Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

ACTUS III
NUNCIUS, CHORUS

<NUNC.> O laeta fata, placida, memoranda, optima!
O fausta, nivea, prospera! o mites deos,
Faciles, benignos! O diem vere diem,
Placidamque sortem!
CHOR.Quid precor portas novi?
Num caesus aper est?
NUNC.Caesus est, ingens iacet. 790
CHOR. Quis caedis author? Imo si vacat et libet,
Ut gesta potius quaeque narrato ordine.
NUNC. Est sylva duris quercuum trabibus frequens,
Fagisque caelo aequalis, ornisque ardua,
Imosque summo prospicit campos iugo, 795
Quam nulla ferro laesit, aut coluit manus,
Praebet patentem lata planicies viam.
Animosa postquam venit huc iuvenum cohors,
Pars lora demunt canibus. ast illi moras
Patiuntur aegre, et sponte luctantur sua 800
Vinclis resolvi. Vinculis illi vias
Carpunt soluti naribus sylvae invias,
Alacres, sagaces. Pars graves tendunt plagas,
Pars pressa nuper signa rimantur pedum,
Reperire cladem quisque praegestit suam. 805
In parte nemoris panditur media specu
Vallis profundo. Huc proximis rivi solent
Pluvialis undae montium labi iugis.
Imum lacunae vestiunt salices sinum,
Iuncique, et ulvae, vimina, et cannae leves. 810
Haec dira sedes, hoc apri stabulum fuit,
Immanis apri, terribilis, hirti, trucis.
Non maior illo pascuis errat tuis,
Epire, taurus, at minor Siculis solet.
Oculi coruscant sanguine, et flammis micant, 815
Frons torva rugis, hispida cervix iuba
Incudis instar, chalibis aut duri riget.
Setaeque similes spiculis stant ferreo
Vallo minantes, alba dimanat toris
Stridore vasto spuma, per rictus fluens. 820
Aequatur Indis dentibus vis dentium,
Mistumque ab ore fulmen et tonitru vomit.
Excitus antro, talis ac tantus furens
Medios in hostes fertur, incursu gravem
Trahens ruinam, sternitur tanto nemus. 825
Repente clamor oritur immensus canum,
Hominumque cornuumque et ornorum fragor.
Ille ruit, atque ut quisque se forte obtulit,
Ictu prementes dissipat gemino canes.
Hastile primum Echionis missum manu 830
Inane fuit, et vulnere in trunco leve
Constitit acerno. Proximum, nisi robore
Nimio volasset, tergore haesisset feri.
Longius it, author cuspidis Iason fuit.
Ardescit ira setiger, et ignem vomit, 835
Velutique nervo grandis adducto volat
Impulsa moles, arduas turres petens.
Sic impete omni fertur in iuvenes aper.
Cecidisset ictu Nestor oppressus gravi,
Sed leviter hasta nixus apposita, arboris 840
Insiliit alte quae stetit ramis prope,
Hostemque celso despicit intus loco.
Ast ille dentes stipite in querno terens,
Iam iam ruinam spectat, et caedi imminet.
Rostroque fortis hausit Orithyae femur. 845
Geminique fratres Tyndari, invictum genus,
Hastae periti, vulnera dedissent apro,
Nisi per opaca callidus sylvae loca
Isset, nec ulli pervias iaculo vias.
Sequitur furentem concito Telamon gradu 850
Studioque eundi incautus, arborea cadit
Radice pronus, dumque eum Peleus levat,
Atalanta flexis cornibus celerem expulit
Arcu sagittam. At illa distrinxit feri
Sub aure summum corpus, et setas levi  855
Cruore tinxit. Erubuit omnis cohors,
Pudorque vires addit, atque animos viri
Clamore tollunt. Densa telorum volat
Sine ordine acies, turba coniectis nocet.
Quis fando narret cuncta, tot discrimina, 860
Tot ausa iuvenum clara, tot strages canum?
Sed inter omnes prima Meleagri fuit
Et summa virtus. Obviam quoties apro
Occurrit ardens? Comminus quoties caput
Offert periclo? Nec deest tantis minor 865
Fortuna caeptis, sed favens dextram adiuvat.
Binisque missis, altera in tergo stetit,
Hasta alia fronte. dumque iam volvit minas,
Corpusque in orbem versat, et spumam novo
Cruore fundit, vulnera ingeminans, premit, 870
Hastamque in armos condit adversos apri.
Clamore tota, more venantum, cohors
Exultat, et iam quaeque victricem petit
Tractare dextram dextra. Terribilem suem
Tellure multa vix recumbentem undique875
Mirantur omnes, vixque adhuc tutum satis
Contigere putant, fronte sic torva iacet,
Sic ardet oculis, ore sic toto est minax.
Venabula tamen quisque iam tingit sua.
Hic ordo pugnae, caedis haec series fuit. 880
Ad regiam ipse concitos gressus fero.

VENATORES, MELEAGER, ATALANTA, PLEXIPPUS, TOXEUS

Canunt in scena.

Publicum, cives, celebrate festum, 
Occidit frendens aper. Ecce torvi
Oris, et tergi spolium cruentum.
Victimas aris date, thura flammis. 885
Tota deducat Calydon superbum
   Laeta triumphum.

O diem laetum peragant coloni,
Tuta iam canas segetes aristis
Proferat tellus, onerata vitis 890
Pampinos fundat gravidos racemis.
Tota deducat Calydon superbum
     Laeta triumphum.

Turba pastorum celebret choreas,
Fronde velentur iuvenes senesque. 895
Nulla iam pestis pecori minatur,
Pascuis gramen sine strage carpat.
Tota deducat Calydon superbum
     Laeta triumphum.

MEL. Generosa Theseu, vosque tantorum inclyti 900
Socii laborum, dona quae tantis rear
Factis rependi posse? Dii certe optima,
Virtusque vestra reddet, haud nostrae est opis
Paria tribuere. Quas tamen grates queo 
Superis fecundas refero, maiores pater 905
Et tota Calydon solvet. Exuviae apri
Ex lege nostras interim dono datas
Atalanta, nostri iuris atque animi cape
Indicia, et altae signa virtutis tuae,
Meumque tecum veniat in partem decus. 910
AT. Magnanime Meleager, quid effari queam?
Animumne fortem et dexteram bello inclytam,
An liberalem, nescio admirer magis,
Suspicio utrumque. Quod dabo munus tuo
Aequale merito? Verba quae digna efferam? 915
Sed tu pudori virginis veniam dabis,
Quod paria factis verba concipiam minus.
Haec pauca referam: sive cum sylvas petam
memorabo sylvis, sive per montes eam
implebo montes, gratiae tantae memor. 920
Ubicunque vivam, nullus oblitam tui
Meriti videbit, nullus ingratam dies.
PLEX. Toxeu, quid agitur? Ista praeripiet viris
Insigne honorum? Inglorii nos patriam
Repetemus? Ista sola de nobis domum 925
Ibit triumphans, et superbifica manu
Spolium per urbes ducet Argolicas apri?
TOX. Plexippe, semper mihi neget reditum deus,
Si tale nobis dedecus inuri sinam.
At tu proinde faemina, viriles, age, 930
Depone titulos. Forma quae nimium tua
Istum fefellit, quaeso ne tanti putes
Uut capiat omnes. En tuo praeter modum est
Amore captus muneris tanti dator.
MEL. Thestiadae avunculi, quis hic vestris furor 935
Icessit animis? Spolia meruisse est nefas?
Aut mea dedisse cui libet, tantum scelus?
Quid torva inanes fronte iactantur minae?
Quid me cruento et lumine aspicitis truci?
PLEX. Sic collocari munus egregium decet? 940
Tanti pericli terror hunc feret exitum?
Hanc quisque labem referet ad patrios lares?
Haec posteris mandata dedecoris nota,
Tanta in cohorte faeminam victoriae
Retulisse palmam?
MELScilicet, num vos decet 945
Tanta in cohorte avunculos solos, decus
Partum nepoti praeripere velle invidos?
An tale facinus gloriae vobis erit?
Sed illa spolium referet, et digna est, aprum
Quae sauciavit prima, quae virgo, viris 950
Virtute par est, genere, factis, dextera.
TOX. Horrenda setis terga, et ora haec dentibus
Indis tremenda, faeminae dextram decent?  
MEL. Invidia vos decuit, et iniustus furor?
PLEX. Iustam excitavit magnanimus iram dolor. 955
MEL. At causa nostri iustior doni fuit.
TOX. Male collocati muneris?
MEL. Rapti magis?
PLEX. Iniusta querimur.
MELIusta raptores probat?
TOX. Quae causa iusta?
MELDexterae virtus meae.
PLEX. Quid nostra?
MEL. Litis plena, et invidia tumes. 960
TOX. Tua sola virtus?
MEL. Fateor, auxilium tulit
Atalanta.
PLEX.      Nempe contulit magnum.
MEL. Minus
Thestiada uterque.
TOXViribus vestris aper
Solisne iacuit? Ergo quid procerum cohors?
MEL. Vestrisne cecidit?
PLEX. Turpis ut mentem abstulit 965
Amoris ardor!
MEL. Ut furor vestram magis!
Sed quid ago, facti ratio reddenda est mei?
Placuisse satis est, placuit, et iam perplacet.
Mea sunt, dedi, sic libuit, et sic iam libet.
TOX. O turpitudo, et impudens animi furor! 970
Oenida tumide, iam furere pergis palam?
Libidini deserviet noster tuae
Sanguisque honorque? Tantus huc cecidit labor?
MEL. Equidem reprimere verba, et audaces malo
Poteram domare, sed sibi fraenum mea 975
Iniiciet ira. Quemque vos linguis modum
Non retinuistis, nostra servabit manus.
PLEX. Domare poteras? Tune? Quos? Unus duos?
Nepos avunculos? Virum placidum scias.
Libet experiri dexteram et patientiam 980
Domitoris huius. Pone tu exuvias apri,
Nec intuere praemii authorem, nihil
Iuvabit ille. pone, vel ferro lues.  

Utrique latus subito pugione fodit.

MEL. Uterque honoris discite rapaces mei,
Quid dextra linguae, facta quid distent minis. 985
Sic pereat, atra quisquis invidia tumet.
Tu spolia recipe parta bis nostra manu.
AT. Dii paria meritis pretia pro tantis tibi, 
Meleagre, solvant. Qquam tamen mallem, minus
forent cruenta!
MELquem locum profugus petam? 990
Ubi me cruento matris aspectu auferam?
Quae verba nectam? Quo feram vultu graves
Charae sororis caede fraterna minas?
Qua fronte caedem, qua facinus arte occulam?
Atque ecce laetum mater huc affert gradum. 995
Hei mihi, tegantur corpora in medio abdita.

Proiicit pugionem sanguine stillantem.

ALTHAEA, THESEUS, MELEAGER, ATALANTA

<ALTH.> Quae digna vestrae merita virtuti feram,
Invicta iuvenum turma? Victrices iuvat
Videre dextras. Fama quamprimum ad meas
Pervenit aures caedis et victoriae, 1000
Ut gratularer in viam memet dedi. 
Faelici reditum laetus eventu meus
Expectat Oeneus. Sed quid hoc? Quid vis tibi?
Quid ora, nate, vertis, et fletu rigas?
Quae causa fletus? Sicne venientem excipis? 1005
Quid maesta vultus tota conticuit cohors?
Narrate, fratres. tune quoque, Toxeu, siles?
Plexippe, mutus? Quid mali factum est novi?
Adeste, fratres, nemo respondet? Soror
Fratres voco. quid hoc rei? Fratres voco. 1010
Fratres, ubi estis? Sistite in medio palam!
Meleager, ubi fratres? Silet, maeret, gemit.
Te per tuorum facinorum laudes precor,
Theseu, tuique nominis famam inclyti,
Quae causa luctus fare. Cur fratres latent? 1015
Nihil iis receptis accidere durum potest.
THES. Regina, clarum gentis Aetoli decus,
Cur me adgemendae sortis indicium vocas?
Saepe odit ingens indicem cladis dolor.
Verum, cum abire tacita sic nequeant mala 1020
Ut te laterent semper, optarim licet
Alium doloris indicem faceres tui,
Invita placide verba ut accipias, precor.
ALTH. Sermone mentem gravius incertam tenes.
Effare, ubi sunt? Non amat pietas moram. 1025
THES. Uterque caesus inter extinctos iacet.
ALTH. Quod facinus aures pepulit? Extinctus iacet
Uterque? Theseu, verba detestor tua.
THES. Tibi ecce certam faciat aspectus fidem.
ALTH. Quas misera voces, misera quos gemitus dabo? 1030
Planctusque quos? Quae verba sint cladi satis?
Demissa cerno capita, et imbelles manus,
Et ora morte pallida, et vultus truces. 
Talesne vos aspicio redeuntes soror? 
Hic est triumphus? Festa promissa est dies. 1035
Haec illa, tristis, improba, execrabilis?
Haec illa nostri cura, crudeles, fuit?
Huc crebra, superi, vota redierunt mea?
Plexippe, vultum attolle, vel, Toxeu, tuum.
En osculatur, haeret amplexu soror. 1040
Sed heu, querelis tota abit frustra dies.
Quaeratur author caedis. Incolumes apro
Caeso fuisse, nuncius retulit mihi.
Differte gemitus, dicite authorem necis.
An fraus, an ensis? Casus an fatum fuit? 1045
Quid spectat alter alterum? Cunctamini?
Furit ira in omnes. cur meos, Theseu, fugit
Meleager oculos? Ora cur condit sua?
Tu, Castor, ede, sed tua, Castor, fide.
Tu fare, Pollux, Perithoe, Peleu refer, 1050
Leucippe, Telamon, Nestor, Eurithion, Lelex, 
Acaste, Phaenix, tuque Laerte impiger,
Aut aliquis alter. Nil dolor moveat meus?
En quisque gemitus reddit occultos. Quid hoc?
Quid est silendum? Tacita sic abeant mala? 1055
Celare stultum est, quod statim fiet palam.
MEL. Me me roga. Adsum qui neci fratres dedi!
Homines deosque testor, et sylvam, et feras,
Invita tantum facinus admisit manus,
Et caedis ipse primus exemplum horrui. 1060
Miserere, mater.
ALTH.Magne regnator poli,
Tam lentus audis scelera. Vidisti, pater,
Nec vindicasti, digna supplicia expetens?
Nec adhuc trisulcum dextera telum evolat?
Cessas adhuc, iniuste? Quin rimas agis 1065
Effracta tellus, tuque dominator Stygis,
Specus ad imos Tartari sontem rapis,
Meritamque paenam infligis? O scelus! O nefas!
MEL. Miserere mater, filium caedis reum 
Habes fatentem, nec sit idcirco salus 1070
Culpam fateri. Vincla patiantur manus,
Caeci rigente carceris clauder specu,
Nihil recuso, si licet causam tamen
Dicere. Peracta quamlibet paenam impera.
ALTH. O impudentem! causa quae reddi potest 1075
Facinore digna?
MEL. Causa dicatur tamen,
Quae tollere quidem ut nequeat, imminuat scelus.
Miserere, tantum postulo causam audias.
ALTH. Miserere? Vix iam misera contineo manus,
Quin in capillos involem et vultus tuos. 1080
Nil deprecaris? Sufficit paene dolor,
Noli excitare. Desine, ingrate, obstrepis.
Atalanta, fare, causa quae caedis fuit?
AT. Oenea coniux, Thestii clarum genus,
Hoc oro primum, ut concitam mentem domes, 1085
Et verba placido pectore accipias mea.
Ut gesta res est eloquar. Dolor hic tuus,
Sed culpa fratrum est, non habet factum hoc scelus.
Virtute postquam setiger nati occidit,
Spolium superbum tergi, et invidiae capax, 1090
Me ferre voluit praemium victor suum.
Tulere fratres gravius id factum tui,
Et post truces utrinque iactatas minas,
Mihi munus, illi muneris ius auferunt.
Regina, veram caedis en causam tibi. 1095
ALTH. Iam iam tonandum est, Iuppiter, caelo tibi,
Convolve mundum. Tela, Cyclopes, date,
Nec cautiore fulmen emittas manu
In hunc vel illam. Quisquis ex istis cadit,  
Merito peribit, non potest in eos tua 1100
Errare dextra. Num scelere factum caret,
Atalanta? Nempe liberat sceleris reum
Iudex scelesta. Tu mali tanti caput,
Materia tute, caedis hic actor fuit.
THES. Ah reprime quaeso pectoris fluctum tui, 1105
Iram coerce. Sint licet nati preces
Satis efficaces, sed tamen nostro precor
Moveare fletu. Quod rogo, cuncti rogant,
Pretiumque meritis filio veniam petunt.
Moderare tumidum mentis iratae impetum. 1110
ALTH. Absiste, Theseu, quaslibet renuo preces.
Non ista luctum postulant, ira est opus,
Et si quid ira est gravius, et quid tam grave est
Quod facinus aequet impium? Ulciscar tamen,
Ulciscar inquam, dicta firmabit fides. 1115
Piget cruentas aspicere saevi manus,
Vultusque lanii. Sustines coram, impudens,
Adhuc morari? Non meos oculos fugis?
Vos chara, famuli, corpora auferte ocyus. 

CHORUS

Heu cur superi, fataque semper 1120
Fera, Virtuti dominae Invidiam
Voluere dari famulam nequam?
Non umbra gradum magis insequitur,
Quam livor edax magna gerentem.
Aspera latam citius feriunt 1125
Spicula metam, scutaque crebris
Maiora patent obvia plagis,
Scopulosque altos verberat unda.
Sic invidiae metaque virtus
Et praeda iacet. Fulgur montes, 1130
Culmina livor summumque petit.
Non est monstris tanta domandis
Causa timendi, quanta malignis.
Non superantur fortibus ausis.
Crescente magis virtute fremunt,1135
Nulli dentes parcere norunt.
Huic terga daret Virtus monstro,
Nisi pulchra foret gloria merces.
Haec languentes erigit artus,
Haec facit atros spernere morsus. 1140

Perge ad Actum IV