Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio.  

ACTUS II, SCENA i
DIDO, AENEAS, ASCANIUS FALSUS

DI. Quin, hospes, ista missa faciamus magis.
Olim iuvabit quod fuit durum pati
Meminisse, curas interea menti excute.
Instructa dapibus mensa nos eccum manet.270
Accumbe quaeso. Bacchus aerumnas levet.
Magnanime princeps, si foret suasum tibi
Quam gratus aulam veneris nostram advena,
Nec non Iulus pariter, et comites viae,
Non dico Troia penitus excideret tibi275
sedesque patriae, laetior certe fores.
AEN. Regina, gentis candidum sydus tuae,
Non lingua nostri pectoris sensum explicet,
Non vultus animum. laetitia gestit levis,
Ingens stupescit, seque non capiens silet.280
Quis tam benignae verba reginae satis
Vultusque placidos referat, et miseris fidem
Opemque nostris rebus extremis datam?
Quis apparatus regios digne efferat
Luxusque tantos? Ista meditantem tua 285
Promerita, si me cogites, laetum putes.
DI. Non ista tanti agnosco quae memoras bona.
Equidem esse cupio, fateor, et spero assequi
Ut non Elisae pigeat Aeneam hospitis.
Sed cur Iulus tristior spectat dapes? 290
ASC. Urbs ista Troiae praebuit speciem mihi,
Animumque misero subiit aspectu dolor.
Quae nocte genitor retulit hesterna altius
Hic breviter oculis subiici videas tuis.
DI. Iule, quaeso repete fortunam Ilii.  295
ASC. Hanc esse Troiam finge quam patera vides.  
Hac Simois ibat fluvius, hic densis sita est 
Mons Ida silvis, hac stetit Tenedos via,
Hac Cilla, Chrise, quaeque circuitu undique
Urbes minores dirutae bello iacent.300
Hic mille ratibus hostium statio fuit.
Hic castra, campus inter hic pugnae iacet.
Hos esse magnos Pergami muros puta,
Haec porta Scaea est, Hector hac solitus ferox
turmas in aciem ducere. Hic Priami lares, 305
Hic patris, illic steterat Anchisae domus.
Hic parte muri diruta, insidiis equi
Ingens in urbem panditur mediam via.
Hic caepta caedes. plura quid fari queam?
Post multa tandem funera et strages ducum 310
Sic est Sinonis fraude, sic Danaum face
Incensa, sic est in leves cineres data.
DI. O quam stupendi specimen ingenii datum!
O te beatum prole generosa patrem,
Et te parente filium tali editum.315
Divinam, Iule, sequere naturae indolem.
Laudes parentis bellicis opto tibi,
Senemque precor aetate transcendas avum.
Et hoc amoris osculum pignus cape.
ASC. Quin oscularis filium, genitor, tuum? 320

HYMNUS IOPAE

Quod tibi nomen tribuam deorum?
Sive te Martem, Lyciumve Phaebum,
Herculem seu te Iove procreatum
     Dicere fas est,

Sive digneris titulo minore, 325
Teque mortalem placeat vocari,
(At deum certe poteris videri
     Sanguine cretus)?

Quas tibi dicam celebremve laudes?
Quo mihi fas est resonare plectro?330
Quod decet tanto memorare carmen
          Principe dignum?

Splendor heroum, patriaeque lumen
Inclytum, salve, generisque prisci.
Non tua nostras tetigit carina335
          Gratior oras.

Sis licet tantus superesque nostri
Pectoris captum, tamen est Elisa
Maior, o hospes nimium beate
       Hospite Elisa. 340

Est minor nemo nisi comparatus,
Neve te dici pudeat minorem.
Nil videt nostrae simile aut secundum
       Orbis Elisae.

Cynthiae qualis nitor inter astra,345
Talis in terris decor est Elisae.
Ecce cui gratus patria relicta
       Veneris hospes.

Proximas illi tamen occupasti
Nominis laudes, sequerisque iuxta,350
Proximos illi tibi vox Iopae
       Cantat honores.

Vinciant pictae cyathos coronae,
Nobili Bacchus statuatur auro,
Maximi fiant strepitus per aulam, 355
       Iussit Elisa.

Hospes illustris tibi gratulamur,
Iam iuvat longos geminare plausus,
En tibi laetae volitant per ampla
       Atria voces.360

ACTUS II, SCENA ii
DIDO, AENEAS

DI. Dux magne Teucrum, quae tibi placeant dapes?
AEN. Nec hae nec illae, sed placent cunctae mihi.
Epulas in epulis, in cibis quaero cibos,
Et copia meum tanta delectum impedit.
DI. Non ista Priami regna. Quis Catharginis 365
Hospitia Troiae conferat quondam tuae?
Sed tenuis aures pepulit hic rumor meas
Quaedam fuisse fata secreta Ilii.
Quaenam illa fuerint, hospes, exponas precor.
AEN. Regina, variis illa numerantur modis. 370
In his reponi Troili laethum solet,
Scissumque Scaeae limen, atque Helenus sacer,
Rhesique equorum raptus, et Pirrhus simul.
Sed prima Troiae fata memorantur duo:
Flavae sacratum Palladis signum deae, 375
Et cum sagittis arcus et pharetra Herculis.
DI. Quod hoc Minervae quaeso simulacrum fuit?
AEN. Cum dives Asiam regeret, et muros novi
Extrueret Ilus Ilii, festo die
Cecidisse caelo fertur, hic illuc means, 380
Colum sinistra, spiculum dextra tenens,
Habituque toto bellicam referens deam.
Obstupuit Ilus, consulit Phaebum pius.
Consultus ille, tale responsum dedit.
“In hoc ruina stabit et Troiae salus. 385
Servate tectis, urbe cum vestra, deam.
Ablata, secum tollet imperium loci.”
Ast Ilus arcem Palladi sacram extruit,
Caeleste tuto collocat signum loco,
Additque vigiles. Nec quidem haeredi minor 390
Pervenit inde cura, Laomedon, tibi.
At heu parum servata sub Priamo fuit.
Hoc ipsa voluit Pallas, ex illo die
Quo forma victa est Paridis arbitrio, furens.
DI. Quis machinator facinoris tanti extitit? 395
AEN. furtis Ulisses aptus et natus dolo
Dum per cloacas abditam quaerit viam.
DI. Quin et secundum Pergami fatum explica.
AEN. Arsusrus illo natus Alcmena rogo
Quo victor astra petiit, et superum domos,400
“Paeante genite,” dixit, “hoc munus cape.”
Arcumque dono pariter et pharetram dedit
Gravidam sagittis. Arguunt tela Herculem.
DI. Wuis hoc Pelasgis aperuit fatum deus?
AEN. Et hoc et illud proximum Phaebo caput  405
Monstravit Helenus, ipse fatorum mora.
Hic captus Ithaci fraude sic Danais sacra
Resolvit ora, Delio plenus deo.
“En hic sagittis restat Alcidae labor
Supremus, illum fata rapuerunt licet, 410
At interesse gloriae haeredem iubent.
Nec minima tanti pars erit facti Hercules.
Non ante Troia poterit aequari solo
Priamique regnum, quam Philoctetes gravi
Serpentis ictu saucius, Lemno exulans415
In castra veniat, ut ducum strage edita
Cruore arundo madeat Herculea Phrygum.
Ne quid geratur arduum, dempto Hercule.”
En ista Troiae summa fatorum fuit.

Pompa larvalis.

ACTUS II, SCENA iii
DIDO

DI. Rector deorum Iupiter et hominum sator,420      
(Nam iura te loquuntur hospitibus dare),
Si rite pateram solitus hanc Belus tibi
Implere vino, et quisquis a Belo minor,
Hanc esse Tyriis pariter et Teucris diem
Iucundam, et huius posteros olim, velis  425
Meminisse nostros. Bacche, laetitiae dator
Adsis, et alma Iuno iam Phrygibus bona.
Et o faventes esto vos Tyrii precor.

Libat Iovi.

ACTUS II, SCENA iv
DIDO, ASCANIUS

ASC. Regina, tandem quaeso tollantur dapes.
Satis epularum, luxui satis est datum. 430
Inambulando membra relevemus precor.
DI. Mos tibi geretur, tollite ministri ocius.
Interea laeto personet cantu domus.
Nos inferamus regiis hortis gradum.

ACTUS II, SCENA v
MAHARBAL, HANNO

MAH. Ut vereor, Hanno, quem ferent ista exitum 435
Hospitia! Si (quod omen avertat deus)
Quod saepe factum, iamque ne fiat precor,
Si deperiret hospitem Dido novum,
Quae bella, quas hae nuptiae turbas darent?  
HAN. At tu, Maharbal, quem tibi fingis metum?440  
Nolo oscitantem, nolo prudentem nimis.
Quae bella vates (illa fac nubat) canis?
MAH. Tantumne Iarbas dedecus inultum feret
Furens adhuc amore? Quod Libyae duces
Quos illa toties sprevit, impune hospitem 445
In regna recipi, despici indiginas sinent?
HAN. Si tu, Maharbal, exigi miserum putes
Licito iuventam ducat ut vacuam toro
Regina, pollens opibus, aetate integra,
Tuove potius nubet arbitrio an suo? 450
An magis Iarbae? Lege si tali velim
Rex esse, moriar. Coniugem nolo eripi,
Nolo imperari, gravius hoc multo reor.
Nam quas Iarbae, quas refers regum minas?
Ducente Tyrias Troico turmas duce, 455
Carthago clarum gentibus caput efferet.
MAH. At subeat animo quae sit hospitibus fides
Habenda: Theseus doceat Ariadnae malo,
Iason Medeae. Trita peregrinis fuga est.
HAN. Ah ne duorum scelera sint culpa omnium. 460
Sed maesta vultus exiit Dido foras.
At nos secreto tecta repetamus gradu.

ACTUS II, SCENA vi
DIDO, ANNA

DI. Quae me, Anna, dubiam somnia exterrent, soror!
Quis iste nuper sedibus nostris novus
Successit hospes? Ore quem sese ferens!465
Quam fortis alto pectore, armisque inclytus!
Equidem, soror, (nec vana credentis fides)
Genus esse divum credo, degenerem arguit
Animum timor. Quot ille perpessus mala
Terra marique! Bella quae gessit ferox! 470
Non sederet in animo fixum mihi,
Ne cui iugali lege sociari velim,
Postquam mariti morte deceptam mei
Amor fefellit primus, et taedae mihi
Si non perosae penitus ac thalami forent,475
Huic forsan uni cederem culpae libens.
Sed vel dehiscat ante mihi tellus precor,
Vel pater ad umbras fulmine omnipotens agat
Pallentis umbras Erebi et infernam Styga,
Quam tua resolvam iura, te violem, pudor. 480
Me primus ille qui sibi iunxit, meos
Abstulit amores, habeat is secum, et suo
Servet sepulchro. nemo levitatem arguat.
AN. O chara magis hoc lucis aspectu soror,
Semperne maerans caelibem vitam exiges?485
Nunquamne Veneris pignora et licitos thoros
dulcesque natos noveris? Id tu putas
Curare manes? Esto, nulli aegram viri
Flexere quondam, non tua spretus Tyro
Nobilis Iarbas, gentis et Libyae duces,490
Et quos abundans Africa triumphis alit.
Etiamne amori sola pugnabis deo?
Nec quorum in arvis degis in mentem venit?
Hinc Marte gens invicta Getuli truces
Numidaeque cingunt, hinc regio squalens siti 495
Et vasta Syrtis, inde Barcaei fremunt
Late furentes. Bella quid dicam Tyro
Iam nascitura? Quid graves fratris minas?
Iunonis equidem et caelitum auspiciis reor
Huc detulisse Dardanas ventum rates 500
Germana, quam tu, quam brevi, hanc urbem tuam
Quae regna cernes surgere Aenea duce!
Comitante Teucro milite, ut se Punica
Nomenque terris gloria attollet tuum!
DI. Non ista nostrum quae refers animum latent. 505
Et iam fatebor, Anna, post miserum mei
Fatum Sichaei, et caede fraterna impie
Sparsos penates, solus hic sensus meos
Flexit, animumque cardine labantem impulit,
Primasque flammae veteris agnosco notas.510
Sed dubius animum distrahit nostrum timor
Pudorque. voti quam mei spem das, soror?
AN. Germana, tantum posce tu veniam deos.
Sacris litatis, hospiti indulge novo.
Causas morandi necte dum pelago gravis 515
Desaevit hyemis ira, dum quassae rates,
Dum non sereno murmurant venti polo.
 DI. Satis est. Amori subdis ardenti faces.
laxabo fraena. Stultus excedat pudor.
Cras demereri victima crebra deos  520
Pacemque in extis quaerere statutum est mihi.
Tibi vacca, Cereri, pariter et Baccho cadet.
Longe ante reliquos sacra Iunoni feram,
Cui coniugalis vincla sunt curae thori.

CHORUS

Eheu, Dido, miseret nos tui.   525
O ignarae vatum mentes.
Quid iuvat aras tangere supplicem?
Nulla iuvabunt vota furentem.
Excedit intus flamma medullas,
Tacitum vivit pectore vulnus.  530
Dido miseris uritur ignibus,
Totaque vurens vagatur,
Missa qualis cerva sagitta,
Quam procul inter Cressia fixit
Nemora incautam pastor, et inscius 535
Medio liquit pectore ferrum,
Maerens sylvas illa petit fuga
Lateri stridens haeret arundo.
Nunc per muros demens hospitem
Secum Aeneam ducit Elisa.540
Nunc Sydonias ostentat opes
Urbemque novam. cupit effari
Et mox media voce resistit.
Nunc Iliacos audire expetit
Illa labores, nunc convivia 545
Eadem quaeret labente die.
Non iam caeptae surgunt turres,
Non exercent iuvenes arma,
Non iam bello tela recondunt
Portusque parant. Cessant opera,  550
Pendent altae murorum minae.
O quis superum tanta clemens
Peste furentem solvat Elisam?

Perge ad Actum III