Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

ACTUS V, SCENA i
NUNCIA ANCILLA

O quanta torquet regiam mentem lues!985
Quam dira pestis exedit! Quamque intimis
Habitat medullis! Nulla nec restat quies
Nec spes quietis, luce nec tenebris silet,
Quin errat amens, ingemit, stridet, furit.
Et nisi querelis non vacat. memori fugam990
Frequens retractat mente, talique intonans
Sermone linguam solvit: “en expes, inops.
Deserta, quid agam? Num sequar solitos procos
Irrisa? Nomadum coniuges supplex petam
Hos ante dedignata? An Iliadum sequar995
Extrema fata, quos opibus auxi meis?
Quis me superbis (velle fac) ratibus Phrygum
Accipiet? Olim perfidos nosti dolos.
Quin morere sicut merita es, et ferro insitos
Averte luctus.” Talibus noctem trahit1000
Diemque dictis, iamque componi pyram
Spondamque iussit, baltheum, ferrum, institam,
Diadema, sceptrum, quicquid Aeneas dedit
Profugus, in unum coniici. Magicis parat
Lenire mentem ritibus. Nempe Aethiops1005
Qua parte solis proximi sentit iubar,
Massyla vates, inquit, hos docuit modos
Fraenandi amorem. Credimus, bustum damus,
Bustoque quicquid illa mandavit prius.
Atque ecce demens proripit sese foras.1010

ACTUS V, SCENA ii
DIDO, BARCE NUTRIX

DI. Dilecta Barce, cuius amplexae meum 
Ulnae maritum saepe sunt, testor deos
Tuumque dulce caput, et hanc aram, mea
Non sponte fieri quod vides. regnat dolor
Quaeritque tutum qua datur cunque exitum.1015
Hinc posse luctum spero leniri meum.
DI. O fiat utinam, posse quod fieri putem
Negemve dubito. te tibi reddat furor,
Nobisque, et omnes exuat vires precor.
DI. Quin tu remotum in parte seducta locum1020
Capesse. Sola cantibus linquar meis.
Ordire, vates, carmen effare, insolens
Ad hosce ritus. Utere insueto gradu
Habituque, qualem Colchidis dicunt statum.
Silentis Erebi vulgus, infandum genus 1025
Umbraeque pavidae, tuque squalentis Stygis
Ferale numen, coniugis raptor tuae,
Tricepsque rictum Cerbere expandens trucem,
Altaeque tenebrae noctris, et nunquam satis
Hecate triformis dicta, et immensum chaos, 1030
Informe pondus, quamque tergeminam vocant
Diana, noctis conscia, et iudex mali
Adeste. Tristes noctuae et dirae stryges
Et Hydra, cuius Herculem attrivit diu
Iterata cervix, tuque vix manibus dei 1035
Superate Python tetra serpentum lues
Adeste. Vos qui colitis aethereas domos
Quocunque diffugistis, acciti his sacris
Adeste. Montes, flumina, et venti, lacus
Amnesque, valles, maria, et herbarum genus,1040
Quotquot viretis flore mortifero simul
Adeste. Vestras postulate carmen manus.
Abigendus amor est. Ferte subsidium, graves
Auferte curas, quaestubus finem date.
BAR. Dent oro finem. fluctuans cesset dolor 1045
Aestumque ponat animus indocilis pati
Tantam malorum pondus.
DI.En clamor meas
Percellit aures, et ferit mentem stupor.
Tremisco. Gelidum concipit pectus metum,
Horrore quatior. Sic tygres orbae furunt.1050
Iam vela pandunt remiges, pontum secant
Tyriumque nudant littus, Aeneas fugit.
Proh sancte sancte Iupiter nunquam nimis
Vocande, regnis advena illudet meis?
An sic abibit? Lecta quin sequitur cohors1055
Ex urbe tota, et improbas quassat rates,
Ducesque laniat? Ite, quid statis? Moram
Removete, flammas ferte, cursuque impigro
Volate, remos agite. Sed quorsum loquor
Furiosa? Qua sum parte? Quae rabies premit1060
Versatque pectus? Sortis, o Dido, asperae
O miseranda Dido. Fata iam tangunt tua
Tetigisse decuit antea. En dextram piam
Fidemque patrios cui tulit secum deos
Humerisque patrem subiit ingratis senem. 1065
Num stulta raptum corpus haud potui dare
In frustra centum, et gurgite invisum caput
Obruere? Socios manibus haud potui meis
Diripere? Iulum patriis escam novam
Offerre mensis? Dubius at belli exitus1070
Fuisset. Esto. Nunquid habuissem metus
Moritura? Castra facibus implessem meis
Forumque. Facibus his pater, natus, genus
Periisset omne. Memet extremum super
Egomet dedissem.
BAR.Fervidos seda impetus.1075
Compesce gemitus. Qua iuvat, fallax eat.
Tyro recedat. Magica virtus id sapit
Ut mente careas peius? Insiste obsecro
Iramque cohibe.
DI.Fiat. Ad sacrum voca
Annam sororem, dic lavet corpus suum1080
Pecudesque coram sistat et vitta insuper
Ornet capillos. Tuque venienti comes
Accede, Stygio vota iam solvam deo.
BAR. Regina, monitis Anna parebit tuis,
Aderitque Barce.

Exit Barce.

DI.Sacra num dixi Iovis? 1085
Namque expianda sacra cum terra audiet,
Pontusque et aether, audiet Ditis domus,
Et quicquid uspiam est sceleris odio mei
Capietur. O sol qui veheris axe arduo,
Aurate Titan, conscia incaepti mei1090
Germana et eadem coniugi coniux Iovi,
Ululata triviis Hecate, et Eumenides ferae,
Et vos Elisae vindices superi piae
Audite, moriens ultimas fundo preces.
Audite: fixus pendeat rupe aspera1095
Sanieque spargat aequor, et tabo fluat
Prius, petito quam pedem figat vado
Troianus hospes. Sin Iovis fatum volet
Adnare terris prospere infandum caput
Iactatus armis, finibus patriae suae1100
Extorris, etiam avulsus amplexu tuo,
Iule, quaerat exteram infaelix opem,
Gentisque videat funus ac stragem suae.
Nactusque pacem rursus e regno cadat,
Vitaque iaceat truncus, algensque evomat,1105
Inhumatum arena cuncta quoque tumulum neget.
Elisa, Elisa fatur in tenuem prope
Resoluta ventum, et spiritum ducens brevem.
Tum vos futuram stirpem et Aeneadum genus,
Tyria propago, cura iamdudum mea1110
Vexate, bellis desit odiisque exitus.
Has consecrate funeri inferias precor
Cinerique nostro, nullus aut populis amor
Aut faedus esto. vindicem pariant mihi
Haec ossa, cuius Dardanum extinguent faces1115
Dnsesque gentem. Fluctui fluctum imprecor
Et tela telis obiici, et ripae obviam                                    
Pugnare ripam, denique aeternum petat
Nepos nepotem, iubeoque aeternum petat.
Vos, vos priori tempore exuviae mihi1120
Dulces (iniquas quamdiu fatum vices
inhibuit) animam tristibus fessam malis
Accipite meque liberam curis date.
vixi, et peregi quem dedit casus diem
Iamque umbra terras subter evadet 1125          
Urbs alta per me condita et muris decor
Praeclarus, ulta coniugem paenas tuli
De fratre. faelix heu nimis faelix forem
Si constitissent littore in nostro rates
Munquam scelestae Phrygia quas rexit manus.1130
An ergo iunulta moriar? at moriar tamen
Sic. sic sub umbras ire pallentes iuvat.
Hanc lustret oculis Dardanus flammam impiis,
Omenque secum asportet indigenae necis.

ACTUS V, SCENA iii
ANNA, BARCE, ANCILLAE SACRIFICANTES

BAR. Eheu quod oculis perspicio factum meis?1135
Regina moritur, impia incubuit sibi.
AN. Moriturne?
BARIacet exanguis.
ANO misera vices,
Miseram sororem, misera divorum sacra.
Ite, ite, famam spargite in vulgus, meet
Ubique rumor. Atria ingeminent sonum, 1140
Vocemque mortis regiae, totam impleat
Ululatus urbem, tecta lamentis fremant
Planctuque caelum. O Dido, Sydonium decus,
Germana Dido, respice sororem tuam.
An me petebas fraudibus? An istud rogus 1145
Parabat? Arae, cespites, taedae, faces?
Deserta primum quid loquar, quidve ingemam?
Carere poteras comite? Non poteras idem
Partire fatum? Quam melius idem dolor
Eademque socias hora mactasset duas! 1150
Hisne ergo manibus ipsa funebrem pyram
struxi, deosque precibus oravi meis
Yt sic abessem? Te, soror, pessum dedi
Populumque, et urbem, meque et indigenas patres.
Date, date lymphas, vulnus intenta abluam 1155
Atque ore si quis halitus superest legam
BAR. O spes inanes, omnis incassum labor
Locatur. Ecce tollit ac ponit caput,
Cubitoque nixa decidit, in altum vibrat
Oculosque rursum claudit errantes. Ubi  1160
Iam prisca virtus? Prisca maiestas? Honor
Antiquus urbis? Exulat, reditus datur
Spes nulla. Dido dederat ac Dido abstulit.
Resolvar ecce gratia in planctus tua,
Lachrimisque nunquam deero. Non reperit dolor 1165
Plus quod litaret, et frequens lacrimas dabit.
AN. O si miserta Iuno, quae thalami fuit
Author iugalis, posse iam sineret cita
Perire morte. pereat O superi cito.

ACTUS V, SCENA iv
IRIS, ANNA

<Caelitus dilapsa.>

IR. Thaumante genita principis venio deae1170
Ministra. Fatum implere mandatur tuum,
Moramque mortis tollere urgentis prope.
En hos capillos iussa Plutoni sacros
Dicabo, teque corpore exolvam tuo.

Exit.

AN. Elisa, nisi te forte necquicquam voco,1175
Vale supremum, soror, in aeternum vale.
Compellat Anna mortuam. Dido, vale,
Reditura nunquam. Quo meas lachrimas feram?
Aut quo querelas?Taedet illarum deos,
Et me pigebit ipsam, et assiduis parum est1180
Rigere lachrimis. Aliud exequiae rogant
Sororis. An vos o lares, miseri lares
Viduata comite amplectar? An thalamos petam
Relicta? Caeli ac lucis aspectu fruar,
Orbata? Dira, invisa, devota omnia.1185
Cunctaris, Anna? Propera, et inferias vove,
Non has minores, anima pendatur tua.
Elide fauces baltheo. En ferro prius
Scrutata soror est viscera, et rupit fibras.
I, curre, sequere, munus authori suo 1190
Gratetur. Explet optimam hoc munus vicem.

CHORUS

Quae vexant Tyriam fata propaginem?
Quae clades agitat? Quanta calamitas!
Extinctus decor est urbis et invida
Vitae tota fuit regia stirps suae. 1195
Annam Dido necat, perfuga Dardanus
Didonem, Tyriis utraque matribus
Lugubrem subita morte tulit diem.
 O devota ratis quae dedit advenam
His oris Phrygium, saevior at ratis1200
Quae rursum pelago reddidit impium.
Diris illa fides dignior omnibus
Quae solvit thalamos perfida regios.
 Getulos metuit Punica gens prius,
Illos esse malum tum rata maximum.1205
Nunc aerumna metum fortior expulit.
Desperata salus nil penitus timet.
Sic fatum voluit. Sic aliquis deus
Iussit, quisquis erat. Stant adamantinis
Consignata notis funera gentium.1210
Quod nobis reliquum fecit adhuc dolor
Defunctae dabimus. Planctus erit frequens,
Siccas nulla dies aspiciet genas.

EPILOGUS

Iam nacta tandem est exitum Dido suum,
Utinam expetitum, quem tamen potuit tulit.1215
Et scriptam et actam tempus excuset breve.
Nunc quisque reputet quid sibi hinc referat boni.
Venus inimico credere antiquo vetat.
Ut faveat hostis, cogitat semper dolos,
Ut Iuno Teucris sit bona insidias struit. 1220
Fidemque opemque regium est miseris dare.
Hospitia claram magna nobilitant domum.
Beneficio quicunque districtus manet,
Capite minuitur, esse liber desinit.
Sit gratus usque licet at “ingrate” audiet.1225
Iunonia male expressa tempestas monet
Habenda quae sit Prometheis posthac fides,
Nec posse quenquam fulmen imitari Iovis.
Decet obsequentes esse praemonitis deum,
Omnisque nimia est, sit licet brevior, mora. 1230
Molles moveri faeminae lachrymis solent,
Sed fortis aures obstruere debet suas.
Promerita si maiora detineant bona
Quacunque fuerint, neminem vinctum tenent.
Externa raro connubia cedunt bene.1235
Vis magna amoris, faeminis gravior solet
Corripere flamma, levior accendit viros.
Sed vita paucas nostra Didones videt,
Prudentiores faemanas factas reor,
Amore nullam credo morituram gravi.1240
Sed una longa, Elisa, te superat tamen.
Regina virgo quot tulit casus pia!
Quae regna statuit! Quam dat externis fidem!
Dignata nullo coniuge Sichaeo tamen,
Animumque nullus flectat Aeneas suum.1245
Tamen, ecce, maior hospes Aenea hospite.
Cui verba, Dido, rectius quadrent tua:
“Suis iste nuper sedibus nostris novus
Successit hospes? Ore quem sese ferens!
Quam fortis alto pectore armisque inclytus! 1250
Genus esse divum credo, nec vana est fides.”
Sed Elisa fato Tyria miserando occubat.
At nostra Elisa vivit, et vivat precor,
Talesque regnans hospites videat diu.
Sabae salutent undique, et magni duces. 1255
Huic vos Elisae tollere applausum decet.

Finis