Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

 

ACTUS II

Proci primum larvati alicunde prodeunt, saltantque in scena, deinde exeunt in conclave.

EUMAEUS, ULYSSES

EUM. Miserande, nostris credo praestiterat tibi 
Manisisse stabulis, et suum gregibus domi   410
Sedisse vigili, quam petere, quo iam petis,
Sed iussit huc te dominus adduci meus,
Herique monitis obsequi servum decet.
UL. Eumaee, et hospes chare, mendici gravem
Novi esse vitam, sed animum certe meum.     415
Cupido Ulyssis subiit adeundi domum.
Libet experiri, dapibus an tantis proci
Circumfluentes hospiti partem velint
Tribuere egeno. Nec quidem penitus domo
Inutilis ero. Nam coquere novi cibos,   420
Assare carnes, struere convivis focum,
Diffindere etiam ligna, vinum promere,
Et opera cuncta facere, quae servi infimi
Praestare domibus uspiam opulentis solent. 
EUM. Ah miseret, hospes. quidtuo capiti grave    425
Discrimen affers? An procos inter libet
Perire? Quorum fastus atque iniuriae,
Et contumeliae ferreum, credo, queant
Penetrare caelum, nec tui similes solent
Illi ministros alere. Sed iuvenes coma   430
Molli decoros, ora quibus dapibus nitent,
Vinoque, pulchra veste, cultura, otio. 
UL. Inopina surgit nulla mihi facies mali,
Et ista barbae dura canities meae
Graviora multo subiit, assuevi malis.    435
Celare ventrem nemo vesana potest
Fame incitatum. Cuius etiam gratia
In maria saevo milite armantur rates,
Et damna miseris inferunt mortalibus.

MELANTHIUS, ULYSSES, EUMAEUS

<MEL.> Ignavus en ut sequitur ignavum comes!   440
Similique gaudet similis! Eumaeus impudens,
Quo gurgitem hunc, tristemque mensarum omnium
Voraginem ipsam ducis, et vere infimum
Barathrum macelli? Liminibus humeros sibi
Detrivit iste pluribus, quadram aptior    445
Purgare lingua, quam quatere iaculum manu.
Quem si capellis praeficere vellem meis,
Plenam voraret spiritu mulctram unico.
Sed operi honesto noluit is sese dare,
Postquam erro caepit esse, sed maluit gravem    450
Implere ventrem, et pessimis uti artibus.
Quem si procorum coetui, Eumaee, ingeres,
Illi scabella turpe comminuent latus.

Ulyssem calce ferit.

UL. Ut uror intus! ut lubens terrae velim
Allidere caput! Sed patere fraenum, dolor.   455
MEL. Quid tacitus iste murmurat secum helluo?
EUM. Vos quaeso nymphae Naiades, vobis herus
Agnina Ulysses crura si quando obtulit
Haedosque pingues, hoc mihi votum unicum
Implete, redeat ille vir tandem, deus    460
Salvum reducat, ut tuam hanc audaciam
Reprimat, Melanthi, tuque mendicus cibum
Quaeras per urbes, interim capras tuas
Dum saeva perdat pestis, aut pastor malus.
MEL. Moriturus ecce verba quae garrit canis?  465
Quem procul ab Ithaca deveham aliquando rate,
Ut opere victum servus acquirat mihi.
Sic, Phaebe, iaculo Telemachus hodie tuo
Iaceat, vel aliquis tollat e medio procus,
Ut spes Ulyssi tota redeundi perit.   470

Exit in conclave.

EUM. Huic, hospes, homini lingua sic menti solet 
Praecurrere bonae, semper antiquum obtinet.
Ut prima monitis facta respondet, vides.
Sed ecce dulci personat strepitu domus,
Et hic procorum tota discumbit cohors.   475

Personat intus symphonia, et panditur conclave.

TELEMACHUS, ULYSSES, ANTINOUS, EUMAEUS, EURIMACHUS, AGELAUS, AMPHINOMUS, PHEMIUS

<TEL.> Eumaee, recte est quod seni comitem hospiti
Te praebuisti, dum meam peteret domum.
Panem canistro profer, et praebe cibum,
Et funde vinum. tuque convivas, pater,
Roga viritim. Non iuvat miserum pudor.
UL. Dii te beatum, Telemache, faciant virum,   480
Ditemque, et animo cuncta succedant tuo.
ANT. Cur hunc in aulam, Eumaee, duxisti hospitem?
Parumne multi iam gravant inopes domum,
Frugum helluones? Invides hi quod dapes
Edant heriles, tuque mendicum tamen   485
Hunc advocasti, ne quid hic reliqui foret?
EUM. Antinoe, vulgi non mihi mos. hospitem
Placet eligendi quis domo quenquam excipit,
Nisi forsan ille medicus, opifexve optimus,
Vatesve sit, cantorve, vel conviviis   490
Natus poeta. gratia certa valent
Isti per orbem, nemo mendicum vocat.
Sed praeter omnes, Antinoe, semper procos
Famulos Ulyssis meque praesertim increpas.
Sed domina vivat atque Telemachus precor,   495
Antinoe. Tanti vix tuas facio minas.
TEL. Eumaee, iustum pectoris cohibe impetum.
Mos iste semper durus Antinoi fuit
Certare verbis. nae mihi tu iam patrem,
Antinoe, praestas, meque amas nati loco,   500
Detrudere meum qui domo cupis hospitem.
Quod nemo faxit. si libet quicquam dare,
Noli vereri ne tibi succenseam,
Famulusve quisquam. sed animus certe tibi
Semper vorandi plura quam dandi fuit.   505
ANT. Telemache, fastum mentis indomitum doma,
Quam fando prodis. Quisque si tantum daret
Quantum ipse, tribus hac mensibus adesset domo.

Scabellum ostitans.

EUR. Suavem profecto Telemachus hominem attulit,
Et deligendi callet ille artem hospitis,   510
Ista famelicum qui domo erronem excipit,
Nec corpore habilem, nec operi satis utilem,
Sed inane terrae pondus, et natum gulae.
AGEL. Hunc ergo moneo, Siciliam nave auferat,
Dignumque referat venditi lucrum hospitis.   515

Interim mendicanti Ulyssi caeteri cibos dant.

TEL. Hic si quid agitur quod minus vobis placet,
Exite foribus, dedecus clarae domus
Auferte ab oculis, haec mihi ac matri vacet.
Haud ista domus est publica, hanc genitor mihi
Extruxit olim. Proprias tandem dapes   520
Comedite, vosque capiat aliquando pudor.
Sin placeat epulis perdere unius domum,
Perdite, deorum laesus atque hominum fidem
Clamabo, factis ut parem paenam exigant.
ANT. Unde iste nobis prodit orator novus?   525
Dii te quidem, Telemache, grandiloquum nimis
Fecere. Ne proinde te regem deus
Constituat Ithacae, sit licet genti tuae
Decus paternum.
TEL. Antinoe, num si quid loquar,
Stomacharis animo? vellem ego sane, deo   530
Tribuente, regnum. Num putas homini nefas
Regnare? Non est. Sed magis summum est decus
Regem esse, cunctis quippe qui semper praeest
Splendore, opibus, honore, magnifica domo.
Fortuna sed iam, cum genitor obiit meus,   535
Ithacae superbum, quo volet, solium ferat.
At huius ego rex et dominus ero regiae,
Rerumque earum quas mihi liquit pater.
EUM. Hoc in deorum, Telemache, manibus situm est,
Gestare sceptrum cui dabitur Ithacae inclytum.   540
Sed opes paternas nemo praeripiet tibi.
AGEL. Ut ergo tibi sit, Telemache, vacua haec domus,
Hortare matrem, nubat ut tandem viro.
TEL. Non ego, Agelae, per Iovem, et duros mei
Patris labores, sive iam periit miser   545
Sive procul errat, nuptias matris moror.
Quin illa nubat cui volet per me licet,
Dotemque praeter, dona quoque dabo maxima.
Equidem vereor ingerere nolenti virum,
Aut pellere domo, parvulum quae me edidit   550
Aluitque, metuo matris iratae minas.
UL. Praeclare domine, da precor stipe mihi.
Haud infimus enim, sed mihi longe optimus
Videris esse, regiam speciem gerens.
Proinde plus te caeteris par est dare,   555
Tuumque passim nomen ad caelum efferam.
Habui ipse quondam divitem certe domum,
Et mille servos, quaeque mortales solent
Facere beatos, multa possedi bona,
Eet saepe tenues stipe donavi hospites.   560
Sed cuncta misero qui dedit, deus abstulit.
ANT. Unde ista pestis, ac lues convivii?
Quis turbo, vel te quis male advexit deus?
Absiste mensa. Tu quidem es nimis impudens,
Audaxque mendicus. Dehinc istos roga,   565
Qui tam benigni, non suum, facile dabunt. 
UL. Ah domine, quae mens ista? Tu qui nil domo
Dabis aliena, quid dares quaeso tua?
ANT. Nunc ecce pulchre non puto exibis foras,
Garrire postquam libuit erroni improbo.   570

Scabellum iacit.

UL. Audite iuvenes quaeso Penelopes proci,
Quaecunque suadet animus. Haud illi dolet,
Pugnando qui pro coniuge et charis sibi
Natis domoque, vulnus accepit grave.
At ipse ventris vapulo causa mei,   575
Qui multa miseris hominibus damna intulit.
At si quis usquam pauperes curet deus,
Antinous ante nuptias mortem oppetat.
TEL. Egregia vero laus, et Antinoum decens,
Rapto misellum caedere scabello hospitem.   580
Animum quidem facinore satiasti tuum,
Antinoe? Cui si pugio foderet latus,
Tibi hic rogum pro nuptiis strueret pater.
Pueritia olim nostra finita est, proci,
Iam vir salutor. Recta nec fugiunt meam   585
Nec prava mentem. multa toleravi puer,
Viro abstinete. Sin meum ferro caput
Appetitis, agite. nam semel malim mori,
Quam tanta semper ferre quae patior mala.
AMPH. Antinoe, pudeat iniicere plagam hospiti.  590
Lustrare terras saepe dii specie hospitum,
Scelerumque tristes expetere paenas solent.
Fastum sequetur ultor a tergo deus.
At tu capesse quam libet sedem, miser,
Comede libenter, et foribus exi, aut sile,   595
Ne te per aedes aliquis hic iuvenum trahat,
Laceretque totum. Sint procul rixae undique.
Divine Phemi, quaeso iam carmen canas,
Quodcumque sanctus suggeret menti calor.

Interim tolluntur dapes.

PHEMIUS

Quem lyra sumam celebrare Graium?   600
Ecquid Atridas, Thetidisve prolem?
An vel Aiaces, similemve Marte
     Idomeneum?

Te canam, Teucer, neque te silebo,
Magne Tydide, melior parente.   605
Syderis ritu micat inter omnes
     Clarus Ulysses.

Cui locum fas est sapiente nostri 
Prole Laertae prius occupare?
Ille Troianas reseravit arces,   610
     Fata recludens.

Ille seu nigram subiit paludem,
Seu per externas procul erret urbes,
Dum capi fecit potuisse, solus
     Pergama cepit.   615

Coniugis castae miserande coniux,
Vivis? Ah vivas precor, et precabor.
En duces Graii rediere, sed tu
     Quando redibis?

IRUS, ULYSSES, ANTINOUS, EURYMACHUS, TELEMACHUS

Propter conclave rixantur.

<IRUS> Delire, non tu foribus exibis, senex?   620
Libetne pedibus extrahi? Nondum vides
Ut capite et oculis innuant? Te iam rapi
Trahique cupiunt, me facere tamen id pudet.
Sed quaeso properes, ne tibi litem crees,
Tuaeque nostras sentiant scapulae manus.   625
UL. Miser, nec aliquid facio nec dico mali.
Nec plura quamvis dentur invideo tibi,
Nec invidere te quidem decet alteri,
Nam tu videris esse mendicus quoque.
Utrique domus haec sufficere dives potest.   630
Sed provocare me puto nolis, senem
Licet imbecillum, ne mihi bilem excites, 
Ne pectus osque sanguine oppetum tibi
Reddam. quiesque cras erit maior mihi,
Nec enim deinceps te reversurum arbitror.   635
IRUS Quam gloriose garrit. en vetulae miser
Rubiginosae similis, et lingua impotens!
Cui, si libuerit, conteram pugnis caput, 
Malisque dentes ceu pigro excutiam sui.
Aggredere, ut omnes me proci qui sim sciant,   640
Spectentque quantum praestet adolescens seni.
ANT. Nuncquam ecce, socii, suavius spectaculum  
Deus obtulisset. Hospes atque Irus parant
Certare pugnis, quaeso spectemus simul.
Audite iuvenes, iste sit pugnae exitus.   645
Uter ecce victor fuerit, huic semper dehinc
Pingues licebit esse nobiscum dapes,
Nec habeat alium nostra mendicum domus.
EUR. Antinoe, nobis perplacet sententia.
UL. Clarissimi heroes, viro durum est seni   650
Cum iuvene pugnam conserere. sed en fames
Malesuada suadet, meque iam venter gravis,
Durus magister, cunctaque audendi artifex,
Male vapulare coget. At quaeso mihi
Iurate, proceres, nemimem vestrum improbo   655
Iro affuturum, meque caesurum manu.
TEL. Miserande, si te pectoris vigor aggredi
Hortetur Irum, neminem metue alterum.
Qui verberarit, vel quidem digito unico
Tetigerit, illi res erit cum pluribus.   660
Meum tuebor hospitem, Antinous quoque
Tuebitur, et Eurymachus, et reliqui proci.
EUR. Telemache, sic est, en fidem cuncti damus.
ANT. Quid? Ire, trepidas? An senem iuvenis times?
Magnifica posthac verba te pudeat loqui   665
Hunc si expavescas, membra torpentem gelu,
Senioque fractum. Quem statim nisi viceris,
Te regem ad Echetum, pessimum mortalium,
Procul hinc ab Ithaca nave curabo avehi,
Nares et aures qui tibi et labra amputet,   670
Et cruda canibus membra proiiciat tua.
UL. incertus haeret animus ignavo statim 
An impudentiam verberibus animam auferam,
Leviterve caedam. Sed placet leviter magis
Ferire, ne quis hic mihi succenseat.   675
EUR. En veste lacera quale crus miser extulit!
Et quale pectus!  Qquos lacertorum toros,
Humerosque quales! Fronte iam vereor sibi
Famelicus Irus grande contraxit malum.

Conserunt manus. pedibus Irum extrahit ridentibus procis.

UL. Primum duelli pignus hoc, Ire, accipe.   680
IRUS Ah parce tandem, sustine queso manus.
UL. Recumbe nunc hic, et dehinc arce canes.
Fac ne lacessas hospitem posthac probris,
Ne forsan aliquid peius obveniat tibi.
EUR. Dent, hospes, animo dii tuo quicquid lubet,   685
Nostra expulisti qui domus fastidium.
Virtutis eccum munus exiguum tuae.
ANT. Mendice, iam te laudo, iam stipem accipe.

Exeunt proci in conclave.

AMPHINOMUS, ULYSSES

Ulyssi libat, stipemque dat.

<AMPH.> Pater hospes, ecce, quisquis es, salve precor. 
Sstabiles deinceps dii tibi praestent opes,   690
Opprimere quem nunc omnibus certant modis.
UL. Amphinome, Niso patre te natum ferunt,
Prudente, memini, et optimae famae viro,
Nec enim videris ore dissimilis patri.
Adverte quaeso quid senex dicam. Omnium   695
Quaecunque spirant undique, aut serpunt humi,
nihil est miserius homine. Qui vita tamen
placida fruetur, dii modo faveant boni,
Rectamque pergant viribus mentem addere.
Sin premere contra cladibus miserum velint,   700
Laboriosam deget aetatem in malis.
Mens illa cunctis semper est mortalibus
Praebere qualem Iuppiter solet indies,
Et opes tenebit quisque quas superi dabunt.
En pauper ego nunc, fratribus quondam inclytis   705
Foelix videbar. Sed nimis fretus patre
Opibusque inique multa patravi miser.
Ius ergo fasque nemo spernendum putet.
Domo quod ista facere dicuntur proci,
Rem devorantes, coniugem optantes viri,   710
Quem non amicis, non diu proprio lare
Reor abfuturum, iam quoque is valde prope est.
Sed te reducat aliquis in patriam deus,
Ne cum redierit te sua offendat domo.
Deos precare, ne revertenti incidas.   715
Quem vereor inter et proco, sine sanguine
Et caede, nunquam causa transibit gravis.
AMPH. Ignosce, quod te non putem vatem, senex.
Tibi semper adsit vestis et vinum et dapes,
Donec redierit ille cum tanto metu.   720

Exit in conclave.

UL. Miserande iuvenis, triste nec fatum deus
Vitare nec te proprius patitur furor.
Sodalitas ut prava praeclaram indolem
Corrupit, involvetque funesto exitu!
Sequar, procisque semper astabo comes.   725
Lustrabo iuvenum scelera, scrutabor domum,
Et instar umbrae singulis adero locis.

CHORUS

Ecce iuventus nostra modestae
Priscas vitae solvit habenas.
Iam rupta iacent septa pudoris.   730
Pestis iuveni pessima luxus  
Pptima virtus caepit haberi.
Frugi esse pudet, clarae passim
Aere alieno cecidere domus.
Foeda libido, pictaque vestis,   735
Et gula regnant, cunctaque perdunt
Rapiuntque simul. Iam fuga culpae 
Animum prodit rustica segnem.
Studiosa ruit turba culinae,
Nitida nimium pelle decori.   740
Compti iuvenes cytharae ad strepitum
Ducere noctes magis assueti,
Quam ferre trucis fremitum litui.
Insula non haec artibus istis
Olim crevit, non sua talem   745
Ithaca ad Troiam misit Ulyssem,
Quem det reducem Iuppiter opto.

Perge ad Actum III