act1lat

Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

SUSANNA LATINIS VERSIBUS REDDITA

Urbs antiqua fuit subliminibus ardua muris,
Chaldaicis habitata viris, qua Phoebus ab ortu
Surgit. Eam primo cinxisse Symiramis olim
Dicitur, et merito celsam Babilona vocasse.
Tum caput orbus erat, iam vastus littore truncus 5
Procumbit, solitoque rudis sine nomine mole.
Hanc quidam tanta civis dgnissimus urbe
Incoluit Ioachim. Non illo ditior alter
In total Babilone fuit, nec iustior alter.
Huic tum forte tori vinclo sociata iugali10
Uxor erat, facto super aethera nota pudico,
Dicta Susanna suis. Illam pietate parentes
Egregii magno docuere labore puellam
Quid sibi Mosaicae vellent oracula legis
Et praecepta Dei. Non illa pulchrior una15
In tota Babilone fuit, nec castior una.
Digna viro mulier, dignus muliere maritus.
Tum poterant tali faelices ambo videri
Connubio, certe faelices ambo videri
Coniugio potuistis eo. Sed nigra serenum20
Invertit nubes caelum, pelagusque repente
Horrescit nymbis, et forma libidinis ansam
Saepe dedit multis, et casti iura sequuntur
Insidiae lecti. Sequitur velut umbra cupido
Foeda pudicitiam, nec non et fata negarunt25
Invida tranquillam sine turbine ducere vitam.
Dives erat Iachim totamque illustre per urbem
Obtinui nomen. Nam semper turba clyentum
Complevere domum (cui forte adiunxerat hortum
Faecundum pomis). Illinc responsa solebant30
A populo dubia de lege petente referri.
Anno sunt illo viri de more creati
Pastores populi, quales Deus ore prophetae
Vaticinatus erat. (Primo senioribus orta est
Impietas Babilone viris, et venit ab ipsis35
Iudicibus primo, plebis queis cura regendae.)
Hi quoque prae reliquis, Ioacim, tua tecta frequentant
Liminis indigini hospicio, vel luminis usu,
Indigini sermone tuo, super omnia longe
Ah longe indigni, tua quos pulcherrima coniux40
Aspiceret, vel se quem vellet, posset amare.
Ast ubi iam medium transisset Phaebus Olympum
More Susanna suo dum sola deambulat horto
Et gelida placide ramorum incedit in umbra
Aspexere senes pariter, pariter calorem 45
Traxerunt, avidis arserunt mentibus ambo,
Non secus ac si quis circumlita sulphura taedis
Accendat, siccisve ignem supponat aristis.
O quoties vellent blandis accedere dictis
Et molles adhibere preces! Nunc impetus illis50
In scelus est praeceps, nunc flecti posse, vel auro
Corrumpi sperant. Spes et malesana libido
Et metus exagitant animos. Pudet addere verba,
Vimque parare timent, qua primum parte sequendum
Ignari, tantum vix coelant mente furorem.55
Quoque magis spectant flamma maiore claescunt.
Omnia pro stimulis: si pomum forte Susanna
Vulserit, aut vulsum placido gustaverit ore,
Vellentem laudant, tenere mirantur edentem.
Carpserit aut flores, flores carpsisse decebat.60
Proh pudor, ista decent canos deliria crines?
Haeccine cura senum? Nil vos effaeta senectus,
Nil pia canities, nil barba colore pruinae,
Nil vindicta Dei, ni tanti infamia facti,
Suppliciique timor, nil vos reverentia vestri65
Muneris, et tanto quo sedis honore fuistis,
Nil haec insano potuere obstare furori?
Nil potuere animos (quae possunt plurima) vestros
Flectere? Proh superi, quid non mortalia cogit
Pectora turpis amor? Quod non vesana libido70
Audet adire nefas? Hominum praestringit ocellos
Turpiter, et vano sensus phantasmate ludit
Extinguitque animi lumen ceu lampadis unda
Funditus, et tota mentem de cardine tollit.
Ignis adhuc crevit, maiorque per ossa cucurrit 75
Ardor, et incensas populatur flamma medullas.
Praecipites in amore ruunt, nunc faemina quod sit
Posse putant vinci, nunc quod formosa, videtur
Spem dare, nunc aetas et prompta libido iuventae
Promittunt aliquid. Sed inexpugnata Susannae80
Et perspecta fides soli servata marito
Posse negat vinci. Furiis agitantur utrinque
Incerti quid agant. Sperant, metuuntque repulsam,
In terramque oculos figunt, nec lumina caelo
Attollunt, nec cura Dei, qui cuncta rependit85
Ex meritis subiit, scelerum iustissimus ultor.
Ast ubi spectatum satis est oculosque cupita
Pavissent forma,“statimus iam longius” alter,
Alter “eamus” ait, tectisque excedere pergunt.
Hic tamen alterius tacitum non sensit amorem. 90
Postridie redeunt, et mentio forte Susannae
Facta fuit, quorum vehementior alter et aestus
Impatiens tanti, “certe est pulcherrima,” dixit,
Et simul adiecit tristi “castissima” vultu.
“Quem non illa virum potuit sua forma movere,95
Et mistus candore rubor, vultusque decori,
Et digiti, niviaeque genae flavique capilli?
Digna quidem facies: ego sane ferreus essem
Hirsutaeque fero nutritus lacte leaenae
Nec vir dicendus, si me movisse negarem.100
Emoriar si non magni mihi muneris instar
Hanc iterum spectare foret, sed tangere quanti?
At vidisse iuvat, cuius mea facta senectus
Acrior aspectu est, viresque videndo resumpsit.”
Haec senior tacite, quem sic excepit et alter: 105
“Me quoque moverunt ipsi laudanda vel hosti
Quae tantum laudas, et me genuisse parentes
Immanes feritate lupos tigresve putarem
Agrestis, si non hac me tetigisse faterer.
Quod si nostra tuae placet sententia menti 110
Quid verbis opus est? Certe experiamur, et omnis
Alea iactetur. Nobis quid inutilis obstat
Annorum series? Sit frigida nostra senectus,
Sit rugis sulcata cutis, sint nota iuventae
Praemia praecipue Veneris, sed frigida flammam115
Corripiunt aliquando gravem, sed frigida sole
Saepe calescit hyems. Sed habet quoque nostra senectus
Exiguum (quamvis sit frigida dicta) calorem
Parvaque de magno scintilla relinquitur igne.
Tantum animis opus est. Ausos fortuna iuvabit. 120
Ergo age tentemus, si nil fortasse precando
Flectere possimus. Minitando frangere certum est.
Hoc placet, ah longe pudor et metus omnis abeste.”
Talia grandaevi tacite dixisse feruntur
Aut saltem sensisse senes. Arridet utrique125
Conditio sceleris, satis placuisse, peractum est.
Saepe tuas adeunt, Ioachim, maturius aedes,
Saepe abeunt multo quam tardius ire solebant,
Consiliumque ineunt quam tandem parte diei
Inveniant solam sceleris sine teste Susannam.130
Scrutanturque oculis et an intus sitne forisve,
Ingressumque abitumque notant et longius absit
An proprius. Quaerunt et tempora certa regressus.
Omnia rimantur, ne quam divertere possit,
Non aliter quam cum duo saepe foramina feles 135
Terribiles vigilent, quos extimulavit in iram
Longa fames rabiesque gulae studiumque cruoris.
Gressibus ii vadunt tacitis caudasque retorquent,
Collustrantque oculis, arrectis auribus astant.
Nec coeptis fortuna deest. De more Susanna 140
Anciliis ibat comitata duabus in hortum
Corpus ut ablueret. Nam sol calidissima illo
Forte die saevo torrebat lampade terras.
Huc ubi deventum est, “procul est,” ait, “arbiter omnis.
Ite cito, famulae, membrisque afferte lavandis145
Smegma oleumque meis, a tergo claudite portas.”
Non secus ac iussae faciunt solidoque patentes
Vecte fores obdunt. Sed forte diutius illae
Manserunt, vitione suo quod segnius ibant
Sive ita sors tulerat. Certe mansistis utraque. 150
Interea molli posita iam veste Susanna
Candida perspicuis tingebat corpora lyphis
Atque “oculi,” dixit, “procul hinc, procul este viriles,”
Nescia tunc oculos nudam vidisse viriles.
Est lucus arbustis et arundine densus opaca,155
Solis inaccessus radiis, ubi desuper atra
Ramorum nubes obscuram reddidit umbram.
Maxima pars illinc patuit spectabilis horti.
Hic latuere senes, qui cum videre Susannam
Brachia iactantem, vel eburnea colla fricantem,160
Pexentemque comas, nunc candida crura lavantem,
Nunc formosa cavis ferientem pectora palmis,
Incaluere animis, nec tantum longius aestum
Ferre valent, pariterque ruunt, latebrasque relinquunt.
Quis tibi tum miserae cernenti talia vultus 165
Mensque, Susanna, fuit? Quo te velamine primum
Quamque cito texisse putem, nisi forte paranti
Praevenere senes, et deprendere sedentem?
Erubuit certe, sed et erubuisse nocebat
Materiamque dabet. Nam qualis in arbore pomi170
Est color ad solis radios crescentis, et alto
Pendentes ramo, talem retulisse rubentis
Aspiceres faciem, nec ab illo pulchrior unquam
Tempore visa fuit. Non illi segnius instant
Quam duo saxosa torvi sub valle leones 175
Circumstant teneram custode absente iuvencam.
Subiiciuntque manus lateri scelarataque figunt
Oscula nolenti lascivaque brachia collo
Circundant, mollemque cutim, teneresque lacertos.
Attrectant tenere pectusque manusque comasque. 180
Facundos effecit amor viridemque iuventam.
Accepisse putes, et deposuisse senectam.
Quis memorare preces valeat? Res denique multis
Promissis agitur, sed nullis illa movetur
Illecebris, vocesve ullas tractabilis audit.185
Hoc sensere senes et iam precibusve minisve
Urgendem dubitant, meliusne absistere caepto
Atque referre pedem. Non sic discedere visum est
Et primam puduit mulieris ferre repulsam.
Vel quia dissimulat, primoque negare petenti 190
Faemina saepe solet quae maluit ipsa rogare,
Vel quia celsa licet crebris radice cupressus
Eruitur ventis, et inexpugnabile pectus
Assiduae flexere preces, vel denuo tentant
Mentibus irati. Quorum qui maximus aevo,195
“En portae clauduntur,” ait, “quid inepta vereris?
Sola negas heu dura nimis, quid fabula vulgi
Obtrudit scrupulos, et laesi cura pudoris?
Virgineos timor iste animos queis cura gerenda est
Ornat, et innuptis haec culpa timenda puellis. 200
Nomine coniugii tegitur furtiva voluptas.
None bene conveniunt nec in uno pectore sedem
Forma fidesque tenent, nec pulcri corporis esse
Et casti fas est. Fugit hoc, vult illud amare.
Ergo age tolle moras et nostris annue votis. 205
Ni facias demens sancte iurabimus ambo
Et testes erimus iuvenem has latuisse per undas
Et gelida tecum iacuisse sub arboris umbra.”
Obstupuit primum sceleris novitate Susanna
Obtutu defixa soloque immobilis haesit 210
Intentos versans oculos, et plurima volvens
Quid faciat: turpine senum succumbat amori
An prorsus renuat. Timor hoc, Deus impedit illud.
Deinde verecundos tollens ad sidera vultus,
“Heu quid agam?” dixit. “Quae primum exordia sumam? 215
Quid sequar? Ecce mihi mea tristia fata biformem
Proposuere viam: vel certae occumbere morti
Insontem, scelerisque luem perferre, vel omni
Peiorem letho turpem traducere vitam.
Vos hanc suaderis, mea mens hortatur ad illam220
Invitatque mori. Satis est vitasse nefandum
Morte mea facinus. Si non vitavero paenam,
Expers si peream culpae periisse iuvabit
Solamenque mei est non promeruisse doloris.
Nam me vel tellus fauces patefacta sub umbras225
Sorbeat optavi prius et sub Tartaro condat
Vel pater omnipotens excusso fulmine vivam
Torreat, invisumque caput detrudat ad Orcum,
Ante, pudor, quam te violem aut tua vincula solvam.
Ille meum primo cui sum devota pudicum230
Possideat pectus, castumque maritus amorem
Sentiat, et vacui migrent hinc crimine manes.
At vos, arborei foetus, et conscia facti
Fons mea, qua toties antehac sine crimine corpus
Immersi nudum, tuque, o sol, gloria caeli235
Et terrae lumen, qui non sceleratius unquam
Vidisti facinus, visuque exterritus isto
Intrasti nubem vosque, o si forsan adestis,
Pennigerae volucres, testes estote, meaeque
Immeritae semper mortis monimenta referte.”240
Dixit, et extento clamorem gutture tollit.
Discite sic altam, mulieres, tollere vocem,
Ast ubi non opus est linguas inhibite loquaces.
Acclamare senes pariter vocemque Susannae
Vocibus ingeminant paribus, deinde excutit alter245
Poste seram, strepitumque novis clamoribus augent.
Erumpunt aditum famuli, causamque tumultus
Mirantur tanti. Querentibus ordine narrant
Ore senes duro, nec verbis maxima desunt
Iuramenta suis, eademque ferocia vultus. 250
Audito sermone senum stupuere ministri.
Omnia cum metuunt dubii tamen omnia mallent
Credere quam stupri faedatam labe Susannam.
Quae quanquam formosa foret, totamque per urbem
Ceu stellas inter splenderet luna minores, 255
At non tam pulchrae quam castae nomen habebat.
Postera quamprimum stellas oriente fugasset
Orta dies et fama rei compleverat urbem,
Undique turba ruit, coit irrevocabile vulgus
Iudicium expectans. Pars digna morte putabant 260
Adducti rumore senum, pars mitius optat,
Pars peccasse negat, pars quos sua forma movebat
Concedi veniam quia sit formosa precatur,
Pars vetat, incerto miscetur murmure turba.
Surrexere senes, et fulgi stante corona 265
Alter ait, “lictor, propere istic siste Susannam.”
Illa statim enit gregibus stipata suorum.
Per latus incedunt nati, post terga maritus.
Tum pater ac mater maesto squalore sequuntur,
Et pudibunda suos tenui velamine vultus 270
Texerat, ast illi velamen tollere mandat
Ut saltem possent oculis lenire furorem,
Et vetitae radiis hebitarent lumina formae.
Tum vero exoritur fletus gemitusque suorum.
Quem non commovet facies, lachrymaeque decorae,275
Et nati matrem flentes, natamque parentes,
Deinde vir uxorem nigro lugubris amictu?
Illa tamen fixis in caelum stabat ocellis
Plena spei, tacitoque Deum sermone precatur.
Caepta senes peragunt, et cum potuere vel ursi280
Ingemuisse feri, soli risisse feruntur
Testatique hilari crudelia gaudia vultu.
Imponuntque manus capiti, de more, Susannae.
Tum senior tali populum sermone tenebat:
“Infandum chari facinus cognoscite, cives, 285
Occultumque audite nefas, quod credere quisquam
Vix poterit facile nisi forsan viderat ipse.
Vos, cives, adhibete fidem, nos vidimus ipsi.
Hesterno dum forte diu defessa tumultu
Membra levaturi placido requievimus horto, 290
Ista puellarum caetu comitata duarum
Ingreditur, quae cum lustrasset ubique locumque
Credidiat vacuum, ‘vos ocius,’ inquit, ‘abite,’
Opposuitque seram portis, et limina clausit
Se tutam sperans. Tum molles corpore vestes 295
Exuit, et nivia multo petulantior haedo
Mille modis labens puro lascivit in amne.
Nec mora, formosus praestanti corpore quidam
Prosiliit iuvenis, qui nisus in arboris umbra
Consulto latuit, qui iam veteranus adulter 300
Assuetusque loco, nec in iis regionibus hospes
Haud timide aggreditur dictis, et brachia collo
Iniicit. Illa lubens nunc dat nunc turpia sumit
Oscula, nec tangi facile superata recusat.
Quid mora? Discumbunt pariter. Quis caetera nescit? 305
Nos scelus indigna perpessi mente nefandum
Irruimus trepidi, sed viribus ille iuventae
Et pedibus fretus se praeripit ocior Euro.
Nos cursu victi (nec enim celer esse senectus
Per se tarda solet) tandem deprendimus istam. 310
At iuvenis nomen quaerentibus illa fateri
Denegat, et tacitum sub pectore servat amorem.
Hoc scelus est, cives, haec nostrae summa querelae.
Adsumus en facti testes, superesse videtur
Ut dignas tanto sumatis crimine paenas.” 315
Quam facile est ficto crimine nos perdere vultu!
Et frontis quam nulla fides! Quantosque recessus
Mens humana capit! Viridi latet anguis in herba,
Et ficta veri tegitur sub imagine vanum.
Dicta senum populus sequitur, falsisque scelestam 320
Suffragiis clamant mulctandam morte Susannam.
Illa sinum lachrymis damnata implevit abortis
Et maesto tales effudit pectore voces:
“Aspicis haec oculis quibus aspicis omnia iustis,
Summe pater, rectorque hominum, princepsque deorum, 325
Et famulae manet illa tuae, quae cura tuorum
Tanta manere solet? Tu qui scrutaris abyssos,
Qui maris et miro solidae penetralia terrae
Luminis aspectu cernis, multoque futurum
Ante vides, cui cuncta patent abstrusa profundo,330
Aspicis haec? Et te quicquam mortalia tangunt?
Singula vidisti, nec me sententia fallit.
En sine commisso moriendum crimine stupri
Quod tamen obiiciunt, et firmant sanguine testes.”
Talibus orandem dictis alteque gementem 335
Audiit omnipotens. Nam cum documenta nefandi
Morte dature foret sceleris (mirabile dictu)
Divinum inspirat puero de plebe furorem,
Cui nomen Daniel. Qiu clara vice repente
Exclamans, “insons huius sum sanguinis,” inquit. 340
Miratur puerum vulgus, dictoque petenti
Quid sibi vellet eo, puereli haec edidit ore:
“O cives, stultine adeo sine mentibus estis
Ut sine notitia dubiis in rebus aperta
Tam temere civem damnandam morte putetis? 345
Iudicium renovate prius, fecistis inique,
Falsaque mendaces dixerunt crimina testes.”
Obstupuere animis, iussuque revertitur omnis
Turba suo propere. Sedem capesse virilem
Dixerunt puero, quia se Deis ipse ministrum 350
Fecit, et afflavit caelesti numine mentem.
Discumbuunt. Danielque, “senes seiungite,” dixit,
“Longius, ut melius perconter utrosque seorsim.”
Iussa statim peragunt: mox evocat ordine primum
Iudicio sistens, quem sic puer increpat ore: 355
“Inveterate senex, tua te periuria perdunt
Et mens accusat tam diri conscia facti.
Quid potuisse homines facinus caelare iuvabat?
Anne idcirco Deum sperasti fallere posse?
Ast agi, vidisti, sub qua tandem arboris umbra?” 360
Ille refert, “nigrae vidi sub tegmine mari.”
“In caput ipse tuum mentiris, perfide,” dixit.
“Te manet ecce Dei stricto mucrone minister
In partes qui membra duas scelerata secabit.”
Quo iam semoto producitur alter, eique 365
“Progenies Canaan, non Iudae,” dixit, “alumne,
Forma tuos oculos animumque insana libido
Vicit, et in facinus traxit, mentemque subegit.
Damnasti insontes, nec te sanctissima quicquam
Moverunt praecepta Dei, positoque pudore 370
Semper inexpleto flagrasti pectoris aestu.
Ast age vidisti nec tua lumina fallunt.
Dic ubi. Sub quanam sunt vobis arbore visi?”
Sub prumo dixit. Daniel cui talia contra:
“Digna feres,” inquit, “mendacis praemia linguae. 375
Te manet ecce Dei stricto mucrone minister
In partes qui membras duas, scelerate, secabit.”
Immensis subito resonat clamoribus aether.
Exultat populus, iam pallidiora videres
Ora senum vuxo, iam se peccasse fatentur 380
Submissi, iam verba minus violenta loquuntur.
Ingeminat strepitum vulgus, tum crassa sub auras
Pulveris erigitur nubes, iuvenesque senesque
Persolvunt tibi, summe Deus, de pectore grates
Suppliciumque senum scelerato ex sanguine sumunt.385
Discedunt laeti Ioacim coniuxque Susanna.
Fortunati ambo, si quid mea carmina possunt
Nulla dies unquam memori vos tolleret aevo.

Finis
Susannam composui scholaris