act1lat

Tessera rubicunda nota textualis.

HOMERI BATRACHOMYOMACHIA LATINIS VERSIBUS REDDITA

Lauriferi dulces Heliconis adeste sorores,
Corque meum sancto vester spiramine coetus
Repleat, et sacris spargat mea tempora lymphis,
Nobile Martis opus quod in aures fundere vulgi
Constitui, vestrum si sit mihi certa voluntas, 5
Quomodo pugnaces instructique ordine mures
Armarunt acres in amantes flumina ranas,
Fortia terrigenum sectati bella Gigantum.
Talis erit sermo, sed et haec sermonis origo.
Mus fauces fugiens et dira pericula felis 10
Vicinam fertur trepidus et anhelus in undam
Deposuisse sitim teneramque in littore barbam
Humectasse lacu, dulcedine captus aquarum.
Quem procul exiguo ludens in gurgite vidit
Garrula limnocharis, sicque est affata bibentem:15 palude gaudens,
“O quis es, hospes? Et unde venis? Quo sanguine creatus? quod
Singula dic vere ne te deprendero vanum. nomen est quod gen. ad omnes
Nam si me forsan sis dignus amicus amico ranas
Ad nostras ibis (quam dignas principe) sedes
Et multa tibi dabo digna hospite munera tali. 20
Rex ego ranarum Physignathus, ipse per istos instans maxillas
Dux incedo lacus. Me quicquid ubique per omnem
Innatat eximio veneratur honore paludem.
Me Peleus olim genuit pater, Hidromedusae ἀπὸ τοῦ πηλοῦ regina
Ad ripam Eridani secreto mixtus amore.25aquarum
Prae reliquis equidem video te regibus unum
Sceptiferum, forma pulchrum, belloque potentem.
Ast age dic certe qua tu sis stirpe creatus.”
Cui sic respondit Psicarpax regia proles: micarum raptor
“Tu cur ista rogas? Qui me genuere parentes30
Quidve genus nostrum, tam sedulo quaeres, amice,
Diisque virisque avibus satis super aethera notum?
Psicarpax ego sum, nam sic me nomine dicunt,
Magnanimo genitus Troxarta patre. Sed illi vorans panem
Licornyle mea mater erat pulcherrima coniux, 35 lambens molas
Quae Pternotroctae memoratur filia regis. pernam vorans
Me pater in siccis (ampla est haec regia) lignis
Progenuit parvumque cibis curavit alendum.
Nam mihi nec ficus nec pinguis gramina campi
Castanaeave nuces nec edulia rara fuere.40
At quis nos certo coniungat foedere casus,
Cum mihi te tibi me prorsus natura creavit
Dissimilem victu? Tu degis semper in undis
Et madidam gelido traducis gurgite vitam.
Sed mihi qualia homines corrodere fas est, 45
Et certe comedo. Nec me potuere latere
Ter pisti panes quos rimis sista fatiscens
Non bene servavit, nec obesae sectio pernae,
Nec dulcis multi sisamo liquefacta placenta.
Non immunis erit nostris a dentibus ille50
Caseus, a dulci quem nuper lacte puella
Pressit, iam mollis facili iam dente terendus.
Non mel diis gratum, non quae ad convivia pingues
Instruxuere coqui, non quicquid denique lautis
Apponunt famuli (quid dicam singula?) mensis.55
Non ego clamore belli, non agmina strictis
Expavi gladiis, sed primus semper in arma,
Primus in adversos pugnavi fortiter hostes.
Non hominem timui quamvis et corpore magnum
Atque humeris latum, sed in ipsum scandere lectum60
Sustinui solus, digitum quoque mordeo summum
Et pede prendo pedem, leviterque per omnia curro.
Dente tero calcem neque nostri sanguine morsus
Exhausto gaudent neque dulces arceo somnos.
Sed duo per totam timeo super omnia terram,65
Accipitrem, et tenebris lustrantem singula felem,
Qui mihi saepe mali, qui luctus causa fuere.
Nec non decipulam timeo quae saepe dolosum
Intendit fatum, misere super omnia felem
Horreo crudelam, iam nunc meminisse tremisco,70
Qui me per rimas et parva foramina lusus
Captantam suavique me cum matre sedentem
Impiger advertit, scrutatur, quaerit, oletque
Egressum, tectis prohibet, iuxtaque foramen
Astat terribilis vigilantesque arrigit aures.75
Non raphanos comedo, non longo stamine caules,
Non apiis vescor, non gustat porra palatum,
Nec quadrat nostro ventosa cucurbita denti.
Namque haec per totum sunt vestra cibaria stagnum.”
Quem sic subridens Physignathus excipit ore. 80
“O hospes, nimium te tollit gloria ventris.
Sunt etiam nobis visa miranda relatu
Plurima, quae terris et in istis cernimus undis.
Ipse deus nobis vitam dedit esse biformem,
Fas nobis aeque vel molli ludere ripa 85
Et terris habitare vagis, vel gurgite nare
Cum lubet, et placida submergere membra palude.
Haec si te, hospes, habet fortrasse cupido videndi,
Nulla mora est, facilis nostris via ducit ad aedes.
Te portabo humeris, tu tantum terga tenaci 90
Complexu teneas ne te sors obruat undis.
Sic mea tu citius regalia tecta subibis.”
Sic dicens humeros aptat, salit ille superque
Terga sedet, signatque oculis ubi firma teneret.
Laetatur primo ceu captus amore natandi, 95
Et iam non longe portum perspexit abesse.
Ast ubi paulatim fluctus tumuere, caputque
Attolit medium vector, modo subdidit undis,
Emittit lachrimas. Piget heu piget isse per amnem,
Et sero piguisse nimis se damnat et artem 100
Quae placuit nandi, lacerat pellemque comasque
Constringitque pedes ventri, cor palpitat intus
Attonitum novitate rei. Iam saepe revisit
Littora, saepe oculos telluris amore retorquet,
Et iam per totos frigus dicurrerat artus. 105
Tercentum vocat ore deos in vota precesque,
Et mediis extendit aquis pro remige caudam.
Insurgunt undae, iam tota mergitur amne,
Iam pars apparet. Misero clamore paludem
Implet, et heu madidas tendens ad sydera palmas 110
Lugubri tales effudit voce loquelas:
“Non sic Europam fallacis imagine tauri
Iupiter ad Cretam tumidis transvexit in undis,
Ut me rana suo transportans pallida tergo
Ducit ad infausto visendas omine sedes.” 115
Talia iactanti (dirum et miserabile visu)
Ecce in conspectu squalens apparuit anguis,
Et caput attolens tota supereminit unda.
Quem simul ac vidit Physignathus, excidit illi
Et mens et vires. Quis dorso insederet hospes 120
Oblitus, comitemque suum sine nave relinquens
Se dat in ima lacus demens, at occulit alto
Amne caput, limoque latens involvitur atro.
Praesentis satis est vitasse pericula mortis.
Ille ubi rectorem sensit fugisse dolosum 125
Illico purpureis cecidit resupinus in undis
Constrinxitque manus arcte, vastumque dedere
Stridorem dentes. Ter summo flumine tranat,
Ter revolutus aquis ter in imum decidit amnem.
Calcitrat emoriens misere, crassumque flenti 130
Expuit ore lacum. Iam qua ratione supremum
Vitaret fatum durissima fata negarunt.
Ast ubi nequicquam pugnando victus, et ipsa
Ingenti depressus erat gravitate filorum,
Vix iam aspirans haec verba novissima dixit: 135
“Non tua foeda deos, Physignathe, facta latebunt,
Qui velut a scopulo iactatum fluctibus alto
Me sic a summo iecisti corpore mendax.
Cum me per solidam potuisti, pessime, terram
Nec celeri cursu nec forti vincere lucta, 140
Insidiis technique tuis foecundus in istos red
Turbasti, scelerate, lacus: dabis, improbe, paenas.
Est deus, atque oculo deus aspicit omnia iusto,
Et mortis vindicta meae brevis imminit. Omnes
Mox aderunt mures, aderunt, flammamque superbis 145
Iniicient tectis, et te tua digna manebunt
Fata, tuoque graves sument de crimine paenas.”
Dixit, et in ventos tenuissima vita recessit.
Hunc molli vidit morientem littore solus
Licopinax, ululansque loco divulgat in omni. 150 lambens quadras
Et iam fama rei multas grassata per urbes
Creverat, innumeri coeunt sine nomine mures.
Ut didicere genus mortis causamque nefasque,
Dentibus infrendunt. Ingens furor occupat omnes,
Nec iam flere vacat. Ferro decernere ferro 155
Incensi statuunt: furor et dolor arma ministrant.
Illico praecones ubi primam crastina lucem
Purpureis invecta rotis Aurora referret,
Proclamare iubent, ut in aulam quique veniret
Troxartae patris Psicarpagis. Ille per amnem 160
Iam natat heu longe a ripa ventique relictus
Arbitrio, medio iactatur gurgitur stagni.
Postera quamprimum stellas Aurora fugasset
Conventiun et tecta replent. Quos fervidus ira
Troxartes tali sermone excepit ab alto: 165
“O mihi spectati duris in rebus amici,
Ad me preaecipue licet haec iniuria facti
Ranarum spectet, vestram tamen ista salutem
Tangit, et ex uno communia damna sequuntur.
O me ter miserum, qui tres ex ordine pulchros 170
Amisi natos! Primum saevissimus ore
Occidit felis, tenerumque ex multa precantem
Unguibus arripui. Misere necuere secundum
Crudeles homines qui ligni nescio cuius
Invenere dolum quem diram nomine dicunt175
Decipulam, nobis pestem exitiumque ferentem.
Tertius ille sui cari iam patris amores,
Deliciae matris, magnam solamen utrisque,
Heu meus ille meus Psicarpax ille profundis
Volvitur in stagnis. Illum Physignathus altis180
Immersit sceleratus aquis. Sed eamus, in ipsas
Armamur ranas et bella infesta geremus.”
Dixerat illachrymans, nec verba perfudit in auras.
Idem omnes simul ardor habet, clamantque ruuntque
Praecipites. “Arma, arma,” fremunt, “date tela facesque”185
Ingeminant, vastis resonat clamoribus aether.
Mars vero, belli cui maxima cura gerendi,
Armandi facilem docuit studiosior artem.
Arma quidem primo tibiis tibiaria nectunt
Cortice pictarum viridi fabricata fabarum190
Quas ipsi sub nocte cavis rosere cavernis
Coniunguntque fabre partes, et dentibus aptant.
Instar erat clypii medio dissecta lucerna.
Aeris acus solidi Mars suppeditabat in hastas.
Testa nucis vacuae pro casside tempora cingit,195
Ex crasso felis corio fecere scienter.
Thoracas nullo violandas verbere ferri
Armantur mures et campos milite complent.
Hic ubi ranarum pervenit rumor ad aures
Egrediuntur aquis pavidae, multumque timentes200
Quae strepitus sit causa novi, quis in arma tumultus.
Innumerae summo glomerant in margine stagni,
Consiliumque ineunt quae sit via tuta, quibusque
Praesidiis bellum si fert fortuna geratur.
Haec dum sollicitis nuc nunc mentibus illuc205
Discutiunt, aderat praemissis praeco potenti
Tyroglypho genitus mavortius Embasichytrus, cavator caesorum |
Sceptra manu gestans, et adest non foedera pacis in ollas irrepens
Qui referat laetae sed qui fera nunciet arma,
Et prope stans tumido sec est exorsus ab ore:210
“O ranae, vobis indiciunt praelia mures,
Et testes in bella deos solemque nefando
Praesentem facto votis precibusque vocarunt.
His ducibus vestrae cladem exitumque minantur
Extremum genti: dabitis per numina poenas. 215
Viderunt etenim medio Psicarpaga stagno
Iactatum, quem vester in his Peleius heros
Ceruleis immersit aquis. Sed tollite signa,
Pro vestro pugnate lacu, defendite ripas
Quicunque ex ranis generosi sanguinis estis.” 220
His dictis rauco miscetur murmure stagnum.
Turbantur ranae tacito sermone tumultus,
Authorem damnant. Quos sic Physignatus ipse
Mollibus inducit verbis et temperat iras:225
“O socii civesque mei comitesque paludis,
Non ego (per fluvios, per te, Neptune, tuosque
Hosce lacus iuro) vel in isto flumine murem
Mersi, vel quovis morientem gurgite vidi.
Ille per undosum petulans dum luderet amnem230
Ranarum cupiens imitarier arte natantum
Occidit imprudens. Iam me sine crimine mortis
Accusant mures quos alta superbia nasi
Extulit, et studium Martis stimulavit in arma.
Sed si tantus amor, si tam vesana gerendi235
Incessit rabies, et praeceps gloria belli,
Nos quoque quid dextris, quod possumus arte, quid istis
Experiamur aquis. Sunt nobis fortia bello
Pectora, sunt animi, telorum copia ripis
Suppetit, et nostro sequitur de vulnere sanguis.240
Nunc opus est animis, socii. Quid corpore quisque
Consilioque valet, nunc nunc ostendat. Inanem
Pellite corde metum: pudet ah pudet arma timere.
Proferat in medium quid tutum cuique videtur,
Quomodo magnanimos possimus perdere mures.245
Et certe nostrae placet haec sententia menti.
Corpora cingentes armis in littore stemus
Vel iuxta ripas ubi praecipitatur ab alto
Vallis, et ingenti subsidunt flumina lapsu.
Atque ita cum toto communi robore mures250
In nos irruerint, clypiis testudine facta
Condensis, medium cito praecipitemus in amnem
Et propriis iugulemus aquis artisque natandi
Ignarus armisque graves. Sic hoste fugato
Ablata clarum statuemus caede triumphum.” 255
Dixerat, et dicto citius sua iussa capessunt.
Illico membra tegunt armis, et mollibus apte
Circumdant tibias maluis, coriique virentis
Thoracas nullo violandos vulnere fingunt,
Pro clypeis patulas sustentant brachia frondes,260
Lancea longus erat praeacuta cuspide iuncus,
Pro galea cochleis cingebant tempora duris.
Procedunt armatae acies et littore sistunt
Vibrantes hastas, cupidae committere pugnam.
Iupiter interea summi dominator Olympi 265
Convocat ipse deos, tantique pericula belli
Edocet, egregiosque duces et scuta ferentes.
Hinc ranas stantes, illinc structo ordine mures,
Non aliter quam cum Centauri stare solebant
Centimanique fero certabant Marte Gigantes. 270
Subridens rogat num quisquam forte deorum
Qui simul astabant ranas muresve iuvaret.
Alloquitur suam tali sermone Minervam:
“O mea nata, mei proles divina cerebri,
Tune tua fortes defendes aegide mures, 275
Quos ego saepe tuis vidi discurrere templis
Et sacras gustare dapes et lambere mensas?”
Dixit, et excepit sic flava virago loquutum:
“Non ego consumptos plane (pater optime) mures
Auxilio manibusque meis verbis tuerer. 280
Nam mihi saepe malum manifestaque damna dedere.
Candelas celebresque meas fregere coronas.
Me tamen imprimis pepli iactura memordit,
Ipsa quod his digitis tenens et stamina docto
Pollice deducens non longo tempore feci,285
Quod rosere tamen nullo discrimine mures
Longaque continuo fecere foramina morsu.
Nec non subtextum triverunt dentibus illud,
Quod nuper quidem dederat mihi mutuo sutor.
Nunc urget pretium, nunc instat ubique meaque 290
Apprendit cubitum, nunc ipso limine templi
Exigit, et magno poscit cum faenore nummos.
Ast ego solvendo non sum (quae cura subinde
Excruciat mentem), neque certe suppetit unde.
Sed neque stagnicolis aderit mea dextera ranis. 295
Per me dispereant, bellum consumat utrosque.
Nam neque sunt animis firmae. Pulsoque pudore
Litibus exercent linguas, neque nocte quiete
Indulgeant, vastisque replent ululatibus amnem.
Quin me cum nuper bello defessa redirem300
Languida, pulvino mea colla ferenda daturam
Et longam somno cupientem fallere noctem,
Tantillum molli vetueri quiescere lecto
Aut oculos magna pressos gravitate suporis
Claudere prae strepitu. Mihi tota nocte dolebat305
Clamore caput, misereque iacebam
Insomnius dum vox Aurorae nuncia galli
Perstereperet, partesque latus versatur in omnes.
Ast age nos bello cedamus et aethere pugnam
Spectemus, telis ne perterebremur acutis. 310
Tanta etenim validas acuint discordia mentes
Ut pugnent etiam si diisque deaeque vetarent.
Nos tantam caelo litem vidisse iuvabit.”
Dixit, et applausit consensu turba deorum
Collectique suis simul assidere cathedris.315
Et iam praecones toto discurrere campo
Caeperunt, bellumque ferunt bellumque reportant.
Nec mora: clangebant culices, it clamor ad auras
Et tuba terribili sonuit taratantara cantu.
Tum pater omnipotens caelo ter clarus ab alto 320
Intonuit, pugnae sacrum dedit aetere signum.
Protinus exclamans belli perimordia sumit
Troglodytes primum, et diro Lichenora telo a lambenda cauda vel
Vulnerat incautum dum primus in agmine staret. ab herba lichene
Per ventrem facit hasta viam, pulmonibus haeret325
Cuspis. At ille cadit pronus tenuesque capillos
Pulverulentus humi foedat. Peliona secundum a luto
Troglodytus fodit iaculo quod pectore fixit. ingrediens foramina
Sternitur infaelix et mors infesta cadentem
Occupat, aethereas anima extenuatur in auras. 330
Sentlaeus medium ferens iecur Embasichytrum a beta, vel porro
Obtruncat. Lato Polyphoni vulnere costas multivocus
Perforat Artophagus, cecidit resupinus arena panivorus
Singultans, calidamque vomit cum sanguine vitam.
Quem cum Lymnocharis morientem viderat, ipsum 335
Troglodytem praeceps sequitur, dextraque molarem
Arripit, et magnum magno conamine torquens
Ossibus illisit mediae cervicis, at ille
Torpet et in longam clauduntur lumina noctem.
Ast ubi Troglodyten letho Linchenora dantem 340
Crambophagus nuper vidit, se misit in amnem.
Sed nec tutus adhuc, premitur propriisque sub undis
Occidit, et pingues sparguntur littore venae.
Purpureo totum dimanat sanguine stagnum.
Postea Lymnesii transfixit lancea fortem345 stagnicolens
Tyroglyphum, Stygiumque caput demisit ad Orcum. pernarum
Ast ubi Pternoglyphum vidit Calaminthius heroscavator | ab herba
Horruit, et fugiens clypio post terga relictoκαλαμίνθη
Se submergit aquis vitamque latendo tuetur.
Nec non Pternophagi praestanti corpore regis350 pernas vorans
Hydrocharis magno perrupit gutture saxo, aqua gaudiens
Collisumque fluit de naribus omne cerebrum,
Et iam tota madet concreto terra cruore.
Licopinax hasta sine crimine Borborocoeten in caeno iaciens
Occidit, nigransque oculos caligo recondit. 355
Prassiphagus celerem traxit pede Cnissodrocten sedens porrum |
Detinuitque caput, suffocavitque sub undis.pinguedinum sectator
Tristia Psicarpax sociorum fata rependit Psicarpax alter
Pelusiumque ferit calidi qua parte cohaerent lutosus
Pulmones ventri, solvuntur frigore membra.360
Pelobates vero mortem miseratus amici per lutum incedens
Implet utramque manum luto quid iecit in hostem.
Frons ille misere faciesque perungitur atro
Os naresque caputque fimo dentesque comaeque,
Obstructisque oculis stabat quasi lumine cassus. 365
Deinde caput quassans dentemque in dente fatigans
Et rabie demens saxum circumspicit ingens,
Iustus agro positus medio qui forte iacebat,
Vim bovis ingenti tollendus robere, limes
(Resque fide maior, sed vires fecerat ira).370
Corripit hoc totoque innixus robore torquet,
Pelobatemque genu graviter percussit, utramque
Infringens tibiam. Tanto mutilatus ab ictu
Decidit, et terram moribundo vertice pulsat.
Talia Crausagides aegre perpessus in ipsum 375 caudium speci< >
Incurrit, ventremque gravi transverberat hasta. referens
Apparet medius transfixo pectore iuncus,
Crassaque sanguineis funduntur viscera ripis.
Ast ubi Sitophagus tanto discrimine pugnam edens panem vel
Produci vidit, dextro pede claudus in altam 380frumentum
Saltavit fossam, vitamque latendo tuetur,
Praesentemque petit sanandi vulneris artem.
Troxartae valida Physignathus ictus ab hasta
Insilit in stagnum, nec vulnere mortuus illo
Evadit, quem cum Troxartes flumine vidit 385
Vix respirantem traiectaque membra moventem,
Ut neque defunctum nec posses dicere vivum,
Irruit, et penitus proprio iugulasset in amne
Si non Prasaeus iunco iaculatus acuto porri colorem referens
Obstiterat, scutoque gravem defenderat ictum. 390
Ast inter omnes unus supereminit omnes,
Egregius iuvenis, Meridarpax nomine dictus, raptor particularum
Filius audacis fortissimus Artepibuli. pani insidians
Terribili similis Marte sive eminus hasta
Sive manu pugnare potens, qui solus et unus 395
Per densas armorum acies, per tela, per hostes
Rumperet impavidus. Furit acer, ubique viamque
Praemunuit latam ferro stragesque superbus
Edidit innumeras et fortia corpora letho
Dimittit, primoque suo stans agmine celsus 400
Elatusque humeris spumanti iactitat ore
Ranarum sese morti genus omne daturum
Funditus. Et certa res dicta secuta fuisset
(Nam multum dextram multum pollebat et armis),
Ni pater ipse deum caelo despexerat alto 405
Ranarum miserans, quarum tot vidit acervos,
Tot tibias, tot fracta ducum fortissima bello
Bracchia, tot validas dextras. Tum terque quaterque
Concutiens illustre caput sic orsus ab ore est:
“Caelicolae, quanto mea mens stupefacta timore 410
Miratur! Quantas Meridarpax littore turbas
Excitat, et quanto consumit funere ranas!
Ergo citi Martem mittamus, itemque Minervam,
Qui pugna arcebunt belloque manere vetabunt
Longius, ingenti quamvis se robore tollat.” 415
Iupiter haec, cui Mars:“O rex hominumque deumque,
Nec Martis violenta manus nec dextra Minervae
A ranis poterit tantam depellere pestem.
Aut omnis caelo descendat turba deorum
Auxiliumque ferat, vel tu, pater optime, telum 420
Excute quo magna domuisti caede rebelles
Titanas, solidaeque moves fundamina terrae,
Quo sceleris paenas petis, Enceladumque ligasti,
Diraque vastorum fregisti terga Gigantum.”
Dixit, et aetherea iaculum Saturnius arce425
Vibravit rutilum, tum magno murmure caeli
Intonuit fremitque, altum tremefecit Olympum.
Deinde aliud summo telum Iovis aethere fulmen
Terribile involvens torsit, volat illud, et omnes
Terruit extemplo mures ranasque fugavit.430
Muribus haud placuit laetam componere pacem,
Nec vindicta satis est. Nova bella lacessunt,
Rursus in arma ruunt, rursus fera proelia tentant.
Totaque ranarum stirps extirpata fuisset
Ni pater ipse deum cladis miseratus iniquae435
Auxiliatores summo misisset Olympo.
Ecce repente aderant curvis obliqua petentes
Unguibus octopodes, dura quasi cortice pelle
Queis geminum caput est, lati, tergoque gerentes
Incudes, blassi, torti, rutilique colore 440
Ostrino, manibus nervosi, a pectore summo
Lustrantes, nodis et praeduro osse rigentes,
Non pertrectandi manibus, quos nomine vulgos
Appellat cancros. Hi duro muribus ore
Abscidere manus misere caudasque pedesque, 445
Nec scutum prohibere valet nec lancea morsus.
Quos ubi vidissent animis cecidere minusque
Insultant mures, nec sustinuere ruentes,
Praecipitesque fuga sibi quaesivere salutem.
Iamque sub occasum stat sol declivus, et uno 450
Quod caepere die bellum finitur eodem.

Finis
Haec lusi scholaris