Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  

ACTUS III, SCENA i

Transitur ad venationem.

SICHAEI UMBRA

SI. Tellure scissa, per vias saxo asperas
Maestum Sichaeus Tartaro gressum extuli,555
Atram sinistra praeferens taedam novis
Thalamis Elisae, coniugis quondam meae.
Nam quae sub imas fama mihi terras venit?
Amore Teucri furere Didonem hospitis?
In media recipi regna peregrinum? Loco 560
Viri esse? Quo me? Quo meas lachrymas feram?
Si iam Sichaeus excidit penitus tibi,
Si iam secundos expetis, Dido, thoros,
Nullosne Libya, quos ames, gignit duces?
Misero beata, perfido nubes pia? 565
Regina profugae? Troico Tyria viro?
Genus omne Phrygium fecit invisum Paris.
Hic rapuit, iste deseret vagus hospitem.
Absiste, Dido. Rrara in hospitibus fides
Erratque ut ipsi. Prodidit patriam suam570
Prodet alienam, coniugem quanto magis?
Secum penates avehat, Latium petat.
At tu, Megaera, pectus hoc furiis age,
Perure. Satis est. Caveat Aeneas malum.
Quin intus abeo? Stabo et arcebo nefas. 575

ACTUS III, SCENA ii

Tempestas Iunonis.

NYMPHARUM PLANCTUS

Nymphae canunt in scena.

Eheu querulos fundite planctus,
Terite insertis pectora palmis,
Eheu dicite Tyriis omen
     Venit acerbum.

Resonet tellus, reboet caelum, 580
Iterent ripae gemitus nostros,
Ilulent silvae, referant montes
     Et mare reddat.

Heu hymenaeos, heu male iunctos,
Heu connubium, quale nec aevum 585
Vidit priscum, nullaque nascens
     Hora videbit.

Non cessabit nemorum questus,
Nos quoque nymphae fletum dabimus,
Atque ex imis maesta cavernis 590
     Ingemet Echo.

ACTUS III, SCENA iii
CUPIDO VERUS

Exeat a nemore.

Bene est, abunde est. exitum nacti sumus
Matris repertum fraudibus, partum meis.
Amavit? Etiam amore bacchata est, novo
Flagravit igne, nec levi pretio stetit 595
Tenuisse Iulum genibus et gremio levem.
Insuave retuli suavium, dulci osculo.
Cum lusit illa ludicro, lusi dolo.
Bibit? Recepi. Aspexit? Et vultum intuli.
Vocavit? Aderam. Mulsit? Implevi sinum. 600
Vafer fefelli simplicem, astutus piam.
Et iam reliqui perditam, quamvis putet
Abiisse curam penitus. Et coniux Iovis
Genitrixque nostra, manibus ad speciem datis
Pepigere faedus. Nuptiis dicunt diem,605
In nemora mittunt, imbribus caelum rotant,
Et hanc cavernam nuptiis statuunt locum.
Mox ducet extra coniugem sponsus suam.
Sed nos in urbem magnus etiam num labor  
Accersit. Aliquis semper in Tyriis amat.  610

Redeunt a venatione.

ACTUS III, SCENA iv
MERCURIUS solus

Caelitus dilapsus.

Facunda proles maximi superum Iovis,
Matrisque Maiae, nuntius velox deum,
Corusca summi templa deserui aetheris.
Quis hic locus? Quae zona? Quas terras premo?
Utrumne votum visa decipiunt meum, 615
An ista Libya est? Ista Carthago nova?
Ni fallor, ipsa est, urbis agnosco notas.
Didonis hoc est regiae limen domus,
Hic delinitus ductor Aeneas Phrygum
Moratur, ille causa veniendi fuit.  620
Nec vile quisquam munus hoc nostrum putet,
Quod huc et illuc pervolem nutu Iovis.
Sancte colendum est numen in terris meum.
Legatione caelitum fungi grave est,
Nec nisi valenti munus ingenio datur.625
Seu petere terram, seu fretum supra placet
Volare, rapido flamine alarum vehor.
Tum quanta virgae, quam potens virtus meae?
Hac pallidi animas evoco Ditis domo,
Hac pariter alios mitto ad infernam Styga. 630
Induco somnos, rursus hac somnos fugo,
Et pressa morte lumina resigno gravi.
Hac fretus aequor transeo, ventos agens
Nubesque moti turbidas trano aetheris.
   Sed ecce quisnam regia gressum extulit? 635
Ipse est Achati iunctus Aeneas suo.

ACTUS III, SCENA v
MERCURIUS AD AENEAM

Carthaginis tu moenia excelsae locas
Urbemque nunc uxorius pulchram exstruis
Rerum tuarum oblite, regnique immemor.
Hominum deumque rector, et mundi arbiter 640
Qui numine polos torquet et terras suo,
Celeres per auras ipse me iussit tibi
Mandata ferre. Quid struis? Qua spe teris
Libycis in oris otia, et terris tibi
Fato negatis? Quo tuae spectant morae?    645
Si nulla rerum fama tantarum movet,
Nec ipse proprium laude moliris super
Tua laborem, subeat Ascanius tibi,
Et spes Iuli respice haeredis tui,
Cui iam Latini regna debentur soli. 650
Arcesne Latias invides nato pater?
Non alma talem te mihi dixit Venus,
Nec vindicavit ideo bis Graium dolis,
Sed qui frementem regeret Italiam fore,
A sanguine alto proderet Teucri genus,   655
Arbique iura victor et leges daret.
Legationis summa nostrae est, naviga.

ACTUS III, SCENA vi
AENEAS, ACHATES

AEN.  Horrore quatior totus et mentem pavor
Concussit ingens, atra nox oculos subit,
Facilemque verbis denegat lingua exitum.660
Sed quid profari, quid loqui, Aeneas, potes?
Aut unde fas est? Huc et huc animus mihi
Variusque rapitur, qualis Euripus solet
Fluere et refluere septies uno die.
Tanto deorum attonitus imperio iuvat 665
Abire, et istas deserere terras fuga.
Sed te furentem quo mihi affatu licet
Ambire, Dido? Quem mihi vultum induam?
Quae prima sumam verba? Quae causa est satis?
Incertus animi versor in varias vices,  670
Sic ut carinam media sulcantem freta
Hac rector illac unda transversam rapit.
Rrestitue fluctus, Iuno, iam Lybicos mihi.
Levior in illis ira praelusit tua.
Quicunque saevo maria transitis deo675
Amate fluctus, credite experto mihi.
ACH. Magnanime Troum ductor, et captae unicum
Patriae levamen, comprime affectus precor
Teque obsequentem nuntio praebe Iovis.
Minus elegendum est cum duo occurrunt mala. 680
AEN. Sic est, Achates. At quis hic iudex erit?
ACH. Iove imperante te tamen iudex latet?
AEN. At hospitalis Iupiter prohibet fugam.
ACH. Iter institutum cur fugam turpem vocas?
AEN. Sic praedicabit fama.
ACH.Sed falsa et levis.685
AEN. Tamen est timenda levior. 
ACH.  At superi magis.
AEN. At chara Dido est.
ACH. Veniat in mentem tibi
Ascanius.
AEN Etiam magna Carthago venit.
ACH. Num terra fatis debita Italia est minor?
AEN. Via longa pelago.
ACH Iupiter monstrat viam. 690
AEN. At saeva Iuno.
ACHMateria laudis tuae.
AEN. At cuncta Elisae debeo, classem, meos,
Vitamque Iuli.
ACH. Quas decet grates age.
AEN. Omnis habeatur gratia, ingratum arguet.
ACH. Promerita perdit qui satis grato exprobrat.     695
AEN. Amat.
ACHSequetur forsan.
AEN. Insanit.
ACHFuge.
AEN. At obsecrabit per fidem misero datam,
Per hospitia, per lachrymas, per dexteram,
Per omne quicquid dulce mihi secum fuit.
ACH.Tu pariter obsecra per Ascanii caput,700
Per dira superum monita, per fatis tibi
Promissa Latii regna, per gentes novas.
Obsiste lachrymis iamque te intractabilem
Durumque praebe fortis, auresque obstrue,
Vocesque miseras perfer, obdura, excute,      705
Ut alta quercus, quam simul facto impetu              
Boreae valentes hinc et illinc flatibus
Eruere certant, haeret haec scopulis tamen,
Quantumque ad auras vertice erigitur suo,
Radice tantum extenditur in imam Styga. 710
AEN. Satis est, Achates. Vincat imperium Iovis.
Et te deorum sancte, quisquis eras, sequor.
O placidus adsis quaeso, cursumque adiuves,
Et astra caelo dextera placato feras.
ACH. At Mnestea Coanthumque rectores iube 715
Ut arma taciti colligant, classem instruant,
Ex urbe socios ad suas cogant rates,
Novique causam fronte consilii tegant.
Interea tu dum nesciat Dido furens
Tantosque amores non putet rumpi suos, 720
Aditum experire, quaeque fandi tempora
Idonea, rebus quis modus dexter tuis.
AEN. Te cura, Achates, classis armandae manet.
Homines deosque testor, et sanctam fidem,       
Me, Elisa, terris cedere invitum tuis. 725

Aeneas ad regiam, Achates ad naves.

CHORUS  

    O quam velox est fama malum
Celeri versans mobilitate!
Improba vires auget eundo.
Primo semper parva timore
Postea sese tollit in auras,    730
Graditurque solo, mox caput inter
Nubila condit.
    Odiis illam stimulata deum
Caeo, ut perhibent, Enceladoque
Tulit extremam Terra sororem 735
Pedibus celerem, levibusque alis,
Monstrum horrendum, cui quot plumae
Corpore, tot sunt oculi subter,
Tot sunt linguae, totidemque sonant
Ora, tot avidas subrigit aures.  740
   Noctu caeli medio pervolat,
Nec declinat lumina somno.
Custos summi culmina tecti
Turresque altas tenet interdiu.
Garrula magnas territat urbes, 745
Nuntia ficti, nuntia veri.
   Haec multiplici voce replevit
Populos gaudens, infecta simul
Et facta canens. Scilicet hospitem
Venisse novum, sanguine Teucro, 750
Cui se Dido dignetur viro
Iungere, nunc se luxis hiemem
Ducere totam regni immemores.
Haec dea passim faeda per urbes
Libycas hominum fundit in ora. 755

Perge ad Actum IV