Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

ACTUS IV
NUTRIX sola

Candentes carbones in scenam effert.

Quam saevus urit regiam mentem dolor!
Ubi ponet ira pondus, ac fluctus graves?
Nam caedis ex quo patuit admissae nefas,
Similis furenti incessit, ac volvit minas
Oenea coniux. Saeva ut in trepidum pecus 1145
Viduata catulis tygris horrendum fremit.
Nunc ora pallent, ira nunc oculis trucem
Ciet ruborem. Vultus est illi modo
Similis minaci nescio quid barbarum
Dirumque, modo quem velle misereri putes.1150
Cumque illa doleat, propior est irae tamen,
Odioque cumque lacrymas animi ferus
Siccavit ardor, lacrymas fundit tamen.
Atque ut carina, quam mari prensam Affrico,
Hinc ventus, illinc aestus adversam rapit, 1155
Incerta nescit qua magis currat via,
Affectibus regina sic errat suis, 
Iraeque ponit invicem ac tollit minas.
Me iussit arae fragmina ac taedas dare.
“Stat,” inquit, “aliqua victima fratrum leves 1160
Placare manes, abeat ut praesens dolor.”

Accendit ligna in ara, in remotiore scenae parte exstructa.

NUTRIX, ALTHAEA

<NUT.> Atque ecce, demens ipsa prosiliit foras.
En ut furoris signa lymphati gerit,
Et omnis aptum specimen affectus capit!
ALTH. Si quaeris odio quem tuo statuas modum, 1165
Propone fratres. Quos egone letho datos
Inulta patiar? Liberum hoc ibit scelus?
Fruetur Oeneus filio, ut careat meus
Thestius utroque? Quam melius ambo gemant!
Quonam ista tendit turba Furiarum, inferis 1170
Emissa? Cuius umbra perfosso venit 
Cruenta latere? Frater est Toxeus, vides?
An sola video? Atque ecce Plexippi venit
Furens imago. Quid sibi fratres volunt?
Quid vultis?Eia supplicia petitis? Dabo. 1175
Manes ad imos ire securos licet.
Abite, fratres, quid petitis? Inquam dabo.
Desiste, oro. Genibus advolui, dabo.
Mihi me relinquite, ista sufficiet manus,
Et stipes iste.
NUT.Facere quid tandem paras? 1180
Quonam iste telo tantus utetur dolor?
ALTH. Hunc intuere stipitem, teli est satis,
Hic paena abunde est, hic puta vitam ac necem,
Meleager ipse stipite sub isto latet.
Quem, cum iacerem pondus enixa impium, 1185
Ingressa thalamos turba Parcarum meos,
Imposuit igni, pariter et fati colo
Stamen trahentes. “Paria,” dixerunt “tibi,
O nate nuper, tempora ac ligno damus.”
Quo carmine effato, exeunt tectis deae. 1190
At ipsa stratis territa exilii meis,
Lymphisque sparsi. Exinde servatus diu,
Servavit illum, proh dolor, nimium diu.
Hoc sola sensi, coniugem hoc semper meum
Celavi, et omnes hactenus visum latet. 1195
Sed referet eadem quae rapuit olim manus.
Nomen sororis perdidi, at matris manet.
Vel hoc perempto tam diu cessat manus?
NUT. Regina, clarum familiae lumen tuae,
Nefanda matris pectore exturba ocius, 1200
Quantumque tentas cogita. Natum cremas,
Pene innocentem, cuius extremus dies
Primusque laudes novit, et iuxta deos
Cui tota caeso patria acceptam refert
Apro salutem. En hunc paras flammis dare. 1205
Quod stipes omnes iste mortales latet,
An ergo demens credis hoc tantum nefas
Omnia videntes posse celari deos?
Impune superi facinus occultum sinant:
Expers pericli credis, ac vacuum metu? 1210
Erras. quid iste conscius facti locus?
Quid plena mens horrore, diffidens sibi,
Cuncta expavescens?Ipse quid trepidae stupor,
Pallorque vultus? Noctis et somni minae?
Ut lateat omnes, haud lateat animum tuum. 1215
Hoc mille testes pectore, hic paenae est satis.
Ecce aderit omni filii extincti loco
Feralis umbra, cumque nox operit diem,
Armata facibus veniet, et furiis aget.
Te per tuorum gloriam, ac patriae decus, 1220
Per iura matrum, per decem mensum grave
Gestamen uteri, perque natorum oscula,
Per sceptra regni, per beatorum domos,
Per inferorum posita sceleratis loca,
Denique per omne quicquid in vita fuit, 1225
Aut est, eritve, pectori gratum, precor,
Extingue flammas, excidat stipes manu,
Et te parentem filio mitem refer.
ALTH. Detinuit aures sermo nequicquam tuus,
Egone ut inulta perferam tantum nefas? 1230
Mors est pianda morte, funus funere,
Furor furore, scelere pensandum est scelus.
Nefanda pleno corruat luctu domus.
Quid has aniles obiicis nugas mihi?
Contempsit istas, quae prius sprevit mori. 1235
Cruenta mater, at soror dicar pia,
Domusque nostra vindicis nomen feram.
Sumpsisse paenas improbi, et fratrum graves
Satiassse manes efferar, saltem pia
Iuvabit animum explesse vindicta meum.1240
Pietatis iste sufficit titulus mihi,
Satis iste tumulo ad gloriam inscriptus meo,
Piae sororis, impiae matris vides,
Ultricis Althaeae sepulchrum nobile.

Quid sacra cesso?
NUT. Nulla te pietas movet? 1245
ALTH. Excede pietas omnis. In fratres tamen
Maneat sororis, abeat expulsus timor.
Odrysia coniux veniat in mentem. Soror  
Tua, Philomela, me decet Prognen sequi, 1250
Et causa similis postulat similes manus.
NUT. Istane credis victima fratrum graves
Placare Manes? Quando in inferias homo
Impensus homini est? Avunculis quando nepos?
A matre quando natus? Invidia tuos 1255
Onerare fratres, quos colis scelere, apparas.
Gratare potius filio genetrix tuo,
Namque iste vivus sentiat munus tuum,
Periere fratres.
ALTH.Sentiant munus tamen.
NUT. Sensu carent.
ALTH. Quin careat is sensu quoque,1260
Per quem carebant?
NUT.At gravem fratres prius
Dedere causam caedis.
ALTHAt poenam tamen
Ille graviorem retulit.
NUTAt natum necas.
ALTH. At ille fratres.
NUT. At minor matre est soror.
ALTH. Mala sorore fateor, at par est pia. 1265
Tu quaeris illam, hanc esse me, et dici volo.
NUT. Sis haec et illa.
ALTH. Stulta, qui fieri potest
In hunc et illos?
NUTCur tamen in illos magis?
ALTH. Cum par utrinque est, et dubia pietas, licet
Eligere utramvis.
NUT.  Nec dubia, nec par premit. 1270
Nam chariorem fratre quis natum neget?     
ALTH. Fortasse fratre, fratribus nemo putet.
NUT. Nemo est deorum quem furor metuat tuus?
ALTH. An non Dianae sacra facturam vides?
NUT. Facis inimicae?
ALTH.Sit licet, diva est tamen. 1275
Unam probare, quod paro sacrum, sat est.
NUT. An ista pietas impia est.
ALTH.Pietas tamen.
NUT. Compesce flammas praecipitis irae, precor,
Nefasque dirum mente materna excute.
ALTH. Obstrepere pergis? Vile cum nato caput 1280
Mitteris Erebo, nostra ni sacra approbes,
Et caepta taceas. Maximum fieri scelus
Et ipsa fateor, sed dolor fieri iubet,
Iamque ipsa nimium segnis in paenam fui.

Genibus flexus ad aram precatur.

Stygias sorores, v7osque ferales deos 1285
Precor, Chaosque et vulgus inferni Iovis,
Quaecunque fati lege cruciatus pati 
Anima iubetur, currat ad nati rogos,
Paenis remissis. Poscit hoc vestras sacrum
Manusque opemque. Tu quoque e superis, dea 1290
Adsis Diana, te dies haec postulat,
Tibi nulla maior victima offerri potest.

Erigit se.

Ulciscor, ecce ulciscor, et facio nefas, 
Et iste nostra viscera cremabit rogus.
At vos recentes et modo fratres mei, 1295
Sentite manes pignus officii, et pia
Sorore dignas sumite exequias, precor.
Nunc offeruntur. Sed quid hoc? Non vult manus
Parere, crescit stipes, ac dextram gravat,
Flammae recedunt, ignis exhorret nefas. 1300
Ingrata cessas? Anime, quid tandem times?
Incumbe in iras, quid stupes? Aude, incipe.
Poteris nefandam filio mater necem
Afferre? Poteris iniicere vivum rogo,
Miserum, gementem? Potero, perpetiar, sinam, 1305
Dum morte fratrum flebiles umbras queam
Lenire. Poteris? Melius ah melius dolor
Insane loquere. Qui regi non vult furor,
Subire tandem discat invitus iugum.
Quo rapior? Heu me, parcite incaeptis meis, 1310
Matrique, fratres, obsecro veniam date.
Meruisse fateor cur pereat, et mors placet,
Sed mortis author displicet, nato parens. 
NUT. O mite matris pectus! O quantum tenes,
Natura, regnum! Nulla vis maior tua est. 1315
Occidere pavet filium, occidi cupit,
Caeptumque in ipso limine exhorret scelus.
ALTH. Inultus ergo vivet, atque ipsa tumens
Impunitate sceleris, Aetolam reget
Gentem superbus? Sceptra gestabit manu? 1320
Illi iacebunt exiguus urna cinis,
Gelidique manes? Haud patiar equidem, simul
Et ille pereat improbus, et una patris
Regnique vota, ac patriae occasum trahat.
Utinam cremasset primus infantem rogus, 1325
Idque ego tulissem. Munere aetatem meo 
Vixisti ad istam, nunc tamen merito tuo
Moriere. Diri praemium facti cape,
Animamque partu et stipite erepto datam
Aut redde matri, aut adde matrem fratribus. 1330
En horret animus, concutit pectus tremor,
Artusque torpent. Ira discessit loco,
Et tota mater, fratribus pulsis, redit.
NUT. Quin ergo iam feramus hinc alio pedem?
Minus solent peccare, quibus ansa est procul. 1335
ALTH. Ignava, metuis? Tuta consilia expaves?
Quid si parares regiam cineri dare?  
In mille partes distrahere natum? Patris
Offerre mensis? Cuncta quae fierent palam,
Graviora specie scelera, quam quod iam paras, 1340
Etiam secretum. Stipitem demens puta 
Rudem cremare, fabulam vanam argue
Dedisse Parcas, error hic mentis fuit
Partu impeditae. Stipes hic mortem inferet?
Verum cremetur, stipitem ardentem times? 1345
Cupio nequeoque, quod paro factum horreo,
Et pectus unum nomina exagitant duo,
Mater sororque. Da locum matri, soror.
Cur non sorori, mater? Hinc pietas movet.
Erras, untrinque est, hinc et hinc pietas movet. 1350
NUT. Hanc oro mentem dii tibi servent diu.
ALTH. Incerta quid agam, rapior in varias vices.
Modo mater iram frangit, et ponit minas,
Modo cruda fratrum vulnera occurrunt mihi,
Et tantae imago caedis. Atque hic quam vocat 1355
Matrem, sororem cur minus et illi vocent?
Pares vocabunt, rursus increscit dolor,
Et fervet odium. Perge, qua ducis, sequar.
Fas omne cedat, pelle faemineos metus
Dum adhuc calescis, dum recens urget scelus, 1360
Animosque silices indue ac ferrum triplex.
Utcunque, fratres, vincitis, at en vincite,
Vosque ipsa pariter et meum munus sequar.

MELEAGER, PHILEMON

<MEL.> Duo me, Philemon, gravia sollicitum tenent 
Contraria simul, durus atque ardens amor, 1365
Et matris odium. Sed quid hoc? Subito caput
Ardet dolore, nec ferunt crines tegi.
Cerebrum repente corripitur aestu gravi,
Flammata facies, igneae lucent genae,
Oculique flagrant. Ecce per geminum latus 1370
Descendit alte in viscera et renes calor.
PHIL. Amore nempe totus Atalantae cales.
MEL. Haud ita, Philemon. Maius est, maius malum.
Populatur artus flamma, per venas means.
Ardent medullae, iecore siccato fibrae 1375
Pulmonis ardent, ipse distentus tumet,
Ustumque repens sanguinem lambit vapor.
Detrahite vestem corpori, vestis gravem 
Intus calorem cohibet. o vastum malum!         
PHIL. Paulisper obdura, subita subito cadunt, 1380
Et mox dolorem forsitan vincet sopor.
MEL. Nullum sopori tempus aut spatium dabit
Immensus ardor. Alitur et crescit lues, 
Et urit intus. Qualis Aetnaeo vapor          
Exundat antro, talis, en talis furit. 1385
Heu quis relicta Scorpios caeli plaga
Cancerve torrens viscera exurit mea?
O ter beati, dubia quos letho dedit
Fortuna belli! morior, et nullo tamen
Transmissus ense. Siccine impendi meam 1390
Voluere vitam fata? Sic nostram placet
Abiicere mortem, perque tam turpes mihi
Decurrere colos? Quo pereo misere modo?
PHIL. Inhibe querelas saltem, et aerumnas preme,  
Malisque tantis pectus invictum refer. 1395
MEL. Eheu, quis iste est gloriae finis meae?
Hic fructus operum? Summus hic vitae dies?
Huc spes amoris rediit, Atalante, tui?
Utinam cruore saeva lusisset meo      
Oetea pestis! Quam prope a fato steti 1400
Nuper decoro! Perdidi mortem miser
Toties honestam. Nam mihi quovis libet
Malo perisse, dummodo ignavus dolor
Vilisque lethum morbus haud mandet mihi.     
PHIL. En, ut supremum non timet lethi diem 1405
Animosa virtus. Pessimi authoris pudet.

Althaea stipitem extrahit.

MEL. Quid hoc? Recessit morbus, et multum calor
Vires reposuit, nec tamen solitus manet.
Quid esse credam? Virus? An potius putem      
Me fascinari? An aliquod est aliud nefas? 1410
An ille monstri nuper extincti cruor
In me rebellat? Illa me forsan lues
Perempta perdit. Has mihi paenas aper
Infligit, apri vindicat caedem dea.     
Heu parce tandem, parce, tam satis est, dea. 1415
Quid me studentem patriae, ut decuit, gravi
Persequeris odio? Quod nefas in te meum est?
PHIL. Quodcunque fuerit, laetor extinctum ocius,
Deosque supplex ne redeat omnes precor.      

Rursus iniicit.

MEL. Frustra precaris. Urit ecce iterum fibras, 1420
Et rediit ardor. Flamma quae aestiferi canis           
Tanta est, leonis terga cum Titan premit?
Quae tanta Lemnos? Quae poli plaga torridi?
In ipsa iacter maria et altos gurgites,
Mediosque in amnes. Quis sat est Ister meo 1425
Incendio, aut quis Nilus, aut terram ambiens
Oceanus ipse? Nulla vis nostros aquae
Restinguet aestus, omnis arescet liquor. 
PHIL. Quo gravius istud, hoc erit brevius malum,      
Brevitate gravitas saepe pensari solet. 1430
MEL. Mediis oberrat, credo, visceribus meis  
Aper, Philemon, cumque apro centum ferae,
Venabula, canes, omnia, et nihil est tamen.
Ignosce tandem, mater, has paenas luo             
Utrique fratri.Forsan his, licet aestuans, 1435
Irata, minitans, ipsa detractum velis.
PHIL. Miser Philemon, tanta Meleagrum premunt,
Nec iniqua faciunt fata me socium mali?
MEL. Sed en, quis iste verberum crepuit sonus?       
Adsunt ab imo Tartaro ultrices deae.    1440
Monstrumque maius, ecce subiiciunt faces
Plexippus et Toxeus, et ipsas incitant
In odia Furias, et graves poenas docent,
Stimulantque miras, et nimis lentas vocant.          
Etiamne manes odia post mortem gerunt? 1445
Adhuc avunculi in meum vivunt malum?
Adhuc rebellant? O levem dextram nimis!
Megaera, cur me saeva persequeris face?
Heu parce tandem, sustine Stygias manus, 
Ipsosque mecum comminus sine congredi, 1450
Ut bis sub imos Tartari mittam specus.
Stringatur ensis, nuda sufficiet manus,
In orbe vestrum veniat huc alter mihi.
Veniat uterque. fugitis ignavi, sequar.  
PHIL. Quo rapitur amens impetu? heu mentem quoque  1455
Sensumque misero nimius excussit dolor,
Dolor iste furor est. Sequere, quid iam stas miser?

Aliqua mora sit stipiti cremando, ut in morte Meleagri decorum servetur.

ALTHAEA, NUTRIX

<ALTH.> Bene est, peractum est. iusta persolvi, satis,
Satis habet ille. Quid ais? In tutum est meos  
Mactare fratres? Anime, quid subito stupes? 1460
Vindicta parta est. Gei mihi, factum execror.
Quid misera feci? Misera iam sero piget. 
Feci. Quod unum restat, ac sceleri deest,
Et ipsa sequere, morte cumuletur nefas.
NUT. Regina, cohibe mentis effraenae impetum ,1465
Animum coerce. Iam satis sceleri datum est.
ALTH. Decreta mors est, pariter et mortis via.
Cruentus ille pugio in thalamis meis,
Ille ille mucro, quo iacent fratres, iuvat.  
Hunc dextra poscit, huic decet ferro immori, 1470
Uno perire quam mihi telo placet.
Gratabor ecce filio tandem meo.
Laetare Meleager, tuo poenas luam
Mucrone. Mecum est, faciet, ubicunque est, scelus. 
Tu, fida nutrix, caepta fac nostra occulas.    1475

CHORUS

Quantus irarum cumulus minantum
Faeminam versat semel incitatam,
Cum dolor fraenum dederit furori!
Exulat longe pietas pudorque.  1480
Mitior Scylla est, simul ac Charybdis,
Nulla non illa melior ferarum est.
Nulla vis diri gravior veneni.
Arcta non illam retinent furentem
Vincla naturae, neque iura matris. 1485
Nulla tam caeli est violenta clades,
Sive descendunt pluviae nivesque
Grandini mistae, rapidique venti,
Sive cum turres graviore flagrant
Fulminis telo, veteresque fagi. 1490
Saevior nulla est pelagi procella,
Cum Noto stridens Aquilo minatur,
Et fretum venti rapiunt ab imo.
Iamque turgescens mare tingit astra,                           
Iamque subsidit, premiturque ad Orcum. 1495

Perge ad Actum V