Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

ACTUS IV
ULYSSES solus

Quo raperis, anime? Siste ne propera dolor.
Iam tempus aderit ira quo, rupto obice 1180
Torrentis instar, gurgite ruet spumeo,
Stragemque dabit horrenda, quo meritas proci
Paenas rependent, quoque semesam domum
Sanguine reponent. Non levi stabunt dapes.
Praegestit animus latera transfixos humi 1185
Videre stratos. Aspicere mensas libet
Tabo fluentes, aspicere pateras libet
Cerebro madentes. Spem tibi hanc intus fove.
Hostem iuvat ridere. Quanto plus iuvat
Mactare? Non est suavius spectaculum 1190
Hoste interempto. Tu meas vires alis,
Vindicta dulcis, nulla te melior dea est.
Te propter unam, sufficio tantis malis.

TELEMACHUS, ULYSSES, EUMAEUS, MELANTHIUS, PHILAETIUS, MELANTHO

Omnes in hac scena in transitu Ulyssem alloquuntur, et e conclavi in aulam exeunt.

<TEL.> Miserande genitor, usque quo patiens erit
Uterque nostrum? Summe quem finem deus 1195
Statuis laborum? Tela subtraxi procis
Prout monebas, ecquid ulterius mones?
UL. Nihil, nisi ut, Telemache, perdures malo.
Fortunam ab aliis disce, virtutem a patre.
Tu me capillo videris tractum licet, 1200
Humique raptum pedibus, at perfer tamen,
Animumque cohibe. Saeva commiseratio est
Miserando patrem perdere. Sed aufer gradum,
Telemache, ne quis colloquia nostra hauriat.
Aurita domus est, et paries oculos habet. 1205
EUM. Salve, hospes. Ecquid habitus es iam mollius,
An more solito te malis onerant proci?
UL. Dii contumelias vindicent tandem graves,
Quas imprudenter regiae domui inferunt,
Eumaee, quasque patior assidue minas. 1210    
EUM. O rem pudendam semper! Ut molles proci
Dormire cupiunt fortis in lecto viri!
Quibus eveniret saepe quod cervae solet,
Leonis antro quae sibi nidum struit,
Foetumque ponit, at superveniens leo, 1215
Antrumque repetens vesperi, et matrem rapit
Prolemque misere, sic herus si iam meus
Domum rediret, quam daret stragem procis!
MEL. At tu rogando regiam infestas adhuc?
Nondum exiisti? Num libet nostras manus 1220
Gustare? Mensas i pete aliorum miser.
Venturi Ulyssis fabulam, i, narra foris,
Quem merita rapuit iam diu superum ultio.
PHIL. Miserande, quis te gravior insequitur deus?
Par esse regi corpore videris mihi. 1225
Salve precor, manumque coniunge hospitem.
Non hospis unquam gratior venit mihi.
Inique semper Iuppiter, nec enim est deus
Te peior alter. Non enim divum pater
Misereris hominum stirpe genitorum tua. 1230
Et iam memoria me quidem chari subit
Acerba domini, pariter et lachymae genas,
Huiusmodi qui forsan indutus sago
Urbes oberrat barbaras, rerum margus,
Miserabilis, inops, si quidem vivit tamen. 1235
Sin obiit, o me sydere infausto fatum!
O dulcem Ulyssem, laeta qui sub me boum
Arbitria voluit esse! Quos spreto deum
Timore vastat impudens iuvenum cohors,
Absente domino, remque dividere apparant 1240
Caeso paternam iuvene. Quod dirum, precor,
Ipsis redundet in capita potius nefas.
Proinde saepe arripere constitui fugam,
Spes aliqua reditus semper iniecit moram.
UL. Non tu, Philaeti, similis ignavo mihi 1245
Videris esse, sapere iamdudum scio.
Proinde dextra testis haec mihi sit tua,
Dextra hospitalis, sicque me superi iuvent,
Ut dominus huc, praesente te, veniet tuus,
Et molietur tam brevi stragem procis. 1250
PHIL. Id praestet utinam Iuppiter! Scires meas
Non esse tali frigidas opera manus,
Nec tot rogasse vota nequicquam deos.
MEL. Mendice, non tu desines quovis mihi
Occurrere loco, per domum discurrere, 1255
Aspicere famulas? Quin foribus exis, senex,
Oculosque nostros allevas fastidio?
Rediturum Ulyssem, scilicet, nobis refers.
Praeclare vates, tu domo prius exeas.
Is cum redierit, tu simul redeas comes. 1260
UL. Non te, Melantho, potius Eurymachum sinu
Pudeat fovere? Principum o miserae vices!
Quot proditores saepe nutritis domi?
Quam rara servi est, quamque non firmo pede
Vix intrat unquam regium limen, fides? 1265
Sed ecce foribus ipsa Penelope exiit.

PENELOPE, EURYMACHUS, TELEMACHUS, ANTINOUS, PISANDER, EURYDAMAS, POLYBUS, EURYADES, CTESIPPUS, LIOCRITUS, AGELAUS, AMPHINOMUS, ULYSSES

<PEN.> Molesta iuvenum turba, quos tanti est mihi
Nostra moram traxisse tam longam domo,
Quam iam per annos quatuor pene integros
Noctes diesque epulando vexastis male, 1270
Nullamque factis fingere aliam pessimis
Causam potestis, quam mei studium tori.
Ergo agite tandem, quisquis e vobis, proci,
Hunc tendere arcum valeat, et positam eminus 1275
Metam sagitta feriat, hunc uxor statim
Sequi maritum, et regiis opibus virum
Statui beatum reddere, relicta hac domo,
Cuius memoria dulcis haud unquam mihi,
Ubicunque vivam, ne vel in somno excidet. 1280
EURY. Regina, clarae lumen ac decus insulae,
Non haec videri mirares debet tibi,
Excedere domo si prius nolint proci,
Quam retulit aliquis praemium tantae morae.
Mansisse turpe est tam diu, et vacuus domum 1285
Redire. sed enim tota si formam tuam
Aspiceret istam Graecia, actutum nova
Impleret aulam quanta nobilium cohors!
PEN. Eurymache, formam Iuppiter nostram abstulit
Quaecunque fuerit illa, cum primum meus
Peteret Ulysses classe non fausta Ilium. 1290
Qui dextera me, iam profecturus, tenens,
“O chara coniux,” inquit, “haud Danai, puto,
Omnes redibunt, nempe pugnaces viros,
Et bellicosos esse Troianos ferunt.
Meque an reducat nescio, an perimat deus. 1295
Proinde curae sint tibi cuncta haec domi.
Geminum parentem quo soles studio fove.
At unigenito tenera quamprimum meo
Pubescet aetas, nube cui libuit viro.”
Sic ille. Iamque dicta praeriit dies, 1300
Proinde pharetram pariter atque arcum viri
Proferte, famuli, grande certamen procis.

Eumaeus ac Philaetius, arcum pharetramque portantes, ex eorum aspectu lachrymantur.

ANT. Stulti, quid animum lachrymis vestris hera
Turbatis? Ecquid sponte lugentem nimis
Libet incitare? Non satis per se virum 1305
Luget peremptum? Sistite hunc fletum, aut foris
Plorate, stolidi. Vetera iam fletis mala?
TEL. Heu me, profecto mens mihi sana excidit.
En chara genitrix apparat taedas novas,
Domum hanc relinquet, et tamen ludo ac iocor, 1310
Animoque laetor, nec rigant lachrymae genas.
Verum agite, iuvenes, incipite tandem, proci,
Certamen arcus. Praemium coniux erit,
Cui nulla pene terra producit parem.
Vos nostis ipsi, laude quid matrem efferam? 1315
Sed et ipse prius experiar hunc arcum patris.
Quem si reflectam, nemo mihi matrem auferet.
O me impotentem! sed mihi nondum puto
Crevisse vires. Vos quibus robur viget
Tentate. quanta palma victoriam manet! 1320

Proci arcum erperiuntur, sed omnes frustra.

ANT. Ergo agite, socii, tuque dextrorsum incipe,
Pisander.
PIS.     Heu me, quis deus tam ferreum
Lunabit arcum, nemo quem mortalium
Curvabit unquam?
ANT. Quae tibi vox excidit,
Pisander? Ergo quia tibi robur deest, 1325
Hunc nemo flectet? At aliquis te fortior
Sinuabit. Agedum, capiat Eurydamas locum.
EURY. Quis iste membris torpor insedit meis?
Haud ipse tendam.
ANT.Quid novi hoc monstri putem?
Tu, Polybe, tenta.
POL. Qui malus flecti nequit 1330
Frangatur arcus.
ANT.Tentet Euryades.
EUR.  Locum
Accipiat alter, nam mihi vires labant.
ANT Ctesippe.
CTESNec Ctesippus huic par est malo.
ANT. Liocrite, experire.
LEIO. Quis nobis deus
Aut fascinator tantulum invidet decus? 1335
ANT. Ut flectat arcum nemo! Figendi scopum
Quae spes relicta est? Pergat Agelaus tamen.
AG. Dispereat arcus iste cum pharetra, precor,
Dedecore qui me, quique vos tanto afficit.
ANT. Agite iuvenitus Elate, Liode, inclyte 1340
Eurynome, Demoptoleme, et Amphimedon, proci.
Quid hoc sit? hanc, Amphinome, tu labem elue.
AMPH. Quis eluit nos Oceanus? Equidem mori 
Minus esse, quam spedecidere tanta, reor.
ANT. Eurymache, iam te meque sors manet ultima. 1345
EUR. Quanquam ista me iactura connubii movet
(quem non moveret?), cum tamen tot foeminas
Producat Ithaca nobiles, non tam dolet
Resista, quam quod tanta, tot iuvenum cohors, 1350
Viribus Ulyssi tam sumus longe impares.
Delebit istam nulla posteritas notam.
ANT. Eurymache, secus est. Ecce iam, memini, diu
Est hic Dianae festus, et festo die
Quis tendere arcum speret, invita dea? 1355
Arcum proinde ponite libenter, proci.
Pingues Dianae victimas et Apollini
Mactemus, et cum prima lux referet diem,
Certamen animis mane repetatur novis.
UL. Magnanima procerum turma, cras vobis deus
Fortasse robur addet. interea mihi 1360
Arcum experiri liceat, et vires meas
Tentare, si quid pristini membris adhuc
Maneat vigoris, longus an labor hauserit.
ANT. Miser erro, quis te tantus instigat furor?
Parumne ducis, quod cubos una capis, 1365
Et nostra captas colloquia? Libuit quoque
Arcum experiri? Tu dapes ventri ingere.
PEN. Haud te decuit, Antinoe, Telemachi hospitem
Violare verbis, qui meam subiit domum.
An metuis, hic ne me sibi uxorem auferat, 1370
Si tendat arcum? Ne metue, nunquam auferet.
EURY. Non id veremur, diva, nec certe decet.
Illud timemus, iste ne si viribus
Incurvet arcum, quisque nos probris petat,
Et narret aliquis, “mollis o iuvenum globus! 1375
Quem non iuventus tanta, pubesque inclyta,
Inflectere arcum valuit, hunc hospes senex
Facile tetendit.” Iste nos angit metus.
PEN. Eurymache, non est ut mali, in populo bonam
Famam assequantur, quotquot alienam domum 1380
Epulando perdunt. Et tamen qui spernitur,
Se gloriatur regia stirpe editum,
Nec forma prohibet credere. Sed arcum date,
Hospes periclum faciat. Hoc illi decus
Apollo si praestiterit, ut fortem miser 1385
Intendat arcum, munus huic chlamydem optimam,
Iaculum, machaeram, calceos, vestes dabo,
Et ad paternos, cum volet, mittam lares.
TEL. Veneranda genetrix, nemo me iuvenum aptior
Arcum negare, cui lubet, vel cui dare. 1390
Quis enim prohibeat, si velim huc ferre hospiti?
Sed, chara, tu conscende iam thalamum tuum,
Curaeque tibi sint tela, famulaeque, et colus,
Et ista nobis mitte, praesertim mihi,
Huius potestas quem penes summa est domus. 1395

TELEMACHUS, ANTINOUS, ULYSSES, EURYMACHUS, PISANDER, AGELAUS

<TEL.> Eumaee, pharetram defer arcumque hospiti.
ANT. Subulce, quo tu vadis? Ignavo seni
Si trades arcum, te statim comedent canes.
UL. Si tam sonaret, Antinoe, belli tuba,
Mihique galea, gladius, et scutum forent. 1400
In fronte prima, maximos inter duces,
Pugnas cientem cerneres, nec me probro
Isto notares. Iurgio iam me petis,
Quod inter istos altius caput efferas.
At si rediret protinus Ulysses tibi, 1405
Quanquam patentes, quam forent arctae fores,
Fugam paranti! sic pedibus hinc subito rapi,
Quam veste malles aurea splendescere.
EUR. An impudenter obliqui pergis, miser?
Arcessere tibi grande festinas malum. 1410
Aut tibi gravatur ebrium vino caput,
Aut ista mens perpetua mendico seni
Inest, procaci semper ut lingua obstrepas.
Si nunc rediret ille quem memoras statim,
Unusque multos pellere auderet domo, 1415
Suis referret gaudium reditus breve.
TEL. Quin tradis arcum, Eumaee? Quid cessas? Age,
Aut te lapidibus obruam, quanquam minor,
Et rus remittam fustibus. Quod si procos.
Superare possem tam facile quam te, brevi, 1420
Nostra superbos pellerem audacter domo.

Traditur arcus Vlissi qui eum undique attractat, cornuaque inspicit, ne se absente a vermibus corrosa fuerint.

PIS. Mirator hic est, aut faber certe arcuum.
An ipse talem iam domi liquit sua?
An fabricari forte iam similem cupit?
Ut ecce manibus hinc et hinc arcum librat! 1425
AG. Utinam quidem rogando sic valeat miser,
Ut possit arcum flectere tamen strenuus.
AN. Disperdat aliquis improbum erronem deus.
Unde iste nobis venit? Atqui utinam prius
Alibi perisset, quam domum hanc tetigit gradu. 1430
Plus iam quietis esset, et rixae minus.
Quas erro nobis iam diu turbas dedit!
Dehinc voluptas nulla nos capiet dapum,
Quod iste nobis dedecus tantum intulit.
Sed eamus, et remedia curemus malo. 1435

Ulysses facile arcum tendit, nervumque pulsas resonantem, sagittamque impellit, procris obstupescentibus, aliisque alios respicientibus. Exeunt proci in conclave.

ULYSSES, EUMAEUS, PHILAETIUS, TELEMACHUS

<UL.> Arcum vides, Telemache, flectendo diu
Haud sum moratus, robur antiquum meis
Superest lacertis. Iamque nos tempus monet
His me duobus prodere, ut convenimus.
Eumaee, tuque praeposite gregibus boum, 1440
Dicamne vobis nescio, an sileam magis.
Hortatur animus eloqui, et certe eloquar.
Si nunc Ulyssem sisteret vobis deus,
Et morte cuperet afficere merita procos,
Viri velitis esse vos parti bene? 1445
Quid suadet animus?
EU. Iuppiter nobis pater
Tot supplicantum vota, tot firmet preces,
Ut ille redeat. Si deus reducem daret,
Scires profecto quid meae valent manus.
PHIL. unum deos precabor, ut vita prius 1450
Quam migro, dominum liceat his oculis mihi
Videre dulcem. quo semel viso statim
Mori iuvaret.
UL. Ecce iam veni domum,
Vicesimum anno post tot aerumnas graves
Patriam reversus. Utque res constet magis, 1455
Fidem cicatrix faciat haec vobis, genu
Quam nostis olim iuvenis ex apro tuli.
Manum admovete.
TEL. Tollite moram credere.
Ipse ex Minerva tum quidem novi patrem,
Eumaee, primum cum tuam peteret domum. 1460
EU. Patriumne tandem, domine, tetigisti solum?
Tandemne rediisti, domine charissime?
Herumne video? Liceat aspectu tuo
Oculos meos saturare, liceat iam sinum
Implere lachrymis.
PHIL Magne regnator deum, 1465
Iam fateor esse, fateor in coelo deos,
Postquam iste rediit. da tuam dextram osculer, 
Sine colla premere. Verba quae iam sint satis?
Eheu, domine, tamdemne venisti domum?
UL. Fidissimum par, flentibus nobis, iubar 1470
Sol condat undis, iamque pugnandi dies,
Non lachrimandi postulat vestras manus.
Perimere nobis si deus dederit procos,
Coniugia vobis, et domum, et fundos dabo,
Sociique posthac eritis, et fratres mihi. 1475
Silentium caeptique praestetur fides.
Et en procorum tota processit cohors,
At nos seorsim tecta repetamus gradu.

ANTINOUS, AMPHINOMUS, <PHILAETIUS,> THEOCLYMENUS, MELANTHIUS

<ANT.> Quod saepe frustra facinus exorsi sumus,
Id iam necesse est perficere nobis, proci. 1480
Quicquid iubet necessitas, sceleri eximas.
Quanta videtis labe respersi sumus.
En, abluamus sanguine hanc infamiam.
Aliqua inferamus arte Telemacho necem,
Caput petamus. Quo quidem salvo, boni 1485
Speremus aliquid? Mente iam valida sapit,
Populumque vereor ne brevi in nos concitet.
Proin vel in agro, vel domi mortem oppetat.
Nos distrahamus quicquid hic superest opum,
Matrique dotem tribuat is, cui nupserit. 1490
Sin ista vobis displicet sententia,
Hostemque potius vivere velitis, quid hic
Moramur ultra? Quisque quin caepto abstinet,
Aliamque tandem quaerit uxorem sibi?
AMPH. Antinoe, non haec ratio mihi caedis placet. 1495
Extinguere grave est regiam stirpem scelus,
Quod saepe facinus numen avertit deum.
Namque ille quoties, maximo miraculo,
Nostros, periclo ereptus, effugit dolos?
Proinde nemo, me quidem vivo ac solum 1500
Spectante, saevas afferet iuveni manus.
Quoties Ulysses me pater genibus suis
Adhibuit olim, et parvulum pavit cibo?
ANT. Amphinome, nunquam mortuus bellum gerit.
AMPH. At causa belli mortuus diri fuit. 1505
Manes rebellant, et cinis furias habet.
ANT. Quisquamne sanus vivere inimicum volet?
AMPH. Periisse cupio, causa perimendi haud placet.
ANT. Omnis inimicum causa perdendi bona est.
AMPH. Posuisse potius odia nobis proderit. 1510
ANT. Eat ira pueris, odia perdurent viris.
Iucunditates odia mellitas habent.
Odisse dulce est.
AMPH.Saepe laus ingens tamen
Parcere inimico maximis ducibus fuit.
ANT. Inanis illa est saevaque misericordia. 1515
Qui parcit hosti, prodigus vitae suae est.
Mollire frustra tentat implacabilem
Trucemque semper, cui dolet, meminit, furit,
Iramque tristem tempori servat suo.
Semel hostis animum semper hostilem gerit, 1520
Semel inimicum semper inimicum puta.
Magna odia frangi forsan, haud flecti queunt.
AMPH. Iuvenilis ira proruit primo impetu,
Sed languet eadem facile, nec durat diu.
ANT. Amphinome, quaeso sit minor nobis pudor 1525
Nos inter, et quod ipsa res est, eloqui
Fas sit palam. Nos ille, nos illum odimus.
Utrinque metus, utrinque suspitio, minae,
Utrinque fraudes. Multa perpetravimus
Graviora, quam quae ferre vel quisque queat 1530
Inulta, nedum fortis ac vafri patris
Germana proles Telemachus. ergo obruat
Ruina flammas. per scelus tutum est iter
Sceleri, nocetque saepe nequitiae modus.
Ubi magna venia noxa transivit modum, 1535
Nec paenitendi nec remittendi est locus,
Utrumque timidi est velle. Telemachum dolor
Nos incitare debet admissi pudor.
Reum esse grandes in odium stimulos habet.
Quin istud ipsum quod nimis saevum putas, 1540
Fortasse nobis ipse Telemachus parat.
Aequissimum est inferre, cum timeas, malum.
Proinde vires antequam firmet suas,
Prematur ultro, ne quiscentes premat.
Et hinc, et illinc, facinus in medio loco 1545
Positum occupanti est. aut pati aut facere improbe
Quoties necesse est, ne patere, facias scelus.
THEO. Miseri, quis animos abstulit vobis deus?
Heu quanta noctis proximae cerno mala!
Quanta subituri! parietes tabo fluunt, 1550
Madent cruore tigna, laxatus specu
Immugit Erebus, gemuit ex imo solum,
Et ambulantum turba complevit domum.
Idola bustis eruta fores obsident,
Ululantque manes, atra nox condit diem. 1555
Heu fugite, miseri, fugite tam vastum malum.
ANT. Hunc pulset aliquis. Quis Theoclymeno furor
Abripuit animum? vade, vel mittam foras.
I vaticanum filiis narra tuis.
Similia sunt haec omnibis, quae iam refers. 1560
THEO. Non te rogavi, Antinoe, mihi comites viae
Praestare, cum sint et pedes ambo mihi,
Oculique et aures, mensque praesertim dolo
Haud inquinata. Ducibus his ibo foras
Libenter. Ecce rabidus atque ira furens 1565
Rediit Ulysses, rediit, et dicta omnia
Et facta vidit. Caena vobis ultima
Instruitur. Eheu, quanta strages ingruit?
Quam cerno cladem? Nemo quam vestrum queat
Bitare, quotquot scelera patrastis domi 1570
Absente domino. Dicta firmabit fides.

Exit in urbem.

ANT. Valeat propheta stultus. at, socii, statim
Epulas paremus, et quidem tanto magis
Indulgeamus dapibus, et vino optimo
Has diluamus noctis horrendae minas. 1575
Caenam, Melanthi, quaeso magnificam pares,
Ut hunc refellat laetitia vatem nova.
MEL. At ipse vobis suadeo, proceres, nisi  
Vel exulare vel mori, et tantis lubet
Nonis carerere semper, ineatur cito 1580
Omnis necandi cauta Telemachum via,
In cuius obitu vestra consistit salus.
Ne forsan ille milites cogat Pylo,
Ephyramve mittat, inde praevertens petat
Venena, quae mox misceat vestris cibis. 1585

CHORUS

Cuncta in peius collapsa ruunt.
Generi humano lux posterior
Est deterior semper, eritque.
Herbane solitos effoeta negat
Succos? An vis frugibus illa 1590
Eruit, olim quae pavit aevos?
An sua perdit quemque libido?
Quae nunc profert corpora tellus?
Quo vis patrum, priscaque virtus,
Natis abiit? Nusquam Alcides, 1595
Nusquam Theseus socium inveniat.
Quis iam antiquo robore praestat?
Nec iam fortes fortibus extant.
Ecce columbas genuere aquilae.
Nostra iuventus turpiter omnis 1600
Arcus Ulyssis substitit impar,
Quem tamen olim flexere patres.
Dura parentum protulit aetas
Iuvenes molles, moxque daturos
Orbi sobolem magis imbellem. 1605

Perge ad Actum V