Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.

ACTUS V
OENEUS, SENEX

<OEN.> Quod ante numquam credidi in rebus meis
Potuisse sortem, vixque iam credo mihi
Ausam fuisse, pertuli id totum miser.
Fortuna, sic est? Tanta permissa est tibi
In me tyrannis? Sicne versari domum
Libuit beatam? Pariter extremam placet 1500
Incipere, et uno perficere cladem malo?
Semel incitata proruis demens dea?
Tua ista vero malitia qualis fuit?
Periisse natum, pars quota est tanti mali?
Rapuisse nihil est, nisi etiam subito occidat 1505
Primo in iuventae flore et aetatis bono,
Ipso in triumpho laudis et victoriae,
Tam singulari flebilis lethi modo,
Peiore letho? Sic soles rapere improba?
SEN. Miserande princeps, pauca te fidi precor 1510
Ut verba famuli mente placata audias.
Subito quod obiit natus, haud cecidit male,
Haud passus est ille mortis ignavae moras.
Quod iuvenis obiit, hoc tulit certe boni,
Quod hanc senectae miseriam evasit pigrae. 1515
Quod victor, equidem morte faelicem reor.
Quo potuit ille tempore extingui magis,
Quam curru in ipso gloriae, exuviis ovans,
Ipsis in oculis Graeciae palmam ferens?
Par ille superis, cui fuit lethi dies 1520
Et laudis eadem. Quod modum lethi arguis,
Laetare potius, titulus accessit novus.
En germanus apri victor ac mortis iacet.
Nec imputentur ista fortunae mala.
Humana fecit inscitia caelo deam 1525
Fortunam, et error numen affinxit sacrum.
Non praevidentem si quid adversi opprimat,
Id omne sorti ascribitur, vanae deae.
Fortuna nulla est, alma nisi prudentia
Sit inane nomen. Si sit, et curam gerat 1530
Caeleste numen, nil temere nobis venit.
Quaecunque miseros fata mortales premunt,
Ea crede divum nutu et arbitrio regi.
OEN. Fas ergo in ipsos vertere querelam deos,
Expostulare facinus ingratum libet. 1535
Huc illa, superi, dona redierunt mea?
Haec victimarum cura, congesti focis
Haec thuris habita est? Mensa convivas mea
Accepit, en hoc praemium hospitii datis?
Ingrata Pallas, et domina frugum Ceres, 1540
Et Bacche pollens, vosque dii, quo caeteris
Potentiores, hoc magis sceleris rei,
Sensistis atque arcere potuistis nefas?
An noluistis? An magis vestrum est scelus?
Qui non repellit, cum potest, damnum facit. 1545
SEN. Quid? Innocentes arguis sceleris deos?
Fraena dolorem. Numquid id nihili putas,
Quod liberarunt patriam tanto metu?
Virtutis ecquid filii id credis tui?
Erras. Deorum viribus cecidit fera. 1550
OEN. Minus expulerunt, ut malum maius darent?
Aprum abstulerunt, natus ut pereat meus?
Hac lege superos petere mortales decet?
Haec impetrandi conditio voti datur?
Hic mos deorum est? Sic opem ferre assolent? 1555
Cum saeviunt, et cum iuvant, semper mali,
Magis iuvando. Summe proh rector poli,
An me quis hominum fata lugentem mea,
Miserum, gementem, conspicit? Certe dies
Haec prima vidit, quodque me cruciat magis, 1560
Diana vidit.
SEN.Pectori tandem impera.
Gravi deorum tota iampridem domus
Urgetur ira. Quid statum impulsum trahis,
Et acuis odia?
OEN. Cuius ulterius mala
Effluere nequeant, tutus hunc portus tenet. 1565
Ita constituto, quis cadere casus potest?
Quare ipse superos metuat, aut quare colat?
Virumque frustra est, et animi nimis anxii.
Absumpsit in me dura sors quicquid potest.
Quis tam superbus caelicola quicquam valet 1570
Malis meis afferre? Iam nec tu potes,
Diana, et adde si quid ad luctum potes.
Nato perempto, luce non grata fruor.
Nam cur supersim? Causa cui vitae perit,
Is pereat una, mors ei lucro venit. 1575
SEN. Quid ipse fatum affligis atque oneras tuum?
Concussa nutat, sed tamen constat, domus.
Coniux, penates, liberi restant tibi,         
Restatque regnum. Deesse quid credam tibi,      
Nisi te? Parum hoc est, quod rogo, faelix mane. 1580
Quisquamne faelix esse noluerit? Quid hoc?
Cur sponte mortem accersis? Hoc quod iam doles,
Quantum malorum est? Nil adhuc fatum abstulit,          
Si conferatur, quae tibi restant, bonis.   
OEN. Nihil abstulerunt fata? Nihil est quod fleo? 1585
Dolor iste levis est, iam furere par est magis.
Coniux, penates, liberi, regnum, omnia,
Per me ruant. Causa illa, cur starent, iacet          
Meleager unus. Coniugem, natos, iuvat 
Patriam, penates, cuncta, congerere in rogum. 1590
Haec me patrem regemque dare nato decet,
Nec omnia placent. Cupio, Meleager, tibi
Regale funus ducere, et nihil est satis.   
Tua vita maior victima quavis fuit.          
Tua mors ruinis omnium gravior fuit.    1595
Sine te meorum, nate, nil dulce est mihi.
Egone superstes perfruor regni bonis,
Quem te anteisse decuit? Ego vivo senex?         
Tu iuvenis, umbras inter et manes, novas,         
Meleagre, sedes quaeris, expers omnium,  1600
Miserabilis, inops, squallidus, nudus, miser,
Avunculis invisus, hac vita carens,
Ipsisque vitae gaudiis, quibus par fuit  
Multos per annos regis haeredem frui?  
Haec ipse capio? Tu cares? Nec dum paro 1605
Ad Tartarum detrudere invisum caput?
SEN. Moderare tandem pectoris saevi impetum,
Te reprime. Non est, ut putas, pietas tuam          
Abiicere vitam, filii causa tui.     
Quin illud esse crede pietatem magis,     1610
Pia iusta nato facere, et exequias dare.
OEN.  Quid me parantem, quae refers, facere admones?
Unam cremarem regiae ac nati struem.             
Satis esse credis? Urbis atque orbis rogum
Instruere vellem, cuncta Meleagro pyram 1615
Incenderem. Perire tibi, nate, omnia                 
Optare possum, tanta congeries tuum
In funus iret, ut tuos illa queam                
Levare manes. Est quidem minus is miser, 
Quicunque maesto funeri ac flammis datur, 1620
Ardente patriae pariter et mundi rogo.
Te tanta ferre iusta, Meleager, decet.

ALTHAEA, OENEUS, SENEX

<ALTH.> Me me iuventus Graia, me telis petat.              
Adhuc labori restat ulterior gradus,           
Graviorque primo. Peior en superest apro 1625
Aper interempto, saevior restat fera
Primae cruore nata. Quid cessant manus?      
Coite, cives.Saxa et incensas faces           
Iaculetur omnis turba et Aetolum genus.  
Corripite tela, congerite quicquid furor  1630
Iustus ministret, obruite dirum caput.
Impune iam nascentur immanes apri,
Impune rapient. statis ingrati tamen?                
OEN. Nescio quod animus maius exhorret nefas.                  
ALTH. At tu corusco fulminis telo, pater,  1635
Matrem scelestam tolle, nec minimum expedi
Quo saepe tecta petis et insontes casas,
Sed quo cupressos sternis et iuga montium,    
Aut quo Gigantes montibus quondam pares
Cecidere vasti. Fulmen hoc dextra evolet. 1640    
Inusitatum postulat paenam scelus
Non usitatum, vindica insolitum nefas.
Tam lente cessas? Ecquid exaudis, pater?   
An otioso cura tibi rerum excidit?
An scelere gaudes? Hanc tibi labem elue.     1645
SEN. Cor trepidat intus, ista quo vertant timens.
ALTH. Sed unde caetus iste processit minax?
Aut cui minatur? Patria in vultus meos             
Decurrit omnis, hinc et hinc cives fremunt,
Et tota poscit vindicem Calydon suum,     1650
Paenasque poscit. Me petit ferro pater,
Me natus, in me matris armantur manus,
Soror execratur, odit et frater nefas.     
Iam parce, patria, mox tibi paenas dabo.
OEN.  Althaea, quis te sceleris instigat furor? 1655
Quid pugio iste? Quidve vociferatio?
Quid imprecata tot tibi dira volunt?
ALTH. En legite, cives, tuque, prae reliquis pater        
Miser, nefanda. Coniuge, stupendum accipe
Fatum, meoque scelere prodigium magis. 1660
Horreo profari. Tu lege, agnosces manum.
Ne forte dubites, aut sua careas fide,
Scriptum cruore dextra signabit meo,
Et hic sigilli pugio implebit vicem,
Fratrum, sororis, matris occisor malae. 1665

Furibunda exit in regiam, manentibus maritibus.

OENEUS, SENEX

Syngrapham proiectam tollit senex perlectam. Tradit matribus astantibus.

<OEN.> Dehisce tellus, tuque tenebrosae potens
Dominator aulae, pande Tartareos specus,
Et me scelestum coniugis dirae virum              
Ad Chaos inane merge, et infernam Styga.
Ego te peremi, nate, quia matrem dedi 1670
Quae te peremit, scelere periisti meo.
Vix ipse tantum, vix adhuc credo malum.
Althaea potuit? Potuit hoc mater nefas?           
At relege: natum, Althaea, Meleagrum, abstulit.
Hoc credat aliquis? Anime, quid factum stupes? 1675
Miser vides fecisse, quid fletu vacas?
Cur lacrymarum non rigat flumen genas?
Quin fles? Quid hoc? Num siccus haec pateris mala?
Iam flere prorsus nequeo, iam lacrymas dolor
Absorpsit omnes. Cum velis, quantum est mali  1680
Non posse fletum exprimere! Iam pessundatus,
Oppressus, infaelix videor, et iam undique
Obsessus omni clade. iam vulnus mihi            
Alte est adactum, iam ferar vere miser.
Hoc illud, umbra quod socrus flevit, nefas,    1685
Hoc dudum auruspex horruit, metuit senex.
Pars illa cladis, quam modo sensi, quota est?
Votum est sub illa. Morte Meleagri nihil          
Potuisse gravius credidi sortem, tamen
Gradus est. Malorum maximum hunc cumulum reor 1690
Quod <me> abhominandum fecit authorem necis
Fortuna. Cur me non ad aeternas domos
Pallentis Erebi mitto? Num maius nefas           
Adhuc patrandum est?Ecquis ulterior gradus?
SEN. Depone tumidas pectoris saevi minas, 1695
Tibique mortis impiam mentem excute.
OEN.  Quid verba perdis? Hoc mihi fixum sedet,
Quod iam decet fecisse. transcendi mea           
Vivendo fata. Vivo adhuc tamen, et diem
Hominesque non relinquo? Sed linquam brevi. 1700
Tamen hoc in istis capio solamen malis,
Despicere quod iam caelites omnes licet.
SEN. Absiste tandem. Reprime affectus precor     
Animi superbos, iamque pietatem cole.
OEN. Hunc nostra fructum scilicet pietas tulit,  1705
Ut esse tanto me pium nolim malo.
Discede pietas pectore ex nostro ocius,
Discede tandem, dura et infaelix abi, 
Infrugifera, servilis, in natum tamen
Maneat parentis. In deos plane impium      1710
Iuvat vocari. Me colere superos decet
Miserum, senemque? Num senex metuit Iovem?
SEN.  Colendum utrique numen imprimis reor.       
OEN. Miseria vicit iam metus omnes mea,
Et haec senectae quantula est nostrae mora?     1715
Quam, saeva ne vis raptat, abrumpam mihi.
Nam quid hic ultra detineo manes meos,
Aut quae voluptas esse mihi vitae potest?      
Proin, nec ulla vota caelicolis fero,
Nec si velint nocere, quo possint, habent.     1720
In me deorum turba iam vires suas 
Exhausit omnes. Quid meas frustra preces
Perire patiar? Quid carent convitio?   
Detestor omnes, teque, Latona satam,
Longe ante reliquos. Ecce quas fundo preces,   1725
Audite superi. Sed quid? Eumenidum cohors 
Excessit Erebo. Propius ac propius, mea
In ora tendit saeva Tisiphone faces,     
Sudesque in orbem versat, et vulsos coma
Tortos in imum coniicit colubros sinum,      1730
Flammasque et angues spargit. at tellus labat,
Et aula tectis crepuit, et subita ambulat
Vertigine domus, titubat, errat sedibus             
Convulsa propriis, ecce iam nutat minax.
I, profuge, curre, siste, quo vadam miser?     1735
Iam nunc ruinam ducit, et lenta mora
Eversa lapsu funditus prono cadit.
Audite sonitum, tota iam moles meis    
Incumbit humeris, et caput nostrum obruit.
SEN. Remitte inanem pectoris vani metum, 1740
Defixa solide vi sua constat domus.
OEN. Ecce, alia clades. Statuitur medio aureum
Caelo tribunal, sedit in paenas meas  
Frequens deorum curia, et causam petit.
Diana caetum cogit, et questu graves 1745
Exacuit iras. Causa iam dicta est, nocens
Paenae reservor, quaeritur paenae modus.
Sententia placet varia: pars Ixionis     
Vertiginosam Thessali suadet rotam,    
Pars alia saxum Sisyphi, aut diram senis 1750
Famem sitimque Tantali. Huic Tytii placet
Aeterna volucris, Belidum huic vanus labor.
Urget Diana, singulas mites vocat,    
Deposcit omnes, sola saturari nequit.
SEN. Ut animus horret conscios scelerum deos,    1755
Et quae meretur, ferre sibi fingit, mala!
OEN. Sed ecce, geminus Titan effulget polo,
Et gemina duplices extulit Calydon domos.     
Ubi sum? Quid hoc est? En retro soles meant,    
Conduntque vultus, atra nox profert caput,  1760
Miserisque caecum rebus infertur Chaos.
Horrenda venti bella cum nimbis gerunt,
Omnique parte Iuppiter dirum intonat,             
Iaculatur ignes, quicquid aut arcu potest,       
Aut igne patrio, tentat id Phaebi soror, 1765
Frater sagittas praebet, et dextram adiuvat.
SEN. En, ut superbos ultor insequitur deus,
Et in furorem desinit nimius tumor!  
OEN. Nunc, anime, persta, rebus audendum ultimis. 
Nunc nunc furentes arma Titanes ferant. 1770
Me duce, secunda bella cum superis gerant.
Furor, ira, luctus, miseriae vires dabunt.
Solus Typhoeus expulit caelo deos,  
Cum se in figuras verterent pavidi novas.        
Pastoris ipse Iuppiter formam induit, 1775
Bacchus sub hirco latuit, in corvo tuus,
Diana, frater. Ipsa latuisti improba
Sub fele, nivea Iuno sub vacca, Venus            
In pisce tremuit, ibidis plumae deum
Ttexere volucrem, quisque sibi metuit miser. 1780
Iamque ecce fugiunt. Hoc petam montis iugum
Aequale caelo, detraham superos polo.

MATRES CALYDONIDES

Quis te furiis deus insequitur,  
Miserande pater, domuique tuae,
Gentique gravis? Te, Meleager, 1785
Semper flendi sacra cupido est,
Tu lachrymarum causa perennis,
Tibi perpetuus decidet imber.    
Nullus flendi sit modus unquam,
Quia tanta modum vicit clades. 1790
Expedit inter lamenta mori.
     Plangite, matres.

Hoc continuis egimus horis,     
Totas noctes totosque dies           
Misere flendo duximus, ex quo 1795
Naesta iacuit frigidus aula.
Nec iam solitus nobis satis est
Planctus, solitum vincere morem
Iuvat. Ingeminat saeva dolorem  
Causa doloris. pede lymphato      1800
Ire per urbem, crine soluto       
     Ululare decet.

Ingens terrae decus Aetolae,    
Columen rerum, spes Calydonis,
Iuvenum gloria, flos, et lumen,   1805
Ille ille apri domitor saevi
Occidit. Eheu rumpite vestes,
Pectora duris tundite pugnis.    
Gravius nunquam fortuna dedit.  
Cui iusta sonent verbera planctu, 1810
Lacerate comas, unguibus ora
Faedate avidis. Urbis et orbis
     Plangite cladem.     

Meleagre, domus decus Oeneae,            
Generosus ubi est ardor, et oris    1815
Decor egregius? Periere ista.
Reliquum nihil est praeter luctus
Lachrymasque graves. Has pia matrum
En tibi pleno turba gementum  
Gurgite fundit. Sed quo nutrix     1820
     confusa ruit?

NUTRIX, MATRES CALYDONIDES

NUT. Eheu beatos premere cum caepit deus,
Simul urget. Aliud oritur ex alio malum,           
Semperque crescit. Quos habent magna exitus?
O quale superi numen in terris habent! 1825
Quanta est potestas, sive contempti parant       
Expetere paenas, sive placati pios
Beare! Quoties remedia videntur dare               
Periculis peiora! Proh quanti stetit    
Aprum necasse? Finis alterius mali     1830
Gradum futuro fecit, atque ingens lues             
Salute crevit. Ecce tot clades dedit
Suina pellis. Credere hoc quisquam potest,
Et esse adhuc dubitatur in caelo deos?             
Vivax senectus, semper ad luctus novos 1835
Cur me reservas? Misera quid matrum cohors  
Vestras in unum impenditis lachrymas malum?
Ecquis perempti filii est flendi modus?   
Satis habet ille. vertere hunc luctum decet        
Matri patrique.
MAT. Fare quid, nutrix, feras.   1840
NUT. Res intus actae, flebiles, miserabiles.    
MAT. Flebilius aliquid morte Meleagri accidit,
Aut scelere matris?
NUT. Scelere cumulatur scelus.  
Regina thalamum ingressa furiali impetu 
Mucrone pectus hausit infaelix sibi.    1845
MAT. O triste facinus!
NUT. Hactenus non stat malum. 
MAT. Quid? An furore percitus ferro Oeneus
Periit, an arce decidit ab alta miser?  
NUT. Est turris alta, cuius e fastigio 
Caelo videtur proxima ostendi via,    1850
Despectat omnem regiae partem domus. 
Furibundus hanc conscendit, et tanquam manus
Inferret astris, inde pulsurus deos,    
Dissiluit amens, pondere illisum iacet     
Deforme corpus. Sed quid haec fletu mala 1855
Iuvat indicare? Non potest ingens dolor, 
Qualisque noster, lacrhrymis vere exprimi.
Magis stupore cernitur, miseras stupor   
Voces cohibeat. Perite funestos lares.

CHORUS

Reges, timete numina,    1860
Cavete divos temnere.     
Maiora nunquam caelites
Exempla dii mortalibus
Dedere nobis, quam graves
Paenae superbis imminent. 1865
Divina perdit impios                     
Vindicta, tot docti malis.
Deos vereri discite.    
Turres ad astra culmine                 
Se porrigentes arduo 1870
Duris relinquuntur Notis,                         
Minisque caeli, et horridis
Saevi procellis Affrici.                 
Sternuntur orni montibus,                        
Ipsique montes decidunt. 1875
Ferit minora Iuppiter                    
Telo minore fulminis,
Et parva parvo. rarius                   
Demissa vallis tangitur.

EPILOGUS AD ACADEMICOS

Gaec maesta nostri cantio cygni fuit, 1880
Cygnea prorsus, quippe cantanti ultima,                               
Placuisse vobis si minus eam senserit. 
Excussa si cui lachryma cantando fuit                                  
Vel una, satis est. Unica ad laudem est satis                          
Lachrymula sapiens. iamque Meleagro pia 1885
Solito rogarem iusta faceretis sono,  
Atalanta nisi me, regiae stirpis licet,
Melioris admoneret Atalantae tamen,
Nostraeque, quondam nympha quam Syrinx deo                  
Tamesis ad undas inclyto Pani edidit. 1890
Arcadica cui discedat Atalante loco,                        
Quantum ipsa cedit Arcadia clarae Angliae.
Quam dura semper nostra Meleagris fuit!                            
Ah dura nimium, plusque quam vellent sui.                         
Sic ore grato rigida maiestas micat,    1895
Qua speret ardens, quaque disperet magis,                           
Qualis Dianae fertur, ubi sylvas petit.
Immanis etiam retulit exuvias apri,   
Maioris apri quam tuus, Calydon, fuit.                                
Cruore setas illa rubefecit levi. 1900
At nostra totam belluam stravit solo,                        
Spoliumque victrix abstulit sine sanguine,
Stupenda virgo, bella seu tractet fera,
Seu pacis artes. Et tamen tantis deest                        
Poeta factis? Et tamen tanta exteris    1905
Virtus sepulta est, vate quia sacro caret?                              
Proinde nostrae plausus Atalantae sonet.
Deinde manibus iusta Meleagro date.

EPILOGUS AD CLARISSIMOS COMITES PENBROCHIENSEM AC LECESTRENSEM

Quicunque sceptro fretus ac solio tumens                            
Aureus avito spiritus altos gerit, 1910
Nimiumque fidens, caelites temnit deos,                              
Te videat, Oeneu, videat eversam domum
Modo prepotentem, gentis Aetolae decus.                           
Hinc quemque par est facere documentum sibi,       
Hoc quisque secum reputet exemplum domi. 1915
   Ut nos probetis fabulam, non est opus                              
Iterum rogare, queis semel placuit. Satis
Actum putamus, si tibi placeat, comes,                                 
Comitisque comiti, et nobile procerum choro,           
Si spes Philippus nostra Sidnaeus probet, 1920
Ubicunque sedat ille, qui solus novis
Favet poetis, ipse vates optimus,
Meleager ipse noster. A verbis meis 
Triste absit omen, et procul fatis suis                        
Miserandus absit, opto, Meleagri exitus. 1925
   Vos quem dedistis antehac nobis, viris                             
Nobilibus istis, nobilem applausum date.

Finis