act1lat

Tessera caerulea commentariolum. Tessera rubicunda nota textualis. Tessera viridis translatio.  

PROLOGUS IN BELLUM GRAMMATICALE AD EANDEM SACRAM MAIESTATEM

Accensa canimus praelia ac regum minas.
Tu, diva, tantum propitia nobis fave,
O principum, regina, quot sunt optima,
Et quot fuerunt, quotque venturis dehinc
Erunt in annis. Nec tamen tragoediam 5
Ideo expavescas, bella quia canimus, dari.
Ridicula canimus bella, ridiculos duces,
Grammatica nempe bella, grammaticos duces.
Arma hic sine armis, vulnera hic sine sanguine,
Sine caede strages, saucii sine vulnere, 10
Sine morte caedes, turgidae regum minae,
Sed nominales atque verbales minae,
Futilesque turbae, scilicet quales dare
Rex nominalis rexque verbalis solent,
Academica mera iurgia ac rixae irritae. 15
Nihil hic erit reale, sed erunt omnia
Idola rerum, spectraque ac larvae leves.
Nam murium cruenta cum ranis fuit
Tristisque pugna. Nullus hic manat cruor,
Nisi forsan albus, quem fluere superis ferunt. 20
Hic sunt iocosa praelia, iocosi duces;
Hic pugna, ludos, vulnera cachinnos dabunt.
Utinam illa suavem, diva, tibi risum exprimant.

EPILOGUS IN EANDEM COMOEDIAM AD EANDEM

Regina, gaude; fabulae tandem exitus
Diu expetitus venit. o patientiam,
Et sessionis pene martyrium tuae!
Auresque faciles et oculos! o regiam
Humanitatem! Tene tam nimium diu, 5
Sceptro reposito ac mole fortunae tuae,
Nostris vacare ludicris? Tene otium
Locare nobis? Nullus ubi dulcis puer,
Nec vestis exquisita, nec symphonia.
Non histrionis Roscii hic vel discitur, 10
Vel ars docetur. Nostra superavit modum
Inscitia, nisi quod non habet veniae modum
Clementia tua. Quo minus nostro gregi
Venia petenda est; lenitas nostrum tua
Iuvat pudorem, et sponte praevertit preces. 15
Perpetua nobis ista sit, precor, indoles,
Semperque Elisam servet incolumem deus.