Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio,  


ACTUS IV, SCENA i
DIDO
Proh facinus ingens, fallor! Obtestor deos
Omnes deasque, vos et infernam Styga
Erebique fluctus, quicquid est rerum undique,
Si quid nefandi sceleris admissum est. Dolo
Et amore casto victa Phaenissa occidi. 760
Quid facio? Quo me confero? Abrepta impetu
Aestuque mens indomita constringi nequit.
Ubi est? Abiit heu tam cito? Libet alloqui,
Libet experiri misera. Quo misera feror!


ACTUS IV, SCENA ii
DIDO, AENEAS  

DI. Periure, tantum posse sperasti scelus 765
Latere, tantum posse simulari nefas?
Didone fugere nec salutata paras?
Non dextra nuper iuncta, non mutua fides,
Amor iugalis, non maritalis torus,
Moritura nec te funere cruento tenet 770
Phaenissa Dido? An sidere hiberno paras
Aptare classem, cum gravis nimbus Notus
Et raucus altas Aquilo contorquent nives,
Lybicasque arenas Auster et Syrtes agit?
Crudelis, an si Pergama Hectorea forent 775
Nec arva peteres alia, Et ignotas domus,
Peteres per undas Pergama, et saevum mare?
Mene fugis? An sum digna quam fugias? Per has
Nunc oro lacrhimas, per tuam dextram precor
(Cum nil relictum est aliud, et regnum meum 780
Famamque in arcto stare et ancipiti sciam)
Per coniugales sceleris ultores deos,
Per spes Iuli, per mei sceptrum imperii
Tuamque vitam, perque iam cineres meos,
Si merita quicquam, sive te pietas movet, 785
Si triste fatum, sive violati decus
Pudoris, aut si dulce tibi quicquam fuit
Didonis, immanem exuas mentem precor.
Miserere nostri, gratiam meritis refer.
Utcunque (si quis est adhuc precibus locus) 790
En haec suprema vota Didonis cape.
Te propter omnes Africae et Nomadum duces
Odere. eundum propter egregium decus
Celebrisque fama qua prior caelum attigi
Extincta cum pudore semianimis iacet. 795
Cui me remittis, hospes? Hoc unum mihi
Nomen relictum est coniuge amisso, cui
Me deseris? Quis spolia de nobis feret?
Sed si qua proles ante tam tristem fugam
De te foret suscepta, quae vultum tuum 800
E te referret, si quis Ascanius mea
Luderet in aula, cuius aspectu meum
Solarer animum — “En habuit hos vultus meus
Quondam maritus, talis Aeneas fuit,
Sic celsus humeris, sic tulit fortes manus” —805
Florens vigeret sorte faelici domus.
AEN. Parere precibus cupio me fateor tuis,
Regina, nec enim merita dicendo queam
Numerare, nec si fata monstrabunt viam,
Immemor Elisae dicar aut regni tui.810
Pro me licebit pauca, sed vera eloqui.
Regina, non hanc tegere speravi fugam,
Ne finge, furto nec maritales faces
Prae me ferebam, tale nec faedus inii.
Si fata vitam dicere auspiciis novis,815
Aut sponte curas gerere paterentur mea
Troiae reliquias colerem, et eximiae domus
Priami manerent. Nomen aut patriae suum
Phrygibusque victis redderem, et sparsos darem
Cives reductos Hectori, Priamo, mihi.820
Nunc sorte Phaebi ductus Italiam sequor.
Italia patria est, uxor, imperium, salus.
Carthago si te detinet et arces novae
Phaenissa cum sis, invides Latium mihi?
Externa regna quaerere et nobis licet. 825
Quam saepe tristis umbra genitoris meis
Offertur oculis, membra cum solvit quies
Dulcisque fessum corpus oppressit sopor!
Quam saepe tristis intrat in thalamos meos
Imago patris admonens celerem fugam!830
Quin puer Iulus debito fatis solo
Frustratur, ipse caelitum interpres, Iove
Nuncius ab alto missus in terras (caput
Utrumque testor) per leves auras tulit
Mandata. Vidi lumine in aperto deum835
Haec intuentem moenia, atque hausi auribus
Dulcem loquelam, iussa supremi Iovis.
Remitte planctus, sit querelarum modus.
Non sponte, non iniussus Italiam sequor.
DI.  Non diva genetrix, perfide, nec author tibi 840
Stirpis nefandae Dardanus, sed te Sinis
Aut quis Procustes genuit, et tygres ferae
Per inhospitalis Caucasi rupem asperam
Aluere. Primos redit ad authores genus,
Feramque stirpem degener sanguis refert.845
Quid misera faciam? Misera quid primam querar?
Fletune nostro gemuit aut lachrimis meis
Feflexit oculos? An madent fletu genae?
Precibusne victus cedit? Hoc instar mihi
Magni fuisset muneris. Quid iam potest850
Pro me esse? Nusquam tuta consistit fides.
Ego hunc egentem, littore eiectum meo
Patriaque pulsum nuper accepi, et malis
Tot me levamen, denique et regnum dedi.
Proh facinus ingens! Vatem et insontes deos 855
Praetendit. Augur Phaebus, infensus pater
Lyciaeque sortes debitum regnum avocant.
Maia quin illa genitus interpres Iovis
Horrida per auras iussa Mercurius tulit.
Haec cura superos, hic deos urget labor,860
Forsan quietos. oro, nec teneo tamen.
I, sequere ventis, regna per fluctus pete,
Per maria terram debitam fatis tibi.
Confido, (si quod vota si valeant  preces)
Paenas daturam sceleris et brevibus vadis 865
Scopulisque fixum, aut inter elisas rates
Caput exerentem, me vocaturum. Sequar
Flammisque nigris adero, non unquam tibi
Defuerit umbra, teque perpetuo obruam
Defuncta luctu. facinorum paenas lues870
Nec me latebunt, perfide. Extincta audiam
Veloxque ad umbras fama perveniet meas.

ACTUS IV, SCENA iii
AENEAS, ILIONEUS

AEN. An sic reliquit, abiit et celeri fuga
Vocem antevertit, saeva ne questum parem
Audiret? O si penetret in teneras dolor875
Absentis aures. Unus en cogit deus,
deusque prohibet alter Aeneam Tyro
Abire, utrumvis non datur iussum sequi.
Te, te, Cupido, sequerer et sequerer libens
Sed urget aliud maius edictum Iovis.880
Elisa, comites, memet, Ascanium, omnia
Laetus relinquam, si Iovi fiat satis
Fatoque. Non est culpa discessus mea.
IL. Nisi tibi pectus ferreum, Aeneas, foret,
Animusque multis undique obductus malis,885
Has ferre lachrimas durus, has poteras preces
Negare? Quid hic haesitas? Dido rogat
Et Dido merita est. Quid fugis, quidque expetis
Revolvat animus. Quaeris Italiam? Tyrus
Offertur, ingens dabitur imperium tibi.890
Magnum relinques nec minus tutum. nova est
Promissa coniux? Dido coniugium novum
Regemque facere spondet. An nescis deos
Haec invidere regna Troianis, et hoc
Quodcunque nobis sidus obtulerit boni895
Animo maligno ferre? Dum tutus potes
Istis morare sedibus, metuo deos
Teucris iniquos. Quod petit Dido leve est,
Praestare Teucris dulce solamen tibi.
AEN. Solus repugnat precibus infaelix dolor. 900
Habuere Teucri numen infensum antea
Cum Troia staret, nunc tamen superis sat est.
Ssunt aequiores, Pergama in cineres data
Non negligenda caelitum iussa admonent.
IL. Doluere Teucri non minus laesam fidem905
Quam spreta divum numina. Extinctus Paris
Non negligendum faedus hospicii docet.
AEN. At appetitu cessit effreni Paris
Ego deorum iussus imperium sequor.
IL. Idem est utrique crimen et Paridi et tibi.910
AEN. Non animus idem est. velle concludit scelus,
Nocens vocatur sponte quicunque est nocens.
Invitus abeo, stat Iovis iussum exsequi.
Sermone nullo nostra retinetur fuga.

ACTUS IV, SCENA iv
ANNA, DIDO

AN. Regina, quamvis plura quam fas est loquar,915
Et lingua fraeno fundat excusso sonos
Non expetitos, admove vigiles tamen
Aures sorori. Grata tibi quondam fuit
Anna, atque adhuc me cura sollicitat tui.
Quid te ipsa torques? Quid malis offers volens920
Animam dolentem? Si neque imperio potest
Libiae teneri, si tuos spernit preces,
Despicit amores, fallit intactam fidem,
Potius ubivis regnet Aeneas precor
Quam clara nequam serviat Dido duci.925
Male retinetur quem tu retines malo.
DI. Amitto, simul est noster amissus pudor.
AN. Est impudica quae datam frangit fidem,
Non quae tuetur.
DI. Noster est fractus pudor.
Meone an eius crimine hoc refert parum.930
AN. An esse sacrum culpa coniugium potest?
DI. Secreta cum sint pacta quis testis sciat?
Quid quod negavit?
AN.Audio Iliacam fidem,
Agnosco Paridem. sed maritales dei
Pronubaque Iuno testis.
DIHaud metuo deos.935
Me fama terret, fama vix vero favet.
AN. Quis te pudoris arguet laesi?
DI.Rogas?
Qui rapuit.
AN. Orbem profugus ignotum petit.
DI. Hoc est quod urit. quid moras nectis, soror?
Levis est amor qui capere consilium potest. 940
Unum est quod oro, non vacat vanis diem
Conterere verbis.
AN.Loquere, perficiam lubens.
DI. Iam classe pelagus splendet, et Teucri undique
Littore relicto maria properantes petunt.
Per transtra fusus navita implorat deos,945
Ut aura plenos fortior tendat sinus.
Remi apparantur, instant Aeneas fugae
Omnisque nimium longa properanti est mora.
Sperare tantum misera si potui malum
Et ferre potero, restat ut supplex petas950
Hostem superbum. non ego antiquum decus
Potentis Asiae Pergama in cineres dedi,
Non triste patris funditus bustum erui,
Cineresve sparsi. Dicta quid in aures mea
Dimittere negat? Hoc det extremum mihi955
Solumque amanti munus. Expectet fugam
Facilesque ventos. Non peto dulces thoros
Et coniugales, non ut amittat potens
Pulchrumque Latium, quod tamen solum licet,
Tempus moramque cupio, ut aerumnas levem.960
Io, ito, celera. Perage mandatum, soror.
AN. Iussa haud morabor, conferam ad naves gradum.

CHORUS

O auspiciis Pergama primis
Vanae fidei, tum cum superos
Astus merito fraudavit suo965
     Laomedontis.

Cur antiquas querimur fraudes?
Peperit nobis hora recentior
Monstrum maius. Cur documenta
Quaerimus extera? Tyrias oras970
Tetigit propior culpa, domestica
     fraude stupemus.

Nusquam fidei remanet candor,
Maculis atris sordet ubique.
Docuit fallax hospes in hospitem,975
Docuit fallax Tros in Tyriam,
Docuit fallax vir in uxorem,
Qualem fidei praestat honorem
     Dardana tellus.

Petiit superos, terras liquit, 980
Simplex probitas, impia vestibus
Eius tegitur dissimulatio.
O si redeat rursus ab astris
     candida virtus!

Perge ad Actum V