Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

ACTUS II
OENEUS, SENEX

Primo transeunt venatores, e regia ad fanum Dianae, omnes bini. in medio solus incedit aruspex, cum omni apparatu sacrifico, et victima mactanda.

<OEN.> Par diis superbis gradior, et caelo tenus,
Inter tyrannos arduum caput effero.
Nam quid feracis annuos terrae loquar
Reditus, liquoris copiam Bacchi, horrea 475
Cumulata Cereris munere, aut pingues deae
Latices Minervae? Mille quid referam greges
Pecudum minorum, mille maiorum meis
Armenta in agris? Adde quod cingit frequens
Faelixque nostrum turba natorum latus. 480
In quot fatigor oscula, et in omnem gregem
Dividere patrem? Quid quod hunc portum attigi 
Aetatis, inter perpetua pacis bona?
Nec ulla morbi me, vel infortunii
Procella, vitae gravior in cursu meae 485
Iactavit unquam. fata quae optari queant
Meliora, quam quae semper ex voto tuli?
Aut quis videtur posse fortunae gradus
Ulterior addi? Quisve iam noceat mihi?
Aut cuius odium? Nempe Latona editae. 490
Haec, quem deorum tota consensit cohors
Semper beatum stare, nec cladem pati,
Haec una caepit obstrepere nuper mihi,
Et fata verti posse necquicquam putat.
Misere verendum est ne gravius aliquid furens 495
Diana statuat. Scilicet nostris gravem
Immisit agris vindicem cultus aprum
Spretique honoris. Sed fremat quantum potest,
Fremat Diana, cedet in laudes meas
Furentis ira. Laetus invidia fruar, 500
Et vindicem vindicta quam vellem manet.
SEN. Magnanime princeps, et domine tantis mihi
Colende meritis, comprime affectus, precor,
Et quam lacessis cogita. Spernis deam, 
Terraque et Erebo, quaeque per gentes triplex 505
Numen probavit, usque qua mundus patet.
Ubique praesens colitur in terris dea.
En hanc lacessis, atque ne facilem putes,
Probavit iram nulla maiorem dea,
Nec nisi cruenta morte satiari solet. 510
Immitis etiam vel levi errori fuit.
Innocuus hoc testetur Actaeon lacer.
Quid illa sceleri faciet, ac menti impiae?
Iamque inchoavit, atque ne pergat, precor.
OEN. Cui precibus opus est, cum libet, fundas preces, 515
Mihi nulla voti causa succurrit tui.
Foelix vocor, nam quis neget? Faelixque ita
Semper manebo. Nulla me miserum dies
Videbit unquam. Quis dubitet istud quoque?
Copia beatum fecit.En sedeo altior, 520
Quam cui nocere, velle fac, casus queat.
Atque ut repente multa surripiat mihi,
Multo relinquet plura quam rapuit tamen.
Omnem timorem nostra vicerunt bona.
Nam finge posse (sed tamen iam qui potest?) 525
Sed finge multa copiis demi meis.
Non usque redigar ut miser fiam tamen.
SEN. Quo quis superbus extulit sese altius,
Hoc gravius ille ac foedius subito ruit.
OEN. Decet suprema facere securum bona. 530
SEN. Solent suprema premere securum mala.
OEN. Quid est timendum?
SEN.Nempe quod metuas nihil.
OEN. Timidi est metuere singula.
SEN.Audacis nihil.
OEN. Stulte timetur, causa ubi nulla est metus. 535
SEN. Cum facere miserum sors queat, causa haud deest.
OEN. Sum maior ipsa sorte.
SEN.   Et in vivis manes?
OEN. Rex vivo clarus.
SEN.Nomine hoc magis expave.
Graviore turres decidunt casu arduae,
Altosque montes crebrius fulmen ferit, 540
Et vasta morbo membra maiori patent.
OEN. Me subditorum posuit in tuto fides.
SEN. Caelestis ira cum premit, ad homines fugis?
Quique ipse spernit numen, hunc cives colant?
Relligio cultus servat humanos deum. 545
OEN. Ingens deorum stat etiam a nobis favor.
Quoties opima victima ante aras steti,
Et sancta quoties thura congessi focis?
Quid quod recepit mensa convivas mea,
Et ore nostras saepe gustarunt dapes? 550
SEN. Debere superos posse mortali putas,
Aut demereri numen officiis potes,
Aut tum mereris, cum hospites mensa excipis?
Sed fac deos favere,: plus tamen unica
Diana noceat laesa quam prosint tibi 555
Decem faventes, si tamen faveant decem.
Commune superos vinculum generis tenet,
Et pariter omnes tangit unius dolor.
Nam quisque metuens ne sibi simile accidat, 
Paena cavendum censet, et iustam probat 560
Iram Dianae. Nec alii factum deo
Fecisse fas est irritum alterius dei.
Impune divos Iuppiter sperni vetat.
Supplicia moneant: una sit Niobe satis,
Nec dignitate nec genere cedens tibi. 565
Quas illa spreti numinis paenas dedit?
Unde illa cecidit, non stat hoc Oeneus loco?
Nolo ominari, caelites iterum precor
Ut causa similis careat eventu pari.
OEN. Ut te senectus timida, necquicquam metu, 570
Expersque veri ludit, ac curis agit!
Si rueret omne quod vides caelum undique,
Et ipse ruerem, fateor, et ruerem libens.
Haud ille miser est, quisquis ex alto cadit,
Cadente mundo pariter. At magnum facit 575
Niobe timorem. Numquid hic Niobem vides?
Aut causa par est? Illa maledictis deam
Ultro petivit, me lacessitum queror.
Ingemere damnis esse tu credis nefas?
SEN. At te Diana quo lacessivit malo? 580
OEN. Delire, nescis? Quid quod horrendum meos,
Non provocata, misit in fines suem?
SEN. Non provocata? Numquid id ducis leve,
Solenne festo cum sacrum faceres die,
Cum iam Liaeo vina libares sua, 585
Sua dona Cereri, Palladi latices suos,
Superosque ad omnes gratia veniret sacri,
Sine honore solam victimae aut thuris deae
Aram stetisse, quaeque contemptum tulit,
Inulta ferret?
OEN. Scilicet magnum scelus 590
Caruisse sacri honore, cui pars fructuum
Nulla tribuenda est, quaeque mortales quidem,
Sed non nocendo, more latronum, beat.
Quis olea, fruges, vina, lanigeros greges,
Retulit Dianae accepta? Quae sylvas colit 595
Sylvis colatur, quasque venatur feris.
Parum illa vitae commodis affert boni.
Sed ecce coniux tristis huc affert gradum,
Turbata vultu, totus in gestu est dolor.

OENEUS, ALTHAEA, SENEX

<OEN.> Dilecta coniux, cur genae fletu madent? 600
Quae tanta vultus causa mutavit tuos?
Quid pallor iste? Fare quid lacrymae ferant.
ALTH. Exterret animum noctis hesternae metus, 
Visumque, coniux. Luna iam cursum vaga
Medium tenebat, maesta cum thalamos meos 605
Intrare visa est umbra genetricis mihi,
Et bis verendum terque concutiens caput,
“Quis dirus,” inquit, “nata, te casus brevi,
Fratresque geminos, filios olim meos,
Sociumque thalami, teque Meleager, premet! 610
Horrenda clades, dira pernicies adest.”
Tum multa secum questa, graviterque ingemens,
“Te scire plura, plura me fari vetant
Abstrusa fata. Si tamen flecti queant,
Placa Dianam.” Dixit, et thalamo exiit. 615
Mihi soporem gelidus excussit timor,
Artusque subiit horror, ac mentem stupor.
Heu quam ruinam fata minantur mihi,
Aut quae meorum tanta clades imminet?
OEN. Haec causa fletus? Per deos, vix tam queo 620
Risum tenere. Suspitio quaenam mali
Tam minima poterit esse, quam si caeperis
Misera timere, non statim misere fleas,
Et flendo facias maximam? In somnis tibi
Haec accidisse visa, quae vigilians times, 625
Miraris, et quae timida tecum cogitas?
Quaecunque mentem trepida vigilantem gravant,
Ea celer, internusque per somnum solet
Referre sensus, et sopor geminat metum.
Iram Dianae stulta plus aequo times. 630
Hinc umbra matris, inde tot somnus tibi
Portenta finxit. Molliter socrus iacet,
Et nocte campus tenuit hesterna sacros
Anima beata, qua tibi visam putas.
Proinde solitam recipe laetitiam, precor 635
Timore pulso, quem nimis fingis tibi.
SEN. Finxisse cupio, ponderis quiddam tamen
Habere magni somnia potentum solent.
OEN. Aequus potenti ac pauperi somnus venit
Mendax virique, forsitan regi magis, 640
Quo dormientem maior exagitat metus.                        
Et ipse, quoties talia in somnis tuli    
Prodigia quae ridicula tam fecit dies?
SEN. Segnis deorum est ira, sed certa est tamen.
Atque ut securis quo magis retro datur, 645
Et altiore tarda liberatur manu,
Hoc acriore vulnere ad corpus venit.
Sic ira superum, quo magis patitur moras,
Et tardiorem pigra metitur gradum,
Hoc fortiorem ponit et gravius pedem 650
OEN. Ne sponte mulier non satis metuat, senex
Addat timorem. Sed cadat quicquid potest
Accidere, quis me casus infaelix premat?
ALTH. Quodcunque fuerit, haud temere credo fuit.
Aras Dianae petere constitui sacras, 655
Caesis precari victimis numen deae,
Ut expiatas somnii avertat minas.
OEN. Quid ista tandem vult superstitio sibi?
Cur navigantem torquet in portu metus?
ALTH. Tutone regnum stare iam credis loco, 660
Dum vastat ingens patrios fines aper,
Segetesque adustas sternit, et late fugam
Edit per agros?
OEN.Quicquid impelli potest 
Ac vindicari, num quis id magnum putet?
Utinam quidem fugare tam possim meis 665
Membris senectam, quam meis agris aprum.
Sed en, peracto rediit a sacro cohors.
Florem intueri gentis Argolicae iuvat.

OENEUS, ARUSPEX, THESEUS, ALTHAEA, MELEAGER, PLEXIPPUS, TOXEUS

<OEN.> Magnanime Theseu, tuque magnanime comes,
Et reliqua iuvenum turma, iam votis dies 670
Adest petita, dexteris nunc est opus.
Sed tu profare, si quid ex sacro deus
Praescire, aruspex, dederit. An laeta omnia?
ARU. Ter magne princeps, patrii columen soli,
Utrumne doleam nescio, an laeter magis, 675
Nam laeta duris mista perplexe latent.
Apro cruentum laetor instare exitum,
Sic exta monstrant. Sed tamen magnus quoque
Quatit horror artus, metuo quid superi parent.
OEN. Ostende tandem signa quid sacri ferant. 680
ARU. Quod trepida segni lingua cunctatur moram,
Ne tibi animum, rex magne, commoveat precor.
Celare mos est monita sacrorum Iovi,
Horrenda nobis fata cum sciri vetat,
Aut aliquid ingens caelites laesi apparant. 685
OEN. Quid istudingens? Fare, sit dubium licet.
ARU. Certi quid eloquar? Quid effari queam?
Nam versus ordo est. Sede nil iacuit sua,
Sed acta retro cuncta. Lex pecudis sacra
Remansit utero nulla. Mutavit fibras 690
Natura solitas. Stipes in mediis focis
Sanguineus arsit, flamma mugitum dedit
Lugubrem, et ara tremuit, ac movit loco.
Nec omen ullis viscerum ostentis queam 
eruere certum, sed tamen triste est, scio 695
OEN. Quid hoc aruspex quod timet, coniux, senex?
Inane quiddam est. Si tamen quicquam mali est,
Cras expiabo victima crebra minas.
Vos interim animos erigite fortes, precor.
En, iste vestras postulat dextras labor, 700
Et dignus in quem tanta desudet cohors.
Ite, spolia referte, titulos vestris novos
Adiicite factis. Si foret viridis mihi
Calidusque sanguis, quaeque florenti fuit
Iuventa quondam, nec graves senium gelu 705
Tardaret artus. Ite. Prohiberet pudor,
Venite dicerem, ipse me primum darem.
Sed fessa virtus robore antiquo caret,
Labantque gressus. Qui potest, ibit comes:
Imago nostri et vita Meleager mea. 710
Eum pericli, quicquid est, facio ducem.
THES. Venerande princeps, quicquid in nostra manu
Fidei reponis, haud ea spero caedes.
Si quid lacerti, spicula, atque animi queant,    
Et placidus adsit numinum caeptis favor, 715
Iam iam triumphum setiger laetum dabit.
OEN. Vox digna tali, qualis es, Theseu, viro.
Virtute macte, Graeciae magnum decus.
Et vos, iuventus reliqua, memores gloriae
Animis adeste. Nemo non aliquo mihi 720
Donatus ibit munere ad patrios lares.
Sed ecce, tempus in viam ac sylvam vocat.
Ipse ad penates regios referam gradum.
ALTH. Incaepta, iuvenes, dii precor vestra adiuvent.
At te parentis si qua, Meleager, tuae, 725
Et vos amantis si qua, germani, manet
Pietas sororis, parcite in vobis, precor,
Matri ac sorori. saepe sibi virtus nocet
Prodiga laboris. Cautius pugnae vices
Inite dubias. Nulla sine vobis mea 730
Futura vita est. Occidistis, una occidam.
MEL. Te nulla, genetrix chara, sollicitam gravet
Nostrae salutis cura. Non hanc maximam
Pugnam subimus. Quaeque nos antehac tibi
Reduces dedit fortuna, iam reduces dabit. 735
PLEX. Omnem timorem quaeso deponas, soror.
Totam cohortem referet actutum deus.
TOX. Germana, nullus anxiam cruciet metus.
Iam mox reversos ista visura est dies,
Et ipsa venies in viam laeta obviam.  740
ALTH. Cupio reversos idque confido fore,
Etsi repugnet nescio quis animo timor. 

MELEAGER

Comites pericli, qua ratio pugnae placet?
Quae via iucunda est? Hanc mihi visum est sequi.
Se tota varias scindat in partes cohors. 745
Pars una nemoris hinc et hinc divortia
Ignota quaerat, seque ad omnes undique
Obiiciat aditus, pars alia totum nemus
Late coronet. alia per iuga montium
Vallesque scandat. Per cavos alii specus, 750
Atque antra tendant, atque ubi argutum canes
Dedere signum, quisque qua clamor vocat
Occurrat una, et mutuas iungat manus.
En, si ista vobis ratio venandi placet,
Percussa clarum scuta signum praebeant. 755
Satis est. At unum restat, ut spolium ferat
Apri superbum, qui prior dederit neci.
Si pariter ista lege venari placet,
Latis apertum spiculis signum date.
Recte, peractum est, quisque sibi comitem eligat. 760
Atalanta, mihi te, si placet, sociam dabis,
Et parte mecum praelium in eadem geres.
Sed ecce, multum ducimus fando diem.
Hac hac eamus, qua brevis longum via
Compensat iter, haec semita in sylvam feret. 765

CHORUS

O Pax alma, Iovis filia maximi,
Quantis regna beas inclyta praemiis,
Uti muneribus si bene noverint!
Contra, quot misere cladibus afficis,
Uti muneribus si male caeperint! 770
Huic primogenita est filia Copia,
Sed matris petulans filia sobriae,
Mollis, blanda, fluens, dedita luxui,
Quam ni contineat dextera parcior,
In quodcunque nefas proruit improba. 775
Istam subsequitur vana Superbia,
Lasciva soboles matre nocentior,
Trux, inflata, tumens, effera, gestiens,
Contemptrix, nimium semper amans sui,
Quam nulla indomitam lora coerceant. 780
Hac stirpe Impietas ducit originem,
Proles deterior matre Superbia,
Cui crista est tumido vertice celsior,
Ipsos ausa deos spernere caelites,
Semperque in tragicum desinit exitum. 785

Perge ad Actum III