Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis—translatio.

 

1.

PROLOGUS IN RIVALES COMAEDIAM

Semel acta, rursus fabula in scenam redit.
Iterumne? Mors est ergo, non comaedia,
Bis posita crambe. Quaeso responsum tamen
Accipite nostrum. Quae semel vere placent,
Decies placebunt, pulchra bis dici queant. 5
Haec ergo pulchra est? Absit a nostro procul
Iactantia grege, sed, quia haec vobis semel
Perplacuit, ideo digna nobis denuo
Visa est reponi.Vos penes scenae optimae
Censura vera est, quam reformidat chorus, 10
Colitque noster, et colere semper decet.
Et ecce, rediit illa post annos decem,
Ulyssis instar. Nam quotusquisque hic sedet,
Qui sciat eandem? Sed penitus eadem venit. 
Minus apparata forsan. At comaediam 15
Recitare nullam non placuit, ullam minus.
Novam invenire difficile, dicam, fuit?
An noluimus? An non fuit certe otium?
An aliquid aliud? Casus an fatum fuit?
Lucrum putate, fabula quod hodie exiit, 20
Tam prodit aegre, pene tam non prodiit.
Utcunque fuerit, consulite quaeso boni.
Ridicula bis prolata rideri solent.

2.

APOLLO προλογἰζει AD SERENISSIMAM REGINAM ELIZABETHAM 1592

Saltus relinquens clara Woodstockii iuga,                 
Venatione fessus, ac dammis satur,                          
Et iam necandis tempore exacto feris,
Meis reviso nobilem Musis domum.
Sed unde tanta sedibus nostris nova
Successit hospes? Ore quam sese ferens!   5
Quae celsitudo! Quanta maiestas adest!    
Genus esse divum credo, nec vana est fides.
Tune illa Elisa, nympha quam Syrinx suo
Tamesis ad undas pulchricoma Pani edidit?
Tune illa es, annos ante quae bis iam decem 10
Et sex, ad istos prima venisti lares?                          
Ipsam esse memini, pristinum agnosco decus.
Regina salve virgo, terrarum dea,
Saelique cura, saeculi ac mundi stupor.
O singulare pectoris studium tui! 15
Iterumne tibi delubra Musarum sacra                      
Subire placuit, et tui, dignum tuo
Utinam absolutum, adire monumentum patris?
Bis hospes, et bis grata venisti, mihi
Phaeboque, Graiisque, Musisque, omnibus.20
Utque aliqua merito gratia habeatur tuo,                   
soccum Thalia comicum ornabit tibi.
Laetare quaeso, diva, sceptrique inclyti
Repone pondus, et supercilium grave.
Iocosa laetos Musa tibi ludos dabit. 25

3.

Hesterna Mopsum scena ridiculum dedit.  

              

4.

Hesterna qualis exiit camaedia?440      
Amata sine rivale, Rivales, suis,
Bis cocta crambe, morsque, non comaedia.
Quam blanda morum lena pravorum fuit!                
Parumne vitia sponte iam pollent sua,
Nisi prostitutis vim quoque theatrum afferat?445      
Laetitia nisi prorumpat in lasciviam,
Sub specie inani carminum, Et facundiae?
Disertiorem scena num quenquam dedit,                              
Aut doctiorem? Num bonum vatem extulit?

5 - 9

Anglice scripta.

10.

Quin et ipse, quum fabularum, quales Terentianae sunt, verbis factisque inhonestis et improbis aspersae, actores pronuntias iure improbari, sententiam meam astruis. Nam Ulysses Redux, Hippolytus, et Rivales (de quibus amici tui Momus hanc quae nobis est litem excitavit) non minus illis vitiis laborant, quam nonnullae, immo Rivales multo magis, quam ulla Terentii. Itaque licet quaedam addas refutatu forsan non indigna, ut quod mimos asseris habitu muliebri egisse personam viri, lenonis, adulteri, temulenti, ne temulenti in Rivalibus eorum similes videantur; et Theophrasti exemplo, qui in schola docens, ita omnes gestus rei, quam tractabat, congruentes adhibuit, ut exerta lingua labra circumlinxerit quum heluonem describeret, histrioniam oratori concludas esse necessariam.

Finis