act1lat
Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  
 

MELEAGER TRAGAEDIA NOVA
BIS PUBLICE ACTA IN
AEDE CHRISTI
OXONIAE

ILLUSTRISSIMO AC NOBILISSIMO HEROI, ROBERTO ESSEXIAE COMITI, AUREAE PERISCELIDIS SODALI, EQUORUMQUE REGIORUM MAGISTRO, FOELIX FAUSTUMQUE NOVI ANNI AUSPICIUM PRECATUR

NNUS iam pene undecimus agitur, nobilissime comes, ex quo Meleager primum, octavus ex quo iterum in scenam venit  ac primum quidem volens, ac sponte sua. triennio post, invitatus, publiceque evocatus, secundum prodiit, assidentibus ac spectantibus clarissimis comitibus Penbrochiensi ac Lecestrensi, cancellario tum nostro, una cum nobilissimo Philippo Sidnaeo, nonnullisque illustribus aulicis. Qua tum approbatione acceptus sit, nec iam memini, nec magni unquam feci. Satis ad laudem Meleagro fuit, si qua tamen ea laus sit, quod politissimarum aurium discrimen bis subierit, nullo sane insignis fastidii dehonestamento. Ecce iam tertium exit, non quidem in scenam, sed in lucem, id est conspectum tuum. Tanto iam maius periculum aditurus, quanto lucis, quam scaenae, solis, quam taedarum, oculorum, quam aurium, longe gravius est iudicium. Atque ille quidem diu spretus, ac pene pro exposititio habitus, vix nomen, nedum charitatem filii, apud me obtinebat. Erga quem, nescio quo pacto, iniquiore semper animo fui, atque alieniore. Sed cum primogenitus meus esset Meleager, multique saepe suaderent, enutriendum potius puerum, quam tineis blattisque escam relinquendum, atque ipsi etiam clam me, sed mendose ac perperam educarent, puerique indolem apud me laudare non desisterent, misertus sum, fateor, tandem prolis meae, caepique paulatim eius non pudere, quemadmodum adolescens genui. Vereor ne vel a puero susceptus, vel puerili potius more panniculis efformatus, quam verus faetus videatur. Cum itaque hoc quicquid quod genueram, decrevissem tollere, ac pro meo palam habere, caepi mecum cogitare, cuius mihi inprimis gratiam e potentioribus conciliarem, quem sectaretur, cuiusque praesidio nixus Meleager, non solum innotesceret, sed etiam viveret. Ex omnibus, sola mihi amplitudo tua satisfecit, clarissime Roberte, cum pro illa excellenti fama, quae de illustri tua familia, humanitate, magnificentia, ingenio, literis, magnitudine animi, scientia militari, omnique virtute heroica domi forisque excitata est. tum pro illa dulcissima consuetudine, quae mihi cum generosissimo fratre tuo Gualtero, Oxoniae agente, intercessit, qua ille me complecti dignatus est, ego illum quoad vixit colui, defunctumque memoria colam sempiterna. Cuius immaturo, supraque Sidnaei fatum miserando interitu, et respublica fortissimo iuvene, et tu florentissimo ac suavissimo fratre, et ego nobilissimo amico ac praesidio orbatus sum. Sed parcam oculis tuis, non solum dolori meo. Quocirca, illustrissime domine, pusionem tibi hunc meum duodecim annos natum, et animi in te mei testem, et novi anni munusculum trado, consecroque, tuique eum iuris ac potestatis totum facio. quem, humilime peto, ut in tanta hodie strenarum magnificentia, non solum aspicere velis, sed etiam in tuorum numerum recipere digneris. qui, ut nulla alia re, certe fide, atque observantia commendatus ad te veniet. Tuo enim famulatu Meleagrum victurum, moriturumque promitto, ac spondeo. Vale ex Aede Christi Oxoniae, Calendis Ianuarii, MDXCII.

honoris tui studiosissimus,
GUILIEMUS GAGERUS

RICHARDUS EDES THEOLOGUS DOMINUS AEDISQUE CHRISTI PREBENDARIUS IN MELEAGRUM GUILIELMI GAGERI

Qui Meleager erat multorum cura dierum, 
In multos annos non sine laude tibi.
Fallor, an et Musae fortunam fecit eandem,
Quam misere fertur sustinuisse, tuae?
Scilicet unius pene expiravit ad horae
Lumen, ad ardentem sicut et ille facem. 5
Nunc Musae, et pariter Meleagro consulis, illis
Dum lux extinctis non peritura redit.

DEL S. ALBERICO GENTILE

Te, che materno sdegno, infesto nume,
Nobil campione, ancise, e quelle mani,
Che te rapiro a fiamme horrende, immani:
Onde qui aggiungi a rivedere il lume?
Accio e quivi? Od’ è ver, ch’ il tristo fiume 5
Varcasti anchora, e là tanto rimani
Infra d’ ombre volanti, e corpi vani,
Ch’ il mio Guigliemo te ravvivi, e allumi.
Nascesti per morire a un punto, e poi
Moristi di crudele, e empia morte:10
E rinasci, e dinuovo mori. ahi fato.
Ma godi. Si questi hor eo versi suoi
T’ assicura un vigor vivaci, e forte,
Che non hai da temere il mondo irato.

I. C. SALUTEM DICIT AMICISSIMO SUO
GUILIELMO GAGERO

Non tibi necquiquam, Gagere, tragoedia cordi est
cui cor Fortunae tot pupigeremala.
Res sit digna viro licet ipsa tragoedia docto,
Illa tamen cura te propriore tenet.
Scilicet ut verum planxit Polus histrio natum, 5
Electram Sophoclis cum simulatam ageret,
Sic tua deploras alieno fata cothurno,
Veraque mentito nomine damna gemis.
Sic proprium absumis sub ficto imitamine luctum,
Dumque videtur agi fabula, res agitur.10
Iam quoque quod promis, carmen fatale putarim,
   Mire argumento conveniente tibi.
Nomine quam prope te Meleager, et omine tangit!
   Quam prope nomen habes, tam prope et omen habes.
Prava suorum illi, nocuit tibi prava tuorum15
  Invidia, et spreti sanguinis improbitas.
Tu magis, immerito, et iuvenes periistis uterque;
   Utrique exitium faemina dira tulit.
Expulit illi animam mater, tibi quam prope mater,
   Vivendi causas abstulit, atque animam!20
Occultis perit ille odiis, tu clam periisti.
   Ille veneficiis, carminibusque iacet,
Tuque veneficio muliebri, fraude, doloque,
   Artibus, insidiis, malitiaque iaces.         
Vita etenim non est sine rebus vivere vitae,25
  Illa vita perit, cui perimuntur opes.
Salva tamen res est, forsan vivetis uterque,
  Carmine non magico, carmine sed tragico.

AD LECTOREM ACADEMICUM

Quem nocturna olim spectasti ad lumina, lector,
   Quique bis applausum, te tribuente, tulit,
Luce tibi clara Meleagrum sisto legendum,
   Et nudum media conspicuumque die.
Quam differre procul spectatis lecta putabis?      5
   Et fucum fecit larva lucerna mihi,
Vixque idem est, dices, Meleager, qui fuit ante,
   Et te damnabis, iudiciumque vetus.
Et tamen est idem, forsan mutatus ab annis.
   Spectasti infantem, iam puer esse potest.         10

Antiquissima est haec fabula, et ad ea tempora refertur, quae expeditionem Argonauticam (in qua noster etiam Meleager socius enumeratur) proxime sequebantur. Bellum vero Troianum, toto pene seculo, praecedebat. Nam et illa ab iisdem fere ipsis heroibus, qui sunt hic venatores, suscepta, et hoc ab eorum filiis gestum est. Istius autem negotii venatorii facile princeps extitit Meleager. quem antiquus poeta, quisquis ille fuit, τὸν Ἑλλάδος κλεινὸν γὸνον non dubitavit appellare, quemque Homerus ἀρηίφιλον vocat. Antipho vero tantopere extollit, ut reliquam procerum cohortem convenisse dicat,

οὐχ ἵνα κτάνωσι θῆρ, ὅπως δὲ μάρτυρες
ἀρετῆς γένωνται Μελεάγρῳ πρὸς Ἑλλάδα.

Atqui duo potissimum sunt in hac tragoedia, quae fabuloso integumento obvoluta, veram historiae lucem desiderant: aper et stipes fatalis. Atque aprum quidem Calydonium, insignem fuisse latronem narrant, ferae cuiusdam mulieris Corinthiae filium, quam poetae suem Chromyoniam appellant, a Theseo occisam, ex qua aprum Calydonium procreatum esse refert Strabo. Quod si cuiquam mirum videatur, tot principes Graeciae ad latronem opprimendum confluxisse, is si Viriatum Lusitanum, Spartacum gladiatorem, Othomanum primum, Tamburlanem Scytham, aliosque famosos praedatores cogitaverit, mirari statim desinet. Stipitem vero fatalem, aut veneficium aut magicas artes fuisse credibile est, quibus Althaea Meleagro interitum machinata est. quod et Homerus videtur innuere. A quo longe aliter, quam ab Ovidio, ab isto, quam ab aliis, tota haec fabula tradita est, pro suo cuiusque arbitratu. Neque enim dubito, quin aliter ab Antiphonte, aliter ab Euripide etiam, ac fortasse ab Accio, distributa ac pertractata sit. Quo magis et mihi fas esse existimabam, Atalantam, quaecunque ea fuerit, a coniugio abhorrentem, Oeneum superbum ac deum contemptorem, vitamque sibi praecipitio finientem introducere, ut tragoediae argumentum, maiore cum varietate, tum atrocitate pertexeretur. Nam et sorores Meleagri in aves Meleagridas conversae idcirco excludebantur, ne omnis haec fabula in catastrophen potius prodigiosam, quam in exitum, effectumque vere tragicum quasi in piscem certe,

turpiter atram
desinat in volucrem, mulier formosa superne.

DRAMATIS PERSONAE

PROLOGUS 2
MEGAERA
PHILEMON
MELEAGER
ATALANTA
CHORUS
CIVIUM

OENEUS
SENEX
ALTHAEA
ARUSPEX
PLEXIPPUS
TOXEUS
NUNCIUS
VENATORES
NUTRIX
MATRES

CALYDONIDES
EPILOGUS 2


PROLOGUS AD ACADEMICOS

Cygno poeta similis est, academici:
Candidus uterque, uterque cantando valet,
Uterque fluviis gaudet et amoenis locis,
Uterque Phaebo gratus. At cygnum ferunt
Afflante Zephyro canere. Quin ergo canat5
Noster poeta (nominis detur sacri
Usura nobis, quaeso) cum vestrae undique
Attentionis tantus aspiret favor,
Et aura facilis, lenior Zephyro levi?
Lugubre carmen ille moriturus canit, 10
Lugubre carmen noster et vates, quasi
Ipse moriturus. Nempe morituri canit,
Funebre, tragicum, forsan etiam ipsi ultimum.
Veniam poetae quaeso nascenti date.
Hic tranat auras primum et immensum aethera,15
Pennisque fidit, nigrior quibus vix color
Discessit. Alas nidulo hic primum exerit,
Vocemque tollit, proximi quae nec freti,
Nec cuncta proprii fluminis penetret loca.
Vicina satis est ripa si referat sonum.20
Nunc cantionis accipite summam novae.

ARGUMENTUM TRAGOEDIAE

En alta Calydon, gentis Aetolae caput,
En aula regum. Clarus hic rerum senex
Potitur Oeneus. Ille primitiis novi
Dum laetus anni sacra caelicolis facit,25
Solam Dianae thuris expertem ferunt
Aram stetisse. Seu fuerit illud scelus,
Sive error, iram movit horrendam deae.
  Namque ecce, spreti vindicem cultus, aprum
Immittit agris. Ille dat clades ferox,30
Nec tota vasto sufficit Calydon malo.
Stomachatur Oeneus, nec deam curat prece
Placare demens. Graeciae implorat duces.
Adsunt, et una Schaenei proles adest
Atalanta regis Arcadum. Hanc iuvenis statim35
Meleager ardet, filius is est Oenei. 
  Subinde venatum itur. At pacti prius,
Ut victor hirti ferret exuvias apri.
Venatur. Ecce prima dat calamo eminus
Atalanta plagam. Comminus mactat feram40
Meleager. ille gloriam victor suam
Cedit Atalantae. Avunculi facto invident
Plexippus et Toxeus. Statim rixa invicim
Exoritur ingens. virgini spolia auferunt.
  Accensus ira, uterque Meleager latus 45
Mucrone figit. Rescit admissum nefas
Althaea mater. Aestuat, queritur, furit,
Ultura fratres, filio lethum parat.
Instruitur ara, stipes iniicitur rogo
Fatalis, illo vita Meleagri latet.50
Meleager, illo stipite absumpto, occubat.
  Regina crimen fassa sibi pectus fodit,
Dirus superbum corripit regem furor,
Et arce ab alta praecipite lapsu cadit.
Squalore Calydon tota miserando iacet,55
Planguntque matres, fastus hunc habet exitum.

PROLOGUS AD ILLUSTRISSIMOS PENBROCHIAE AC LECESTRIAE COMITES

Solent poetae carmen orsuri prius
Sacrum invocare numen, aut Phaebum patrem,
Doctam aut Minervam, deve Musarum choro
Aliquam sororem, cuius ausipiciis opus60
Rite inchoatum, quem petunt, ferat exitum.
  Praeclare vir, Penbrochiae lumen tuae,
Et tu comes, Lecestriae sydus tuae,
Idemque nostrae columen, ac splendor scholae,
Vos numen unum noster implorat chorus.65
Vos Musa, vos Minerva, vos Phaebus pater.
Tua trepidantem dirigat gressum manus,
Tuus malevolos arceat baculus procul.
Tuus poetam protegat nostrum draco,
Tua cynosura fabulae cursum regat,70
Coniuncta caelo signa, sed terra magis.
Sidnaeus etiam benevolum aspectum velit
Praestare, nostri lucidum sydus poli.
   At vos, quod annos ante tres factum est semel,
Iterum benignas quaeso nunc aures date.75

ACTUS I
MEGAERA

Vastam relinquens noctis aeternae plagam,
Silentis Erebi, et manium tristes domos,
Megaera superas extuli ad sedes gradum.
En fervet odio pectus, exundat furor,
Maiorque rabies crescit aspectu loci. 80
Hic tumidus Oeneus opibus, ac sceptro potens,
Gentem superba fraenat Aetolam manu.
Althaea thalami socia, Meleager patris
Indigna proles, sed tamen proles patris.
In hos opaci claustra laxavi Iovis, 85
Iustis Dianae precibus, atque irae favens.
Casura iam iam est vulnere alterno domus,
Malos avunculos dabit letho nepos,
Soror nepotem, filium mater suum,
Melior parente, sed tamen nequam soror.90
Iam scelera prope sunt, iam minae, caedes, furor.
Paratur ignis. Funeris causae tui,
Meleager, instant, stipes effertur, novo
urendus interim matris iratae rogo.
Video cremantem, teque torrentem simul.95
Venit dies tempusque, quo ferro latus,
Althaea, solves, quo graves, Oeneu, dabis
Paenas Dianae, et pessimo letho cades
Ab arce praeceps. Percitos furiis agam,
Miscebo cuncta. Cur adhuc tanto vacat 100
Althaea scelere? Quam diu est domus innocens?
Cur tota non dum planctibus Calydon sonat?
Iam personabit. Ibo, et evertam omnia.

PHILEMON, MELEAGER

<PHIL.> Magnanime Meleager, genus clarum Iovis, 
Et post paternum proximum nobis decus,105
Quid est quod istos pene iam septem dies,
Cum tota Calydon laeta feriatur novis
Hospitibus, aula nobili exultat grege,
Et nisi choreis, luxui, ac dapibus vacat, 
In publico tu gaudio tacitus gemas,  110 
Palam serenes, clam gravem frontem geras,
Vix dignitatis aut tuae, aut patriae memor.
Sed maestus et confusus et pessundatus,
Tecum seorsim cogites, tecum ambules,
Oculisque somnum, corpori pastum neges?115
Licet ipse nolis, sponte se prodit dolor.
Quin me laboris, quicquid est, socium facis?
Effare, quae te causa sollicitum tenet?
MEL. Ut sum, Philemon, oro te, sine sim miser.
PHIL. Miser? Quid hoc est? Uunde tam tristis tibi 120
Vox ista venit? Sospes est certe parens
Uterque, tota sorte faelici domus
Beata floret. Nnulla te miserum facit
Fortuna. Merito est, sponte quicunque est miser.
MEL. Ut vera fatear, multa quae memoras bona,125
Mihi tamen animum maior excruciat metus
Furente ab apro, qui magis solito furit,
Solitoque propius saeva praedatur lues.
Ancepsque metuo, quo dabit sese malum.
PHIL. Haec causa gemitus? Pelle degeneres metus 130
Animosque veteres advoca, Et totum tibi
Redde Meleagrum. Frontis hanc nubem excute,
Solitamque vultus recipe laetitiam tui,
Bene te decentem. Patriae vulnus novum
Resarcietur. Pestifer nostris aper135
Pelletur agris, et tibi forsan dabit 
Novos honores. Ecce, te spero manet
Spolium superbum capitis, ac tergi decus.
MEL. Utinam, Philemon. Interim victor novos 
Ducit triumphos, et spolia nostri abstulit. 140
PHIL. Meleager, unde tantus incessit pavor
Animo virili? Quo tibi casu excidit
Virtus, et ardens pectoris robur tui?
Aliam subesse tam gravi causam reor
Dolore dignam, tantulae certe pudet. 145
Sed ut sit illa quam refers (miror tamen),
Quam lecta iuvenum turma convenit, vides.
Adsunt creati Tindaro fratres, equi
Castor peritus, caestibus Pollux valens,
Fidoque Theseus comite stipatus suo. 150
Adest Licaei nemoris Atalante decus,
Omnisque Graii splendor ac robur soli.
Si Thesea reliquosque cognovi duces,
Praedator ille, tergore superbus licet,
Supplicia iam iam digna tibi, Calydon, dabit. 155
MEL. Erras, Philemon. quem putas esse unicum,
Is geminus est. Unum quidem arcitenens dea
Immisit Oetae montis infesti iugo.
Non levior illa, nec trucem minus, alterum
Pharetratus etiam misit Arcadia deus. 160
Ille per agros et laeta grassatur sata,
Hic propius urget. intus est, intus furit
Indomitus, ardens. Quodque mireris magis,
Cui nulla procerum sufficiat unquam manus.
PHIL. Quis alter iste, quem mihi memoras, aper?165
Perplexa remove verba. quodcunque est, tegam.
MEL. Ignosce quaeso. quisquis impatiens sui est,
Magis est suorum.
PHILQuod novum merui nefas?
Quae nota fraus, quae suspitio fraudis, meam
Fidem allevavit? Ttale quod tecum scelus170
Gessit Philemon, ut tuum quicquid premit
Animum doloris, id animum velles meum
Celare? Tutum pectus hoc quondam fuit,
Iocisque seriisque spectatum suis,
Idem iam nunc, quod fuit semper, manet. 175
MEL. Absiste tandem, nosse quid causam iuvat?
Tibi sat superque est scire, quod peream miser, 
Nec sponte luctus, quos fero, tantos sequi.
PHIL. Silere pergis? Precibus ac iussu patris
Cogam fateri, quicquid hic fari abnuis.  180
Ipse ad penates regios gressus feram,
Patremque ducam, cuius imperium extrahat
Abstrusa mentis. Tene ego ut tacitis sinam
Perire curis?
MEL.Ipse iam prodam, mane.
PHIL. Dic tandem aperte.
MEL Pectus insolitum vapor 185
Amorque torret, et velut saevus vorat
Aper medullas. Iste per venas ruens
Visceribus imis instat, et totos ferox
Populatur artus, et fibras subtus rapit. x
Pudet fateri, ferre quod nequeo iugum, 190
Iuvenumque primus est verecundus calor.  
Nunc, si quid unquam gratia nostra velis,
Intende nervos, res tua digna est fide.
Atalanta, virgo est, illa me cruciat fera.
PHIL. Hiccine aper ille? Tantus huc rediit timor?195
Mirabar ubi se frangeret tantus dolor.
Sed illa, fateor, Arcadica vere fera est,
Feritate vix Oetea quam superet truci.
Quis huius unquam pectus indomitum domet? 
Exosa prorsus nomen exhorret viri, 200
Vitat himenaeos, caelibem vovit torum.
Proin, negatum sperne, iuvenilem impetum
Ratione fraena. Quam cupis, frustra cupis.
Quod vis ubi vetant fata, quod possis velis.
MEL. Haec est dolorum causa, medicinam expete. 205
Hinc iste pallor, tantus hinc torsit furor,
Quod dura, quod animosa, quod sylvas colens,
Amare nescit. Eet tamen talem meis
Sociare thalamis quolibet statui modo.
PHIL. Quis flectat illam?
MEL.Dura sit, victoria 210
Praeclarior erit. Eruere quercum libet,  
Namque aura cannam quaelibet moveat levem.
ut cera formam sumit, ac ponit statim,
Vix patitur ullam marmor artificis notam,
Sed vix remittit. Stipula mox accenditur215
Testinguiturque. Non facile ferrum uritur,
Nec facile friget. Illa sic quo durior,
Hoc acriore forsan ardebit face.
Non aequet illam velleris spolium aurei,
Aprive caesi, nullus Herculeus labor. 220
Una haec triumphi materia digna est mei.
PHIL. tibi mutet animum, quae viros omnes pari
prosequitur odio?
MEL. Precibus haud flecti potest?
PHIL. Fera est.
MEL. Amor, tempusque vicerunt feras.
PHIL. Genus omne profugit.
MEL. Careo rivalis metu. 225
PHIL. Nullamne tota virginem Calydon habet,
Quae placeat?
MEL. Animum non capit Calydon meum.
PHIL. Quid patria tellus?
MEL. Fortibus multo viris,
Quam procreandis faeminis apta est magis.
PHIL. Rudis est.
MEL. At ista virginem ruditas decet,230
Qualis Dianae convenit. vestem extimam
Sic pulchra morsu fibula innectit levi,
Sic illa nodo simplices crines ligat,
Sic pendet humero phraretra, sic arcum manu
Gestat sinistra. Quamque virgineam putes 235
Habere faciem, quamque puerilem putes!
Proinde monitis abstine. hac citius queam
Caeli carere luce. Vel coniux erit,
Vel mors repulsam nostra cumulabit gravem.
PHIL. Si tam obstinatus pectori furor incubat,  240
Tentemus animam virginis saevae trucem.
Atque ecce, credo sola venatu redit.
Progreditur, ipsa est. Initium casus dedit,
Facilem deinceps exitum praestet Venus.

ATALANTA, MELEAGER, PHILEMON

<AT.> Meleager, ecce te mihi ex voto locus. 245
Tempusque praebent.
MEL.Et quidem multo advenis,
Atalanta, nobis gratior. Sed quid rei?
Quae causa voti est?
AT. Ut tibi accusem moras 
Tam segnis aulae. Dapibus ac ludis datum
Satis superque est. Ipsa quam nimio fui 250
Accepta cultu! restat idcirco, mea
Aliquam rependi gratiam dextra. pudet
Pigetque luxus, interim Aetolos aper
Dum vastat agros, in sata ac pecudes furens.
MEL. Magnanima virgo, regia stirpe edita 255
Atalanta, meritis gratiam nostris parem,
Et superiorem, merita retulerunt tua,
Quod prima nobis ipsa contuleris opem,
Tantaeque nostra sint tibi curae mala.  
Sed eam remitte, lux sequens tollet moras. 260
At tu quid isto sola, tam pleno metus,
Pleno ferarum nemore? Terribiles lupos
Habet et leones sylva, et immanes apros
Ursosque, vel si gravius his aliquid furit.
AT. Assueta sylvis, incolas sylvae minus 265
Formido, maior ipsa quibus fio metus.
Et abstulisse iam mihi videor diu.
Proinde prima luce, pertaesa otii,
Pertaesa somni, placuit in vestris feris
Arcum experiri, et studia venandi nimis 270
Remissa colere, nec labor vanus fuit.
Fulvum sub alto montis errantem iugo
Stravi leonem, nec mihi Aetolus tamen
Tantus videtur, quantus Arcadicus leo.
MEL. Hui! Leonis virgo mactatrix feri? 275
Si te libido tanta venandi capit,
Insequere lepores potius, aut damas leves
Agilesve cervos, aut gravem certe lupum, 
Cum maius aliquod facinus audere expetit 
Generosus ardor. Improbas prudens fuge 280
Natura quas armavit in caedem feras.
Non tangit illas ista quae nimium potens
Homines deosque forma commoveat tua.
Agita fugaces, fortibus virgo abstine,
Ne forte laus haec stet tibi magni tua. 285
AT. Mihi me relinque, sola me novi probe,
Meleagre. Sic sum, sic ratio vitae exigit.
Quantum pericli detrahi factis solet,
De laude tantum ac gloria auferri puto.
PHIL. At te ipsa praeter faeminae vires nimis 290
Offers labori. Potius annorum memor
Sexusque, rigidam lusibus mentem excute.  
Animum relaxa, propria describit deus
Oficia. Calathi faeminam, fusi, colus,
Et Palladis non tela, sed telae decent. 295
Virum sagittae, spicula, arcus, vulnera,
Sudor, periculum, labor, pulvis iuvant.
Hoc esse munus virgini indictum putas
Ut dura toleret, montibus vitam exigat,
Sylvestris et truculenta, rectique inscia? 300
Natura mores singulae aetati suos
Magistra fingit, et suo ducit gradu.
Matrona frontem tetricam, tristem, gravem,
Virgo serenam, nobilem, laetam gerat.
Et ista nunquam forma perpetuo manet, 305
Bonum caducum, temporis donum brevis, 
Morbique praeda. Nulla transibit dies,
Quin aliqua vultus spolia formosi auferet. 
AT. Depone curam quaeso, quam pro me geris.
Nec ipsa, plus quam par erit, magnis caput 310
Obiicio caeptis, nec pudet me virium.
Quisquis lacertos sensit, imbelles negat,
Nec sunt ineptae cursibus plantae pedum,
Plagamque sanguis insequitur etiam meam.
Et iis minare, quas movet formae nitor, 315
Et delicatis loquere, queis pulchri nocet
Iactura colli. Strenuas tangunt minus.
Namque ipsa, quanquam virginum tenero gregi
Formosa dicar, nomine arridet magis
Fortis vocari. Quam vocant dotem, puto 320
Placere crimen, corporis formae pudet.
Nunc usta Phaebo colla, perfusae comae
Ventos sequuntur, nunc in unum simplici
Nodo ligantur, vinciunt alte leves
Suras cothurni, phaeretra de tergo sonat, 325
Arcumque laeva sustinet fortem manus.
Iuvat minacem consequi pedibus feram,
Hyememque duram, et pulverem, et solem, et famem,
Sitimque saevam perpeti, et culpae otium
Fugare matrem. Qualis in bello furit 330
Pharetrata Amazon, talis in sylvas feror.
PHIL. Quid ista prosunt? Numquid his armis putas
Fugari Amorem posse tam levibus deum,  
Qui maria, terras, cumque Styge caelum domat?
Quicquid deorum, quicquid aut hominum genus, 335
Aut belluarum est, igne tam sacro calet.
AT. Quis iste deus est, quem mihi narras, Amor?
Nam vos soletis nescio quem dicere
Regnare puerum, diis gravem ac mortalibus.
Mihi cum Diana sola virginitas dea est. 340
PHIL. At ista non est tota virginitas tua.
Pars una patris, matris est pars altera,
Pars tertia viri, patriae quarta est tuae,
Tua sola quinta est. Solve quam debes patri
Matrique partem, coniugi, ac patriae suam. 345
Atalanta, noli quaeso pugnare omnibus.
Vincere, nec te ab omnibus vinci est pudor.
Perire stirpem nemo generosam sinit.
Generosa stirps, multa te soboles manet.
Delectet arbor flore, sed fructu magis. 350
Nisi decidisset iste flos matri tuae,
Flos ubi fuisset, quem facis tanti, tuus?
Et ecce, plures flosculos coniux dares,
Impensa multas una virginitas parit.
AT. Secreta septis vernat ut in hortis rosa,   355
Pecore remota, vomeri nulli obvia,
Quam mulcet aura, sol fovet, pluviae rigant.
Multae puellae, multi eam pueri expetunt.
Eademque ab ungue carpta, ubi defloruit,
Nullae puellae, nulli eam pueri expetunt. 360
Intacta sic dum virgo, iucunda est suis.
At inquinata corporis casti rosa,
Ubi virginalem perdidit florem, amplius
Nec ea puellis grata nec pueris manet.
MEL. Ut vitis agro vidua quae nudo iacet, 365
Haud semet unquam tollit, aut mitem educat
Sylvestris uvam, at mole deflectens sua,
Radice summam prona claviculam implicat,
Nulli coloni, nullae eam curant manus,
Eadem sed ulmo cum maritata est suo,370
Multi coloni, multae eam curant manus,
Intacta sic dum virgo, dum inculta est, statim
Senescit, at cum iuncta cunnubio pari est
Viro, ac parenti gratior multo emicat,
Cunctisque melior prodit. Et certe rosam375
Beatiorem, quae manu languet, reor,
Naresque pascit interim atque oculos simul,
Quam quae senescit frutice. Namque ibi mox quoque 
Iucunda nulli sponte marcescet sua.
AT. Quae gravior illa nocte nox caelo exeat, 380
Castam puellam quae viro prodit truci,
Gremioque matris virginem teneram eripit,
Trepidam puellam matris amplexu eripit?
Quid peius hostes urbe iam capta patrant?
Quod ab hoste peius virgo patiatur nefas? 385
PHIL. Quae melior illa nocte nox caelo exeat,
Quae miscet animas, et duas unam facit,
Natamque matris eripere gremio potest
Trepidam puellam matris abducit sinu?
Hora quid illa laetius tribuant dei?390
Atalanta, nescis casta quid praestet Venus.
Roga parentes, neve fallaris, tuam
Si viva, matrem. Iamque testata est satis
Quod te pepererit: virgo mansisset, tua
Quae iam fuisset vita? Quin tu cogita,395
Intacta licet et cruda, quam dulce est tamen
Nomen parentis, quamque iucundum foret,
Atalanta si quae parva rideret sinu,
Quae te referret ore, vel lactans puer,
Cui blandiendo diceres, “o quam tuu 400
Et genitor in te fortis,” et fortis tamen
Pars aliqua matris, miscet ex aequo decus,
Et cui iam adulto, facta narrares tua.
AT. Quid me ad iugales blandus hortaris faces?  
Puella sapiens triste vitabit iugum. 405
Vel sunt enim plerumque zelotypi viri, 
Vel dissoluti, vel nimis domini graves.
Tum parere, quanti est? Quam vel ad vocem horreo!
Proinde mecum fugere constitui. Prius
Mergetur ortu, incipiet occasu dies, 410
Paxque ante canibus alta cum damis erit,
Quam victa facilem coniugi mentem dabo.
Sed nostra ne sint verba suspecta, amputo,
Iamque ipsa magis ac solita me facilem dedi.

Exit subirata in regiam.

MELEAGER, PHILEMON

MEL. Ut dura cassis undique impenetrabilis 415
Iaculis resistit, et gravi sonitu procul
Ictus remittit, verba sic nostra excutit.
Haud sic abibit. Interim spera tuam.
PHIL. Ah cur inanem spem tibi frustra facis?
Voti facultas nulla contiget tibi. 420
MEL. Contiget. et me compotem faciet Venus.
Tentabo propius, precibus admotis agam.
Et cum reducet crastinum Phoebus diem,
In apri cruore gloriae nostra viam
Vrtute quaeram, meque ea dignum geram. 425
Sin forte nostros pertinax spernet toros,
Stat detinere, et si repetat aliquis, manu
Raptam tueri.
PHIL. Hospitia violabis furens?
MEL. Hospitia violat, hospitem qui deperit?
PHIL. Omnem hospitalis Iuppiter raptum vetat. 430
MEL. Quam saepe raptum Iuppiter talem probat?
PHIL. Opem datura venit.
MEL At cladem mihi.
PHIL. Feram ut repellat.
MELIpsa mihi maior fera.
PHIL. Quam gravia sint timenda, si rapias, vides.
MEL. Quam gravia sint ferenda, si caream, scio. 435
PHIL. Parente fulget rege.
MEL. Est mihi rex pater,
Et imperio, et opibus, et armis praevalens.
Est et patri Meleager, et amoris face
Meleager ardens totus, ac plenus deo.
Sed tu monere desine, ac scrupulos mihi 440
Iniicere vanos. Aut erit thalami comes,
Aut spes ab alto nostra ruitura est gradu.
Iam plura tempus ac meus prohibet pudor.
Certamen ingens instat. Interea meos
Simulabo vultus, spemque consilio regam. 445

CHORUS

O quam nostris truculentus agris
Impune furens exultat aper!
Rabido fulmen spirat ab ore,
Frondesque ipsas spritus urit.
Modo crescentes prima segetes 450
Proterit herba, modo fleturi
Vota coloni matura metit,
Spicisque rapit Cererem plenis,
Frustra expectant horrea messes.
Nunc cum longo palmite faetus 455
Sternit gravidos, nunc cum ramis
Bacca virentis semper olivae,
Cumque racemis eruta vitis
Radice iacet. furit in pecudes.
Non has pastor fidusve canis, 460
Non armentum valeant tauri
Servare truces. Populi fugiunt,
Vix se tutos moenibus ipsis
Atque urbe putant. Tu, Meleager,
Et tu, Theseu, tuque, Atalanta, 465
Et vos, procerum lecta caterva,
Calydone ferum pelletis aprum.
Iam tibi clades, setiger, instat.  
Iam Meleagro dabis egregium
Caedis honorem, capitisque tui470
Tergique decus.

Perge ad Actum Alterum