit, et nitidum pelle recente micat.
Hesternaque senex quo nocte elanguit, ecce 5
   Sub prima est factus luce repente puer. 
Utque aquilae, sic est Iano renovata iuventus,
   Et rerum facies undique facta nova est.
Innumerae passim strenae mittuntur amicis,
   Muneribusque venit gratia ubique novis. 10
Ipse tamen persto vetus, et contrarius anno, 
   Et mea strena tibi res erit usque vetus.
Nempe animum mitto veterem tibi, quem neque mutent
   Anni, nec faciat mens aliena novum.
Omnia si mittam, quae mittat dives amicus, 15
  Haud a me maior strena venire queat.
Non ego plus misi Christo, ne despice munus.
   Quam se, quod mittat, grandius equis habet?
Quicquid id est, tibi me totum, charissime, mitto.
   Accipe, num metuis ne tibi onus veniam? 20
Corpore non venio, ne sim pro munere pondus, 
   Mens sua cuiusque est quisque animusque suus.
Mente animoque tibi venio. cape pignus amoris,
   Haud erit ulla tibi sarcina noster amor.
Nil mecum praeter votum fero verus ut annum 25
   Hunc tibi fortunet, qui regit astra, Deus. 

CLXXVIII. THOMAS COOPER SALVE

Quam mihi non sanus misisti mane salutem,
   Sanus ego optarim vespere ferre tibi.
Mens, Coopere, tibi est dignissima corpore sano.
   Cur non ille valet, qui valet ingenio?
Quis gemmam includi plumbo, dominumque valentem 5
   Non doleat sanam non habitare domum?
Sed tu quod nostri memor es, Coopere, vel aeger,
   Aeger sim, si non sim memor usque tui.
Carmina si referant, si vota, precesve, salutem,
   Ecce tibi mitto carmina, vota, preces. 10
Ista Deus firmet. sic qui tibi durior annus
   Incipit, incipiet mollior ire. Vale.

CLXXIX.

Cum mihi praeteritae subeunt delicta iuventae,
   Sic pudet, ut pudeat non puduisse magis.
Da precor, omnipotens, ut posthac virque senexque, 
   Aut nulla, aut saltem pauca pudenda geram.
Tum quia turpe viro est delinquere, tum quia grandem 5
   Aetatem culpae dedecet ipse pudor.

CLXXX.

Eheu, iam satis est, hic terminus esto iuventae
   Nequitiis, si quis terminus esse potest. 
Nam quis peccato poterit defigere metam?
   Quam longe ac late crimina nostra patent?
Praeterii iuvenem, cur non iuvenilia cessant? 5
   Haud mos aetati convenit iste meae.
Summe Deus, tandem iuvenili terminus esto
   Peccato, aut vitae terminus esto meae.  

CLXXXI. IN OBITUM CONSOBRINAE SUAE AC VIRGINIS ANNAE ALINGTON

O mors, artificem quis te putet esse peritam?
   Aurificem quis te non putet esse rudem,
Quae talem vili clausisti marmore gemmam?
   O mors, tam nitidam non decet ista palus. 
Corporis ista tamen fuit et tibi debita solum, 5
   Ast animae caelo candida stella micat.

CLXXXII. IOHANNI WISE SALVE

Carmina ne semper veniant tibi nuda, puterque
   Verbula dum mitto nil nisi verba dare.
Ecce simul minimum pro munere mitto libellum,
   Sed quo non tot est maior in orbe liber.
Aeternum novus est. Non convenientior ergo 5
   Ulla potest anno strena venire novo.

CLXXXIII. IN OBITUM DULCISSIMI ATQUE ERUDITISSIMI IUVENIS THOMAE OWINI IN ARTIBUS BACCALAUREI

Hic, Owine, iaces. iuvenis sed fama quousque
   Egregii vivat, tu quoque vivus eris. 
Nulla dies memori, nobis spirantibus, aevo
   Unquam te rapiet. Sic quoque vivus eris.
Quid quod parte tui vivis meliore? Quis haud te 5
   Sic moriendo putet non potuisse mori?

CLXXXIV. REVERENDO IN CHRISTO PATRI MARTINO EPISCOPO ELIENSI

Par cherothecarum, donum impar, accipe, praesul,
   Nec meritove tuo par animove meo,
Nec manibus fortasse tuis par, omnia dispar,
   Nec tu quale decet, parque erat accipere
Quale tamen fortuna potest tibi mittere nostra. 5
   Sola facultati par mea strena meae est. 
Nam meritis quae digna tuis, quae gratia par sit,
   Quaeve voluntanti strena sit apta meae?
Hic ego quid faciam, nisi me tibi denique mittam?
   Nemo se maius quod tibi mittat habet. 10
Quicquid sum vel ero (quod quam sit eritque pusillum 
   Sentio), quicquid id est, me tibi munus habe.
Quod tamen est hoc, ante tuum est. Nam sum tuus olim,
   Me tibi cum trado, nil tibi trado novi.
Iure tuum veteri, nexuque, usuque, animoque, 15
   Et quasi mancipio, promeritisque tuum. 
Nec maius mihi praesidium, nec dulcius ullum est,
   Quam quod sim tuus, et quod puter esse tuus.
Pars ego curarum numeror non nulla tuarum,
   Et dicor firmo spem posuisse loco. 20
Nam sine te, quae res, quae spes mihi fida relicta est?
   Tu si deficias, quo mihi vota feram?
O decus! O salve votorum summa meorum!
   O defixa oculis ultima meta meis!
Hoc nixus fulcro vitam constantius imam 25
   Pulvereamque fero, frigidulamque domum. 
Hac fretus tabula portum contingere spero,
   Et senii instantis taedia ferre mei.
Sancte iuro tamen, te, non tua, semper amavi.
   Nam quod te, quod amem, pulchrius esse potest? 30
Hac ego mente Deum supplex precor, ut novus annus 
   Hic tibi, cum suave coniuge, suavis est.

CLXXXV. IN OBITUM DOCTISSIMI IUVENIS FRANCISCI GOULDE

Fertur Bistonidas Thraces plausisse iocosos
   Funebris diris exequiisque virum.
Nec mirum est. Thraces lacrimis nec funere digni,
   Sed tantum elogiis, Sardanapale, tuis. 
Huius at exanimis non flebit funera si quis, 5
   Saevior indomito Thrace repertus erit.
Cuius in interitu periit virtutis asylum
   Pietas, et cecidit nata Minerva Iovis.
Huic Themis indulsit, comitata hunc casta Diana est. 
   Ecce iacet secum munus utrique deae. 10
Sic periit, sua sic virtus, mage quodque dolendum,
   Flore iuventutis morte peremptus erat.
Nec mortem culpem. virtutes illius artes
   Mors dum tot memorat, credidit esse senem. 

CLXXXVI. - CLXXVII

Anglice scripta

  CLXXXVIII. IN OBITUM MAGISTRI NEWCOME IESUITAE

Cum Priami mecum reputo vel Nestoris annos, 
   Parcarum iniustas tunc reor esse colos.
Miror enim quae causa fuit, quidve obstetit, illum
   Vivere Nestoreos non potuisse dies.
Quaenam etenim Priamo fuerat vel Nestori virtus 5
  Quae non in tanto est conspicienda viro? 
Quisnam animi candor, Latiam qui saepe Minervam
   Cecropiamque simul fertur amasse deam!
Ast non ex livore trium sed amore sororum est,
   Quod traherent parva stamina pulla mora, 10
Elisiasque simul quod festinabat ad umbras 
   Huc mage lanificas constat amasse deas.
Nam fortasse suum breve cum perduxerat aevum
   Annos nec potuit iam revocare suos,
Hoc sic praestabant quod cum revixerit, omnes 15
   Possit Nestoreos exsuperare dies. 

CLXXXIX - II.

Anglice scripta

CXCIV.

Nescio quid narrans in mensa forte sonorum
   Edebat crepitum. Respicit atque “tuus
Qui mos est fabellam,” inquit  “narrantis ab ore
   Carpendi? Reliquum tute proinde refer.”

CXCV.

Aeger decubuit quidam, medicoque roganti
   More suo quos is sumpserat ante cibos.
“Nil,” inquit,  “praeter ranas.” Medicorum timenti
   Tot ranas inter ne bufo quis fuerat.
“Atqui utcunque suo siet hoc,“ ait ille, “periclo, 5
   Tam similis ranae cur fuit ergo bufo?“

CXCVI.

Cuius spectator quondam, reverende, fuisti,
   Dignare et scenam lector inire meam.

CXCVII.

Martinus tumulo hoc Eliensis praesul Hetonus,
   Parte sui sola deteriore iacet,
Parte sui meliore procul tellure recessit.
   Clauditur haec coelo, conditur illa solo.
Quo nec vir melior, nec amantior alter honesti, 5
   Sanctior, integrior, candidiorve fuit.
Quae morum dulcedo inerat! Quam nobilis pectus!
   Quae probitas ori! Quae pietas animo!
Quantum quantula terra tegit! Quam dotibus amplum,
   Doctrina, ingenio, relligione virum! 10
Qua terris ergo superest, bonus et pater et vir
   Audit, fama viri posthuma veridica est.

Finis