act1lat

Tessera rubicunda nota textualis.

MUSAEI INSIGNIS POETAE DE ERO ET LEANDRO CARMEN ELEGANTISSIMUM
LATINE REDDITUM

Dic age secreti testem (dea) lumen amoris
Magnanimumque refer per iniqui caerula ponti
Terga natatorem, furtivaque gaudia quondam
Occulti thalami quem non, licet ocius ortu
Sol properaret iter, qui lustrat singula, vidit, 5
Et Sestum, Sestique freto quae distat Abydum
Finibus opposite, tacite ubi nupserit Ero.
Quin hic Leandrum fluctus tranasse profundos
Audio, tranantique viam monstrasse lucernam,
Nocturnum Veneris signum, quam nocte silenti 10
Moenibus extendit summis cum nuberet Ero.
Egregium veri simulachrum et pignus amoris
Quam post officium nocturnum debuit astris
Iupiter inseruisse poli, nomenque dedisse
Ornantis sponsam, per amica silentia, stellae. 15
Quippe ministerio quae curas iuvat amantum
Fida quo, nigraque dedit caligine lucem,
Donec (pro facinus) magno cum murmure ponti
Undique luctantes turbarent omnia venti.
Ast age Leandari pelago ventisque lucernae 20
Extinctae finem mihi concine (diva) canenti.
Olim Sestus erat veteri quam pontus Abydo
Dividit angustus geminasque interluit urbes.
His puer ambabus multis de millibus unam
Idalius summa commisit ab aure sagittam. 25
Illa volat iuvenemque ferit suavemque puellam.
Huic Ero fertur nomen, Leander at illi.
Alter Abydenas habitabat nobilis arces,
Altera Sestenses Asiae praelata puellis.
Ambo suae flores et splendida sydera gentis 30
Quos licet et pelagi rabies et patria dispar
Et pars diversi semoverat altera mundi.
Hos tamen aequalis tanquam vicina formae
Et coniunxit amor. Quod si quis transeat illac
Aspiciet turrim qua quondam Sestias Ero 35
Stabat, et in tenebris figebat lumen amanti.
Aspicietque fretum, quod ab illo tempore mortis
Leandri deflenda gerit monimenta perempti
Et velui lachrymis tristem miseratur amorem.
Sed tibi quae tum causa viae, Leandre, per undas 40
Cum Sestum peteres, et cum sis natus Abydo,
Qua tibi dilectae ratione vel arte puellae
Instrasti thalamos, repetens ab origine pandam?
Candida nobilibus prognata parentibus Ero
Sacra ministrabat Veneri, templique sacerdos 45
Limina servabat, lectique ignara iugalis
Vicinam pelago turrim cogente parentum
Imperio coluit, nivio Venus altera vultu.
Illa nec aequales inter conspecta puellas
Ludere, nec stratam modulante tibicine terram 50
Alternas quatiens pedibus saltare solebat,
Invidiam fugiens. Misere nam faemina formae
Invidet alterius proprii sibi conscia vultus.
Sed casti, clausae murisque marique pudoris
Et Veneris pia cura fuit quam semper ad aras 55
Placat, et ah quoties sacro libamine flammas,
Saeve Cupido, tuas et olenti thure repressit,
Ignitam metuens Paphia cum matre pharetram!
Sed neque sic calidas potuit vitare sagittas.
Iamque dies aderat Sesti solennis, avito 60
Quem Veneri celebrant cultu, et tibi, pulcher Adoni.
Undique turba ruit, coeunt matresque nurusque,
Coniunctique senes pueris, iuvenesque puellis
Finitimae quotquot complectitur ambitus orae.
Pars haec Haemonia venit, pars altera Cypro. 65
Non una in vicis Cytherorum faemina mansit.
Non Libani quisquam saltans in vertice, nec qui
Incoluit Phrygiam, nec clarae civis Abydi.
Denique non ullus iuvenum cui faemina cordi est.
Semper enim iuvenes ubi festi est fama sequuntur, 70
Non quia divino superum tanguntur amore
Sed magis ut teneras spectent tangantque puellas.
Ast Ero sacram Veneris quacunque per aedem
Incedit, gratum pulchro lacet ore nitorem.
Alba genas, qualis Phaebe fraterque videri 75
Mane solent primo. Summa rubuere genarum
Circuli, ut ex thecis bicolor rosa. Dicere possis
Erus in membrus pratum apparere rosarum.
Nam color in nivio talis tum corpore mansit
Quin et sub talis atque alba veste puellae 80
Luteolae splendere rosae floresque videntur.
Gratia multa fluit membris, at prisca vetustas
Tres tantum Charites mentita est esse, sed illa
Alterutro si forte oculo rideret, in uno
Lumine vel centum pariter ridere putares. 85
Egregiam certe nacta est Cytherea ministram.
Sic ea faeminos inter pulcherrima caetus
Et Veneris templo custos Venus altera visa est.
Ut teneros iuvenum subiit sub pectore sensus!
Haud vir adest qui non tali se terque quaterque 90
Felicem et superis aequandum coniuge credat.
Ille gradum quacunque tulit, quacunque vagata est,
Mille preces hominum mentesque et vota sequuntur.
Mille oculos post se rapuit, dumque instruit aram
Ignibus, et multo cumburit viscera fumo. 95
Forma faces spargit, mentesque et pectora torret,
Atque aliquis iuvenum stupefactus talia secum:
“Et Spartam et priscae vidi Lacedaemonis urbem,
Innumeras ubi pro forma certasse puellas
Audivi, et magno primas quaesisse labore. 100
Haud tamen huic similem accepi, vel lumine vidi.
Usque adeo tenera est, et lingua et pectore prudens
Ceu Venus ipsa foret, defessaque lumina quamvis
Spectando mea sint tamen haud satiantur in ista.
Protinus emoriar postquam mihi scandere lectum 105
Eronis fas est, thalamosque subire iugales!
Non ego vel caelo cuperem deus inter haberi
Caelicolas, superumque cibis et nectare pasci,
Hic mihi si coniux degenti obtingeret Ero.
Quod si forte tuam, Venus, attrectare ministram 110
Non licet, at tali me coniuge redde maritum.”
Haec aliquis iuvenum, nec quisquam talia solus.
Idem omnes simul urit amor, sua vulnera quisque
Sentit, et insanum vix caelat mente furorem.
Tum vero, Leandre, graves perpesse dolores, 115
Quamprimum conspecta tibi est pulcherrima virgo
Aspectuque oculi causam rapuere furoris,
Quamprimum celeres mentem domuere sagittae,
Et cor intumuit, subitoque efferbuit aestu.
Non potuisti animum tacitis absumere taedis, 120
Non potuisti aegram sine virgine ducere vitam.
Forma etenim celebris vacuaeque a crimine morum
Virginis, aut arcu celerem iaculante sagittam
Aut telo iuveni est multo violentior omni.
Perque oculos via prima patet, descendit ab illis 125
Vulnus, et obliquo sub pectora labitur ictu.
Mox illum cepit stupor atque audacia vultus,
Et tremor atque pudor. Puduit tentare quod optat,
Et simul obstupuit forma, metuitque repulsam.
Instat et urget amor, cessere pudorque timorque 130
Et stupor, inque locum posito perfricta rubore
Frons subit, et duro quasi virtus aenea vultu.
Hac fretus tacite incedit iuxtaque puellam
Astitit oblique spectans animumque dolosis
Nutibus, et mutis quae perdunt plurima signis 135
Deviat, et nusquam lumen detorquet ab illa.
Illa ubi Leandri secretum sensit amorem
Gavisa est primo formam dotesque placere.
Deinde oculos oculis et nutus nutibus aequat,
Et modo figit humi vultus, modo tollit eosdem. 140
Idque ubi Leander vidit, vix gaudia differt,
Dumque animo coram qua fandi occasio detur
Cogitat, interea pronus cadit aequore titan
Involvitque diem tenebris, subit illico vesper.
Is simul ac vidit nigras insurgere nubes 145
Et tenebris audax et caeco fretus amore
Ipsam adit, et digitos tacite constringit ab alto
Pectore suspirans, tenet illa silentia tanquam
Irascens, roseasque manus pudefacta retraxit.
Ut dubios sensit nisus mentemque puellae 150
Audacter vestem arripuit, dextraque prehensam
Arctius, ad sacri duxit penetralia templi.
Illa velut nolens pigre comitatur euntem
Faeminoque minas iactans sermone repente
Substitit, et tales effudit pectore voces: 155
“Quid, peregrine, furis? Quae te dementia torquet?
Solane sic virgoque fui, temploque trahenda?
I quo resque tuae fatumque deusque vocabunt
Et vestem dimitte meam, saevamque meorum
Effuge si sapias iramque odiumque parentum. 160
Haud ita te decuit Veneris tractare ministram.
Ardua virginum res est conscendere lectum
Nec quicunque datum.” Sic virgine digna minata est.
Ille ubi faeminii persensit verba furoris
Arripuit primum persuasae virginis omen. 165
Callida nam iuveni si forte puella minetur
Verba iubent certum sperare minantia lectum.
Ille genis avide colloque immobilis haerens
Talia vix tandem stimulo dedit ictus amoris:
“Post Venerem mihi chara Venus, post Pallada Pallas 170
(Haud ego te similem mortali stirpe creatis
Dico, sed aequalem Iovis alto a sanguine natis),
Ter faelix qui te genuit materque beata
Quae peperit, faelix venter qui reddidit alvo,
Faelices ulnae quae te gestare solebant, 175
Mammae faelices, et quae dedit ubera nutrix,
Sed longe cunctis longque beatior ille
Quem fructu sponsae et socii dignabere lecti.
Sed tu sis oro facilis, non dura, measque
Exaudi placata preces. Venerisque sacerdos 180
Digna sacerdotio Veneris sacra perfice. Nescis
Quid primum Cytherea velit si virgo ministres?
Virginibusne Venus gaudet? Quis credere possit?
Si cupias ergo placidorum matris amorum
Divinos ritus et fidas discere leges, 185
Sunt taedae et lectae. Quod si te cura placendi
Ulla deae tangat, Veneris fac gaudia tentes.
Et supplix ego sim tuus, aut si sponsa marito
Esse velis, mihi sis, thalamumque ineamus eundem.
Quem tibi ceu praedam capit fixitque Cupido 190
Alcidem veluti Cylenius usque coegit
Mollia Iardaniae mandata subire puellae.
Me tibi sic misit Venus et Cylenius idem.
Arcadiae moveat silvis Atalanta ferarum
Inclita venatrix, quae Melanionis amorem 195
Et lectum sprevit, dum virginitatis inani
Nomine gaudere thalamos exosa iugales.
Quo Veneri facto iustam dum commovet iram
Illius insanit quem fastidiunt amorem.
Quin tu, quod nolim, Veneris, mea vita, furorem 200
Irritare time et nostris precor annue votis.”
His dictis Ero plane persuasa videtur.
Illa nihil contra, mens hunc hunc fluctuat illuc.
In terramque oculos penitus defixa, pudicas
Abscondit pudifacta genas, et pulvere summo 205
Nescio quid radens iterum suffusa pudore.
Ora tegit, circaque humeros deducit amictum,
Singula persuasae praenuntia signa puellae.
Nam thalami spem dat dubio cum faemina vultu
Ingeniosa tacet, produntque silentia mentem. 210
Iam quoque furtive stimulum suscepit amoris.
Et cor incaluit dulcique extabuit igne,
Et vultu et verbis Leandri capta decor.
Dumque ea deiectis ad terram stabat ocellis
“Quid dubitas?” Leander ait vultuque furente 215
Involat in pectus collumque genasque puellae.
Illa verecundo rursus perfusa rubore
Talia mellifluo vix tandem reddidit ore:
“Credo tuis petram verbis et saxa moveres.
Quisquis es, o hospes, sed non ego saxea certe, 220
Non ego sum rupes aut surda in littore cautes.
Quis tua te fuco quasi visco verba linire
Edocuit linguaeque dolos artemque loquendi?
Hei mihi quis casus nostram te duxit ad urbem?
Sed tamen haec quae tu pro te fecisse putasti 225
Singula nequicquam es nec perfectura loquutus.
Nam primum quod te nostro commendet amori?
Tum si commendet dic qua ratione fruaris.
Cum mihi sis hospes nec adhuc de nomine, vix dum
De facie notus quod nolim, parce timenti, 230
Forsitan infamis, quod nescio. Falle timentem.
Forsitan inconstans, iuste timet omnia virgo.
Nec fas est nobis taedarum iure coire.
Nempe mei forsan prohibent utrinque parentes.
Quod si vis nostra peregrinus in urbe manere 235
Furtivumne diu caelare licebit amorem,
Qui proprio indicio seu lumine proditur ignis.
Lingua etiam vulgo rumorum semper amica est.
Quodque aliquis media noctis caligine fecit
Audiit in triviis et claro lumine solis. 240
Sic tua vel numquam coniux ero (quippe parentum
Iussa vetant, taceo quod sis ignotus et hospes)
Vel si crediderim, stolidi convicia vulgi
Sunt subeunda mihi. Gravis est iactura pudoris.
Ede tamen qua te patria, quo nomine dicam. 245
Nolo meum lateat: clarum est Ero mihi nomen.
Hanc ego vicinam sola cum virgine turrim
Infaelix habito. Domus est altissima turris
Quam iuxta Sestum cernis supraque profundos
Fundatam fluctus, hac inclusere parentes. 250
Non mihi vel molles fas est celebrare choreas
Vel iuvenum lusus, sed nocte dieque furenti
Incubuit pelago Boreas circumque fenestras
Murmurat indignans et sibila mittit ad aures.”
Dixerat, et pariter dulcis rubor inficit ora 255
Et nivio pudibunda genas velamine condit.
Altius interea Leander amoris acuto
Percussus stimulo sub pectore multa revolvit.
Cogitat imprimis si quae certamen amoris
Exercere via possit. Miseranda suorum 260
Vota Cupido iuvat. Nam sicut arundine figit
Pectora, sic iterum quae fecit vulnera sanat
Quasque dedit curas tollit. Quos cepit eosdem
Liberat, et petulans quos iniicit excutit ignes.
Denique ut omnipotens sic clemens gaudet haberi. 265
Ipse etiam, Leandre, tui miseratus, amanti
Praefuit auxilium linguamque in verba resolvit.
Ille gemens tandem calido sic pectore fatur:
“O quam te referam, virgo? Seu sis Venus ipsa,
Seu sis mortalis, certe potes ipsa videri. 270
Seu tu sis Ero, debes mihi numen haberi
Inferius nulli. Te solam propter et unam
Transibo pelagus, quamvis innabile, quamvis
Ardeat igne furens, tumidoque exuberet aestu.
Non fluctus metuam tuae grata cubilia sperans, 275
Nec fremitum vasto resonantis murmure ponti,
Sed madidus prima transvectus nocte maritus
Hellespontiacas tranabo fortiter undas.
Haud etenim procul urbe tua mea distat Abydos
Littora littoribus contra, rigat aequor utramque. 280
Tu modo splendentem summa de turre lucernam
In tenebris ostende, viam quae monstrat amanti.
Quam procul aspiciens ego sim mea navis amoris
Quae mihi dux sit aquis et sancti syderis instar.
Sic ego nec videam glacialis claustra Bootae 285
Sed nec Orionis grave sydus matre carentis
Abstrahet a cursu, gelidi nec tractio currus
Optata donec potiar defessus arena.
Hoc unum moneo: spirantes undique ventos,
Chara, precor caveas ne perflent turbine lumen 290
Extinguantque animam, misereque sub aequore mergor.
Sin rescire velos quo discar nomine fulgo,
Nomen Leander sponsus tibi, nobilis Ero.”
Talia componunt miseri placuitque hymenaeos
Nocturnosque toros et idoea tempora furto 295
Luminis indicio servari. Dextera dextrae
Iungitur, et superi testes in verba vocantur.
Illa sua iurat signum dare ab arce lucerna,
Hic madidas transire vias camposque liquentes.
Avolat interea tempus nec pertulit ultra 300
Quod potuere. Tamen dant oscula mutua, vixque
Prae lachrymis dixere “vale.” Tamen ille “memento,”
Illa “veni” referens, tandem discedit uterque.
Illa suam turrim petit, Leander Abydum.
Neve sit errandum caeca caligine noctis 305
Naturam explorat turris locique viaeque
Quaque patent aditus et qui latuere recessus.
Longior haec illis quam quatuor ante solebant
Nox fuit, orta dies tarde discedere visa est.
Nox toties optata ruit reliquisque quietem 310
Attulit, et dulci per terras omnia somni
Lumina declinant. Soli vigilastis, amantes.
Non illa potuit Leander sternere nocte
Sed vigil in curvo solus stans littore ponti
Luminis expectat signum lugubre, fidemque 315
Promissam, et socii crudelia gaudia lecti.
Ut vero caelum lata caliginis umbra
Offundi vidit, non illo segnior Ero
A summa lumen pacti memor extulit arce.
Illius aspectu vix iam sua temperat amens 320
Gaudia Leander, viresque animumque Cupido
Suscitat, atque ardet radios spargente lucerna.
Sed maris audito fremitu iactantibus undis
Extimuit primum totoque expalluit.
Deinde quibus potuit consolans pectora verbis 325
Talia vix tandem posita formidine fertur:
“Saevit amor, saevit pontus, tamen est aqua pontus.
Sed me torret amor, nempe est gravis ignis amoris.
Cor, assume faces. Cur undam exhorreat ignis?
Ignoras quod nata mari mare praestet eunti, 330
Alma Venus? Nescisne tuos curare labores?”
Sic fatus molle formoso corpore vestem
Exuit ambabus manibus capitique ligavit
LIttoreque exiliens toto cum robore sese
In mare deiecit. Percussa recanduit unda. 335
Monstrat iter lumen mediis in fluctibus, illud
Adversum nitens intento lumine spectat.
Ipse sibi remex sibi dux clavique magister,
Ipse sibi navis, sibi classis et anchora prorae.
Interea de turre nihil securior Ero 340
Undique stridentes arcebat sedula ventos.
Saepe sua metuens pertexit veste lucernam
Optatum donec Sestensi littore portum
Contigerat tuto fessus Leander, et ipsam
Duxerat in turrim. Vix gaudia distulit ultra 345
Imprudens, sed adhuc in primo limine stantem
Et madido crebras stillantem vertice guttas
Circumfusa fovet gremio dextraque prehensu
Virginium tacite deduxit ad usque cubile.
Abstersitque cutim mappis oleoque rosarum 350
Unxit anhelantem pelagique extinxit odorem.
Nec mora: complexu fixum stratisque locatum
Talibus alloquitur pariter dans oscula verbis:
“Sponse, laborasti sane, multumque tulisti
Quod proprius quisquam sponsus non pertulit alter. 355
Sponse, laborasti. Nimium tibi salsa virentis
Unda maris faetorque fuit, iam pectore curas
Pelle procul, nostroque sinu depone labores.”
Dixerat. Ast illi submoto lumine sacra
Iunoni libant cui vincla iugalia curae 360
Primitiasque ferunt veneri, zonasque resolvunt.
Non Hymenis taedae, non feste iste choraeis
Lectus honoratur. Non haec connubia sacro
Carmine laudavit quisquam cantuve poeta.
Non resonant strepitu, non splendent lumine tecta. 365
Non hymen antiquo cecinerunt more parentes,
Sed thalamum nullo nullo fixere silentia cantu
Et tenebrae stravere toros. Procul hinc hymenaei
Et procul hinc patres aderant. Sed nubila sponsae
Ornatrix caligo fuit, nox atra maritum 370
Ornavit, nulli iuvenum ducente choraeas.
Non illum croceis aurora invecta quadrigis
Incautum potuit molli deprendere lecto
Quamvis cunctantem, quamvis (quid amantibus obstas?)  
Invida dicentem. Ter stratis membra levavit, 375
Oscula ter sumpsit, ter euntem distulit Ero.
Nam simul ac primo vicinam murmure lucem
Mane solebat avis summo cristata referre
Semper ad oppositae populum remeabat Abydi
Nocturnos aditus furtivaque gaudia spirans. 380
Ast Ero longas vestes induta parentes
Virgo diurno suos, mulier nocturna latebat.
Ah quoties illis tardo discendere gressu
Orta dies! Quoties Herum nox visa volare!
Sic illi tenebris et dulcis nomine furti 385
Gaudentes tacito delectabantur amore.
Sed paucos vixere dies, nec tempore longo
Mutuo sunt sese miseri taedisque potiti.
Sed iam venit hyems canos hirsuta capillos
Horrendasque ciens obscuro sole procellas, 390
Infernas imo sedes et caerula quassat
Fundamenta maris, totoque a gurgite pontus
Volvitur, et vasto planguntur littora fluctu.
Erumpunt aditum venti velut agmine facto,
Percutiuntque fretum nymbo. Iam pandere nautae 395
Vela Notis horrent quia navim super aduncam
Fregit hyems, sicco iam stant in littore puppes.
Sed neque te pelagus fluctu neque mutua venti
Praelia miscentes fremitu, caelive ruinae
Imbribus, a solito potuere avertere cursu, 400
Inclyte Leander, sed te crudelis amatae
Nuncius a summa securum reddidit arce,
Spemque lucerna dedit thalami mentemque subegit.
Tu tamen heu saevas bruma iactante procellas
Debuerat, Ero, sane sine amante iacere. 405
Nulla tuo, quamvis exposceret ille, marito
Lux praebenda fuit, sed amor fatumque coegit.
Nox erat et rapido iaculantes undique flatu
Horrendum venti strident unaque feruntur
In mare praecipites et littora turbine verrunt. 410
Tunc etiam sponsae ductus Leander amore
Ausus erat tubido sese committere ponto.
Aspera crescit hyems et curvo gurgite fluctus
Detrudunt alios alii, caeloque videntur
Misceri, et piceas aspergine tangere nubes. 415
Et iam vel spumis albet, vel flavet arenis
Unda furens fundo quas eructavit ab imo.
Bella gerunt venti secum Zephiroque minatur
Eurus, et in Boream tristes Notus excitat iras.
Ultima perpessus mediis Leander in undis 420
Iam summo in fluctu pendet, et vertice credas
Sydera tacturum velutique a culmine montis
Despicere in valles. Iam Tartara nigra videtur
Subsidente freto demissus tangere, et imo
Suspicere infaelix superum de gurgite caelum. 425
Quid faceret? Multum pelagi post terga relictum est,
Ante oculos multum est, animo mensurat utrunque.
Interea magni montes volvuntur aquarum,
Tum pariter tenebrae ingeminant et frigora luctum.
Saepe tamen Venerem, Neptunum saepe precatur 430
Nymborumque patrem tempestatumque potentem,
Et Boream Athaeae per amorem saepe puellae
Orat nequicquam, nulla pater Aeolus illi,
Aut Neptunus opem Boreasve Venusve tulerunt.
Cesset amor fato, nec aquam compescuit ignis. 435
Volvitur arbitrio fluctus et grandine mista,
Verberat unda caput, laterique insultat anhelo.
Quaque vocant venti misere contritus oberrat.
Nec mora, deficiunt vires manumque pedumque.
Maxima per guttur tumida descendit in alvum 440
Vis maris, et multam resupinus combibit undam.
Interea lumen venti pariterque natantis
Insontem animam, dulcemque extinxit amorem.
Postera nocturnas aurora fugaverat umbras
Cum longas Hero sponsi miratur et una 445
Accusat metuitque moras. In littora ponti
Prospicit, et pariter cum ponto vidit amantem
Obtritum nymbis. Tum vero a pectore vestem
Diripuit, pariterque suos laniata capillos
Illico sublimi se praecipitavit ab arce. 450
Sic heu qui sola potuerunt morte revelli
Haud ipsa miseri potuerunt morte revelli.

Finis
Haec transtuli in artibus baccalaurius