act1lat

Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio.  

PRAECEPTA QUIDAM ISOCRATIS AD DEMONICUM
LATINIS VERSIBUS REDDITA

1. Inprimis tibi summa deos sit cura colendi
Non solum sanctis thura cremando focis,
Sed promissa tuo servando fideliter ore.
Hoc probitatis opus creditur, illud opum.

2. In quo sola tuae tutela reponitur urbis
Hunc tu prae reliquis fac venerere Deum.
Tu quoque cum festis cives de more diebus
Publica solennes vota ferendo colunt.
Diis ita gratus eris, sic te parere putabunt5
Legibus, et patriae iura tenere tuae.

3. Eximio geminum cultu dignare parentem
Ut fias natis charior ipse tuis.

4. Saepius exerce modico certamine corpus
Ut non tam robur quam fluat inde salus.
Hoc ita fit facile si facto fine laboris
Non dilassatum corpus abire sinas.

5. Nec laudes iacta nec inepto difflue risu,
Nec te res gestas commemorare iuvet.
Stutitiam resus, stolidam iactantia mentem
Arguit, et caeci signa furoris habet.

6. Turpia quae factu, tibi sint inhonesta relatu:
Respondent factis turpia dicta malis.

7. Nec te fusca tegat victis, nec contrahe frontem.
Te facies grato laeta colore decet.
Horrida desertam perdunt velamina vitam.
Dedecit ingenuum frons caperata virum.

8. Exornant iuvenum decus et moderatio mores,
Et cum iustitia castus in ore pudor.

9. Nil committe nefas caeleri posse putando
Occultas aliis: notus es ipse tibi

10. Iura libens serva: semper iucunda petantur
Quae tibi virtutum gloria digna parit.
Optima namque bono res est coniuncta voluptas,
Est eadem rursus pessima iuncta malo.

11. Effuge falsa levis, stolidique opprobria vulgi:
Plebs male multa putat, vix bene pauca gerit.

12. Sic gere te medio ceu feceris omnia sole:
Mox patet occultus qui fuit ante dolus.

13. Quod vitio cuiquam vertis committere noli:
Conveniat verbis vita probata tuis.

14. Addisces multum discendi captus amore:
Doctus eris subito qui modo stultus eras.

15. Quae tibi nota satis fac alta mente recondas
Cognita. Quae nescis, redde labore tibi.

16. Non est turpe magis contemnere munus amici
Quam nihil auditis addidicisse boni.

17. Quod datur a rebus lucri spatiique gerendis
Facundis illud serviat omne viris.
Sic aliis magno quae sunt inventa labore
Efficies modica sedulitate tuum.
Praestat enim magnis sapiens oratio nummis. 5
Hi fugiunt, nullo deficit illa die.
Omnia labantur, nullo sapientia casu
Vertitur, et finem nescit habere suae.

18. Ne pigeat terras patria peragere relicta
Ut doctum videas conveniasque virum.
Aspice mercator quam longa per aequora vectus
Navigat, ut plures condat avarus opes.
Quod magis est iuveni terra vix ire pudori5
Exiguam, ut possit cultior esse, viam.

19. Sic tibi sermo fluat lenis, sic instrue mores
Ut blandis et comis nomen habere queas.
Comis eris facile si praetereundo salutans
Nomine digneris quemque vocare suo.
Sic autem blandus si qui te forsan adirint5
Admittas domui colloquioque tuo.

20. Erga vulgares esto iucundus amicos,
 Sed tantum vero iunctus amore bonis.
Sic nec eis odium meruisse videberis unquam,
His autem valde charus amicus eris.

21. Nec remorare diu, nec amicos saepe revise:
Res omnes lento nausea felle capit.

22. Saepe voluntares magno sudore labores
Perfer, ut invitos fortius ipse feras.

23. A quibus est animum superare crimen, eorum
Sobrius aequalem discere tenere modum.
Qualia sunt furor ira brevis, malesuada voluptas,
Et dolor, et peior sicca dolore sitis.
Excidet ira, alios si quales tu tibi peccans 5
Optares, aliis talis es ipse viris.
Vince voluptatem servos cohibere putando
Turpe, nec affectus posse domare tuos.
Si cum dura alios fortuna videre usos
Te noscas hominem, fit levis inde dolor.10
Si possis laudem, non nummos, credere lucrum
Cesdabit morbus plura sitire tuus.

24. Sit fidei multo maior tibi cura tuendae
Quam quod quae dederis pignora salva velis.
Moribus iis etenim vir debet honestus haberi
Queis sit quam verbis maior habenda fides.
Omnes quippe bonos credendos esse putamus5
Nemo fide dignos dixerit esse malos.

25. Consilium nulli resera nisi foritan illi
Qui tam celari quam cupis ipse velit.

26. Si cogare deos testes in verba vocare
Ob causas tantum est res facienda duas.
Aut ut suspectum possis tutare sodalem
Aut fugias poenam criminis ipse reus.
Ob nummos iurare time, ne forsan avarum5
Te quiquam dicat vel violasse fidem.

27. Nullum iunge tibi nisi primo expertus amicum,
In veteres olim qualis amore fuit.
In priscos etenim qualis fuit ante sodales
Erga te tali mente futurus erit.

28. Faedus amicitiae sensim connecte, sed icta
Servetur magna relligione fides.
Turpe utrunque puta vel amico fidere nulli
Vel quem forsan habes non habuisse diu.

29. Nec socium magno fac experiare periclo,
Ignarus morum nec tamen eius eris.
Sic tibi notus erit si cum sis dives, egenum
Fingas, et grandi scilicet aere premi.
Quaeque nihil vulgare nocet prodestve tacere 5
Haec illi tanquam seria crede tua.
Sic si mutatur nihil exprobando nocebit
Magnaque si maneat posse tacere putes.

30. Rebus in adversis animum tentabis amici,
Num comes amissas forsan adibit opes.
Ut spectatur enim purum fornacibus aurum
Sic constans dura est sorte probanda fides.

31. Sic tibi praecipue charus reddetur amicus
Si non expectes dum prius oret opem.
Sed quicquid facias, facies id sponte, libensque.
Officium praestes auxiliumque tuum.

32. Tam vinci meritis ab amico turpe putandum
Quam factis hosti bella movere malis.

33. Cui tua sollicitum fecit fortuna dolorem,
Non ideo solum fidus amicus erit.
Sed multo magis is qui rebus gaudet opimis
Nec duplici gazis invidet ore tuis.
Sunt etenim ficto qui fronte adversa dolebunt, 5
Quos tamen ex magno livor honore vorat.

34. Absentis sermo sit semper amicus amici,
Ne nisi praesentis tu videare memor.

35. Ornatu mundus non lautior esto. Superbam
Vestis habet pompam splendida, plana decus.

36. Exiguae quaerantur opes, et fructus earum
Sufficiat. Ioculis quid studuisse iuvat?

37. Pollentem nummis si partis nesciat uti
Contemne, optandas efficit usus opes.
Accidit huic etenim quod equum contigit alenti
Et docili nescit fraene tenere manu.

38. Quae magis ex fundo (certa est possessio fundi)
Quam nummo constent expete semper opes.
Sed nummus solum res est iucunda fruenti,
Utenti vero commoda praebet ager.

39. Si tibi divitiae cum multum vixeris adsint,
Has tamen ob causas fac tueare duas.
Tu vel ut ipse quae vel si res poscat, amici
Iacturae sumptus suppeditare queas.
Ad reliquum vitae fac ne sis parcior usu, 5
Sed modice quaeres non cumulabis opes.

40. Qualiacunque cadent prudens amplectere, nunquam
Sperandi faciens prosperiora modum.

41. Obiicias nulli clades, sors omnibus aequa est.
Nec quae sunt homini scire futura datur.

<41a.> Promeritis orna dignos, praestantior omni
Thesauro est grato gratia facta viro.
In male promeritos meritum conferre, perinde est
Ac dulci ignotos pascere pane canes.
Hi dantes etenim nullo discrimine mordent 5
Non dum digestis nuper in ore cibis.
Haud secus ingrati tum de se multa merentes
Laedunt, ac illis qui nocuere nocent.

42. Assentatores debes odisse perinde
Ac illos quos te fallere velle vides.
Insidias utrique struunt cum creditur illis
Verbaque cum credas non potuisse dabunt.

43. Rebus in illicitis si quis fortassis amicus
Inventus tibi qui gratificetur, erit
Haud is, de causa si tempus poscat honesta,
Invidiam pro te fortis adire velit.

44. In socios comis non atrox esto, ferendus
Vix solet in servos spiritus esse tumens.
Comis eris si non in iurgia promptus acerba
Nec pugnax cuivis nec videare ferox.
Si nec difficilis nec sis diuturnus in ira 5
Nec tumido iactes fervidus ore minas,
Sic nec in iratum nimis extimulere sodalem
Offensi causam praebeat ipse licet,
Sed taceas potius donec deferbuit aestus
Sedatumque satis corripuisse putes. 10

45. Nec graviter gestis lepidos intersere ludos
Nec levibus misce seria dicta iocis.
Insuave est etenim quod non cum temporis apto
Respectu, aut proprii fit ratione loci.

46. Munera quae dederis laeta dabis omnia fronte:
Dant certe multi quos tribuisse piget.

47. Nec facile culpare decet nec carpere quidvis:
Haec odio et bili dant alimenta gravi.

48. Effuge lethali rorantia poculo musto
Et commessantes cautius angue viros.
Si cogare tamen conviva vocatus adesse
Fac sis a mensa sobrius ire memor.
Sicut enim currus ruptis ubi rector habenis 5
Excidit, in praeceps qua via nulla ruit,
Sic animus nimio concussa mente Liaeo
Prudenter solitum munus obire nequit.

49. Affectus cohibendo tuos mortalia quaere
Sydereos forti pectore scandere polos.

50. Inscitiae vulgi longe prudentia praestat:
Haec solet in lucrum vertere damna suum.
Illa secus mentes quas occupat angit et urit,
Quodque aliis prodest illa nocere facit.

51. Qui tantum verbis quenquam offendere molestis
Hinc poenam factis sape dedere gravem.

52. Cuius amicitiam quaeris praesentibus illis
Lauda, quos illi verba referre putas.
Laude etenim generatur amor, sed felle simultas
Occulto socios dissociare solet.

53. Ex iis coniicias quae praeteriere futura
Acta: secuturam res aperire solet.

54. Facturus quicquam fac tecum multa revolvas,
Consilioque moras illico rumpe dato.

55. A diis fortunam casusque precare secundos,
A te consilium praesidiumque pete.

56. Si quid inest amico scrupuli cupiasque revelli
Idque times socio participare tuo,
Hoc ita propones quassi rem spectaret ad illam
Quam minime redit rebus inesse tuis.
Sic ne prodideris quid velles ipse rogando 5
Nec minus interea quid putat ille scies.

57. Si fortasse tuis quenquam de rebus adires
Quomodo disce prius res regit ipse suas.
Non aliena potest curare negotia recte
Quem male vicisti consuluisse sibi.

58. Ut nobis nostrae est tum maxima cura salutis
Cum subit in morbo quis fuit ante dolor:
Sic bene perspectis quae fert audacia damnis
In facies fies cautior inde tuis.

59. Illustres imitare viros, sic magnus eorum
Aemulus,e t tantae laudis amator eris.
Quod magis illorum tibi confirmabit amorem
Et tua cum populo gloria maior erit.

60. Observa regum leges, sed sanctior omni
Lege sit illorum vita probanda tibi.
Ut colit is populum qui praedominatur in urbe
Qua plebs communi singula voce regit:
Haud secus in regno cohibens rex quaeque colendus. 5
Prae reliquis longe solus et unus erit.

61. Si potes imperio sceleratos pelle ministros.
Hi peccant, culpam tu tamen ipse feres.

62. Sic commune decet deponere munus ut inde
Charior, haud opibus clarior esse queas.
Non etenim ad magnas telum mediocre gerendas
Primato laus este plebis habenda viro.

63. Res nunquam tueare malas nec agentibus adsis:
Qualia defendit, talia quisque facit.

64. Expete divitias, quae si tibi forte negentur
Contentus debes vivere sorte tua.
Ne non iniustiam videare coactus amare,
Sed potius quae sunt optima sponte sequi.

65. Paupertas potius tibi si sit iusta petatur
Quam quas improbitas accumulavit opes.
Iustitia vincuntur opes tantummodo vivis
Hae prosunt, maestis non perit illa rogis.
Ditat enim fortuna malos, non contigit unquam 5
Iustitiae iniusto gloria magna viro.

66. In sua crudeles vertentem lucra rapinas
In minima noli locare sinus.
Quin illum potius qui recti cultor et aequi
 Iustitiae causa damna subicit, ama.
Ne praestent alia iusti ratione scelestis 5
Spes tamen hos longe sola praeire facit.

67. Quae sunt ad vivae cultum spectantia quaere,
Ast animi inprimis sit tibi cura tui.
Mens etenim sano vivens in corpore sana
Divitiis multo est anteferenda tuis.

68. Corpore magnorum sis perpatiente laborum
Et studiis animo nocte dieque dato.
Hoc ut provideas quae sunt curanda, sed illo
Graviter efficias qualiacunque velis.

69. Nil nisi quae tecum sunt praemeditata loqueris:
Multorum mentes lingua praeire solet.

70. Rebus in humanis firmum nihil esse putato
Quodve queat quisquam iure vocare diu:
Sic neque fortuna placide spirante superbum,
Nec te demissum sorte reflante geres.

71. Contingunt tantum duo tempora iusta loquendi
In quibus est satius quam tacuisse loqui:
Aut ubi rem sermone geri verbisque necesse est,
Aut ubi quae loqueris vera fuisse scias.

72. Quae tibi contingunt rebus laetare secundis
Et quae sors tulerit ne cruciere malis.

73. Utraque secretis animi penetralibus abde
Quae vel laetitiam maestitiamve ferunt.
Quid magis absurdum quam sistis claudere nummos,
Non animi sensus posse tacere tui?

74. Vitandum studio nullum maiore periclum
Quam laesi maculam nominis esse puta.
Unica mors metuenda malis, iactura pudoris
Et nota dedecoris sola timenda bonis.

75. Si poteris, placidam sine bello transige vitam.
Sin inimicorum concitet arma furor,
Fac referas magna coniunctam laude salutem,
Et nulla patriae dedecus inde tuae.

76. Mors omnes nimis aequa rapit: sed fata decorum
Interitum solis proposuere bonis.

Finis
Haec transtuli scholaris