act1lat
Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio.  
 

ULYSSES REDUX
TRAGAEDIA NOVA
IN AEDE CHRISTI OXONIAE
PUBLICE ACADEMICIS RECITATA

OCTAVO IDUS FEBRUARII, 1591

ILLUSTRISSIMO VIRO DOMINO THOMAE SACKEVILO BUCKHURSTIAE BARONI, AUREAE PERISCELIDIS EQUITI, REGIAE MAIESTATI A CONSILIIS, ACADEMIAQUE OXONIENSIS CANCELLARIO OPTIMO ATQUE OPTATISSIMO, SALVE

AE ego rem plane ineptam facerem (nobilissime domine) et saltanti personae togam inducerem, si ad spectaculi te theatrilis patrocinium vocarem. Atqui te non voco, clarissime vir, neque sane res ista tam honorata advocatione opus habet. Eam ambiant ii, qui gloriae inserviunt, quique maiorem scriptis suis gratiam ac dignitatem se consequituros merito arbitrantur, quia tibi supplicant. at ego mea ista nihil esse intellego, quibus nec famam nec vitam tribui cupio. Legatur an secus, vivant an occidant, perinde mihi est; nihil istorum aut spero aut metuo. Nam cur ego nugis supercilium ac pondus conarer adiicere? Verum quia tu is est (honoratissime cancellarie) cui uni rerum nostrarum academicarum omnium constare debet ratiocinium, et multi sunt, qui versiones suas, interpretationes, lucubrationes, ingenia denique sua, indies tibi serio probabunt, ego qui nihil libentius quam nihil agere soleo, ludorum quoque nostrorum rationem tibi reddendam curavi. Abunde mihi erit, si prudentiae tuae non male videbimur feriati. Quo in genere literarum, quam nihil praestare possum, ipse facile sentio. sed cum praeclara res sit tragoedia, si artificem nacta esset, et turpe sit in tanta praestantissimorum ingeniorum varietate nemimem existere, qui et eam, et omnem politioris praesertim literaturae provinciam possit ornare, homines nostros, non abhorrentes quidem ab istis studiis, neque multum sane eis unquam deditos, tarditate mea excitare volui, et —

                                fungi vice cotis, acutum
reddere quae ferrum valet, exors ipsa secandi.

Atque hanc qualemcunque operam meam non ingratam tibi futuram eo magis speravi, quia tu adolescentiam tuam facultate ista non oblectasti solum, sed etiam nobilitasti. Quid enim ego de gravissima illa Thomae Sackvili, in Henrici Staffordi ducis Buckinghamiae tragaediam inductione, adeoque de tragaedia ipsa loquar? Vere hoc dicturus sum, nihil me unquam legisse nostra lingua scriptum tam magnificum ac plane heroicum, nihil tam cothurno atque ipsa aeternitate dignum. Quid quod decorum sequutus videar, si Ulyssem Ulyssi inscribam? In cuius etiam reditu exornando, ita multum tibi Ulysses ipse debet, ut non magis sine tua gratia, ad scenicum nobis apparatum comparandum, in theatrum hoc anno, quam sine regis Alcinoi benignitate in patriam venire unquam potuerit. Adeo ut ingratus plane sit, nisi te ab adventu suo, si non in Ithacam, certe in scenam, quamprimum salutaret. atqui ut quaedam picturae non nisi eminus et in umbra delectant, aut ut ipsi ludi scenici, cereorum potius quam solis fulgore illustrantur, ita vereor ne Ulysses hic meus, veste, voce, gestu, omnique aurium quasi taedarum fuco destitutus, ad meridianum veri iudicii fulgorem, acerrimamque oculorum lucem admotus, gratiam omnem amittat. Quare imprimis cavi, ne in hominum conspectum publice prodeat, utque tuo se tantum honori, paucisque aliis, tanquam sub opaco lumine, id est suo, privatim ostendat, ut non occultior in ipsa scena, quam in luce versetur. Atque alii quidem multi occasione ad te scribendi frequentius fruantur; ego hanc unam arripere possum, qua tibi observant iam erga te meam <pietatem>, ex animo testificer. Id enim et mihi, et omnibus nobis academicis religioni habendum esse arbitror, ut quem academiae nostrae Mecaenatem ac cancellarium omnes ascivimus, eum honore, officiis, amore, pietate, singuli prosequamur, et quantum literae nostrae valeant, posteritati illustrem tradamus, certe tradere studeamus. Deus optumus maximus amplitudinem tuam incolumem servet ac tueatur. Vale. Ex Aede Christi Oxoniae sexto Idus Maii 1592.

honori tuo addictissimus,
GUILIEMUS GAGERUS

NOBILISSIMAE AC DOCTISSIMAE HEROINAE, DOMINAE MARIAE PENBROCHIAE COMITISSAE, SALVE

IMIS inverecunde facio, illustrima domina, qui tibi, ne de facie, vix de nomine, cognitus, literis tamen meis celsitudinem tuam interpello. Sed pudorem meum sublevabit primum benignitas tua, quae ab omnibus qui Musas amant ita passim celebratur, ut me ad hanc audaciam, vel fama ipsa pertraxerit. Deinde amor quidam meus, quo, non solum laudatissimum nunquamque satis laudatum fratrem tuum Philippum Sidneium, vivum mortuumque prosecutus sum, sed totam etiam Sidneiorum gentem, semper colui, omnique honore dignissimam semper iudicavi. Postremo, factum meum excusabit doctissimus Casaeus tuus, qui partim sermones nuper de me tuos referendo, partim singularem animi tui candorem erga omnes praedicando, tandem pellexit, ut aliqua tibi honesta ratione innotescerem. Nulla autem via occurrebat honestior quam haec literaria, ac praesertim poetica, non quod ego aut poeta sim, aut haberi cupiam, (qui enim sperare id ausim?), sed quia intelligerem, nullo me tibi alio officio commendatiorem gratioremque venire unquam posse. Quo nomine et multum serenitati tuae debent poetae nostri, quorum ingenia ac facultatem tam impense foves, et tu longe optatissimam tibi mercedem reportabis, nempe gloriam, sine qua, quid tibi videri potest magnopere in vita expetendum? Nam aliarum tibi rerum omnium copia, abunde praesto est. gloriae, nec tibi, nec cuiquam hominum, satis unquam fuit. cuius quidem cupiditas, ut non nisi maximis animis, optimisque ingeniis innata est, ita nullo magis argumento declaratur, quam amore erga eos, quorum carminibus immortalitatem se nominis sui consecuturos arbitrantur. Nam cum optime faciant, optime etiam apud posteros audiere cupiunt. Quocirca Ulysses hic meus (quo nemo unquam poetis plus debuit) in cuius se potius clientelam recipiat, cum ab Ulysse ac cancellario nostro, illustrissimo Buckhurstio, discesserit, quam in tuam? Sed ut quaedam picturae non nisi opaco lumine probantur, aut ut ipsae vestes scenicae, nocturno magis taedarum splendore quam interdiu placent, ita vereor ne Ulysses meus, gestu, voce, omnique apparatu tragico, quasi lucernarum fuco destitutus, non modo praestantem ingenii iudiciique tui lucem, sed ne praecellentem oculorum tuorum pulchritudinisque tantae fulgorem sustinere valeat. Quare peto a te, nobilissima comitissa, ut Ulyssi, non in Ithacam, sed in scenam iam primum [venienti, tanquam altera Penelope saltem manum tuam exosculandam porrigere digneris, quod te praestituram plane confido. Pro qua tanta humanitate tua, quid ego tibi maius precari queam, quam ut aliquis Homerus exoriatur, cuius pulcherrimo poemate, pari cum Penelope gloria, aeternitati commenderis. Molliorem tibi fortunam opto, famam certe illustriorem optare non possum. Vale. Ex Aede Christi Oxoniae, sexto Idus Maii 1592.

                                                         Amplitudinis tuae studiossimus,
                                                         GUILIEMUS GAGERUS

THOMAE HOLLANDI THEOLOGHI DOMINI AC PROFESSORIS REGII COLLEGII EXONIENSIS RECTORIS, IN DOCTORIS GAGERI ULYSSEM REDUCEM HEXASTICHON

Ιncolumem Troia redisse πολύτροπον ἄνδρα
   Vidit, et agnovit filius, uxor, anus.
Luxuriosa cohors cecidit transfixa sagittis,
   Ancillas laqueo, te domat, Ire, manu.
Haec tua cum tragico cecinisset Musa cothurno, 5
   Plaudite. Ter vati nostra theatra dabant.

DEL SIGNORE ALBERICO GENTILE

Racchiuse in giro angusto,
I gran casi di Troiana, e gl’ alti danni
Stil de scrittore industre.
Pittor canoro illustre,
Tu accogli in poca scena i longi affanni 5
Del saggio Ulysse augusto.
Cede a te l’ altro in tanto,
Che cede opra di mano a dolce canto.

RICHARDUS EDES THEOLOGUS DOMINUS AEDISQUE CHRISTI PRAEBENDARIUS

Sic dedit erranti comitem se Pallas Ulyssi,
   Et reduci in patriam, per mala multa, ducem.
Ut qui materiam scribendi est nactus Ulyssem,
   Huic, non invita Pallade, Musa fluat.
Scilicet, hoc caeci cerebrum illustravit Homeri, 5
   Quod Pallas vivam praetulit ipsa facem.
Nec tamen in magno se sic effudit Homero,
   Nolit ut ad tragicos illa venire modos.
Scce suum Pallas semper comitatur Ulyssem,
   Aut hoc, aut illo, dum redit ille, pede. 10

HENRICUS BUST MEDICUS DOMINUS

Desine, Penelope. Funebrem ponere telam
   Nunc licet, et fictis abstinuisse moris.
Ecce tuus redit, reducem spectavimus ipsi,
   Lentus adest. Tibi ne scriberet, ipse venit.                           
Quam tibi gratus erit non possum scribere. Nobis, 5
   hoc vere possum scribere, gratus erat.

MATTHAEUS GUINNE IOANNENSIS

Ulyssi Homerus praeco prudenti optimus,
Homero Ulysses optima canenti seges:
Penelope Homeri versibus formam dedit,
Penelopae Homerus versibus famam dedit.
fert laudem Homerus, Penelope, Ulysses, tibi. 5
iillis, Gagere, tu remetiris parem                               
Homeri. Homere, perge faelici impetu.

RICHARDUS LATE-WARR IOANNENSIS

Graecus caecus erat, nunc est oculatus Homerus,
   Lumina cui Latii clara dedere modo.

FRANCISCUS SIDNEIUS AEDIS CHRISTI

Actor Ulyssis ego, Reducis tu scriptor Ulyssis;
   O si nostra tuae palma secunda foret!
Ille quidem rediit, tam gratus, ut ardualis sit,
  Gratior in scenam venerit, an patriam.

IOHANNES HOSCHINES

(1.) 

Ibis, Homere, foras, venias si nudus, Homere.
   Spernit inornatum scena superba senem.
Texuit auratum tua Musa, Gagere, cothurnum.
   Credo equidem iam non ibis, Homere, foras.

(2.)

Cum iam cicutam Socrates haustu ultimo
   Sumpturus esset, laetius mortem tulit,
Campis quod Ithacum mox in Elysiis ducem
   Videret. atqui Socrates iam viveret,
Campisque vellet credo ab Elysiiis gradum  5
   Referre, ut Ithacum videat in scena ducem.

GUILIELMUS BALLOWE, AEDIS CHRISTI

In scenam veniat, patriamve revisat Ulysses.
   Penelopae gratum patria, scena, dedit.

IACOBUS WESTONUS, AEDIS CHRISTI

Telemacho gemino venisti gratus, Ulysse,
   Telemacho vero, Telemachoque mihi.
Illum Penelope peperit tibi, me tibi scena.
   Ille est naturae filius, artis ego:
Sic tamen ut lis sit, natura an vicerit artem,  5
   An mihi Telemachus cedat amore tuus.

AUTHORIS AD ZOILUM

Zoile, parce precor, non est hic Graius Homerus,
   Bon est hic totus, sed neque dimidius.
Pars est, et tragico, et Latio male cincta cothurno.
   An talem poteris noscere Maeonidem?
Saltem Penelopae, saltem parcatur Ulyssi,  5      
  Quorum iam famae scena Latina favet.
In talem saevire paras? Age, mitto precari.
   Fortasse et talem, Zoile, nobilites.

AD CRITICUM

UORSUM, inquis, epistola? An nos concione etiam aliqua enecabis? Parumne tibi praestatur, si versus tui legantur? Cuius patientiae erit, praefationem quoque tolerare? Ecquando ad carmina tandem ipsa licebit pervenire? Quid porro hic dicturus es, quod non in prologo tuo dixisti, aut saltem in epilogo dicere potuisti? Recte tu quidem ista, critice, si scriberem epigrammata; quibus epistolari opera non est opus, quia in quacunque pagina visum est, epistolam facere solent. At tragaedis, quibus pro se loqui non licet, praefari semper permissuim fuit, et ego tragediam scribo. Imo, non est, inquis, haec tragaedia. Quid ita, critice? Quia, inquis, et materiae quadam mendicitate peccet, dictioneque plerumque comica est; et risum in Iro movet, quod in tragaedia nefas est, atque adeo piaculum; et vere tragico affectu vacat (quis enim aut procorum, id est hominum improborum interitu suspiret, aut meretricularum suspendio illachrymetur?). Postremo, quia laetum habet exitum. Profecto ipsum te esse criticum oportet, ita es ingeniose maledicus, et quidem haud scio an vera ista sint; fortasse non multum absunt a veris. Sed tamen libet ire contra. Ac primum tibi illa Horatiana respondeo,

et tragicus plerumque dolet sermone pedestri,
Telephus et Peleus cum pauper et exul uterque
proiicit ampullas, et sesquipedalia verba.

Mihi vero, quoad licuit, Homeri vestigiis insistere, nunquamque a boni senis quasi latere discedere, religio fuit. Quis enim a tanto vate vel latum unguem libenter abiret? Aut quis meliora se ac grandiora confidat allaturum? Ut, qui materiae dictionisque humilitatem carpit, non me, sed Homerum ipsum, id est principem, ideam, ac deum poetarum reprehendat; eum vero qui vituperat, Zoilum esse necesse sit. Porro in Cyclope Euripides Silenum, satyros, ipsumque Polyphemum ridicule garrientes, et Seneca Thyesten non nimis sane sobrium inducit. Quid vero illa Sophoclis cignea cantio Oedipus Colonaeus, quam centesimum prope agens annum scripsit, quanquam antiquitas tantopere admirata est? Quid, inquam, ea magnopere luctuosum habet, praeter placidam et maturam Oedipodis, iam senio confecti, mortem? Electrae vero quod aliud est argumentum, quam Clytemnestrae nequissimae foeminae, Aegistique adulteri, iustissima caedes? Eiusdem denique Philoctetes, et Senecae Hercules Oeteus, in quam aliam catastrophen, nisi laetam desinunt? Quid ego hic tot Euripidis tragaedias commemorem? Quarum fere nulla est, quae non in omnem istam reprehensionem incurrat. Magnis ego me et authoribus et argumentis possem defendere; sed emoriar si amem lites, saltem criticas, id est futiles, id est tuas, critice. Nam ut vivendi, sic etiam scribendi ratio mihi imprimis probatur ea, quae est paulo liberior ac pene dissolutior, quaeque non tam doctissimis, quam imperitis placeat. Quid enim putidius quam quod tu facere soles, <scilicet dicere nos> in eo peccare, quia nihil peccare discrutiamur? Equidem ego hanc sive tragaediam, sive fabulam, sive narrationem historicam, sive quicquid eam dici ius fasque est, non ad exquisitam Artis Poeticae tanquam aurificis stateram, sed ad popularis iudicii trutinam exigendam proposui, et effudi potius quam scripsi. In qua minus ingenio laborandum fuit, in cuius locum dimidiae pene Odysseae argumentum succedit; quo in digerendo, non tam acumine, quam delectu, nec tam copia, quam modo opus habui. At qui ut ipse arrogans sim, si cuiquam haec mortalium minus quam mihi placeret:  ita tu improbe facis, qui in alieno libello nimis es ingeniosus. “At quid tibi,” inquis, “omnino est cum tragaedia? Quid tibi cum Homero, ac non potius cum Bartolo negotii est? Cui bono est, si apud te vel Ulysses diserte, vel caste loquatur Penelope?” Iam parce, quaeso; iam puto mehercule verum dicis. critice. Ne vivam <si> ulterius respondere ausim. Quare benevolus lector debebit tuae, id est malae linguae, quod defensionem meditatus longissimam, epistola eum prolixiore non defatigem. Vale.

DRAMATIS PERSONAE

PROLOGUS
ULYSSES
MINERVA
EUMAEUS
TELEMACHUS
CHORUS
ITHACENSIUM
MELANTHIUS
ANTINOUS
EURYMACHUS
APHINOMUS
AGELAUS
PISANDER
EURYDAMAS
POLYBUS
EURYADES
CTESIPPUS
LIOCRITUS
PROCERUM TURBA
PHEMIUS MUSICUS
IRUS MENDICUS
PENELOPE
EURYCLEA
AUTONOE
EURINOME
HIPPODAMIA
MELANTHO
PHILARETUS
THEOCLYMENUS
VATE
S
MEDON
EPILOGU
S

PROLOGUS AD ACADEMICOS

Divine vates, Graeciae miraculum,
Homere, primum, cuius ingenii iubar
Orbi refulgens, tam sine exemplo editum,
Illuminavit et homines simul et deos,
Qui carminum fulgore nobilium inclyto  5
Meritam abstulisti vatibus laurum omnibus,
Quot ante fuerunt, quotve sunt, vel post erunt,    
Inventor operis atque perfector tui,
Imitatus ipse neminem, aut imitabilis,
Ut a parentis qui putet caecum ubere,  10
Animi sit oculis ille magis orbus sui.
   Aeterna maneat gloria in terris tibi,
Et alta semper ossibus pax sit tuis,
Ubicunque iaceant illa. qui mortalibus
Mortalitatem demis, et tumulo evocans  15
Diu sepultos, vivere facis mortuos.
   Haurire cyathum fonte nos largo sine,
Plenoque granum carpere minutum horreo.
Permitte taeda accendere lucernam tua,
Inopemque tanto facere de templo casam.  20
Dignetur humilem tanta maiestas tua
Induere soccum, teque, ceu testa nucis,
Tuosque versus, patere compingi precor.
   Hucusque nostra maximo pietas viro
Indulsit. ad vos proximum votum chorus  25
Afferre iussit noster, atque humiles preces
Adhibere me rogavit, ut faciles novae
Dignemini aures fabulae, atque animos dare.
Nil audietis grande, nil Sophoclis stilo
Senecaeve scriptum. Quippe iam fractus mari  30
Terraque Ulysses, ponet ampullas miser,
Nec in cothurnis ambulat, mendiculus
Senexque factus, sed prope pedestri dolens
Sermone, socco pauper incedit levi.
   Attentionem tota res acrem exigit,  35
Quia toto filo pendet historico magis,
Rebusque gestis, quam gravi affectu altius
Exaggerato. Fabulae summam eloqui
Non est necesse. Quem fugere vestrum potest
Redux Ulysses? Ille post annos decem  40
Nis iam peractos, post datum cineri Ilium,
Longosque pelagi post tot errores, modo
Deductus aula regis Alcinoi hospitis,
Sociis superstes, patrii ignarus soli,
Somno sepultus, nave Phaeacum unica 45
Silentio Phorcynis ad portum appulit,
Senis marini devium, et turba procul.
En dormientem nautica exposuit cohors.                              
Quaeso reversam excipite quo par est modo.
Sed iam tacete, donec extinctis procis 50
Castam recepit coniugem, et regni decus.
Laboris huius ecce mercedem unicum
Silentium praestare vos omnes rogat,
Qui dulce vestrum commodo praefert suo.

ACTUS I

Alcinous Phaeacum rex Ulyssem naufragum hospitio exceptum, Ithacamque redire cupientem, benigne dimittit, ratem nautasque praebens. Phaeacum ergo nave ad divi Phorcyrnis portum Ithacensem tacite appulsa, nautae Ulyssem dormientem efferunt, straguloque prius corpori, pulvillisque capiti substratis, in littore deponunt, sagoque superiniecto, sepultum adhuc somno deserunt. Prologo finito quasi experrectus, infit.

ULYSSES solus

Etiamne solus? Turba ubi estis nautica?   55
Adeste, comites. Nemo respondet? Quid hoc?
Heus, ecquis audit? Quod facinus istud putem?
Iam quid sit istud nescio, et metuo omnia.
Quaenam ista mundi regio? Quae terrae plaga?
Eheu miser, sors dura me semper premit, 60
Cui terra, pelagus, error errorem excipit.
Sed quid? Libenter nonne me Alcinous modo
Dimisit aula? Non ratem et nautas dedit?
Non navigavi? Non vigilo? Non eloquor?
Nunc ecce, si sis ille Laerte satus, 65
Ithacae dominus, advoca ingenium vetus,
Et totum Ulyssem. Callidos qui tot dolos
Saepe eruisti, fraudis hunc nodum expedi.
Nunc ergo, quis me posuit hoc in littore?
Nautae profecto. Quo modo? Forsan quies 70
Dum vicit artus. Quis tamen tantus sopor
Membra religaret, ipse ut interea nihil
Sentirem? At istic solus ac somno obrutus
Cur sum relictus? Ecquid ad ludibrium?
Sic est. Profundum cur vel alioqui in mare 75
Non expulissent? Fraude Phaeacum improba
Deceptus erro. Sed mihi Alcinous meam
Promisit Ithacam, perfidi nautae tamen
Huc appulerunt. Quod tero pedibus solum?
Quaenam ista gens est? Quod hominum hic degit genus? 80
Ferum an hospitale? Barbarum an superos colens?
Iamque ipse dubios quo meos gressus feram?
Sed ecce nympham credo conspexi, alloquar.

ULYSSES, MINERVA

<UL.> Seu Nympha, seu tu numen es, salve dea.
Ne mihi maligno quaeso sis animo obvia, 85
Incidere quando in te mihi primam obtigit.
Gae fare quae sit terra, qui terram incolae
Habitent, et ista continens sit an insula.
MIN. Certe necesse est, hospes, hinc peregre tibi
Venisse, cui non ista nota est insulae, 90
Utrique Phaebo clara. Quae licet asperis
Affixa pendet, niduli instar, saxulis,
Minusque alendis apta sit tellus equis,
At illa vino est atque frumento utilis.            
Hic semper imbres rosque perpetuo virens, 95
Et nata bubus pascua caprisque inclyta.
Omnimoda sylva suppetit, et arvis aquae
Semper rigandis. Fama propterea insulae,
Ithacae clarum nomen, ad Troiam quoque
Penetravit usque, quam sitam hinc longe ferunt.  100
UL. Haec ergo terra est Ithaca? Praeclarae insulae
Audissse, memini, multa me in Creta bona.
Et ipse bello multa Troiano tuli.
Sed Creta patria est, nuper ubi (quod iam licet
Tuto fateri) nobilem occidi virum,  105
Quod ille praedam raperet iniuste meam.
Proinde trepidae nave Phaenicum fugae
Iam praeparata, seu Pylum sive Elidem
Me ducerent rogavi. At ingens undique
Exorta tempestas ad hanc appellere  110
Coegit oram. Dumque me dulcis sopor
Littore tacentem nocte iam multa tenet,
Viaeque fessum, vela dant illa Notis.
Exinde solus littore erravi miser.
MIN. Sane esse Creta patria tibi tellus potest,  115
Ita metiendi fraude Cretensem refers,
Astutiarum semper ingenuus faber.
O versipellis! O doli ac fraudum artifex!
Nimis esse oportet callidum, te qui artibus
Praetereat istis, sit licet is aliquis deum.  120
Ecquid Minerva iam tibi plane excidi, 
Facunde Ulysse, quae tuae, et terra et mari,
Patrona viae semper ac famae fui?
UL. Ignosce, prudens et potens armis dea,
Quod fugiat oculos tanta maiestas meos.  125
Nec te videre licuit, ex quo Pergamum
Diruimus altum. Vosque mortalem deae       
Hebetatis aciem, cum libuit, et cum libet
Aperitis iterum, teque convertis statim
Formas in omnes. Me tibi, diva, omnia  130
Debere fateor. Nulla me oblitum tui
Arguerit unquam, nulla non gratum dies.
Sed te per omnes, et tuum numen, deos
Effare quaeso, num sit haec Ithacae insula.
Subvereor etenim ne sit hoc dictum ioco,  135
It meque fallas, teque delectes dolo.
MIN. Ut semper animus decipi astutus timet!
Confide, Ulysse. nam tibi testor Iovem,
Temereque nulli impune iurandam Styga,
Calcare patrium te pedibus Ithacae solum.  140
UL. Dilecta salve terra; nec enim iam queo
Me continere, quin tuum gremium osculer.
O chara tellus! Cuius aspectum deos
Toties rogavi, cuius et fumum mea
Aeternitati praetulit saepe optio.  145
Quod subeat oculos gratius visum meos?        
Tui videndi nulla spes misero fuit,
Tamen, ecce, video. Quid homini sit dulcius
Tactu soli natalis, et diis patriis,
Caeloque noto, quo nimis caruit diu?  150
Salvete nymphae Naiades, vos hunc mihi
Reditum velitis esse faelicem precor.
Mox solita vobis offeram dona, interim
Gaudete votis ac precibus. At tu, dea,
Dic quaeso, qui me nautica exposuit cohors  155
Nil sentientem, et littore iacentem vago
Cur me reliquit, nave subducta ocius?
MIN. Dum tu relicta regis Ancinoi domo 
Iam navigares, media sulcanti freta,
Alto caput sopore perfudi tuum  160
Sensusque, et oculos obrui somno graves,
Nautisque suasi facere, quod factum arguis.
Deserere iussi. Nam tibi in fatis fuit
Occultus iste reditus in patriam tuus.
Phorcynis hic est portus aequorei senis.  165
At ipsa memet in viam primum dedi,
Incideret in te forte ne quisquam obvius,
Capitisque adires triste discrimen tui.
Nam quot Zacinthus, quotque Dulichium, et Samos,
Et Ithaca, iuvenes nobili stirpe educant,  170
Tot ambierunt coniugis thalamum tuae,
Proci impudentes, remque vastarunt domi,
Tres iam per annos. Iilla spe una procos
Ludit, tuumque misera cor spectum expetit.
Proinde moneo, veste mendici latens  175
Domum revertas. Ecce vestitum mea
Opera paratum. Quid pudet? Miser indue.
Nec turpe credas, sors quid extrema imperat.
Redimere fas est quolibet vitam modo.
UL.  O triste fatum, sorsque crudelis mea!   180
Manebit, eheu, me domi Atridae exitus,
Nisi tu prohibeas, diva. Tu praestes opem,
Solitumque robur pectori inspires meo,
Animumque reddas, qualis in Troia fuit
Olim eruenda. Solus haud metuam aggredi  185
Iuvante te, Minerva, ter centum procos.
MIN. Ego semper adero. Namque me miseret tui
Tam dura passi, tamque prudentis viri.
Ferendo vinces. Patere, vicisti procos.
UL. Patientia est miseria rumoris boni,   190
Miseranda virtus. Laude quam cuncti efferunt,         
Nemo lubens exercet.
MIN.                Haec virtus tamen
Miseranda, gladius quae nequit, multa efficit.
Praeclara est perdere inimicum dolo.
UL. At metuo, tutus veste ne lacera tegar,  195
Ex ore prodar.
MIN.      Ne metue, nam te omnibus
Reddam videri corpore et vultu senem.
Confide, paenas mox tibi solvent proci,
Mensamque cerebro et sanguine inficient tuam.
Tibi sunt videnda multa, quae nolis, domi,  200
Toleranda multa. Perfer, obdura tamen,
Animumque Ulyssis advoca. Melius domi
Ignotus erres. Familiae quae sit fides,
Quae facta videas, qui tuum reditum expetant,
Quique execrentur. pectori tristem excute  205
Curam futuri, fata praestabunt viam.
Permitte divis caetera. Actutum tibi
Eumaeus aderit, aderit actutum tibi
Telemachus ipse. Res erit curae haec mihi.
Nusquam abero, cuncta suggeram semper tuae  210
Agenda menti. Iamque te custos harae
Excipiet, ecce foribus is gressum extulit.

Disparet.

ULYSSES, EUMAEUS

<UL.> Dii sint benigni familiae semper tuae,
Tibique coniugique, natique optimis.
Placideque vitam semper in patria exigas.  215
At tu mei miserere, qui vitae bonis
Multos per annos his miser carui omnibus.
EUM. Miserum esse oportet quisquis es, lare qui diu
Errans avito, patria invitus cares.
Iamque ecce vulnus voce renovatum tua   220
Mittit recentem sanguinem. cuius dolor
Nulla coibit in cicatricem manu.
Habeo ipse dominum. quid habeo dixi miser!
Ah vereor habui, nunc an habeam nescio.
Regum ille regi factus Atridae comes,  225
Facinora bello multa Troiano edidit.
Unde rediturus, aut mari extinctus iacet,
Aut iam per urbes errat externas miser.
Disperdat Helenam stirpe cum tota deus, 
Quae tam cruentam tot viris cladem intulit.  230
Et tam benignum, dira, mihi dominum abstulit.
Sed enim domo te iam mea duco nefas
Arcere, ne si vilior multo fores.
Nam pauperes et hospites sunt a Iove.
Sed tenue nostrum munus est, gratum tamen.  235
Frugi esse servum, iuvene hero, semper decet.
UL. Tibi rependant gratiam superi parem.
Sed dic, amice, quis fuerit herus is tuus,
Si forte talem viderim aut cognoverim.
Nam multa vidi, multa peragravi loca.  240
EUM. Heu nemo venit gente tam peregre extera,
Qui nunciaret se meum vere uspiam          
Vidisse dominum. Sed quidem multi, fames
Quos dura ventris adigit, ut captent cibos,
Affingere aliquid saepe, quod placeat, solent.  245
Quibus libenter domina Penelope favet,
Avideque signa quaerit, et quasi nuntio
Commota vario lacryhmas fundit viro,
Et mentientes chlamyde vel tunica induit.
Dum vereor ille infletus, inhumatus, iacet.  250
Tu forsan aliquid afferas mendacii,
Ut simile egenti praemium captes tibi.
Interea Ulysses occidit. Qui seu canes
Volucresque pavit, seu vago pisces freto,
Illi alba forsan ossa sternuntur procul  255
Misere insepulta. Quem quidem, extinctum licet,
Vel nominare vereor, instar numinis
Ego cuius, hospes, nomen in terris colo,
Colamque semper. Qui mihi uxorem dedit,
Domumque et agros, meque praeposuit suum  260
Haraeque gregibus, quos mali vastant proci
Dominam ambientes. Sed mihi tantum abstulit
Iam morte, quantum vita faelici dedit.
UL. Ulyssem, amice, quando venturum negas,
Omnisque reditus spes tibi plane excidit,  265
Audi quia ipse non ioco narrem tibi,
Sed iureiurando fidem astringens meam.
Exosa Ditis non mihi porta est magis,
Quam pauper animi subdoli, et linguae vafrae, 
Nec quaero laeti nuntii donum, prius   270
Quam vera verbis facta respondent meis.
Ergo deorum Iuppiter et hominum sator,
Tuaque hospitalis dextra quam tango, et domus
Ulyssis ipsa, quam peto, testes mihi
Estote quaeso, me nihil falsi eloqui.  275
Vidi ipse Ulyssem nave rediturum brevi.
Hoc anno Ulysses veniet, hoc inquam tibi
In fine mensis aderit, et repetet domum,
Procisque meritum quaeret exitium improbis.
EUM. Ah desine, hospes, gratiam mendacio  280
Nostram aucupari. Nemo propterea mihi
Acceptior erit. Quin decet miserum deos
Potius vereri. Nemo mihi persuaserit,
Post spatia tam longinqua, tot vota irrita,
Rediturum Ulyssem. Cuius ad nomen sacrum   285
Lachrymas tenere nequeo, tam causa viri,
Quam iuvenis etiam filii, qui ramuli
Florentis instar crevit, et crescat, mea
Et vota superet. Iamque nec celsa indole,
Nec oris habitu aut viribus cedit patri,  290
Meliore fato vincat at patrem, precor.
Et ecce nobis Telemachus effert gradum.

TELEMACHUS, EUMAEUS, ULYSSES

<TEL.> Eumaee, salve.
EUM.Sydus o salve meum
Telemache dulcis. Causa iam quae te extulit
Ad rura nostra?
TEL.non alia, quam quae solet,  295
Eumaee. Nosti quem mihi stomachum facit
Hominum impudentium fastus, et furor insolens
Qui pestis instar regiam perdunt domum
Luxu, choreis, scelere, dapibusque impiis.
Huc me proinde contuli, ut sine maximo   300
Quibus interesse pectoris gemitu haud queam,
Absentia oculos allevem saltem meos,
Quos tam reliqui more viventes suo,
Tumultuantes atque saltantes domi.
UL. Generose iuvenis, quaeso digneris quoque   305 
Nostram salutem accipere, si forte alteri
Qua careo tribuam.
TELQuisquis es, grata est salus
Tua ista nobis. Dii tibi dent qua cares.
Eumaee, quis homo est iste tam nimium miser?
EUM. Iste profitetur varia se erronem loca  310
Peragrasse, Ulyssem nosse, quem iurat brevi
Hic affuturum, si libeat huic credere. 
Tu pariter hominem, vel animi causa, velim,
Telemache, tentes, dum domi cuncta apparo.

Exit Eumaeus.

TELEMACHUS, ULYSSES, MINERVA

<TEL.> Suspectus omnis tempore ex illo mihi,  315
Vanusque plane nuntius semper fuit,
Quo, nescio quis me vir Aetolus, fide
Ludens inani, retulit in Creta procul
Se certe Ulyssem nempe reparantem rates
Vidisse, et illa aestate, vel saltem exitu  320
Anni affuturum. Exinde nobis tertius
Eeffluxit annus, nec tamen rediit miser,
Nec ulla nobis spes reversurum manet.
UL. Difficile fuerit ergo tibi reditus fidem
Facere. Sed ecce, me quia alloquio tuo  325
Dignaris, etiam audebo, quis fuerit tuus
Pater, rogare.
TEL. Filium certe decet
Esse sapientem, qui suum novit patrem.
At misera genitrix nostra Penelope satum
Ulysse dicit. At ego sane id nescio.  330
Utinam beato patre prognatus forem,
Quicum unigenito filio et chara simul
Uxore proprio sponte senuisset lare.
Nunc filium eius esse me dicunt patris,
Quo nemo vivit miserior mortalium.   335
UL.  Q uicunque genitor fuerit, haud ignobili
Genere videris, matre Penelope editus.
Sd ecce, quid si iam tibi iurem affore
Hoc anno Ulyssem?
TELNulla erit dicto fides.
UL. Hoc mense quid si dixerim?
TEL. tanto minus.   340
UL. Quid si esse in Ithaca?
TEL. Crederem mendacium.
UL. Quid si esse coram?
TELDicerem dictum ioco.
UL. Quid si me Ulyssem, quem vides, esse asseram?
TEL. Furere putarem.
UL. Sed tibi iuro tamen,
Iovemque testor, me quidem excepto, alterum   345
Nunquam affuturum, Telemache, patrem tibi.
TEL. Opinor equidem. Nempe mihi nunquam pater
redibit.
ULAtqui is, Telemache, rediit tibi,
Coramque loquitur, et tuum amplexum expetit.
TEL. Absiste, non es tu quidem genitor meus.   350
Nae tu recens periculo ereptus gravi
Tibi excidisti.
UL. Quo miser me conferam?
Adsis, Minerva, quaeso, et hunc nodum explica.
MIN. En adsum, Ulysse, tuque, Telemache, inclytum
Agnosce patrem, tolle dubitandi moras.   355
Illa ego Minerva, quae tibi dux et comes
Cum navigares Elidem, simul ac Pylum,
Et cum redires, Mentoris specie fui.
Assertor adsum patris atque author tui.
Nec ille pannis sordeat laceris tibi:   360
Induitur ista veste, ne forte agnitus
Mactanda diris victima rediret procis.
TEL. Nobisne tandem chare venisti, pater?
Tune ille Ulysses, qui tot armorum inclyta
Facinora Troiae, totque consilii dedit?   365
UL.  Dulcissime puer, tune Telemachus meus,
Ithaca profectus, quem domi linqui meae
Iam vagientem? Quemque Palamedes meo
Subiicere aratro voluit? Agnosco indolem
Parente dignam. Summopere mihi gratulor   370
Genuisse talem.Tene iam video virum,
Telemache? Tene iam virum video? Ah pudet,
Iam fari Ulysses nequeo, iam vocem abstulit
Vis lachrymarum. Quam potens in nos tuum,
Natura, regnum est! Sit tamen flendi modus,   375
Telemache, nobis. Opera nos gravior manet,
Et cura maior, iamque nec casus meos
Tu sciscitare, nec mi narra tuos.
Commodior intus cuncta memorandi est locus. 
Hospitia tridui praestet Eumaeus tibi.   380
Post tu praeibis, me domum Eumaeum iube
Deducat. At tu vera si proles mea es,
Redisse Ulyssem ne vel Eumaeo cave
Matrive narres. Faeminea novi satis
Ingenia, novi quae sit et servi fides.   385
TEL. Praeclare genitor, ista nostro in pectore
Pietas timorque, sed magis pietas teget.

CHORUS

O decus ingens, Ithacaeque dolor,
Quae freta, quae te retinent terra?
Ecquando deus salvum referet?   390                  
Quis modus unquam desiderio
Tam sit chari nobis domini?
Natum ut mater, sponsave sponsum,
Quem mare dulci lare distinuit
Longius anno, votis optat,   395
Semperque oculos littore figit,
Sic perpetuo saucia luctu
Ithaca errantem quaerit Ulyssem,
Natumque suum sponsumque petit.
Lucem patriae, dux Ithacensis,    400
Restitue tuae. Tua se nobis, 
Veris ubi instar, sistent ora,
Ibit multo gratior annus,
Soles ibunt splendidiores.
Columen regni lapsaeque domus,   405
Quam male vastant lacerantque proci,
Ithacae lumen, patriaeque parens,
Redeat tandem noster Ulysses.

Perge ad Alterum Actum