Published poetry.lat

Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio.  

I.

Alterius qui scripta legis, dasque ipse legenda
   Non doctrina tibi? non tibi candor inest?

*II. AD LECTOREM TYPOGRAPHUS

Quae non invita nostri scripsere Minerva,
  Invitis illis dant mea praela tibi.

*III. IN PRODITOREM SERENISSIMAE REGINAE ELISABETHAE CAEDEM MACHINATURUM ODE 1, 1585

Quales columbae vulturis unguibus
Vix liberatae, faucibus aut lupi
  Iam nuper ereptae, pavores
    Esse solent trepidantis agnae,

Tales Elisae pectora candidae 5
Sensere nuper vulturis et lupi,
   Agna pavet trepidatque turtur.

Quam paene nostri per scelus et nefas
Extincta lux est unica saeculi! 10
  Quam paene sol nostri orbis alto
    Deciderat speciosus axe!

Periure (si te nomine simplici
Fas est vocari, crimine quodlibet
  Vincente probrum, nam paterno 15
    Nomine quid maculem Camaenas?)

Spelunca quae te devia Cambriae
Sub monte duro, quae fera tetrior
  Produxit infamem, in beati
    Dedecus opprobriumque regni?20

Crudele mentem robur et aes triplex
Communiebant et ilices tuam,
  Tam molle pectus cum parabas
    Horribili terebrare ferro?

Quis iste mos est, barbare, virginum 25
Libare saevo pectora vulnere?
  Privigna sensit mitiorem
    Cum gravidam tibi ferret alvum.

Praelusit olim pugio qui tuus
In creditoris sanguine subditi 30
  Iam victimam spernens minorem
    Imperii caput expetebat.

Quis deprehensi te sceleris gravat
Et pungit horror? Quae Furiae premunt?
  Haec paena prima est, quam nefandi 35
    Supplicium capitis sequetur.

Iuravit omnis perniciem in tuam 
Constricta diris Anglia, quae, miser,
  In te redundant. quid moraris
    Morte cita patriam levare? 40

Ut cesset omnis patria, me tamen
Placabis unquam? Non ego perfidum
  Dixi sacramentum, nec in te
    Carnificis maculam verebor.

En disce dotes quo recidunt bonae 45
Divina si quem gratia deserit.
  Odere divi grande quamvis
    Ingenium, pietatis expers

IV. IN SERENISSIMAM REGINAM ELIZABETHAM AB IMMINENTE CAEDIS PERICULO SERVATAM ODE 2

Illa natali mihi luce lux est 
Gratior, quamvis habuit timores,
Quae tuae vitae capitisque, Elisa,
    Prodidit hostem.

Illa fatali mihi luce peior 5
Venerat multo, nigriorque nocte,
In tuum si non caput imminentem
    Viderat hostem.

Quam prope inferni modo Ditis atrum
Videras regnum, gelidaque manes 10
Morte defunctos, nisi repulisset
    Iupiter ictum!

Iupiter regum pater atque custos, 
Cui salus curae est tua, eritque posthac,
Qui tuo saevum iugulo retorsit, 15
    Perfide, ferrum.

Ergo cessamus pia tam benigno
Thura cum votis adolere divo?
Eia cunctamur pia victimarum
    Caedere colla? 20

Extruant aedem proceres sacratam,
Mactet armentum generosa turma,
Quisque plebeius meditetur albi
    Velleris agnam. 

Par columbarum mihi munus esto,  25
Praeter albentem populi bidentem.
Haec ego gratae cumulabo mentis
    carmine dona.

Hauriam centum cyathos et ultra,
Iam nimis dici levis haud verebor, 30
Iam furor dulcis, bene liberata
    funere Elisa.

Audiat caelum iuvenes senesque,
Aaudiant montes populum patresque
Quisque dum claro sonat ore, “vivat, 35
     vivat Elisa.”

Auferat dulces mihi mors parentes,
Auferat fratres, patruum, et sororem,
Perferam casus patienter omnes,
    Sospite Elisa. 40

Protrahat longam Deus his senectam,
Nil ego vitae bona nil morabor
Si qua vis duri violenta fati
    Ttollat Elisam.

Haud siem faelix sine te, nec unquam 45
Sim miser tecum, mea vita morsque.
Vixeris vivam, moreris morique
    Expedit una.

O deum princeps hominumque rector,
Praepotens numen pariterque mite, 50
Haec tui quaeso pia vota clemens
    Supplicis audi.

Deme ter denos precor eius annis,
Adde quos nostris. Iuvenescat illa
Sic statim, adiectis ego sic senescam 55
    rectius annis.

Illa lux tarde veniat meoque
Serior saeclo nec in insequenti
Qua pares divam superis beare
    Elisabetham. 60

V. AD SERENISSIMAM REGINAM ELIZABETHAM UT BONUM ANIMUM HABEAT, ET TIMERE TANDEM DESINAT, ODE 3

Regina, tandem pone metum precor, 
Confide regno strenua prospero.
  Non agna sic quem fugit hostem
    Accipitremve timet columba,

Haec ut recuset ponere nidulum, 5
Aut illa nolit ludere pascuis.
  Non cerva semper vel molossum
    Tendiculasve pavet dolosas.

Crescat periclo mens tibi celsior,
Insurge rebus fortior asperis, 10
  Nec virgo tam sis quam virago.
    Faeminii valeant timores.

Ter stringat ensem proditor impium,
Ter strictus ensis de manibus fluet,
  Ter pallor occultos furores, 15
    Ter facinus stupor occupabit.

Regum supremo nobilium a Iove
Ducuntur ortus, cuius imaginem
  Gestare qui permisit, illam
    Progeniemque suam tuetur. 20

In quos patrari grande nefas, Deus
Qui sacra fecit corpora, non sinit,
  Queis alta maiestas tributa est,
    Haud manibus violanda saevis.

Dextrum sagittae mille latus tuum 25
Cingant, sinistro mille cadant decem,
  Intacta stabis, nec vel una
    Virgineos temerabit artus.

Utramque in aurem suaviter integros
Iam carpe somnos, numine cum Dei 30
  Secura, tum charo fidelis
    Et populi et procerum favore.

Praestabit omnem Caecilius fidem
Almaeque pacis munia diriget,
  Fratres Dudleii ferocis 35
    Expedient violenta belli.

Quid robur ingens nobilium loquar
Prolem, parentes quae redimit suos?
  Iam iamque factis anteire
    Nati aquilis aquilae minantur. 40

Sic bellicosum Clinton avum refert
Lincolniae spes, iamque patri aemulus.
  Cum fratre Gualterus Roberto
    Sic minor et Devereux patrizat. 

Quos inter omnes syderis in modum 45
Fulget Philippus (grande equitum decus)
  Sidneius, et vires Elisae
    Ingenii vovet atque dextrae.

Pars subditorum non ego pessima
Unum precabor: regia ut exulet 50
  Cuicunque dotes dii dedere
    Ingenuas, pietate cassas.

*VI. IN GUILIELMUM PARRY PRODITORUM CUM OB CONSILIUM DE REGINA E MEDIO TOLLENDA DEPREHENSUS IN CRUCEM TOLLERETUR

Parry, parem ingenio cum non agnosceret unum;
   Non unum voluit crimine ferre parem.
Parry, parem meritis cum vix agnosceret orbem;
   Orbi reginam nollet in orbe parem.
Parry, parem sceleri cum non offenderet horam; 5
   Horam habuit sceleri discutiendo parem.
Parry, parem legi cum nollet ducere vitam;
   Accepit mortem legibus ille parem,
Ante pares sine Parry pari cum pendeat omnes;
   Succedant omnes quos habet ille pares. 10

*VII. IN EUNDEM CUM ANTEA HUGONEM HARE CREDITOREM GRAVITER VULNERASSET

Non explere sitim poterat tibi sanguinis Harus,
   sanguine reginae quod cupis esse satur?
in leporem quicquid poteras audere, leonem
   irritare tua non sine morte potes.

*VIII. IN EUNDEM CUM ANTEA MORTI DAMNATUS PRINCIPIS MISERICORDIAM EXPERTUS ESSET

Usuram vitae damnato quae dedit, illi
   Usurum vitae, quam dedit ipsa, negas?
Sic bene latrones faciunt: qui liberat illos
   Carcere, latrones experietur eos.

*IX. IN EUNDEM

Quae dederat secura fidem tibi, quae pia vitam,
   Quaeque domo ornaret gratia, honore foris:
Fallere ei, periure, fidem? Rapere, impie, vitam
   Ausus es? Ingratum gratia summa facit?
Quid tibi, quid tantum potuit promittere Roma, 5
   Ut sceleris capiti sis scelerata manus?

*X. DE EODEM

Parry papae sceleris capiti bene dextera factus.
   Scilicet hic terrae filius, ille pater.

*XI. DE EODEM

Cui patris obscurum nomen, genus, omnia, mater
   Plane ignota foret, ni notha nata foret.
Parry sibi nomen finxit, patris illud ap Harry
   Non placuit. Matrem verius ille refert.
Scilicet ut nata est in dedecus illa parentis, 5
   Sic satus in patriae dedecus iste suae.

*XII. DE EODEM

Parry, animo Romae, sed terrae filius ortu,
   Regna ratus meritis inferiora suis,
Est ausus facinus gyris et carcere dignum,  
   Posset ut esse aliquis qui sibi nullus erat.
Quo tamen est factus, velut olim Herostratus, 5
   Qui templum incendit, casta Diana, tuum.
Uno namque modo famae struere: cremato
  Virginis is templo, virginis iste nece.

*XIII. IN EUNDEM

Walla te peperit, iuravit Gallia papae,
   Italia te sceleri gens dedit, Angli cruci.

*XIV. IN EUNDEM

Quod regina, scelus; scelus est, quod virgo petatur;
   Quod pia virgo, scelus; quod tibi grata, scelus;
Cum virgo, regina, pia, et tibi grata petatur,
   Proh scelus, est, super et quod scelus omne, scelus.

*XV. IN ANGLO-ROMANOS

Fallor? An Argivis quae mens et fata fuerunt,
   Anglo-Romanos fataque mensque manent?
Graecia illos traxit meretrix ad moenia Troiae,
   Romam istos meretrix de Babylone trahit.
Par causa amborum, sed culpa reducere maior 5
   Pulsam, quam raptam vi revocare domum.
Annum illi decimum videre ad moenia Troiae, 
   Ter decimum nostri iam superare parant.
Vis ubi non valuit, fraude instruxere Sinonem.
   Mille isti instructos fraude Sinonis habent, 10
In patriam reditum negat illis ventus et aura.
   His reditum in patriam ventus et aura negant.
Miserunt illi scitatum oracula Phoebi,
   Romanum nostri consuluere papam.
Sanguis iis placat ventos et caesa virago, 15
   His faciles ventos caesa virago daret.
Sed prius illa ruet meretrix Babylonica quam non,
   Quae neget his reditum, virgo superstes erit.

*XVI. IN PAPAM

Quis putet hunc servum nati de virgine Christi,
  Virginis in caedem qui dabit arma suis?
Quis ferat hunc regem regum et dominum dominantum,
   Imperium imperio qui premit omne suo?
Sed fremat usque licet, regem Anglis virgine natum  5
   Regina et virgo, quae tueatur, erit.

*XVII. AD SERENISSIMAM REGINAM ELIZABETHAM APOSTROPHE

Macte animo, regina potens, virtute virago,
   Consilio prudens, relligione pia.
Qui tibi sic toto divisit ab orbe Britannos,
   Vis ut nulla tuum frangat aperta statum,
Tot tibi, tot vigiles hac illac flectit ocellos, 5
   Fraus ut nulla tuum tangat amica sinum.
Virgine qui natus, renovet tibi virginis annos.
   Virgo, tua pendet nostra salute salus.

XVIII. IN DOMESTICAS ET IMMANES NOSTRORUM HOMINUM AC TEMPORUM PRODITIONES, ODE PRIMA

Nunc est per auras cum libet hinc rapi
Quacunque turbo praecipitem vehat,
   Alcidis ultra vel columnas,
      Magnanimosve Draci labores.

Nunc est sub antro quando libet tegi, 5
Ipsisque vitam degere cum feris,
   Et glande vescentem caduca
      Innocuis latitare sylvis,

Quo proditoris nulla domestici
Pertingat unquam fama, ubi perfidus 10
   Laesaeque maiestatis unquam
      Nemo mihi reus audiatur.

Quae dira, credam, toxica moribus
Aspersa nostris? Tempora quae putem?
   Quae terra? Quae gens? Quae libido 15
      Non nisi grande nefas patrandi?

Faecunda culpae nostra quot edidit
Aetas Cethegos? Quot modo Lentulos?
   Iam creber urbi, consulique
      Insidias Catilina tendit. 20

Nonstrumque maius, Crimina pullulant
Dum puniuntur. Iam oritur scelus
  Non unum in uno, sed resecta
      Proditio, velut Hydra, crescit.

Ecquando ponet vincula carnifex, 25
Sontisque tabem sanguinis abluet?
   Ecquando securas secures
      Aspiciam, vacuamque Turrim?

O Christiani infamia seculi
Contracta nuper! Proh scelus, et nefas 30
   Non iam Britannis, sed vel ipsis
      Turcigenis etiam pudendum.

Nostri quis orbis vel Tagus eluet
Nilusve tantam vel Thamesis notam?
   Non ipse qui cingit Britannos 35
      Caeruleus pater expiarit.

Collecta per tot secula criminum
In nos redundat sarcina, perdito
  Aevo gravamur, quo malorum
      Omne genus scelerumque regnat. 40

Non his iuventus inclyta moribus
Regno ferocem adiecit Hyberniam,
   Gallumque et Hispanum fugavit
      Non semel, indomitumque Scotum.

At nostra turpi dedita luxui, 45
Fortisque solam virginis in necem,
   Artes dolosas tractat, ex quo
      Italico medicata fuco est.

XIX. IN HORRIBILEM ET PLANE CATILINARIAM CONIURATIONEM NOVISSIME FACTAM, ODE 2

Ergone si quid fraus poterat mala,
Extinctam Elisam lugribris Anglia
   Iam fleret? Arderentque naves?
      Iam patriam cinis occuparet?

O impiorum viscera barbaro 5
Obducta ferro! Posteritas fidem
  Facti negabit, vix vel aetas
      Nostra putet scelus institutum.

Regina tantum quid meruit pia?
Regina miti candida pectore, 10
   Divina virgo, qua recurrens
      Nil melius videt orbe Titan.

Non illa vobis, dira lues, placet:
Ast illa nobis perplacet, et Deo,
   Sanaeque plebi, quam tuentur 15
      Tot procerum populique vota.

Vos terra diris prosequitur piis, 
Poscitque poenas immiserabiles.
   Odere cives, virginumque
      Casta cohors scelus execratur. 20

Vixdum ipse tantos deposui metus.
Totus stupesco, membra quatit tremor,
   Cum destinati saeva mentem
      Forma mali subit atque imago.

Detestor omen, sed video tamen 25
Crudeli Elisam vulnere sauciam,
   Pulchros per artus ire cerno
      Virginei lateris cruorem.

Collapsa cervix in niveos sinus
Laxe recumbit, sic ubi lilia 30
   Succisa languescunt aratro,
      Aut pluvia gravidum papaver.

Flagrare classem cerno Britannicam,
Urbes cremari, faeminios rapi
   Artus capillo, virginesque 35
      Et iuvenes trepidare inermes.

Quo tam impotenti, Musa, ruis pede?
Ah siste. res haec digna Philippicis,
   Aut asperi diris iambis
      Archilochi, aut Senecae cothurno. 40

XX. IN SERENISSIMAM REGINAM ELIZABETHAM IMMINENTE CAPITALIS PERICULO EREPTAM, ODE 3

Quis mihi centum deus ora, centum
Quis dabit linguas, totidemque voces
Ferreas, plenae pia quae refundant
     Gaudia mentis?

Musa, dic cantus, age, seculares, 5
Carmen in festo mihi seculari
Prome, quod longum, dea, seculari
     Vivat honore.

Quo rapis, Cleio? Videor repente
Iam super Pindo gelidove in Haemo, 10
Iamque Pernassi placido vagari
     Vertice montis.

Ecce, quae cerno loca grata, Tempe?  
Quasque per ripas eo, quos per amnes?
Quis Caballini mea labra fontis 15
    Proluit unda?

Proluor. Nam quae mihi mens canendi,
Quis furor venit novus, unte tantus
Ardor invasit? Libet incitatum
     Fundere carmen. 20

Daulias non me Philomela cantu,
Non olor vincet, licet illa tristes
Defleat casus, licet ille iam sit
     Iam moriturus.

Versibus non me superet Catullus, 25
Nec lyra Flaccus, licet ille doctus,
Hic licet praestet lyricis, et astra
     Vertice tangat.

Quid moror? Non me superabit Orpheus
Thracius, quamvis pater huic Apollo, 30
Nec Linus, quamvis dea mater illi
     Calliopea.

Sospes exstructo (memora dulce est
Quod pati durum nihis ah fuisset),
Sospes erepta est quasi fax Elisa 35
     Nuper ab igne.

Quam malignorum prope funerarat
Turba periuris scelerata dextris,
Ni Deus tutam medios per enses
     Eripuisset. 40

Ergo si remo mare defatigatans
Servus Hispano, mediisque Turcis
Degerem infoelix, Libycisve nudus
     Syrtibus exul,

Annuos laeto tamen ore cantus 45
Funderem ad remi modulantis ictum.
Muneris tanti memor exararem
     Carmen arena.

Iamque vix memet capio, libetque
eloqui. mens est ululare sylvis 50
Maenadum ritu. Iuvat, et decorum est
     Ire per antra.

Efferor. Quid si minus appropinquet
Auribus divae mea vox Elisae?
Audient colles tamen, et sonabunt 55
     Undique rura.

Voce campanas superabo septem,
Audiet longe, mediumque sese
Rumpet Hispanus, veluti solutus
     Carmine serpens. 60

Audient dumi, neque vel leaenae
Vel lupi occursum metuam vel apri,
Dum cano laetus nece liberatam
     Elizabetham.

me tegat mundi plaga inhospitalis, 65
seu gelu squalens, nimiove sole,
dulce erit salvae meminisse Elisae,
     dulce referre.

XXI. PRODITORUM NEFARIOS CONATUS PLERUMQUE IRRITOS ESSE, ODE 4

Quo proditorum stulta ruit cohors?
Quid spes inanes pascit et impias?
   Quid nectit occultos furores,
      Et vacuas meditatur iras?

Ecquando vanos sentiret exitus, 5
Tristesque casus, illachrymabili
   Fato trahentes se, domumque
      Et proavos, sobolemque nequam?

Namque ut revulsam seditionibus
Deleret urbem Gallus et insolens 10
   Hispanus, authores ad ipsos
      Quanta mali quoque pars rediret?

Delectet hostem proditio, tamen
Quis proditorem diligat, aut fide
   Credat secunda, ex quo fefellit 15
      Prima Deum, patriam, et penates?

Suspectus ergo turpiter exiget
Vitam, acriorem morte, sibi gravis
   Et seculi crimen, Deique
      Ira furens, hominumque pestis. 20

Quid quod rebellem turris aheneae
Ut cingat, et nox vel pice nigrior
   Occultet insanos tumultus,
      Ante diem facinus patebit?

Claudat fenestras impius, et fores 25
Obducat intus mille, tegat leves
   Rimas, recessu Daedalaeo
      Implicitum Labyrinthus abdat,

Postes loquentur consilium tamen,
Eliminabit ianua, garrient 30
   Ipsae volucres, et susurros
      Ambiguos pia musca sparget.

Ne crede sylvis, cum scelus apparas.
Aurita sylva est. Ne domui tuae
   Insunt ocelli muris, domusque 35
      Totus nefas videt et recludet.

Ut nemo prodat: ne tibi ne tuae
Confide menti. Saepe tremens timor 
   Horrorque vultus, saepe pallor,
      Saepe stupor scelus occupavit. 40

Ut tute celes: quae tamen exedent
Curae, quis angor pectoris, et minae
   Insomniorum? Hic crede manes
      Et triplices habitare Diras.

Omnem expavescit proditor ad sonum, 45
Horret susurros, omnia dum putat
   De se referri, seque nullo
      Proripiet pede persequente.

Collum ille zona pensilis a trabe
Recte sequuta fregit, eum furor 50
   Torsit, venenum absorpsit alter,
      Hic proprio latus hausit ense.

Si cogitati tanta animum gravet,
Quae deprehensi est sarcina criminis?
   At perpetrati quanta poena est? 55
      Qui stimuli furiaeque pungunt?

Ultor rebellem persequitur Deus
Et cogitatos deserit exitus,
    Ridetque fraudes, et nefando
      Supplicium capiti reservat. 60

XXII. IN PRODITORES, SUMMEQUE IMPIUM FACINUS ESSE PRINCIPI VIOLENTAS MANUS INFERRE, ODE 5

Quisquamne credat? Relligio nefas
Immane velat. Tollere principem
   Coelo beatur, resque sancta est.
      Grande scelus pietas vocatur.

Hoc crimini unum defuerat, Deum 5
Facto advocari. Desine, proditor,
Et numen insons inquinare,
      Et superos onerare probris.

Saulemne David prodidit impium,
Iam certus haeres? Quid simile est tamen? 10
   Nec Saul Elisa est, nec futuro
      Vos geritis pia bella regi.

is nescienti grande nefas putat
Scidisse vestem, vix cyathum manu
   Hastamque tollit. Vos Elisae 15
      Et vigili caput auferetis?

Is fata Saulis tristia flet pius
Et nuntiantem morte remunerat,
   Vel mentientem. Vos Elisam
      Fletis adhuc superesse terris? 20

Certe tyrannum vel citus auferet
Morbus, vel ensis. Quem patitur Deus
   Nos ferre par est, et piorum
      Arma preces lachrymaeque sunto.

At Sheba regem pessimus optimum 25
Conatur armis tollere subditis.
   Davidis ergo est non ferire,
      Degeneris fera dextra Shebae est.

XXIII. AD SERENISSIMAM REGINAM ELIZABETHAM, NE PRODITORIBUS PARCAT, EIUSQUE SALUTEM CHARAM ESSE, ODE 6

O patre forti filia fortior,
Et matre pulchra filia pulchrior,
   Regina, nostrarumque robur
      Post superos, columenque rerum,

Dic, diva virgo, mens tibi quae fuit? 5
Vultus serenos quis subiit color,
   Cum proditorum prima nuper
      Fama tuas violaret aures?

Ecquid timebas? Ecquid et in genis
Pallor sedebat? Pectoris o fides! 10
   Non tu timebas virgo multos,
      Cerva canes, placida agna tygres.

Illud gemebas, quod fuerat tibi
Stringendus ensis. Quid doleas tamen?
   Effer secures, et nefandum 15
      Poena comes scelus insequatur.

Tichburne (quaeso des veniam, Anglia,
Et diva virgo) me miseret tui,
   Dignaeque fato molliori
      Salsberii miseret iuventae. 20

Non illa mens est, non animus mihi
Mordere manes. Non ego mortuis
   Insulto laetus, non cruoris
      Ulla mihi subiit voluptas.

Odi cruentum supplicii genus. 25
Vester redundet sanguis et in caput,
   Qui crimen ingens suasit, at nos
      Nulla gravet sobolemve culpa.

Sed charitates continet omnium
In se una cunctas patria nobilis. 30
   Tichburne, iam nec me tui, nec
      Salsberii miseret iuventae.

Tu me severum, patria, tu facis,
Regina, durum. me capitis tui, 
   Regina chari, me tuorum, 35
      Me patriae miseret, meique.

Semperne strictas ut latus in tuum
Sicas timere? Tuta foris pedem
   Nunquamne figas? Tune avito
      Ut solio trepidas inulta? 40

Nos proditoris ludibrium improbi
Et praeda simus? Nos miseros neci
   Designet impune, et superbum
      Instituat, duce te, triumphum?

Illi periclo dispereant suo 45
Nati Gygantum sanguine. spiritus
   Contunde sublimes, malumque
      Eveniat male cogitanti.

Pindo Tiphoeus Pelion obruat,
Ossamque Olympi mole cacuminet, 50
   Frendant Gygantes, et revulsas
         Enceladus iaculetur ornos:

Maior trisulco fulmine Iuppiter
Sternet rebelles, impiger aggeres
   Evertet, aeternumque flammis 55
      Sulphureae cruciabit Aetnae.

Titana proles, consilii fere
Expers, ruinam mole trahit sua.
   Odere divi quicquid altum
      Tentat iter, vetitumque nobis. 60

Coelo minatur qui solio invidet,
Cognata regum est conditio Iovi.
   Quos qui lacessit fraude, seu vi,
      Ille Deum petit impotenter.

Unquamne surgat tam nigra lux mihi 65
Qua caesam Elisam vulnere defleam?
   Non illa lux surget, Deusve
       Tale nefas patietur unquam.

Nec te venenum, nec dolus auferet,
Nec sica, nec vis. molliter occides 70
   Matura fatis, haec Sybillam
      Crede tibi cecinisse vatem.

XXIV. SERENISSIMAE REGINAE NOSTRAE ELIZABETHAE TOT CAPITALES PERDITORUM HOMINUM INSIDIAS IMMERITISSIME INDIGNISSIMEQUE FACTAS ESSE, ODE 7

Miretur aetas postera sanior,
Cur proditores nostra tot extulit,
   At cur Elisae tot pararunt
      Exitium, merito stupescat.

Non frater istas iam puer, aut soror 5
Sensere fraudes, non pater inclytus
   Henricus armis, non amicus
      Pacis avus, proavique reges.

Num frater illam mente pia, soror
Clemente vicit? Num pariter ardua? 10
   Prudentiae num laude neptim
      Vicit avus, proavique reges?

Quando illa tantum commeruit nefas?
Qua parte peccat? Quo scelere est nocens?
   Tantas quid iras concitavit 15
      Non nisi caede fera expiandas?

Quando illa dulcem saeva virum abstulit,
Quando reliquit? Num tragico dedit
   Dignas theatro nuptiales
      Tot populi procerumque strages? 20

Quem laesit unquam? Quos nisi perdito
Ferro irruentes sponte sua, piger
   Percussit ensis, queis libido est
      Carnifices hebetare cultros?

Si quaerat illa “en, cuius ego bovem 25
Aut cuius agrum detinui, malum
   cui fraude feci?” an non Britanni
      id referant, “nihil abstulisti”?

Non illa Circe est, non animi impotens
Medea, ferro, perfide, quam petis. 30
   Cur stringis ensem? Siste, Elisa est,
      Cui properas aperire pectus,

Quacunque curru sol habitabiles
Illustrat oras, optima principum:
   Regina virgo, cui quid aetas 35
      Nostra videt simile, aut videbit?

Percurre reges, quos habet undique
Immensus orbis. (Livor edax meis
   Absit Camoenis) inter omnes
     Luna micat velut inter astra. 40

Cuius beavit tot meritis Deus
Tam mite regnum. dum misere fremunt
   Armis, et ardent Marte gentes,
      Alta suos tegit umbra pacis.

Privata sceptro si posito foret, 45
Quis non Elisam diligeret tamen?
   Cui non placeret? Quis potenti
      Imperio genitam negaret?

Quae forma vincens Sithoniam nivem!
Quae vita! Quae mens! quae sine crimine 50
   Dulcedo morum! absolveretur,
      Invidia licet assidente.

Laus ergo sane est magna, viri cadat
Si virgo dextra, si rapiat piam
   milvus columbas, vultur agnam, 55
      sanguineo lupus ore cervam.

Gaudentne caesa virgine caelites?
Haec placat illos victima? Cur deos
   Praetendis insontes? Elisam     
      Cur gladio petis innocentem? 60

Cuius beavit tot meritis Deus
Tam mite regnum. Dum misere fremunt
   Armis, et ardent Marte gentes,
      Alta suos tegit umbra pacis.

Crudele pectus, proditor, exue. 65
Vagina ferrum condat, et excute
   Sensus nefandos, et cruore
      Parce pio scelerare dextram.

XXV. AD CHRISTIANOS REGES, UT TRANSFUGAS PRODITORES FINIBUS SUIS EXTERMINENT, ODE 8

Salvete reges, progenies deum
Et certa proles, imperium quibus
   Caelo secundum, vestra virtus
      Et superi faciles dederunt:

Servate cauti sceptra, satellites 5
Fidi coronent, proditio furit.
  En sanguinis vestri nefanda
      Quae subiit sitis hauriendi?

Vos proditores hospitio procul
Arcete regni. Perniciem trahent 10
   Exempla vestris, totum ovile
      Tabida ovis vitiabit una.

Quae grande mens est ausa nefas semel,
Claroque gaudens sanguine dextera
   Nunquam quiescet, nec colorem 15
     Lana bibit vitiata primum.

Impune per vos in dominans caput
Audebit oris proditor improbi?
   Impune maiestas iacebit
      Quisquiliis hominum terenda? 20

Unita fors est dominantium.
Quenquam quod urit, quemque premat malum.
   Ardente vicini camino,
      Vestra domus caveat favillas.

Quo, Musa, tendis? Desine regibus 25
Garrire, nostram summa brevis decet
   Legationem, longiore
      Purpureas onerabis aures.

XXVI. AD NOSTRATES ANGLOS, UT QUIBUSCUNQUE PARTIUM STUDIIS DUCTI, EXTERNUM DOMINANTUM OMNES OBOMINENTUR, ODE 9

O luce dulci patria dulcior,
Et chara tellus, pars animae meae
   Non parva, ductricem Britannam
      Compositis odiis sequamur.

Quaecunque nostras relligio imbuit 5
Mentes, Elisam praeferat externo.
   Quaecunque discordes fatigat,
      In patriam pia nulla suadet.

Quam solus ut tu mente regas tua
Vis esse nullam, proditor? Extera 10
   Suspecta vis est, nec recedet
     Turba valens, sitiensque regni.

Ut sana fiat patria, sauciam
Hostine trades, qui solidas simul
   Partes aduret, qui secabit? 15
      Horribilis medicina bellum est.

Quo prisca virtus, quo recidit vigor
Innatus Anglis, indocilis pati
   Nutus heriles transmarini
      Imperii, regimenque durum? 20

Hos miles agros, has segetes metet
Hispanus auro, non numero, valens?
   Haec arva Gallo conseruntur?
      “Haec mea sunt, veteres coloni

Migrate,” victor dicet, et insolens 25
Caedet morantes? Nos taciti metu
   Cervice submissa, superbi
      Turpe iugum domini feremus?

Aeterna me nox ante, precor, tegat,
Ensisque tollat vulnere patrius. 30
   Servire fas o sit Britanno,
      Servitium domino levatur.

XXVII. BELLESITAE FORMOSSIMAE NYMPHAE AC MATRIS IN DAPHNIDIS FILII SUI, NOBILISSIMI IUVENIS AC PLANE HEROIS, ACERBUM ATQUE INDIGNUM INTERITUM, CARMEN FUNEBRE

BELLESITA

Extinctum flevit pulchrum Bellesita Daphnim,
Nobilis australes inter Bellesita nymphas,
Pullam induta togam, frontemque revincta cupresso,
Nuda pedes pectusque, et verae matris imago.
Quem cum sulphurei traiectum verbere teli 5
Primum exaudiret (mirum est potuisse) silebat.
Condebat vocem dolor, egressumque negabat
Attonitae, horrebatque malo perculsa ruente.
Sic Niobe fertur natis viduata stetisse,
Hectore sic Hecube, vel te, Polydore, perempto. 10
Magnus quippe dolor siccus stupet, at minor exit
Actutum in voces lachrymasque, miserrima quales,
Daphni, tibi nuper sinuosi ad flumina Cami
Quam primum effudit matertera, non tibi quales
Charior expressit tandem Bellesita mater. 15
Quae postquam tumulo accinctum miserabile corpus,
Elatumque humeris vidit, comitante caterva
Et procerum et populi, rediit in pectora sensus.
Depulsusque stupor, sic alta silentia fertur
Rupuisse, et presso sic fraena dedisse dolori. 20
Quod mihi dixerunt nymphae tam flebile carmen,
Ipsa licet vellet, nimium pudibunda, recondi.
   “Deliciae rerum, nostrique superbia partus,
Daphni, iaces? Funusne tuum lugubre parari
Aspicio? Pheretrone redis, curruve triumphas? 25
Expectabam equidem curru, pheretroque reversum
Excipio. Tantamque tulit spes tanta repulsam?
Nam quae promisi de te mihi, qualia pene
Garrula narravi? Narrantem quanta voluptas
Exaudire mihi fuit, et tua facta loquentem! 30
Primitiae belli miserae, virtus tibi magno,
Daphni, stetit, ceptaeque dies aterrima pugnae.
Siste gradum, iuvenis, nec equi preme terga secundi.
Quo ruis, oblitus tui, oblitusque tuorum,
Crudelis, nimiumque animae dextraeque profusus? 35
Iam laudis satis est: quo te moriturus in hostes
Pugnam, avidus famae? Ne sit tibi gloria tanti
Armorum, dulcisque honor in certamine primo,
Ut velles iterum saevo te credere Marti. 40
Incautum tua te pietas, et cedere virtus
Nescia magnanimum fallit. Ne viribus aude
Ulteriore tuis. Numero praestare, virosque
Acres esse vides, natamque ad praelia gentem.
En virtus generosa quidem, sed prodiga vitae, 45
Quo trudis iuvenes, ad quanta pericula mittis!
Heu blandae matrum voces, promissaque natis
Irrita, susceptaeque preces, sperataque vitae
Stamina longaevae, quae sum tibi, Daphni, precata
Nequicquam. Nec vota Deus funestior unquam 50
Maiora elusit. Votis ne credite, matres,
Nec multas posthac vestris promittite messes.
Vos inquam, matres, iterum praedico cavete,
Quandoquidem Daphnis crudelibus occubat umbris.
Daphnide iam caeso, cui parcent postea Parcae? 55
Iamque ipsas pudet admissi, facinusque nefandum
Horrent, et damnant occantem fila sororem.
At tibi, qui sceleris tanti, qui vulneris author,
Immatura mei properataque funera nati
Cernere fecisti matrem, Deus, improbe, paenas 60
Persolvat, meritaque nefas mercede rependat.
Sis miser, et toto nulli miserabilis orbe,
Omnibus ignotus pereas, lausque illa prematur
Ingentis facti (si qua est tamen illa vel hosti),
Vulnere nec quisquam se iactet Daphnidis unquam. 65
Sed lethi, et teli quo Daphnis, nobile corpus,
Occidit, authoris maneat par gloria, ne quis
Ullo commemoret tam vilia nomina saeclo.
Interea quas, Daphni, tibi persolvere dignas
Exequias possim? Quae tanto verba dolori 70
Impendam? Non, si liquidum dissolvar in amnem,
Sufficiant lachrymae, nec enim dolor iste misellis
Fletibus exprimitur, nostrum qui perculit orbem,
Quem genus Angligenum sentit, plagamque fatetur
Accepisse gravem, secum dum quisque stupescit 75
Omine turbatus, tacitaque ita voce precatur:
‘Magne Deus, quae tu gentem moliris in istam,
Cui tam divinis iuvenem virtutibus aufers?’
Tu dignare tamen fletus, bone Daphni, tuorum
Accipere, et gemitus, et verba sonantia luctum. 80
Te famuli dominum, Eurialum te Nisus amicum,
Te gemini fratres fratrem, imprimisque Robertus
Bello factus eques, virtutum, Daphni, tuarum
Aemulus et laudum, iam nunc a Daphnide primus,
Te comitissa soror, matertera te comitissa, 85
Te gemini comites, materna stirpe nepotem,
Te Walsinghamius generum, super omnia et omnes
Extinctum tua te coniux pucherrima deflet.
Ingens, Daphni, dolor rediisti, sed decus idem.
Non etenim te degenerem, pulsumve pudendo 90
Vulnere conspicimus. nec enim tua turpiter umbra
Descendit, magnorumque haud indignus avorum
Invisis manes: moreris tu, sed tamen hosti
Occisum victor linquis cumulum. Heu mihi, quantum
Anglia praesidium, et quantum tu perdis, Elisa, 95
Seu pacem, seu bella geras! Bellesita quantum
Amitto! Salve aeternum, fortissime Daphni,
Aeternumque vale. Non tu, memorande, videbis
Quae genti fortasse tuae, generique parantur.”
   Tales illa dedit questus, nec tempore ab illo 100
Planctibus abstinuit miseris, quos undique colles
Arguti ingeminant, queis personat aether, et omnis
Late planicies, qua se Cherwellus et Isis
Commiscent, luctusque suos cum flumine miscent,
Maesta ubi formosas habitat Bellesita sedes. 105

XXVIII.

Praestantissime strenui nepotum
Bruti, quotque fuere, quotque iam sunt,
Quotque posterius, Philippe, vivent,
Nnaenias tibi funebres Gagerus
Canit, nominis infimi poeta; 5
Tanto nominis infimi poeta,
Quanto tu optimus omnium fuisti.

XXIX.

Si te, tot iuvenum, Philippe, nobis
Integrum triplices deae negarant,
Saltem debuerant dedisse claudum.
Cui, cum ferre pedem domo puderes,
Hoc pulchrum patriae levamen esset, 5
“Prodi, ne pudeat, foris, Philippe.
Nam gressum quoties facis, Philippe,
Virtutis toties tuae memento.”
Sic o sic dederant, Philippe, claudum,
Atque ne mutilum dedisse nobis 10
Saevis invidiam creat deabus.

XXX. DOMINI PHILIPPI SYDNAEI PYRAMIS

Au-
ferte,
cives,
marmor,
et ferrum
impotens, Et
aes  Philippo.
Cesset artificum
labor,       Peritura
saeclis opera. non il-
lis est opus Isto sepul-
chri genere.  composita
sua Pyramide,  vivus ipse
quam   struxit    sibi,    Soli-
da    struem    virtute,     qua-
drata,    ardua,    Aegyptiorum
sola   quae   superet   pyras   Re-
gum   superbas.    Nulla   cui   par
marmoris   Ferrique  et  aeris,   esse
durities  potest.   Quam   nulla   ven-
ti,   nulla   vis   imbrium,   Nec   fulmi-
nantis  ulla   tempestas  poli  Eruere  va-
leat,   nulla  quam  minuat  dies.   Aeterna
stabit,   quam   diu  pietas,  fides,   Relligio,
Musae,  fama,  nobilitas  erunt.  Annosa  tan-
ti memoria extabit viri, Tamen usque grata lau-
de florescet recens,    Viresque ab annis sumet et
largum Sequens addet priori gloriae cumulum dies.

XXXI.

Quod tam perverso divum promittere saeclo
   Auderet nemo, sit licet ipse pater,
Quodque hominum nemo posthac expectet, ut idem
   Omnibus et vivat charus, et intereat.
Id virtute sua vivus moriensque Philippus 5
   Obtinuit, magno non sine prodigio.

XXXII.

Aegro consilium date, o amici,
Amico solidum, valens, necemque
Aequans magnanimi gravem Philippi,
Non vel quale solet legi libellis
Audirivique scholis, vetus levamen. 5
“Nempe pro patria occidit Philippus,
Omnibusque semel mori statutum est.”
Sunt haec nota satis nimisque trita,
Vicunturque meo statim dolore.
Sed nec quale solet legi libellis, 10
Audirive scholis date, o amici,
Robustum, validum, recens levamen.
Rem magnam fateor, peto, arduamque.

XXXIII.

Regni delitiae beatioris
Quid te iam supero diu, Philippe,
Post annum rear actitare coelo?
Tene perpetua iuvat quiete
Frui, perque sacras et otiari
Et lustrare avidis domos ocellis, 5
Mirandi artificis domos stupendas?
Ecquid te placidis iuvat choraeis
Indulgere, chorumque ductitare
Inter sydereas Dei puellas?
An tu iam recolis artes priores 10
Vitae praeteritae, quibus petebas
Caelos, et solitis vacans Camaenis,
Hymnos egregios canis deorum,
Virginumque, ducumque, martyrumque
Ad coeli numerum simul canentis? 15
Sic est. Et medio sedens Olympo,
Aeternaque comam revincte lauro,
Turbas caelicolum trahis canendo,
Accendisque tui deos amore,
Virginesque, ducesque, martyresque. 20
Regnique indigenas beatioris.

XXXIV. ECLOGA: DAPHNIS

Pastorem pastor Daphnim Melibaeus acerbo
Funere correptum Shotoveri in vertice flebat,
Daphnis ubi curare greges in valle propinqua,
Cherwelli ad ripas, piscosique Isidis undas
Dignari solitus quondam. Sic pulcher Adonis, 5
Sic formosus oves ad sylvas pavit Apollo.
Dicite pastoris, nymphae, miseraile carmen.
Vos audistis enim, laetas quaecunque per oras
Oxoniensis agri colitis vivaria, nymphae.
Cantabat certe Daphnim Melibaeus, et ore 10
Pallebat, velut incautus qui presserat anguem.
Funereaque comam taxo frontemque revinctus
Spectabat terram defixus, dum tibi, Daphni,
Sylvestri talem meditatur arundine cantum.
  “Heu duram belli sortem, quae fortibus aequat 15
Imbelles, natisque deum telluris alumnos,
Ductoremque simul cum duro milite carpit.
Quid tibi, Daphni, fuit saevo cum Marte? Quid illi
Tecum, Daphni, fuit? Quanto ah iacuisse sub umbra
Querceti, pavisse gregem, cecinisse sub antro 20
Praestiterat, vatemque tuis pastoribus esse!
Qualem falce metit nullo discrimine messor,
Aut violam, primamve rosam, moestumve hyacinthum.
Talem te, iuvenis longum memorande per aevum,
Abstulit atra dies, primoque in veris honore 25
Corripuit. Certe multos vixisse per annos
Debueras, vitaque fuit tua dignior aetas.
At tu, Daphni, iaces miserabilis umbra, tuique
Nil superest praeter mutilum sine robore corpus,
Et sine mente caput solitoque nitore, tuisque 30
Nil praeter lachrymas vestesque relinquitur atras.
Sydereae quo frontis honor, vultusque sereni
Maiestasque deo similis cecidere decorque,
Et digni Baccho digiti, Phoeboque capilli,
Et mite ingenium, dulcisque scientia cannae? 35
Heu nihil humanis fas quenquam fidere rebus.
Si cui, Daphni, tibi licuisset, perfida cuius
Spes omnis iacet, et prima vitiatur in herba.
Sic ego crescentem vidi radicitus ornum,
Promittentem avibus nidum, pastoribus umbram 40
Nequicquam, subito ventorum turbine raptam,
Eversamque solo, stratamque cacumine terram,
Arboris egregiae. Pastores, flete ruinam
Ingentem, coeloque nemus pecorique daturae
Perfugium, cuius iam nunc soliti estis in umbra, 45
Et calamos inflare leves, et dicere versus,
Et pedum peramque obbamque relinquere tuto,
Et gratis fessi ramis suspendere cannas.
Sternitur alta seges, messisque uberrima vatum,
Iamque urenda filix spreto nascatur in agro. 50
Qualis blanda quies fessis, sudantibus aura
Ad salientis aquae strepitum, messoribus umbra
Aestiva, hyberni soles pastoribus, esca
Ieiunis, gelidi sitientibus obba liquoris,
Flosque apibus parcis, avibus ver, rosque cicadis, 55
Talis erat Daphnis nobis, et gratior istis.
Vos et oves cohibite ergo vitulosque protervos,
Ne lauros carpant morsu petulante novellas,
Ipse suis manibus quas sevit in ordine Daphnis.
Illi succrescant in serta habilesque coronas. 60
Illi quisque suam, pastores, frangat avenam.
Et decet et meruit fieri sibi talia Daphnis.
Optimus ipse idem vates, idem ipse canendi
Optima materies, idem ipse artemque canendi
Abstulit, et causam pastoris arundine dignam 65
Auferat, atque habeat secum, servetque sepulchro.
Ante tamen tumulo exequias persolvite iustas,
Quamque potest misere, calamos aptate Camaenis.
Purpureos nihil hic opus est impendere flores.
Sponte sua tellus, qua Daphnidis ossa quiescunt, 70
Florentes violas et candida lilia profert.
Obsequiis certate piis, et carmine largo
Accumulate animam iuvenis, quo fortior armis
Non fuit Anglorum, calamive scientior alter.
Fistula nullius tam dulce sonare solebat. 75
Orphea cantantem iurares, Calliopesve
Divina de stirpe Linum. Quem colle sedentem
Gramineo quoties admirabantur hiantes! 
Daphnidis ad carmen vidi (mirabile dictu,
Sed vidi) saltare feras, volucresque morari, 80
Saxaque vicinasque movere cacumina quercus,
Sistere se rivos, nymphasque agitare choraeas,
Arrectos astare deos, Panemque stupore
Perculsum, tacitumque leves summittere cannas.
Ergo te posthac nunquamne audire canentem, 85
Daphni, licet, solitaque frui dulcedine vocis?
Ergo, Daphni, tuum fauni satyrique biformes
Interitum lugent, quotque vel te, Shotovere,
Vel te, Stowe, colunt, vel te, Becklaee, nemusve
Woodstockium, lucumve sacrum tibi, Bartholomaee, 90
Vel circumfusos habitantia numina montes.
Undique te plangunt per tot viridisria nymphae,
Ingentemque suae formae fecisse queruntur
Iacturam, egregio te laudatore perempto.
Ante omnes Galataea furit, tacitoque dolore 95
Tabescit, tam saepe tuis celebrata Camenis,
Quae, nisi Daphnis eras, poterant fecisse superbam.
Maerentum accedit nutrix pulcherrima turbae,
Filia Wolsaei quondam, iam nomine Christi
Nobilis, ingenuae nutrix celeberrima prolis. 100
Alma quidem nutrix, sed enim nutricula fiet,
Siccaque nequicquam pressabitis ubera, nati,
Si (quod Elisa vetet) si lac subducere pergant
Harpeiae, et nunquam saturata cruoris hirudo.
Tityrus ingenii tuus ille excultor opimi, 105
(Quo non fistulicen pastorum dulcior alter)
Te gemit, et pulchrum tumulo meditatur honorem.
Balatu testantur oves pro voce dolorem,
Ipse novis Cherwellus aquis solito ire videtur
Turgidior, notaque Isis vix conditur alvo. 110
Fletibus accrevit Thamesis, Thamisenque colentes  
Tot cygni gemuere tibi, geniique locorum.
Deposurere comas sylvae, tibi quaelibet arbor
Pro lachrymis duro distillat cortice guttas. 
Te sine nil dulcis est, nec adest ea gratia rebus. 115
Desinet ergo lupum prius agna timere, columba
Accipitrem, piscisque amnem dediscit amare,
Quam tua pastorum labatur cura medullis,
Quam calamo taceare meo. Seu montibus errem
Seu sylvis, Daphnin sylvae montesque sonabunt. 120
Non me vincat olor cantu, non Thracia pellex,
Ille licet moriens, raptum licet illa queratur.
Insuper et duris incidam nomina saxis,
Incidam arboribus Daphnin, crescentibus illis
Et Daphnis crescet. Testabitur ulmus amica 125
Vitibus, et vasis accomoda fagus, et hastis
Fraxinus, et scutis faciendis populus apta,
Navigiisque alnus, testabitur undique montes
Ornus amans, quercusque orno vivacior omni.
Vepribus appendam versus, perque avia de te, 130
Perque vias, callesque omnes pia carmina spargam.
Officium modo, Daphni, meum tua sentiat umbra,
Stridentemque licet, nostram ne spernat avenam.
Quae si quid posset tam pastoralis arundo,
Nulla dies Daphnim eximeret pastoribus unquam, 135
Dum brumae ver succedet, verique vicissim
Aestas, aestati autumnus, dum gloria stabit
Anglorum, gentesque inter caput Anglia tollet.”
   Hactenus ad mediam noctem Melibaeus avenae
Indulsit, corpusque levans de cespite sese 140
Daphnidis ad charam nutricem contulit. illa
Excepit flentem, flens ipsa, toroque locavit.

XXXV.

Assimulant veteres cigno, Sidnaee, poetam:
  Par candor, par est suavis utrique sonus.
Fontibus et pratis et amaenis gaudet uterque
  Amnibus, et Phaebo gratus uterque deo.
At nisi cum mitis Zephiri spiraverit aura, 5
  Praesagus claro gutture cantat olor.
Ergo tua posthac vates a morte silebunt
  Aeternum, Zephirus tu quibus unus eras.

XXXVa. DOCTISSIMO VIRO MAGISTRO IOHANNI CASO SALVE

Quis te, Case, dehinc putabit orbum,
Tribus filiolis patrem beatum?
Cui primum Logice puella nata est,
Praestans iudicio, sagax, pudica,
Et vere ingenii puella magni. 5
Excepit soboles virilis illam
Moralis, referens magis parentem,
Iustus magnanimusque, liberalis, 
Temperansque sibi, omniumque clarus
Virtutum cumulo decentiore. 10
En, novissimus exiit Polites,
Divinus iuvenis sciensque rerum,
Natusque imperiis praeesse magnis, 
Cui mores hominum urbiumque noti.
Omnes ingenio tuo creati, 15
Ut nata est cerebro Iovis Minerva.
Omnes nobilitant patrem, senique
Annos restituent, morique fama 
Vetabunt solida, potente, longa.
O te filiolis tribus beatum! 20

XXXVI. GUILIELMI GAGERI LEGUM DOCTORIS IN NICOLAI BRETTONI PEREGRINANTEM CARMEN

Dum peregrinantem cantas, quem non gula tardet,
   Non urat livor, non brevis ira furor,
Quem non segnities, non fastus, et ardor habendi,
   Non capiat nitidis blanda libido genis,
Non adversa premant, non vitae gaudia fallant, 5
   Recto quarentem te, paradise, gradu,
Mirandum plane cantas, sed carmine tali,
   Ut sit mirandus qui canit, et canitur.

XXXVII. IN EIUSDEM AMANTEM

Sic peregrinantem fingis, sic pingis amantem,
   Ut peregrinantis sit peregrinus amor.
Ore favete omnes, sacer est amor iste pudensque,
   Nobilis, et vulgi conditione procul.
Quae tibi Musarum talem dictiavit amorem, 5
   Brettone, aut tantem suppeditavit opem?
Quae dea? Non hominem vox haec sonat. O dea certe!
   Non miror sacro quod sacra fonte fluant.

XXXVIIa

Anglice scriptum

XXXVIII.

Quid mihi vobiscum est, olim mea cura, Camaenae?
Quid mihi vobiscum est, veris praecordia curis
Suffixo, tristemque animam per acerba trahenti?
Carmina purgatam mentem vacuamque requirunt,
Et pectus turbarum expers, et clade remotum. 5
Sed me quo pietas, usque officiosa, dolorque,
Desuetum rapitis, veteremque lacessitis ignem
Haud unquam flammantem illum, nunc insuper atros
In cineres actum? Quid ferrea vota silendi
Rumpitis, emeritumque in carmina truditis? Eia 10
Festinate. Sequar, violentaque iussa capessam.
Ante tamen, veris animum extimulate querelis.
Iam veris opus est. Non personata cothurno
Fabula, res agitur. Nec ficta tragoedia, vera
Pertexenda mihi est. Vestri est quodcumque paratur 15
Muneris, auxilium praestat mihi nulla Sororum.
Nec moror officium, si quae mihi forte ministret.
Inconcinna meos fundit miseratio versus.
   Nam tua carminibus decorent cum funera multi,
Accumulentque animae laudes et inania luctus. 20
Hac ego nolebam, nec fas, Untone, putabam
Parte deesse tibi. Nolebam nulla doloris
Atque animi pia signa mei superesse sepulchro,
Qualiacunque forent. Aliis tua fata perite
Concedo cantare. Mihi vulgare dolorem 25
In turba satis est verum fucoque carentem.
Nam quid lamentis artem, lacrymisque decorum
Quaerimus? Indoctae magis indecoresque decebunt.
   Nulla mihi, fateor, tecum, fortissime, vivo
Consuetudo fuit privata, nec oris honesti 30
Ultra notitiam veni. Sed enim illa serenae
Publica virtutis tuba, quae te tradidit orbi,
Nesciri prohibet. Qua non mihi notior alter,
Qua nec spendidior, nec erat mihi gratior alter.
Nullius privata mihi, sed publica virtus 35
Est omnis, commune bonum cuiusque quod et me
Parte sui magna contingit, et intus amores
Conciliat miros, et me cito reddit amicum,
Ac laudatorem promptum. Nec enim benefactis
Stant benedicta procul. Facere ut sit prima, secunda 40
Res verbis exaequare et benedicere, laus est.
Hinc, Untone, tibi luctus et carmina manant.
   Non tu corpus eras sine pectore, non sine re tu
Nomen eras cassum. Non tu calcaria, non tu
Auratum capulum gestabas, plumbeus ipse. 45
Divini natura tuae non particulam auri,
Sed grandem menti vim subdidit. Aureus hinc tu
Partus eras domuique tuae patriaeque futurus.
Divitiae tibi contigerant, artesque fruendi,
Nobilitasque domus, et fama, et forma benigna, 50
Et corpus sanum, doctrinaque milite digna,
Ingeniumque ingens, animusque ingentior istis,
Denique mortales faciunt quaecunque beatos,
Si sobolem excipias nullam. sed maxima nobis
Haec quoque iactura est, quod te ploramus ut orbum, 55
Ipsi orbi potius. Saltem si nata fuisset
Ante obitum de te proles, quae te ore decoro,
Ingenioque olim ac patria virtute referret,
Non esses nobis in funere totus ademptus.
Nunc orbum penitus querimurque et quaerimus orbi. 60
Certe dignus eras cui vitam Parca noverca
Longaevam, natosque simul natura dedisset.
Sed nos indigni quos gratia tanta maneret.
Ingentis nunc orni instar, quam monte virentem,
Reddentemque umbram terris, coeloque cacumen, 65
Immanis summa Boreas radice revulsit,
Tu, miserande, iaces, nec quicquam a funere de te
Iam superest, nisi fama tui, nobisque relictum est
Nil praeter lacrymas longosque in pectore luctus.
   Nam desiderio quis nostro sit modus unquam 70
Tam chari capitis? Quae sit satis ulla querela?
Quis gemitus, quae verba gravi sint apta dolori?
Non te divitiae, non te fecere superbum
Natales clari, non fama inflavit honora.
Forma, valetudo, rerumque scientia, non te 75
Virtutis movere gradu, non ingenii vis
Astutum, non mens audacem reddidit ingens.
Sensit opes ea turba tuas, quae sordida mundo
Semper erit, sed turba inopum quibus itur ad astra.
Clarum agnoscebant proceres, vulgusque sonabat. 80
Cui non visus eras semper pulcherque valensque?
Patria facundum sensit, rerumque scientem. 
Ingenium sensere tuum, quibus illa timori
Barbara gens hominum est, non dimissura crumenam
Ni succi bene plena sui, queis ducere causas, 85
Et lites pendere diu, est argentea messis.
Ille lien regni, quo sic crescente, necesse est
Caetera tabescant in toto corpore membra,
Magna lues populi, nostrique infamia saecli.
Ingenium sensit princeps, regnique senatus, 90
Amissumque dolent. Sensit quoque Gallia magnum,
Gallia fatalis, non unquam commoda nobis.
Improba legatum quin reddis, Gallia, salvum?
An reddis nullum, quam tradidit Anglia tantum?
Magnanimum sensere hostes, densaeque phalanges, 95
Consilioque bonum, dextraque ac Marte valentem.
  Omnia nequicquam. Spes o mihi semper inanes
Fallacesque hominum! Fortunam o semper iniquam
Virtuti! Medio in spatio quam saepe labores
Franguntur, cursuque prius merguntur in ipso, 100
Quam tutum possint velis contingere portum! 
Sic visum est superis. Musarum o semper amores
Infaustique brevesque! Philippum testor inultum
Sidnaeum, fortemque tuum, comes inclyte, fratrem
Gualterum. Quales animas! Quam fortia bello 105
Pectora! Gualterum inprimis (mihi dicere fas sit)
Quippe meo propiorem animo, quo candidiorem
Nulla tulit tellus, quo non mihi charior alter
Contigit, aut cui me fuerit devinctior alter.
Quem terris tantum fata ostendere, nec ultra 110
Esse, Deo visum est. Non illo quis puer unquam
Illustri de stirpe sua maioribus ausis
Evexisset avos, nec Troiani magis olim
Ullo se Bruti sanguis iactasset alumno.
Heu virtus, heu priscus honos, et prodiga vitae 115
Gloria! Non illi quisquam sine sanguine sese
Obtulit armato, seu cum pede duceret agmen,
Seu tergo veheretur equi sublimis in hostem.
Heu miserande puer! Si qua crudelia fati
Vincula rupisses, qualis quantusque fuisses? 120
Quo pervenisses? Calathis date lilia pictis,
Vernantes spargam violas, et triste sepulchrum
Muneribus saltem his decorem, et defungar inani
Officio. Lacrymasque meas simul accipe. Sed me
Ouo traxit pietas et magni nomen amici? 125
   At non his statur damnis, nisi tertius istis
Untonius veniat, numerumqe et funere luctum
Augeat, ingentemque his insuper addat acervum.
Ni validis etiam cadat et florentibus annis,
Ignava nisi febre cadat, legatus, amicis, 130
Coniugis alloquio, patriaque domoque remotus,
Ipsis sub castris, oculis fortasse sub ipsis
Gallorum infestis et ficto corde gementum,
Invisa certe in terra, nostrisque maligna.
Scilicet hoc praestas, o virtus? Huc tua tandem 135
Splendida tot promissa cadunt? Haec aurea messis?
Nimirum nihil es nisi verba et nobile nomen, 
Teque ducesque tuos si castris exuat ipsis
Fortuna, et medio premat in molimine febris.
Alme Deus, quid tu miseros meditaris in Anglos, 140
Robora dum carpis, dum passim fulcra revellis?
Quam vereor ne sint fato foeliciter usi!
   Atque hic chara tui mentem percussit imago,
Dive comes, gelidamque acuit sub pectore curam.
Quem celsa in puppi stantem, et iam vela daturum, 145
Bellantesque rates in praelia dura trahentem
Miratur Neptunus, ut aequora sensit ab alto
Classe nova sterni, et laeto vaga littora circum
Murmure misceri, summa caput editus unda.
Mirantur Nereus, Tritonque, deaeque marinae, 150
Et Proteus, et quicquid habet pro numine pontus,
Fulgentesque stupent turmas et Martia corda,
Dev’reuxum ante omnes, ingentem, ingentibus armis
Insignem, et nulli priscorum heroa secundum,
Sic oculis ardet, sic toto vertice supra est. 155
Qualem Argonautis stipatum Iasona versus
Colchida tendentem, vel qualem Agamemnona magnum
Pergama viderunt properantem, denique qualem
Scipiadem, faelici ausu cum classibus ultro, 
Africa, te peteret, Romanaque portubus arma 160
Inferret, Carthago, tuis, Latioque tot annos
Grassantem abstraheret Poenum, et sua moenia tandem
Respicere ac patrias defendere cogeret arces.
   Dii patrii, quibus alta stetit stabitque Britannis
Gloria, vicinasque inter stat maxima gentes, 165
Hanc servate, precor, classem, teque, inclyte, nobis
Sistant incolumem. Hoc primum, dein regis avari
Florentem spoliis, et onustum laude remittant,
Egregiisque ausis claram. Tibi militet aether,
Et tua procurent famulantes lintea venti. 170
   Interea, miserande, tibi suprema feramus.
Henrice, aeternum salve, et solatia mortis
Immeritae cape grata tuae. Te luget Elisa
Fidum oratorem, proceres te totaque fortem
Curia deplorat comitem, te lumen equestris 175
Ordo suum gemit extinctum, respublica civem
Egregium dolet amissum, populusque patronum,
Subsidium inopes, charumqe ecclesia natum,
Relligio columen, doctumque academia alumnum.
Si tu longinquis olim Romanus in oris 180
Legatus vitam clausisses, aeneus urbe,
Saltem marmoreus stares. Ea gratia quando
Sublata est meritis, posui pro marmore carmen.

XXXIX.

Barbarie in media, quem publica vincula legum
  Salvum praestiterant incolumemque suis,
Legatum Untonum violavit Gallica febris.
  Gallia sic Anglis praestitit usque fidem.

XL.

Anglum legatum confectum febre fuisse
  Desine mirari: Gallica febris erat.

XLI.

Illa sit infamis semper maledictaque febris,
  Untoni summum quae tulit atra diem.
At vos Archilochi soboles, animosa iuventus,
 Queis iusto Nemesis pectora felle tument,
Archilochi rabiem renovate, ac promite versus,  5
    Ipsi qui febri Gallica febris erunt.

XLII.

Iiam vetus es, Sidnaee, dolor, iacturaque quondam,
  Dev’reuxe, at numquam non memoranda mihi,
Iam Varvicensis Lecestrensisque sepulti,
   Et Valsinghamii iam vetus umbra malum est.
Et quicquid procerum, belloque togaque potentum  5
  Iamdudum fati vis miseranda tulit.
Patria nil vestris iam debet manibus ultra,
  Omnia sunt tantis rite soluta viris.
Ecce novi veniunt luctus terraque marique,
  Sorsque ferum pergit ludere saeva iocum.   10
Bina mari redeunt nova funera, Dracus et Haukins,
    Untonum terra febris acuta rapit.
Illos Nereides plangunt, Nymphaeque marinae,
  Untonum Musae, turba canora, gemunt.

XLIII.

Hectora Sidnaeum flestis, iam vertite luctum
  Deiphobo Untono. nam satis Hector habet.

XLIV.

Untonum modo Gallicae calore
Cum vidit Nemesis perire febris,
Par damnum miseris datura Gallis,
Hispani dedit in manus Caletum,
Gallis pessima quod sit usque febris, 5
Qua semper satis et super calescant.
Sed cuius, vereor, calore ne mox
Vicini caleant nimis Britanni,
Ut quicquid maris inter est utrinque
Mox restinguere vix queat calores. 10
O febris mala, Gallicaque peior!

XLV.

Aris Romani Febrem coluere dicatis, s
  Propterea, credo, ne mala damna daret.
Quid mirum, si diva Salus depellere febrem
  Untono haud quivit? Febris et ipsa dea est.
Cui tamen ut pro se potius quam more litari 5
    Romano vellet, maluit ecce mori.

XLVI.

Aiunt Prometheo deos sagaci
Iratos (hominem quod arte mira
Finxisset) generi deinde nato
Immisisse hominum cruces futuras
Tres, febrem, maciemque, faeminamque. 5
Untono maciemque faeminamque
Evitare malam duae dederunt
Parcae, quae penes haec fuit potestas.
O si febrem etiam deae arcissent,
Et trinae triplici malo sorores, 10
Divae tres Furiis tribus levassent!
Sed Clotho maciem cum ei expulisset,
Et blandum Lachesis malum fugasset,
Heu febrem Atropos haud tulit repelli,
Donum sola suum negavit addi 15
Immitis, tetrica, invidens, maligna.

XLVII.

Ut tu, Gallia, semper es molesta,
Divisis medio freto Britannis,
Βellum sive geras colasve pacem!
Ut iuxta hostis et hospes es timenda!
Quas clades etiam refers amica! 5
Auri quae tibi nuper Anglicani,
Quae vis sanguinis insuper profusa est!
Nam quae funera nuper extulisti
Tuae militiae gemenda nobis?
Dev’reuxum modo reddis hinc in urna, 10
Nunquam carmine sat meo colendum,
Nunquam pectore sat meo dolendum,
(Ut quos fama duces premit minores
Solo praeteream tuo sepultos,
Et caesas peditum tibi cohortes, 15
Vis fortasse tuo solo sepultas).
Untonumque modo remittis illinc
Compostum tumulo recens cadaver.
Quid quod moribus inficis iuventam,
Et vestes varias doces puellas 20
Anglas et iuvenes, levemque plebem?
Ut hostis nimium nociva cum sis,
Tamen plus noceas amica nobis.
Ut semper lupa es auribus prehensa,
Quae detenta gravet, remissa vexet! 25
Tu Carthaginis instar aemulantis,
Pugnas quam melius, licet cruentas,
Sed praedas simul inclytas dedisti,
Et tot regibus Angliae triumphos!
Credo, Gallia, sic minus molesta es. 30

XLVIII.

Non ego sic, Galli, sic tecum Gallia, rixor,
   Foederis ut sacri cum stet utrinque fides,
Te verbo violare velim (nec me tamen Anglum
   Verum, nec Gallos vos etiam esse, nego),
Untoni sed cum variarem in funere questus, 5
  Scribendique locos excuterem et loculos,
Haud rude visus erat, fateor, locus argumentum
   Porrigere, extremum quo tulit ille diem.
Scilicet ut lethi genus execramur acerbi,
   Sic etiam lethi displicet ipse locus, 10
Displicet ipse dies. Nec amici a funere vestes,
  Lumina nec thalamum nostra videre ferunt.
Non bilis deprompta meo est, sed copia, sensu,
   Non ea mens animo est carminibusve meis.
Nempe malus custos luctus solet esse decori, 15
   Cum laxat verbis libera fraena dolor.
Et dolor haec fudit, morbusque locusque diesque
   Accendunt planctum, suppeditantque faces.
Utrinque hanc veniam petimusque damusque dolentes,
   Hanc veniam pietas, hancque poesis habet. 20
Nec tu nulla tamen nostrae es pars, Gallia, cladis.
  Iam, nisi tu fueras, forsitan ille foret.

XLIX

Haud nihil est, Untone, tibi tot carmina fundi.
  Non hoc divitibus principibusve datur.
Haec nisi Sidnaeo concessa est gratia nulli,
   Nec nisi virtuti profluit ista tuae.
Nil opibus generive datum est. Academica soli 5
  Buccina virtuti promeritisque sonat.
Rara quidem vox haec. Pauci quos Phoebus amavit,
   Et quos Musarum nutriit alma cohors,
Diis geniti, potuere decus pertingere tantum.
   Virtuti haud modicae tantus habetur honos. 10
Ite procul turpes et avari, animisque superbi,
   Non debet vobis ista sonare tuba.
Gaude, Untone, tibi, te nunc canit ista secundum.
   Vix qui succedant unus et alter erunt.
Si Musae quicquam nostrae, si carmina possent, 15
   Delerent nomen saecula nulla tuum.
Quicquid id est, nobis decorari in funere debes,
      Forsan et a sera posteritate legi.

L.

Phoebigena Hippolytum superas revocavit ad auras,
   Quem saevae dederat Phaedra noverca neci:
Sic tamen, ut non iam Hippolytus, sed Virbius esset,
   Et procul obscuro degeret in nemore,
Effugeretque homines, ageretque inglorius aevum, 5
   Hippolyto longe qui fuit ante minor.
Untonum Musae rapuerunt funere nostrae,
   Quem morti nuper Parca noverca dedit,
Non tamen Untonus, sed iam Οὔτις et Οὐτινος ut est,
   Εt vivat certe, sed velut in nemore. 10
Qualis, et Untono quantum mutatus ab illo,
   Qui bis legati munus obire tulit!
Qui redit Hispano respersus sanguine quondam,
   Primitias dextrae cum tibi, Belga, daret.
Dignis laude viris ut vitam Musa reducat, 15
  Non ea vera redit, sed quasi vera redit.
Maluit in terris inopem traducere vitam
   Pelides, toti quam dominare Erebo.
Forsan et optavit vitam renovare priorem,
   Vivere quam Musa, grandis Homere, tua. 20
Si tamen ulla mori vetet, et det vivere vere,
  Non est in nostro tam bona Musa choro.

LI.

Si mea cum vestris valuissent vota, Britanni,
Nulla mihi iam Musa foret de more cienda.
Tu vita dulci, nos te potiremur, Elisa.
Quod quia fata mihi vobisque inimica negarunt,
Quae melior tuba sublatam decantet Elisam, 5
Quam, per quam vixit, vivetque perennis Elisa?
   Ergo age, diva, precor, tu nostrae illabere menti,
Quanta aliis, vel quanta mihi qualisque solebas
Aspirare olim, cum te fretusque iuventa,
Illius immensas audebam dicere laudes, 10
Et parvis tenuare modis ingentia facta.
Concute desuetum pectus, totusque calescam
Te subigente intus. Sine te nihil ipse nec ausim,
Nec possum, nec fas quicquam dixisse decori
Te semel invita. Faveas modo, diva, vel ipsam 15
Haud equidem verbis ornare verebor Elisam.
   Iamque ades, agnosco scintilliam in fomite raptam.
Quo feror? Aut ubi sum? Quae pectore carmina volvo?
Quae quibus anteferam? Quae nunc exordia sumam?
Corporis an laudem dotes animive sereni, 20
Fortunaeve prius? Num tot miracula rerum?
  Sed quid, diva, paras? Ah desine. Desinis eia,
Sensi. Languescunt flatu mihi vela remisso,
Extinctaque interim cineres tepuere favilla.
Tu, dea, certe afflare potes, sed nec mea tantos 25
Cimba ferat fluctus, nec tantum lintea ventum.
Testa vetus musto diffindor, et obruor undis
Urna superfusis minor, et mihi pectora tanto
Deficiunt aestu, divino exusta calore.
Non ea vis animo est curis annisque subacto, 30
Non ergo par moli. Res haec mentemque solutam,
Immunemque malis, secessum, atque otia poscit.
Nec forsan deceat iuvenum tentare laborem.
   Vos, quibus ingenium viget, et quibus integer aevi
Fervet adhuc animus, quibus otia fecit Elisa, 35
Instaurate aliquid limatum, dulce, canorum,
Materiae quod par sit opus. Cui, quae sumus, aetas
Invideat, laudesque ferat, quod denique vivat.
Uni rex Macedo fuerat pingendus Apelli,
Et nisi Lysippo fingendus: sic et Elisae 40
Non nisi praestanti celebranda encomia vati.
Grande peto, fateor, sed quod debetur Elisae.
Quod nisi praestamus, studium scribendo benignum
Prodimus, ex meritis nunquam laudamus Elisam,
Qualem nulla tulit, nec postera viderit aetas. 45

LII.

Expectata diu, votisque petita nefandis
  Longe prae reliquis sed, Iesuita, tibi,
Et tibi, Parsoni, imprimis (infamia saecli,
  Opprobrium vestrae propudiumque scholae)
Anno sera suo mors tandem venit Elisae. 5
  Ecce iacet caelebs, sic quoque tota iacet.
Quid nunc lucrati? Qua commoditate sequuta?
   Audiit an sprevit tam pia vota Deus?
Scilicet ablata pro principe caelibe, et una,
  Ecce adsunt multi. Quippe Iacobus adest, 10
Egregia pater et numerosa prole beatus.
  Quae tibi post illam spes, Iesuita, manet?
Hanccine tu perdas? I nunc (vacat ire) per Indos.
  Nil hic, post quod agat, iam tua pestis habet.

LIII. IN ACCEPTISSIMUM AD CANTABRIGIENSES ADVENTUM CLARISSIMI ATQUE ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS COMITIS PALATINI AD RHENUM, &c.

Nos Cantabrigiae quoque pars extrema, coloni
Castrodunenses, ne pars sit dissona toti,
Adventu, comes alme, tuo laetamur. et ecce
Rustica civili sociamus gaudia turmae,
Obstreperumque genus miscemus oloribus agmen. 5
Laetitiamque lyras inter testamur avenis
Indoctis, at campanis tamen ordine docto
Pulsatis, variisque modis et rite sonoris,
Quippe artem hanc nobis vicina academia fecit.
Germano germana viro bona dicimus omnes 10
Omnia, simplicibusque animis et more tuorum
Coniugiumque tibi faelix faustumque precamur,
Et thalami sociae, socero, nostrisque tuisque,
Incolumenque manere, hinc incolumenque redire.
Nil ultra, quo tendat, habet nostra ulla facultas. 15

LIV. AD EUNDEM ILLUSTRISSIMUM PRINCIPEM DE HOSPITIO BRITANNICO

Hospitibus nemo, princeps animose, Britannos
   Ut quondam, posthac scripserit esse feros.
Hospes venisti huc, procus illico factus es, et mox
   sponsus, et inde gener, iamque maritus ades.
Quam nobis praedam hinc tandem asportabis? ovilla 5
   Colchica non tanti totaque Colchis erat.
Tu longe Aesonidem superans, non vellere solum
   Aureolo gaudes, aurifera sed ove.

LV. IN NUPTIAS ILLUSTRISSIMI PRINCIPIS COMITIS PALATINI AD RHENUM CUM SERENISSIMA PRINCIPE DOMINA ELIZABETHA

Quid tibi vis, generose comes, permitte puellam
   Regalem placita virginitate frui.
Illa puellari nolit suffisa pudore
   Nubere, sed te etiam nolit abire tamen.
Instar vi patrica tu Germanaque procumque 5
   Acrem agis, et praedam non sinis excidere.
Haeccine Germanis innata modestia amorque est?
   Hic pudor est iuvenis, simplicitasque animi?
Illa pudorem inter se sentit, et inter amorem
   Deprendi, nec quo capta recedat, habet. 10
Sicine demulcenda fuit tibi regia virgo,
   Ut pro te matrem deserat atque patrem,
Per mare, per terras te non invita sequatur,
   Virgine et exuta, mater ut esse velit?
Sic est, sicque decet. Tibi semper adhaereat uni, 15
   Tam tua facta caro, dimidiumque tui.
Illa quidem tecum stridorem audire rudentum
   Audeat, et pelagi taedia longa pati.
Illa patrem matremque tibi fratremque reliquat,
   Et quicquid patrii dulce placensque soli est. 20
Tu pater es materque illi, tu denique fratris,
   Principis et patriae pondus et instar habes.
Quo plures tibi deseruit, tibi pluris habenda est,
   Et tuus erga illam multiplicandus amor.
O non dulce iugum modo, sed mirabile, quo sic 25
   Corpora conveniunt, sic coeunt animae!

LVI. IN IISDEM NUPTIIS

Germano ad Rhenum domino nuptura Britanna est
   Ad Thamesim virgo, rege creata patre.
Inclytus illustrem ducit Fredericus Elisam,
   Ipso suave Deo conciliante iugum.
Scilicet in caelis connubia talia fiunt. 5
   In terris, tantum sunt ea facta palam.
Sublimes animae, quid vobis altius optem,
   Quam velit ut coepto Christus adesse suo?
Ille velit vestris conviva accumbere mensis,
   Et praesens vestras nobilitare dapes. 10
Tristia coniugii contraria in omnia vertat,
   Et vestram in vinum nobile vertat aquam.

LVII. AD EUNDEM ILLUSTRISSIMUM PRINCIPEM DE NUPTIIS SUIS

Ad Rhenum te nulla fuit sat digna puella,
   Ad Thamesim nostrae nemo vix aptus erat.
Externis quaerenda tibi fuit uxor ab oris,
   Externus nostrae sponsus habendus erat.
Diverso sternendus erat genialis in orbe 5
   Lectus utrique suus dignus utroque torus.
Tu fatis nostrae, fatis tibi debita nostra est,
   Illi tu Caius, Caia sit illa tibi.
Quam, procul abiuncti, prope convenistis, ab annis,
   Sanguine, gente, loco, relligione pares! 10
Par utrinque iugum trahitis. nullum aequius isto,
   Nullum coniugio hoc suavius esse potest.
A male divisis, ad tam bene compede iunctos.
   Magni argumenti iusta sequela fluit.
Deprecor hoc unum modo: ne quis forsan Iarbas 15
   Obtrectet tantis invideatque bonis.

LVIII. DE CONIUGIO, AD EOSDEM ILLUSTRISSIMOS PRINCIPES

Coniugium commune iugum est, et utrique trahendum,
   Et libertatem demit utrique suam.
Tale iugum tamen est, quod qui non sustulit, ille
   Ut comes, aut rex sit, non tamen ille vir est.
Ut sint quique homines, hic mas, hic faemina, certe 5
   Vir prius hic non est, non prius haec mulier.

Finis