Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

ACTUS III
PENELOPE, EURYCLEA, AUTONOE, EURYNOME, HIPPODAMIA

<PEN.>Euryclea, miror filius modo quod meus,
Aetatis eius, et sua certe domo,
Suumque pariter hospitem, caedi tamen 750
Pertulerit. utinam, Phoebe, percussor tuo
Percussus arcu per latus utrumque occubet.
EURY. Si nostra quicquam vota proficerent, hera,
Nullus procorum crastinum aspiceret diem.
AUT. Regina, capta nil puto gravius domo 755
Pateremur. Hostes, non procos, iuvenes agunt.
PEN. Inimica cunctis mens scio, Autonoe, subest.
Sed inter omnes Antinous unus mihi
Pesti videtur similis, aut morti magis.
Qui cum benigne caeteri stipem darent, 760
Solus scabellum pauperi inflixit grave.
EURY. Utinam procorum tota sic abeat cohors,
Ut hospes aula verberibus Irum expulit.
PEN. Manebit illos peior, Eurynome, exitus,
Mihi vera vates si Theoclymenus canit. 765
Telemachus hodie sternuit crebro mihi,
Et nescio quid animus expectat boni.
Mox aderit hospes, quem meo tot de viro
Narrare solitum retulit Eumaeus mihi.
Sed agite, nostras dum tenent operae manus, 770
Dulci aliquae cantu tempus atque animos levet.
Cantoris ecce Phemii carmen canta,
Quod castitati nuper is sacrum edidit.

<CARMEN>

Nec tincta vestis murice, nec coma
Flavens, nec aurum, nec lapis Indicus, 775
Nec tam ulla pingit gratia foeminam,
Quam pulchra pulchro pectore castitas.
Frustra Cupido sollicitat domum,
Cui semper astat tam bona ianitrix.

O fons et almae norma propaginis, 780
Et sancta lecti regula, castitas!
Tu belluis nos unica dividis,
Formae satelles nobilis et comes.
Quod quisque prolem legitimam videt
Certamque stipem, muneris est tui. 785

Tu sola duras gloria faeminis,
Caelumque praestans evehis ad deas
Deformitas quas casta magis decet,
Quam forma turpi saucia crimine.
Tum gemma pulchro convenit annulo, 790
Cum pura vultu mens niveo micat.

Vl. Ut semper aures afficere canties solet,
Ubi dulce carmen convenit symphoniae!
Cantoris hymnum Phemii suavem scias.
Sed hospes en cubiculo gressum intulit. 795

PENELOPE, ULYSSES, EURYCLEA

<PEN.> Sellam ecqua deferet atque pulvillum hospiti?
Istum capesse quaeso paulisper locum,
Tuumque primo nomen et gentis tuae
Effare, et urbis, quoque sis natus patrre.
UL. Regina, gentis candidum sydus tuae, 800
Excelsa cuius gloria ad caelum undique
Exaggeratur, regis instar maximi
Superisque chari, qui deum sancte colens,
Multisque late ac fortibus dominans viris,
Dat iura populo iustus ac mitis suo. 805
Cui terra fruges, arbores fructum ferunt,
Et pecora pariunt, praebet et pisces mare,
Et pace degit populus, et facili iugo.
Proinde miseri nomen et patriam viri,
In tam beata quaeso ne quaeras domo, 810
Maiore pectus ne meum luctu graves
Bona reputanti vetera, queis miser excidi.
Nec in aliena me decet flentem domo,
Maestumque semper esse, ne famulae tuae,
Tuqe ipsa, fletus increpes forsan meos, 815
Lachrymasque credas fluere prae vino mihi.
PEN. Miserande, nescis ipsa quot crutior malis.
Foelicitatem perdidit nostram deus,
Ex quo maritus Ilium petiit meus.
Is si rediret, et suam regeret domum, 820
Meamque vitam, clarior multo forem.
Iam tristiorem morte vitam transigo.
Nam quot Zachinthum, quotque Dulichium insulas,
Samumque, et Ithacam nobiles habitant viri,
Tot ambientes irruunt in me proci, 825
Taedasque flagitant, et meam vastant domum.
Quos misera tali distuli fraude hactenus.
“Generosa,” dixi, “turma, quandoquidem meus
Obiit Ulysses, quaeso paulisper moram
Praestate, vestis caeptae dum manibus meis 830
Texatur haec funerea Laertae seni,
Cum Parca rapiet, fila ne pereant mihi
Iam praeparata, neve mihi detur probro,
Placuit iuvenibus ratio. quaeque interdiu  835
Telam parabat, nocte solvebat manus,
Texens, retexens. Iamque tribus annis bene
Omnes latebam. Famula tandem prodidit,
Et irruentes nocte deprendunt dolum,
Minisque cogunt perficere telam proci. 840
Effugere quos iam nulla mihi restat via.
Proinde manibus regimen emisi meis,
Nec ulla tanti cura me regni capit.
Sed maesta charum defluo semper virum.
Urgentque thalamos et fidem nostram proci. 845
Icarius ipse me quidem viduo pater
Discedere toro cogit, et tantas moras
Increpat. Et aegre filius iam fert opes
Pessum ire, vir iam factus, et domui satis
Aptus regendae. Qui, precor superos, avum 850
Aetate vincat, aequet ingenio patrem.
Sed fare, quaeso, nomen et gentem tuam.
Haud te creatum silice, vel quercu putem.
UL. Regina, coniux clara Dulichii ducis,
Non tu rogare desines stirpem meam? 855
Afficere cur me teque vis luctu novo?
Nam vir quot annos abfuit patria tuus,
Tot ego per urbes exul erravi exteras.
Sed nosse miseri si libet genus, eloquar.
Mihi terra patria est Creta, Deucalion pater, 860
Minoe genitus. frater Idomeneus fuit
Cretensium rex. nomen est Aethon meum.
Videre Ulyssem contigit primum mihi,
Cum classe pelago peteret undoso Ilium,
Quem forte venti magna vis Cretae appulit. 865
Fratremque quaerens, hospitem dixit suum
Veteremque amicum. Forte lux decima extitit,
Ex quo ille versus solverat Troiam rates.
[roinde fratris hospitem feci meum,
Domumque fesso praebui, ac mensae dapes, 870
Tunicamque et ensem munus abeunti dedi.
PEN. Nunc, hospes, adeo experiar, an certe meum
Tua maritum exceperis vere domo.
Quis habitus illi vestis atque oris fuit?
Sociique quales?
UL.Temporis tractu obruta, 875
Regina, longo quaeris, et languet senum
Memoria. nam bis iam decimus annus mihi
Effluxit, ex quo patriam liquit meam.
Sed vestis illi purpurea, memnini, fuit,
Anterius auro picta, quam circumdedit 880
Et limbus ingens aureus. miro aemulam
Fulgore soli docta materiae manus
Certabat opifex. Foeminae praenobiles
Molli stupebant veste, et artificis manu.
Ast ipse lato pectore, ac modicis stetit 885
Erectus humeris, ore laetitiam gerens.
Lingua disertus, voce grandiloquus fuit,
Dolique dictus esse fraudumque artifex.
Gibbosus illi semper astabat comes,
Crispo capillo capitis, et vultu nigro, 890
Ulysse natu maior. Eurybatem suo
Dixere domino charus in primis fuit.
PEN. Agnosco veteres corporis chari notas,
Agnosco Ulyssem. Manibus a quondam meis
Depicta chlamys est. Proh genus Ledae impium! 895
Tu causa belli, tu meae cladis caput.
Vix ipsa tanti Troia cum Priamo fuit.
Quid illa cineres facta tam prodest mihi,
Si maneo qualis ante, si semper meus
Vir est carendus? Diruta sit aliis, tamen 900
Mihi restat uni Troia. Da veniam precor,
Argolica tellus, utilius etiam mihi
Iam Troia staret. Scirem ubi pugnas daret,
Et mea querela iuncta cum multis foret.
UL. Regina, quaeso ne gravis fletus tibi 905
Corrumpat oculos. Vir tuus forsan valet,
Ithacamque forsan et domum repetet brevi.
PEN. Certe puella quae profecturo fui,
Anus videbor facta redeunti statim.
Sed nulla miserae spes mihi reditus manet, 910
Graviusque solito nuptiis inhiant proci.
Arcum proinde effere iampridem viri
Est animus, ut qui flectat et fixum scopum
Feriat sagitta, me sibi uxorem auferat.
O dura lux, et semper infamis mihi, 915
Hanc qua relinquam coniugis tanti domum!
UL. Regina, perge profer in medium procis
Certamen arcus, nemo quem iuvenum prius
Intendet, ipse quam tuus Ulysses domum
Redibit, aut hac arce praeceps deferar. 920
PEN. Id fiat, hospes, credo, quia vix uspiam
Inflectet arcum nulla tam fortem manus.
Sed, hospes, utinam redeat. Afficerem bonis
Quae te beatum facere de misero queant.
At huic laventur, Euryclea, fessi pedes, 925
Paretur illi lectus, et vestes novae.
Hospite mariti gratior an hospes mihi est?
EURY. Multi quidem miserabiles saepe huc, hera,
Venere, sed enim nemo qui saperet magis,
Aut dominum Ulyssem voce, pedibus, corpore, 930
Aui plus referet.
ULSic, domina, cuncti ferunt,
Quicunque nos aspicere potuere uspiam.
PEN. Si iam ille, nutrix, viveret, credo miser
Iam talis esset. et quidem talis mihi
Placeret ille, det modo reducem deus. 935
Sed ecce thalami limen Amphinomus subit.

AMPHINOMUS, PENELOPE

<AMPH.> Regina, generis grande foeminei decus,
Ecquando votis exitum nostris dabis?
Miseratio animum subeat aliquando tuum,
Abrumpe quaeso damna tam longae morae. 940
PEN. Statuenda quae res, Amphinome, semel est, diu
Deliberanda est. Sat cito, si sat bene.
Non praevidentem saepe voti paenitet.
AMPH. Parumne tibi tam longa prospexit dies?
PEN. Dilata saepe profuit multis dies. 945
AMPH. Coniugia fatum regere, non ratio solet.
PEN. Fatalis illa stultitia semper fuit.
AMPH. Quisquamne amorem regere consilio valet?
PEN. Qui non amorem sequitur erronem ducem.
AMPH. At ille nostris praeferat thalamis facem. 950
PEN. Fax illa saepe praebet in praeceps viam.
AMPH. Sapere et amare vix, puto, superis datum est.
PEN. Tanto cavendum est hominibus magis hoc malum. 
AMPH. Levimen animi dulce cur credis malum?
PEN. Quoties venenum melle sub dulci latet? 955
AMPH. Formam iuventae singuli carpunt dies.
PEN. At castitatis fama perpetuo viret.
AMPH. Magis bene est cuicunque cum socio est bene.
PEN. Minus male est, cuicunque sibi soli est male.
AMPH. Ah cur inanem, domina, tibi fingis metum? 960
Intacta forsan horreat virgo virum,
Experta cupiat. Quae semel nupsit bene
Nubat secundum, quia semel nupsit bene.
At enim marito quae semel nupsit malo,
Nubat secundum, nubat ut tandem bono. 965
Sed vidua semper properet ad thalamos novos.
PEN. Amphinome, nobis alia mens animo sedet.
Nam quae marito nupsit aliquando bono
Metuat secundum, ne viro nubat malo.
At quae protervo nupsit infaelix viro 970
Fugiat secundum, quia semel nupsit malo.
Sic vidua thalamis semper abstineat novis.
AMPH. Ingens bonorum vis maritorum, tibi
Eemat timorem. Summus eligere est labor,
Et copia tuum tanta delectum impedit. 975
PEN. Nunquam malorum numerus exiguus fuit.
AMPH. Cur ipsa primi vinculum accusas tori?
PEN. Parumne me tam longa defendit fides?
AMPH. An ista pietas, cui reservata est viro?
Quem praestitisse mutuam credas fidem? 980
Malefida semper militia custos fuit
Thalami iugalis. Militem astringas toro?
Quoties amore blandiens dominae suae 
Narravit, uxor quam foret sibi rustica,
Quae sola lanas esse non sineret rudes? 985
PEN. Nunquam secutus castra, castrensem fidem
Damnabis? Atqui cum tot egregios duces
Captiva nimis abstulerit in dominas Venus,
Quae fama Ulyssem, quaeve suspitio meum
Perstrinxit unquam levior? Insonti notam 990
Aspergere cupis? An tuo semper pede
Metiris alios? Utque ita foret (quae fere
Libido vestra est) urbium domitor, sibi
Permittat aliquid, quod neque uxorem nimis,
Neque dominam respicere prudentem decet. 995
Lex alia regii, alia privati est tori.
Nec enim severas coniugem fas est viro 
Statuere leges, arctior quam castitas,
fides maior, quam virum semper decet.
AMPH. At nemo debet tam diu extincto fidem. 1000
Qui iam ut rediret, quid aliud referat domum,
Inane praeter nomen, et larvam meram,
Rugasque, canitiemque, seniumque, et situm?
PEN. Utinam rediret larva, pannisque obsitus,
Annisque fractus. Larva quas turbas daret! 1005
Illo recepto nil foret miserum mihi,
Amplexu Ulyssis emori gratum foret.
Cui tota nunquam Graecia aequalem tulit
Virtute, fama, robore, ingenio, fide,
Splendore, lingua, genere, consilio, manu, 1010
Almaeque pacis, pariter ac belli artibus.
Puella sapiens nobilem semper virum,
Fortem, sagacem, gloria clarum expetat.
Pudica coniux splendet his radiis viri.
AMPH. Inflecte quaeso pectus, et duram hanc tibi 1015
Aliquando mentem vota tot iuvenum exuant.
Nec petere nos, nec quicquid hoc ingens erit
Forsan referre, penitus indigni sumus.
Miserere amantum. Non ita, excelsae licet,
Sordere debet tanta nobilitas tibi. 1020
Nullumne gignit Ithaca, Dulichium, aut Samos,
Nullum Zacinthus, totque vicinae insulae,
Quem coniugalis gloria thalami bees?
Semperne vigiles tela lassabit manus?
Semperne viduo frigida iacebis toro? 1025
Diesne tardos ire, noctesque integras
Queri iuvabit semper? Id cineres leves,
Manesque tam curare defunctos putas?
Vidua, per annos bis decem, expectas virum?
Non tu maritum sola flevisti tuum, 1030
Non sola amasti. Troia non unum abstulit.
Planxere charos et aliae dominae viros
Quos sive belli seu furor pelagi abstulit.
Sed eum dolorem longa iam minuit dies,
Novique thalami. Troia iam vetus est malum. 1035
Ne tibi animum, regina, commoveat, precor,
Si videor importunus et vehemens tibi.
Ignosce quaeso amore si pecco tui.
Amore qui peccavit, est pene innocens.
PEN. Ut semper aures verberant eadem meas, 1040
Radice quercum ruere quae possent sua!
Nec spes quietis ulla melioris manet,
Proinde finem facere decrevi malo.
Generose iuvenis, hunc mihi laborem ultimum
Concede, tantum exigua praestetur mora. 1045
Promitto facilem. tempus expecta breve,
Idemque nostro nomine rogabis procos.
Iam iam maritum, quem deus dederit, sequar

Exeunt in regiam.

ULYSSES solus

Ah fida coniux, dulce Penelopes decus,
Qui te dolores gratia torquent mea! 1050
Philomela nidum non ita ablatum pia,
Charumve turtur comparem amissum gemit.
Nisi mihi ocelli ferrei plane forent,
Lachrymas dedissem lacrhymis, quas iam tamen
Nequeo tenere, fonte quin pleno ruant. 1055
Quin prodo me? Quin misereor tantum tui
Meique? Metuam tam bonae uxoris fidem?
Non ipsa tam me Troia, non res bellicae
Ithacaeque sceptrum, non genus ductum a Iove,
Quam casta coniux posteris clarum dabit. 1060
Sed unde venit ista mollities mihi?
Scylla at Charybdis dira, Siculique horridum
Cyclopis antrum, totque tibi subeant mala.
Saxumque fibris indue, ac ferrum triplex.
Obdura, Ulysse, robur antiquum advoca, 1065
Animumque veterem, semper Atridae memor.
Monui, Agamemnon, meminero semper tui.
Cunctis habenda foeminis minima est fides.
Confide nulli, ne vel uxori tuae,
Si capitis agitur causa. Iam lateo bene, 1070
Me fando prodam. Iamque me hoc condam loco,
Facile hinc procorum facta speculabor mala.  

MELANTHO, EURYMACHUS, ULYSSES

Dulce aliquid ad lyram canit.

<MEL.> Eurymache, non te pudeat ancillae torum
Subire, tantam qua domo dominam petis?
EURY. Pulcherrima Melantho, quid effari queam? 1075
Nemo severam iuventibus legem ferat.
Nec rex nec amor herile patiantur iugum.
Equidem fateor ambire me dominam tuam.
Opulenta quippe vidua, sumptum praebeat
Vivente patre.Quam statim si ducerem, 1080
Sine te voluptas nulla mihi praeda foret.   
Dulcis Melantho, proprior accedit meae
Tua mollis aetas. Utque quod res est loquar,
Quis ferre posset taedium tantae morae?
MEL. Eurymache, sic est. domina Penelope sibi 1085
Dum nescioquam gloriam captat levem,
Quot illa noctes perdidit flendo bonas?
Momenta pulchi corporis spolium auferunt,
Fragilisque res est forma. Dum licet, utere.
Sit misera semper, quae sibi luctum creat. 1090
Sed obtinendi tandem alia vobis via
Iucunda voti est. pessime hic agitis procos.
EURY. Qui sic, Melantho?
MEL. Parca quia iuvenum cohors
Venistis, et quos Veneris haud tantum iuvat,
Quantum culinae cura. Munificas manus 1095
Diligimus, ipsos dona demulcent deos,
Iovique praestant. Arce cum Danae procos
Arceret alta, cum fores clausae undique,
In imbre venit Iuppiter tandem aureo,
Praedamque victor abstulit. Nulla aureo 1100
Resistet imbri; ferreas aurum trabes,
Nedum puellas, frangit, ac sternit solo.
EURY. At illa amori pectus inimicum gerit.
Credo sequetur, quem nimis plorat, virum.
MEL. Eurymache, cautam non feram mentem gerit. 1105
Quia valde amavit, quia misera flevit diu,
Ideo secundi spem dat ingentem viri.
Non illa amori pectus ostendit rude,
Sed molle potius, quae virum semper gemit.
Mihi crede, veteres sentiet flammae faces. 1110
Scintilla vivit aliqua de tanto rogo,
Quae cinere tecta, fomite ardebit novo.
Multum illa honori tribuit ac famae hactenus,
Et ipsa forsan turba iam voti mora est.
Sed hospes ecce quo latet miser angulo. 1115
Ut nostra, vereor, aura ne verba hauserit!
Tu quaeso celerem confer hinc alio gradum.
An hic cubabis nocte iam tota miser?
Tibi locus iste convenit? quin hinc abis?
Quin foribus exis? Ecquid auferri lubet? 1120
UL. Ah cur tam acerbo, domina, me dicto petis?
An tibi lacerna sordeo indutus mala?
Sors ista semper tristis erronum fuit.
At quaeso, cum sis prima famularum, mihi
Ne penitus omnem eripere laetitiam velis, 1125
Infensa ne sit forte Penelope tibi,
Aut ipse Ulysses veniat. Et spes est ahuc
Non nulla reditus. Utque iam longe occubet,
At talis illi filius superest tamen,
Quem nulla lateant facta famularum domi, 1130
Paenasque, vires cum dabit deus, exiget.
MEL. Obstrepere libuit? Quo tibi cerebrum excidit?
Non tu quiesces, erro, magnifica in domo?
Semperne coram garries, os impudens?
Hos victus animos Irus afflavit tibi, 1135
Hinc iam superbis. at vide, ne fortior
Exurgat Iro, qui tibi obscaeno caput
Cruore foedans, penitus exturbet domo.
UL. Canis impudica, cuncta Telemacho eloquar, 1140
Ut fuste caedat, teque membratim secet.

ULYSSES SOLUS

Ardescit ira pectus, exundat furor. 
Siccine per aulam distrahere famulas decet,                       
Stupris domum maculare, faedare omnia,
Rem devorare dapibus alienam improbis,
Miscere cuncta, struere Telemacho dolos, 1145
Appetere vitam, debitum genti meae
Eripere solium, afficere Penelopen probro,
Ipsamque pene rapere nolentem toro?
Sed enim sile, questusque secretae abditos
Serva ultioni. Qui tulit patiens mala, 1150
Referre poterit. Quod tegitur odium, nocet.
Manifesta perdit ira vidictae locum.

CHORUS

Uxor magni fida mariti,
Regina ducis sydusque Ithaci,
Tandem curis impone modum, 1155
Quas mora fecit longa mariti.
Et nos miseret, regina, tui,
Tuque aliquando miserere tui.
Famam taedis postpone levem.
Sat iam lachrymis fideique datum est. 1160
Obsidionem Troia per annos
Perpessa decem, victaque tandem est.
Tu Dardania fortior urbe,
Iam viginti dura per annos,
Vidui thalami damna tulisti, 1165
Invicta tamen, constansque viro.
Nil mortali dulcius unquam
Superi tribuunt uxore bona.
En uxorem, quam non dona,
Mon blanditiae, vota, precesque, 1170
Non Ithacensis tota iuventus,
Non bis denis annis viduus
Caelebsque torus, tramite recto
Flectere possunt. Ut foemineum
Pudeat probris onerare genus! 1175
Memo uxori talia praestat.
Vix Pelenopae praestat Ulysses,
Si iam aetherea vescitur aura.  

Perge ad Actum IV