Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

ACTUS V
ULYSSES

Telemache, rebus vosque par fidum meis,
Voces facessat, opera cum poscit manus.
Nunc manibus opus est, et animis. multi, scio,
Sed arma iussu cuncta Telemachus meo
Subduxit, ut vix pugio maneat procis. 1610
Clausi tenentur, parietes solido fugam
Saxo rigentes obstruunt. Portas serae
Cohibent, et omnes undique occlusae fores,
Ut nemo iam me vivus invito exeat.
Plagis tenetur praeda dispositis mea, 1615
Quas nulla tam proterva perrumpat fera.
Eumaee, tu iam limen occlusum tene,
Qua pateat hortus. tuque postici vias
Serva, Philaeti. Nostra sit custodia
Conclavis aditus iste, qua tritum est iter. 1620
Primum sagittis desuper missis procos
Figemus. Iste tympanum pulset foris,
Ne clamor aedes penetret, aut urbem excitet.
Vobis canorum lituus ubi signum dabit,
Foribus revulsis irruite iuncto impetu.1625
Clausos, inermes, saucios dabimus neci.
Minerva tantis faveat incoeptis precor.

ULYSSES, PISANDER, EURYMACHUS, PROCERUM TURBA, POLYBUS, CTESIPPUS, LIOCRITUS, AGELAUS, AMPHINOMUS, PHEMIUS, TELEMACHUS, MEDON

Illi dum ascendunt, interim personat intus symphonia.

<UL.> Quae modo sagitta manibus emissa est meis, 
Innocua fuit ac ludicra. Sed aliam paro
Metam ferire, nemo quam prius attigit.1630
Apollo tantum faveat, et dextram regat.

Sagittam emittit.

PIS. Heu triste facinus! Quis, malum, es tu qui viros
Arcu impetendo perdis in convivio?
An sic iocari libuit? Actutum tibi
Parata mors est. Principem nempe omnium 1635
Iuventum necasti, quotquot haec parit insula.
Proinde mox te vultures escam ferent. 
UL. Non me putastis improbi Troia canes
Esse rediturum, quod diu nostram domum
Vexastis, et me coniugem vivo meam 1640
Optastis, ancillisque violenter meis
Stupra intulistis, totque Telemachum dolis
Petiistis? Haec distrahere voluistis bona,
Sceptrumque stirpi rapere tentastis meae?
Non vis deum, relligio, non hominum pudor 1645
Fraenare potuit, non mei reditus timor?
Impune tot abitura sperastis mala?
Proinde vobis merita pernities adest.
EURY. Si certe Ulysses ipse rediisti domum,
Haec vera fateor cuncta, quae memoras, procos 1650
Patrasse scelera. Sed caput scelerum iacet
Antinous. Illi namque bibituro tua
Iugulum sagitta fixit. Haud sociam tori
Tam concupivit ille, quam regnum ambiit.
Is fraude primum traxit huc unus procos. 1655
Sit unus ille quaeso tam paenae satis.
Patriae pater, tu parce tot procerum gregi,
Florique tanto, parce nobilibus tuis,
Et parce patribus. Pectoris tanti virum
Et hoc decebit statuere dolori modum, 1660
Et posse mentis regere commotae impetum.
Eat ad triumphos gloria haec ingens tuos.
En tibi viritim quicquid hic dapibus datum est
Pensabimus, numique praegrandem insuper
Bim conferemus. tu statue pretium malis. 1665
UL. Eurymache, non si quisque contulerit bona
Quae sunt paterna, quaeque erunt unquam sua,
A strage nostras temperem vestra manus.
Hostine tu constituis irato modum?
Ecquem ira teneat nostra violati tori 1670
Regnique rabies? Iam furere par est magis.
Si posset una caede saturari dolor,
Nullam petisset. Utque tot iuvenes cadant,
Non iste numerus scelera tot penset tamen.
Unum iuvat, quod nemo vitabit malum. 1675
PROC. Eheu perimus.         
POLY.   Aliquis effringat fores.
AMPH. Eheu tenemur, exitum claudunt serae.
LIOC. Mensas sagittis obiicite.
PROC.     Transfigimur.
Arma, arma, cives. arma quis miseris dabit?
AGE. Licetne iam iam pauca morituro eloqui? 1680
UL. Telemache, liceat. Ne gradere praeceps, dolor,
Substite paulum, temporis superest satis.
Nox una thalamos ista firmabit meos.
AGE. Dux magne Danaum, quae tibi laus haec erit
Iuvenes inermes flebili letho dare? 1685
En istar ovium, caula quas tenet, a lupis
Laniamur. At nos tela capiamus simul.
Pugnando liceat cadere, mors saltem viris
Honesta veniat. More iam pecudum, inclyta
Morimur iuventus. Nil ego pro me loquor, 1690
Pectore sagitta fixus, et morti imminens.
Quin perage facinus, perage, crudelis, tuum,
Quod nulla taceat, nulla posteritas probet,
Quod esse credat cuncta posteritas tuum,
Nocturne semper miles, et fraudum artifex. 1695
UL. Agelae, quae laus alta sperari a malis,
Quam quae expetendis profluere paenis solet?
Omnis necandi iusta latronem via est,
Bec honesta vitae convenit mors improbae.
PROC. Eheu perimus, occidimus, eheu malum! 1700
AMPH. Praeclare Ulysse, quaeso sis aequus mihi.
Quis me patrati sceleris, aut stupri arguat?
Quin author aliis multa ne facerent fui,
Quos arcus omnes pene transfixit tuus. 
Memoria Nisi quaeso tibi subeat patris, 1705
Meritique nostri nuper, atque animi tui
In me benigni. Siste vindictae impetum.
Hos moriar inter nullus culpae reus?
Nullumne recte praemium meritis erit?
UL. Utcunque multi, Amphinome, te sceleris putem 1710
Esse innocentem, non mihi probabis tamen
Optasse reditum te meum, ut votis putem
Nec ambiisse coniugem toties meam.
Tu carpere uvas vite voluisti mea,
Tu liberos uxore voluisti mea 1715
Tibi procreare, socia tibi placuit mea.
Proinde morere, Amphinome, nec enim te decet
In morte socios deserere. morere, improbe.
PROC. Eheu perimus, occidimus, eheu malum!
PHEM. Oro miserere, dux Cephalenum, mei. 1720
Certe dolebit pectori posthac tuo,
Promiscua si clade cantorem auferas.
Quem sine magistro docuit omnigenos deus
Accanere cantus, diisque ducibusque inclytis.
Tu parce sacris, ut tibi tanquam deo 1725
Cantare possim. Telemachus etiam tibi
Narrabit, ut me nullius mensae indigum
Coegerint tot canere nolentem proci.
TEL. Magnanime genitor, contine quaeso manus.
Haud vulnerare Phemium certe decet, 1730
Nec enim Medonta, cui puer charus fui,
Nisi forsan ille iam miser fixus iacet.
MED. Ego vivo, domine. perge misereri precor.
Trepidus sub ista sede delitui hactenus.
tu reprime patrem, quaeso, ne mortem inferat. 1735
UL. Confidite, viri, quando Telemacho meo
Sic placuit. Aat vos filio acceptam date
Uterque vitam, ut cuncta posteritas sciat
Bonos manere gratiam, paenam malos. 
Sed iam sagittis, Telemache, satis est datum, 1740
Tandem irruamus.
TEL.   Tympanum interea strepat,                                   
Et ipse litui signa promissi dabo. 

Signo dato descendunt, et postico conclave ingrediuntur, remque gladiis comminus gerunt, ingenti cum tumultu, et strepente tympano, ut decorum inserviatur.  Peracta caede, fores stragemque pandunt,  iacentibus transfixisque procis,  et ora manusque sanguine respersis, eversa ac cruentata mensa. Gladiisque sanguine stillantibus, Melanthium vinctum educunt.

UL. Sator deorum Iuppiter et hominum parens,
Et tu, Minerva, vosque caelicolum cohors,
Vestras ad aras victimae crebrae cadent, 1745
Quod ultus hostes regna iam videam mea.
Sic ille ducat, quisquis alienam viro
Vivente sociam tentat. O spectaculum!
O nuptialis thalamus! O sponsi inclyti!
Iuvat videre sanguine aspersas dapes 1750
Sanie fluentes aspicere mensas iuvat.
At te, Melanthi, dira quae rabies tulit,
Quae ingratitudo tanta vesanum impulit,
Ut tot in herilem scelera susciperes domum?
An ista letho simplici penses mala? 1755
Morine satis est? Hunc tibi, custos harae,
Trado cruciandum. Labra naresque improbo
Auresque trunca, membraque immanis viri
Epulanda canibus proiice, et pellem ossibus
Revelle nudis. Denique hanc sontem egerat 1760
Animam, per omnes tortus irarum vias.
At tu, Philaeti, duodecim ancillas, proci
Quas inquinarunt, ad trabem suspendito.
Euryclea monitu seposuit omnes meo.
Mollem subinde Phemius pulset lyram, 1765
Novamque simulet tota laetitiam domus,
Ne minima caedis suspitio in urbem exeat.
Nos inferamus, iam meis thalamis, gradum.

MEDON, PHEMIUS

<MED.> Quam pene Stygii vidimus regni domos,
Terpiada Phemi, quam prope abfuimus nece 1770
Uterque tristi! Cythara tibi, pietas mihi,
Uterque vitam Telemachus almam dedit.
Pares periculum, pares fecit salus.
Si steterit animus, lingua si fundat sonum,
Si non imago caedis in vultu tibi 1775
Haerentis illum pectoris sacrum tui    
Gelido calorem penitus extinxit metu,
Iam quaeso carmen prome, cultum, nobile,
Altaeque testem mentis, et gratae simul.

HYMNUS PHEMII

Quo Musa, quo me, diva, rapis tui 1780
Plenum furoris? Quid meditor novi?
Nil ecce iam mortale canto,
Nil humili populare plectro.

Quos in recessus, quod trahor in nemus?
Qua voce Phoebum, quibus fidibus canam 1785
Herbisque Phoebum praepotentem
Et cythera iaculoque clarum?

Plutonis aulam quam prope videram,
Et nigra torvae regna Proserpinae,
Ni Phoebus instantes sagittas 1790
Dulichii repulisset arcus!

Latoe salve, Mercurialium
Custos virorum. dic age nobilem
Testudo cantum, grata mensis,
Grata deis superis et imis. 1795

Tu sistis amnes, tu cohibes feras,
Tu saxa flectis. te duce, Cerberum
Demulsit Orpheus, et tremendo
Eurydicen revocavit Orco.

Duod spiro, totum muneris est tui 1800
Tu nomen ingens, tu mihi spiritum
Das entheum. per te salutor
Argolicae fidicen Thaliae.

MED. Illustre, Phemi, carmen, et dulcis lyra!
Sed en puellas efferunt suspendio, 1805
Levemus oculos tam gravi spectaculo.

Exeunt in aulam.

PHILAETIUS, MELANTHO

Philaetius cum duobus famulis Melanthonem collo revinctam laqueo effert.

<PHIL.> At te, Melantho, decuit hanc cladem prius
Cavisse, nec te scelere, nec castam domum
Maculasse probro. clausa iam veniae est via,
Et sera veniunt vota, cum premit ultio. 1810
Tu prima scelere, paena te primam manet.
Gradu sequentur undecim reliquae suo.
MEL. Brevis, Philaeti, quaeso praestetur mora,
Dum misera luctum satio, dum fatum ultimis
Durum querelis onero.
PHIL. Misereri tui 1815
Utinam liceret! Quod licet, detur mora
Tempusque lachrymis. Minuitur fletu malum.
MEL. O morte peius pessimi lethi genus!
Infamis animam laqueus elidet meam?
An hoc monile misit Eurymachus mihi? 1820
Hic nuptialis nodus? O formae malum!
Et o iuventus caeca! Proh Venus impudens,
Et tu, Cupido saeve! Vos tantam mihi
Cladem intulistis. Quid tamen vos execror?
Mea me libido, me furor meus impulit. 1825
Sua quemque perdunt vitia, moresque improbi.
Ut umbra corpus, paena comitatur scelus.
En quid Melantho, Eurymache, tibi pendit tua?
Eheu Melantho. Eurymache, tibi pendet tua.
Servate zonam, virgines. nemo semel 1830
Reparet solutam, nemo pensabit malum.
Nobis, puellae, stare proh quanti solet
Brevis voluptas, misera, detestabilis?
Non stat libido quo semel coepit loco,
Sed incitata, proruit praeceps Venus, 1835
Semperque crescit.
Phil. Non habet finem dolor.
Abrumpe questus.
MEL.         Parva tam restat mora,
Animae supremam lingua dum vocem efferat.
Animula, quae mox dulcis invises loca,
Pallidula, tremula, nudula? Haud posthac dabis 1840
Ut ante ludos, vagula, petulans, blandula
Non veste molli gesties, non tu dapes
Gustabis ore, dulce non vinum bibes.
Furtiva nullus oscula Eurymachus dabit,
Non cythera somnum ducet, ad strepitum lyrae 1845
Non laeta salies. Hospes aeternum vale,
comesque fida.
PHILNullus est flendi modus.
Abripite, sors haec et alias manet undecim.

EURYCLEA, PENELOPE

<EUR.> Regina, gaude semper, ac mecum veni,
Tuis ut oculis inclytum videas virum, 1850
Quem tibi tot annos aspicere votum fuit.
Rediit Ulysses post tot errores domum,
Domina, profecto vir tuus venit domum.
PEN. Quis te repente reddidit stolidam deus,
Euryclea nutrix, cum prius saperes tamen? 1855
Difficle stultum facere de sano valent,
Idemque sanum facere de stulto solent.
Tibi laesa mens est. Quid animum luctu meum
Ista memorando affligis? E dulci insuper
Somno excitasti. Blandior nunquam meis 1860
Obrepsit oculis, tempore ex illo, meus
Quo Troiam Ulysses abiit. Impune altera
Nunquam tulisset famula, sed veniam tibi
Senecta, pariter et fides nota impetrant.
EUR. Nec, domina, te iam fallo, nec laedo lubens, 1865
Sed vera narro. Vir rediit inquam tuus.
Et hospes ipse est, quem putes minime omnium.
Telemachus ipse iam diu novit patrem,
Prudensque tacuit hactenus, donec malos
Omnes simul mactasset in caena procos, 1870
Qui iam per aulam mortui passim iacent.
PEN. Inde ista nosti?
EUR. Telemachus author mihi est.
PEN.Telemachus unde?
EUR. Fortis adiuvit patrem.
PEN. Hos aliquis intus forsan afflixit deus,
Nostri misertus. Sed mihi, nutrix, age 1875
Iam quaeso narra (mitte nunc eia iocos)
Rediitne Ulysses? Gratus est certe mihi
Quam dicis hospes, non tamen credo virum,
Ithaca iacere quem procul miserum reor.
EUR. Ah cur maritum semper extinctum putas? 1880
At ille vivit, et sua regnat domo,
Coramque iam mox aderit, ubi dextram abluit.
Atque ecce, signum iam tibi certum dabo.
Iussu lavarem cum pedes illi tuo,
Manibus cicatrix nota tractata est meis, 1885
Ex vulnere apri quam tulit quondam genu.
Maestamque demens inter ac laetam simul,
Lachrymansque dixi, “tu quidem rex es meus,
Dominusque Ulysses, ista te prodit nota.”
At ille dextra fortiter iugulum premens, 1890
Propriusque adhaerens, “Euryclea, cur me paras
Disperdere?” inquit. “Uberibus olim tuis
Quem nutriisti, scelere iam perimes tuo?
Post tot labores ecce iam veni domum.
Me quando nosti, quaeso paulisper sile, 1895
Nec prodar ulli. Morte si valeam procos
Afficere, mecum semper habitabis domi.”
Et alia retulit multa, quae toties tibi,
Domina, indicassem, iureiurando meam
Nisi obligasset ille tam sancto fidem. 1900
PEN. Nec credere tibi valeo, nec non credere.
Ergone dulcem rursus aspiciam virum?
Videbo Ulyssem? Misera mens incredula est.
EUR. Si fallo, domina, perde me letho malo,
Me dedo morti, noxium macta caput. 1905
Laetare, domina, iamque post tantas moras
Explete vota mutui aspectus pia.
PEN. Eamus ergo, filium ut videam meum,
Ipsumque sane, quem meum dicis virum.
Sed, chara nutrix, artubus totis tremo, 1910
Et crucior animi, quo misera valeam modo
Virum intueri, si tamen vir sit meus.
Et ecce thalamo quis novus gressum intulit?

TELEMACHUS, PENELOPE, ULYSSES

Penelope aspectu Ulyssis obstupescit.

<TEL.> Nimis obstinata mater, atque iterum mea 
Nimis obstinata mater, a charo patre 1915
Cur stas seorsim? Quin virum amplexu petis?
Non uxor alia mente tam dura a viro
Absisteret eo, varia qui post tot mala,
Vicesimo anno rediit ad patrios lares.
Mens est profecto durior saxo tibi. 1920
PEN. Attonita, fili, mens mihi subito stupet,  
Ut nec queam suspicere, nec verbum eloqui.
Si tamen Ulysses rediit hic vere meus,
Arcana praestent indicia nobis fidem.
UL. Crudelis, an tu desines tandem viro 1925
Post tanta demum spatia remeanti domum 
Difficilis esse? Sicne venientem excipis?
Ergone ferro iam procos stravi, ut procum
Agerem maritus? Pone duritiem viro,
Quae praeter omnes semper innata est tibi. 1930
PEN. Ignoscere quidem, quisquis es, debes mihi. 
Nec despicere, nec suspicere par est statim.
Praepropera saepe foeminis nocuit fides,
Et castitati saepe tenduntur plagae,
Quas praevidere mente non molli decet. 1935
Nec displicere debet hoc, si quae virum
Haud iam per annos bis decem vidi meum,
Totque insularum restiti procerum gregi,
Ithacaeque pubi, non statim credam hospiti.
Aliqua proinde solvat hunc nodum nota, 1940
Quae lateat omnes, et virum verum arguat.
UL. Prudenter, atque ut decuit uxorem inclytam
Ulyssis. Et ne longa nos teneat mora,
Quid lectus ille, quem mea posui manu, 
Quemque expolivi, purpura atque auro illitum, 1945
eboreque pictum, nemo quem mortalium
Aspexit oculis, nos quidem praeter duos,
Thalamique vigilem foribus ancillam Actorim?
An lectus ille stat suo firmus loco?
Parumne produnt ista, Penelope, virum? 1950
PEN. Dulcissime vir, heu quando venisti domum?
Quae lenta patrio fata te profugum solo,
Quae maria tot nimbosa, qui casus vagum
Egere duri? Teneo longo tempore
Petita votis ora? Post multos mihi 1955
Annos remissum, teneo Penelope virum?
Utrumne votum visa decipiunt meum,
An vera video? Teneo Penelope virum?
Ignosce, quod te non statim ac vidi statim
Demens amavi. Misera pertimui dolos. 1960
Agnosco Ulyssem. Iam tibi mentem trucem
Uni remitto, tu meam pectus domas.
TEL. Dulcem libenter naufragi ut terram premunt,
Quibus unda miseram fregit et ventus ratem,
Uterque sic iam gaudet aspectu invicem, 1965
Hic, restitutam quod sibi uxorem inclytam,
Haec, quod maritum post tot aerumnas videt.
UL. Praeclara coniux, ecquis est flendi modus?
Ecquis loquendi? Laetitia gestit levis,
Ingens stupescit, seque non capiens silet. 1970
Libido certe nostra diis clades fuit.
Quibus stupori iam tamen credo sumus,
Ut mutua spe limen hoc aevi ultimum
Attigimus, utque pene spectamur senes.
Sed multa mensae, multa servuntur toro. 1975
Et nos procorum gravior a patribus manet
Procella, non dum navis ad portum appulit.
Remedia nos, Telemache, meditemur malo.

CHORUS

Longos Dulichii ter ducis ambias
Errores pelago, ter quoque Nestoris 1980
Annos praetereas, nec tamen uspiam
Constanti invenias Penelopae parem.
Tam perrara avis est foemina castior.
Ast error minimus. Qui nimius tamen
Atque aetas brevior quam Paridis fuit, 1985
Infames Helenae quot similes dabit?
Tam vulgata avis est foemina turpior.
Ecce una misere coniuge pro bona
Effusus iuvenum nobilis est cruor.
Ecce una misere coniuge pro mala 1990
Arserunt Phrygii maenia Pergami.
Ergo si noceat seu mala seu bona,
Nos utroque deus liberet a malo.
   Vivet Penelopes post sua funera
Ingens perpetuo gloria nomine, 1995
Excedetque senis tempora Nestoris,
Pluresque invenias Penelopae pares.
Tam vulgata avis est foemina castior.
Sancte iam videas vivere foeminas,
Aetasque absimiles nostra Helenae tulit, 2000
Quae quondam Paridi rapta Phrygi fuit.
Tam perrara avis est foemina turpior.
Extinxit rabies Dulichii ducis,
Non uxor iuvenes optima nobiles,
Nec tam forma Helenae quam Paridis furor 2005
Antiquum Priami diruit Ilium.
Ergo si noceat nec bona nec mala,
Nos utroque Deus quaeso beet bono.

EPILOGUS

Tter magne belli scriptor et tuba Troici,
Dolor et voluptas Macedonum regi inclyto, 2010
Lisque alta septem de tua gente urbibus,
Ut obstupescant posteri, tantum tibi
Studii fuisse tot aliis famam dare,
Celasse tamen et patriam et nomen tuum.
Qui quid sit aequum, quid secus, fasque et nefas, 2015
Socrate vel ipso pene vidisti altius.
   Benignitati gratias agimus tuae,
Domui struendae cuncta quae nobis dedit,
Lignumque, caementumque, lapidesque optimos.
Si conveniret nostra materiae tuae 2020
Structura, facile quemlibet linguae malae
Arceret imbrem, sartaque et tecta undique.
Quae iam fatiscit. Nam quis aeterno seni
Par esse poterit? Quisve Maeonidae induat
Senecae cothurnum? Non opis nostrae fuit, 2025
Non illa mens, non animus, hanc tantam choro
Tentare laudem. Propterea iambi pedes
Novo docuimus reperesuperbos gradu,
Solitumque fastum ponere, et turgentia
Proiicere verba. Nam tibi, Seneca, ordinem 2030
Quis aut secundum speret, aut quis tertium?
Quem pone, longo effoeta posteritas gradu
Subsequimur, inflexoque veneramur genu.
   Sed quicquid istud fuerit, obtulimus quidem
Unius animal noctis, et vitae brevis, 2035
Candore freti, sponte qui nostro solet
Occurrere gregi. Iamque Dulichio duci
Domum reverso, iamque Penelopae manus
Vestras rogarem scenico plaudi sono,
Nisi castitatis alia laus vivae altior 2040
Plausum avocaret. Ithaca nam quantum Angliae
Honore cedit, regibus quantum proci,
Quantumque taedis praestat, et casto licet,
Sed coniugali, vera virginitas, toro,
Annisque longae bis decem vitae tenor, 2045
Elisa tanto nostra Penelopen gradu
Post se relinquit. Qua nihil melius viget
Immenso in orbe, cui nihil Titan videt
Simile, aut secundum. Nil magis miraculum
Puella pollens opibus et regno inclyto, 2050
Praestans iuventae dulcis et formae bono,
Ambita regum precibus et votis ducum,
Stipata procerum gregibus et luxu aulico,
Aeterna virgo ut perstet, ipsa intactior
Sorore Phaebi? Perstitit virgo tamen, 2055
Nimis obstinata. Vesta cui cedat locum
Charitesque summum, et praepotens armis dea.
Cuius sub umbra, pacis et vitae otio
Perfruimur alto. Iamque quod ludos simul
Spectatis, illa fecit, et faciat diu 2060
Precamur omnes. Hoc dolet tantum ac pudet,
Tam celsae Homerum deese virtuti, licet
Homerus illam quis satis digne efferat?
Huic vos Elisae, quem decet, plausum date.

Finis