Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis—translatio.

 

I.CIVIS THEBANUS SECUM DEPLORAT ET URBIS ET SUAM IN PESTE THEBANAM MISERIAM

Quam saeva miseros fata Labdacidas premunt!
Quaenam ista regio est dira! quae Thebas nova
Semper sequuntur monstra! Quot fiunt prius
Quam conderentur! Conditor Cadmus diu
Exul vagatur, hic fugam vacca duce5
Inauspicata sistit. En socii statim 
Serpente caesi, milites terra editi
Anguigena proles. Iam stat urbs, mox conditor
Fit ipse serpens. Postea quanti stetit
Regnasse Thebis? Factus est Cadmi nepos 10
Nova praeda canibus ora dum cervi induit.
Par conditori dextera Amphion sua
Cum stirpe tota cecidit, at mater furens
Penthea superbum lacerat. Istis Laium
Adiice nefando nuper extinctum dolo.15
Quid Sphynga dicam? Credat an quisquam malis 
His maius aliquid posse moliri deos?
Tamen ecce maius. Iam diu Thebas premit
Horrenda pestis. Publicam taceo luem,
Haud ipse propria flere sufficio mala. 20
Namque ecce totam pestis exhausit domum.
Iam quinque natos, coniugem, tres filias
totidemque servos extuli. Totum pecus
Interiit, unus ecce restabat pater
Unusque natus. Hos item flammis paro25
Adiicere, sed iam flamma pietati deest,
Iam nulla maestos sufficit sylva in rogos
(En alia clades), ligna iam desunt mihi
ad utrumque funus, unico vix est satis.
Heu gemina mentem distrahit pietas meam. 30
Uter est cremandus? Natus hinc, hinc est pater,  
Uterque charus. Tu, pater, careas rogo?
Tu, nate, careas? Surgit hinc illinc nefas.
Posito pudore (quid iuvat miserum pudor?)
Certabo ad ignes, filium aliena strue35
Cremabo, meque funus extremum dabo.

II.
OEDIPUS, PALAEMON

OED. Dic age, per omnes oro te magnos deos,
Per iura regum perque periturae gravem
Patriae ruinam, per tuam semper fidem
Semper probatam, vera memoravit Creon, 40
An illa finxit, regna sibi nostra ambiens? 
Simulata remove verba, num facile Oedipum
Decipere credis? Sphyngis evici dolos.
Crimen remitto. Sit licet magnum hactenus
Simulasse, tenta quid potest regis favor.45
PAL. Magnanime princeps, quid iuvat causae moram 
Afferre verbis? Vera memoravit Creon.
OED. me nominavit Laius?
PAL.Te Laius.
OED. Oedipoda?
PAL. Prorsus.
OED. Qui graves Thebas regit? 
PAL.  Thebas regentem.
OED.Spolia qui Sphyngis tulit? 50
PAL.  Qui Sphynga fudit.
PAL. Filium me Laii?
PAL. Te filium.
OEDPatremque se?
PAL. Seque etiam patrem.
OED. Coniuge creatum?
PAL. Coniuge creatum sua
Tuaque.
OED Nempe est mater et coniux mea
Iocasta?
PAL. Sic est.
OED.Reus ego caedis?
PAL.Reus. 55
OED. Stuprique?
PAL. Stupri. 
OED. Pestis?
PAL.Et pestis reus.
OED.  Dic ista rursus, ipse nunc ista repetam.
Me nominavit Laius? Meque Oedipum?
Regemque Thebis? Inclytum Spyngis nece?
Quid? Filium me? se patrem dixit meum? 60
Uxore genitum? Matre Iocasta editum?
Causamque pestis? Caedis et stupri reum?
PAL. Te nominavit Laius, teque Oedipum
Regemque Thebis, inclytum Spingis nece,
Et filium te se patrem dixit tuum, 65
Uxore genitum, matre Iocasta editum,
Causamque pestis, caedis, et stupri reum.

III.
POLYNICES, ETEOCLES, IOCASTA

POL. Imperia pretio quolibet constant bene.
ET. Et regna quovis iure retinentur bene.
POL. Aliena?
ET. Sed possessa.
POL.Sed quae possides 70
Vi rapta.
ET. Placide, vis tibi iam displicet
Qui Graia muris patriis signa admoves?
POL. Periure, sceleri patriam obtendis tuo?
ET. Tu quid tuo?
POL. Me scelere testes liberant
Superi, fidesque pacta.
ETSic natus deos 75
Fidemque curet?
POL.   Ecquid ut fidei datae
Sic fratris etiam oblitus, et generis tui es?
ET. Incaeste, memini matris et patris quoque.
Iocasta nempe est mater et pater Oedipus,
Fraterque Polynices. Sceleris hoc quod fuit 80
Generi imputandum est. Colere pietatem solet
Tam sancta soboles? Ecquis expectat pios
Sic procreatos? Quaeso, Polynices, palam
Uterque fateamur vitia, et ut re sumus
Videamur esse. Novi ego ingenium tuum. 85
Ex aequo uterque incaestus, ex aequo impius
Avidusque regni. Vel tibi vel iam mihi
Fuit exulandum. Fuerat in medio scelus
Positum occupanti. Scelere praerepto doles.
Scio quid quaeris, non quod ex regno expuli,90
Quod ipse non expuleris. Hic animus tibi,
Eadem voluntas fuerat. Hoc unum obstitit:
Prior occupavi, sors mihi melior fuit.
POL. O impudens, sceleste, labes, perfide,
Coinquinator generis ac stirpis tuae.95
ET. Eos exul animos?
POL.Qui tuo scelere exulat.
ET. Et exulabit.
POLVota si valeant tua.
ET. Scilicet Adrastus spiritus altos facit.
POL. Tibi mater animum. quam timide metuens tibi
Duxisti in aciem, sola quae oppositu suo 100
Pugnam impediret!
ET. Metuam ego vires tuas?
Ut mater aliquid impetret, patria innocens
Tot liberatur cladibus belli mali,
Ad singulare praelium te provoco.
In nostra moles capita belli concidat.105
POL. Iam me beas, accipio. sed mihi qua fide
promissa firmas?
ET. Ipsa res faciet fidem.
POL. Quam perdidisti?
ET. Cum tuo magno malo
Primam secunda sanciet.
IOC.Misera hactenus
Tacui, ut furorem verba lenirent gravem 110
Utrinque iacta. Saepe post ventos mare
Sequitur quietum. Sic ubi animi maximi
Onerantur odiis post graves cessant minas.
Exicite tandem tam feros animos precor.
ET. Absiste, mater. Vel hodie me principem 115
Certum videbis vel neci certae datum.
POL. Nullumque me lux ista vel regem dabit.

IV. IOCASTA DEPLORANS MISERIAS SUAS

O nostra nullis asperae sortis mala
Aequanda lachrymis. quis meas digne potest
Deflere clades? Misera quid memorem tuas, 120
Furiis Agave instincta, vel, Niobe, tuas?           
In me miseriae voluit ostendi gravis
Documenta sors maiora. Me metam suam
Fortuna fecit, quam suis crebro improba
Telis feriret, perque tot varias vices,125
Infesta ad istum exercuit semper diem.         
Minimum est malorum filium gremio unicum
Matris revelli, et parvulum exponi feris.
Tamen ecce clades ista tot clades dedit.
Occulta sequitur Laii caedes mei.130
Sed adhuc leve hoc est, nisi etiam sit dextera           
Nati interemptus. Hoc quoque etiamnum leve est.
Quid? Monstra cessant? Ecce, quam stragem edidit
Sphynx caeca nectens verba et implicitos dolos!
Sed hoc repressum est. Sicilet eo venerat135
Tt diriori sterneret monstro viam.
Idem ille sceptrum patris occisi tulit
Matrisque thalamos et sibi fratres dedit
Natos parenti. Quod simile monstrum extitit?
Deinde Thebas dira populatur lues,140
Sibi miser oculis Oedipus sponte erutis           
Exul vagatur. Nata comitatur patrem,
Civile fratres invicem bellum gerunt,
Mihi sola linquor. quid potest addi malis?

V. ANCILLA NUNTIANS MORTEM IOCASTAE
ANCILLA, CREON

<ANC.> Cum iam furentes senserat caedem invicem 145
Spectare fratres, nec regi posse impios,
Furibunda thalamos intrat, et magno ciet
Clamore questus. Unguibus lacerat comas
Foedatque vultus. Mox ait, “famulae, ocius
exite thalamis.” Instat impatiens morae. 150
Paremus aegre, nec satis tantum mali
Miserae timentes, nec tamen vacuae metus.
Fores sibi ipsa claudit. At nos sedulum
Simulamus abitum, mox tamen tacito gradu
Pavidae redimus, qua fatiscentes patent 155
Rimae admovetur auris attenta undique.
Ast illa tristes Laii manes vocat
Vocesque miseras fundit, et saepe Oedipum
Natosque saepe memorat, et multa insuper
Confusa quae gemitus ad aures detulit. 160
Repente planctus inter et lachrymas silet.
Iamque omne cessat murmur et minimus sonus,
Ut cum furentes ventus abiecit minas
Placidumque nullo labitur fluctu mare.
Miramur, aures arrigimus, et iam magis 165
Magisque dubius occupat mentes pavor.
Vocamus “hera Iocasta, regina,” at nihil
Respondet illa. Reddit audaces timor.
Pulsamus. Ecce rediitur contra nihil.
Tum nostra vero maior invasit metus 170
Pectora, subitque cuncta metuentes stupor.
Posito timore, nitimur iuncto impetu
Excutere seram postibus. Fractae patent
Fores et una panditur dirum nefas. 
Iocasta ab alta fregerat collum trabe. 175
CRE. O dura semper numina, et sortem asperam.
Quaenam ista regio est horrida, infelix, bove
Inauspicata condita? O Thebae graves
Laresque Cadmi. Proh misera Cadmi domus.
Fratremne sic deserere potuisti, soror? 180
O simile nostrae cladibus stirpis malum
Tuisque fatis simile! Sortita es necem
Vitae parem, germana, et aerumnis tuis.
Sed heu querelis tota nequicquam dies    
Teritur, meisque consulere rebus monet 185
Confusa regni forma, et incertus status.                    

Finis