act1lat
Tessera caerulea - commentariolum. Tessera rubicunda - nota textualis. Tessera viridis - translatio  
 

DIDO TRAGAEDIA
ACTA IN AEDE CHRISTI OXONIAE
PUBLICE ACADEMICIS RECITATA
PRIDIE IDUS IUNII
1583


DRAMATIS PERSONAE
PROLOGUS
VENUS
CUPIDO
HANNO
MAHARBAL
ILIONEUS
TROIANI
ACHATES
AENEAS
CHORUS

ASCANIUS
IOPAS
ANNA
NYMPHAE
MERCURIUS
SYCHAEI UMBRA
NUNCIA <ANCILLA>
BARCE
IRIS
EPILOGUS


PROLOGUS IN DIDONEM TRAGAEDIAM

Res quaeque varias invicem patitur vices,
Et ipsa gratam varietas formam parit.
Quae saepe fiunt illa cui placeant diu?
Vicissitudo semper oblectat magis.
Hesterna Mopsum scena ridiculum dedit, 5
Hodierna grandem scena materiam dabit.
Levis in cothurnum vertitur soccus gravem,
Nec gratiora laeta sunt maestis tamen,
Nec amara quovis melle delectant minus.
Tulit omne punctum tristia admiscens iocis, 10
Ridere forsan aliquis ad fletum potest,
Idemque magna flere laetitia potest.
Iucunditates lachrimae summas habent.
Magna est voluptas flere ubi nihil est mali.
Tantum benignas quaeso vos aures date,15
Et argumentum, si placet, totum eloquar.

ARGUMENTUM

Huic Dido clarum fabulae nomen facit.
Hic ipsa ad horas regna moderatur duas.
Urbs ista Libyci est magna Carthago soli.
Iunonis odio per tot Aeneas freta20
Iactatus, istis applicat terris ratem.
Benigna tectis excipit Dido hospitem.
Sed ante nato chara prospiciens Venus,
(Tyrios bilingues quippe est ambiguam domum
Et adhuc furentis odia Iunonis timet)25
Cupidinem sollicita lascivum rogat,
Ut ora pueri sumat Ascanii puer,
Uratque tacita regium pectus face.
Gerit ille morem, deperit Eliza hospitem.
Instigat Anna, nemore venatur, dolo 30
Iunonis atrum nymbus involvit diem,
Iunguntur antro. Monitus Aeneas parat
Abire Libya. Rescit abituri fugam
Regina, queritur, obsecrat, saevit, furit.
[mmotus ille navigat, iussu Iovis.35
Elisa, magicos rite constructa pyra
Simulata cultus, propria dextra occidit.

ACTUS I, SCENA i
VENUS, CUPIDO

VEN. Dilecte fili (filium ni te meum
Pudet vocari, filio quando meo
Tuoque fratri cernis infensos deos)40  
Si quid parentis cura contemptae movet,
Si cura fratris ulla disiecti manet,
Si quid iacentis casus, orantis preces
Valent (valentque plurimum spero) mihi
Pariterque fratri te pium praesta tuo. 45
CUP. Quid impetrare, mater, id verbis studes,
Quod impetrare filio debes tuo?
VEN. Odium cruentae Palladis sensit meus
Anchise natus, cum per incensos lares
Ignesque Troiae patrios ferret deos,50
Aliam coactus quaerere atque alibi domum.
Odio Minervae maius excepit malum.
Iunonis ira saevit, ah saevit nimis
Etiam in iacentem, nec satis censet sua
Prohibere terra, quaerat ut sedes novas,55
Sed urget omnes eius in caedem deos.
Qui fraena ventis ponit et laxat, deus
Maria ciebat Aeolus, misit Notum,
Misit procellis Africum crebrum suis,
Totumque ab imis sedibus volvit mare. 60
Proinde vires excita tandem tuas,
Dolore te dolere non dubito meo.
CUP. Addis volenti calcar et stimulos mihi.
Tuus est, videre quid velis fieri, labor.
Mihi fas, capessam iussa, tu iubeas modo.  65
Manus ista tela mittet invitis deis.
VEN.  Gere quaeso morem, quid velim paucis scies.
Postquam quievit ventus, et pelagi fragor
Cecidit, ad illa se recepit littora
Quae prima vidit. Vidit et Libyae solum.70
Trabes ut aptet, sistit hic laceras rates,
Reficitque quicquid fregerat ponti furor.
Ad littus illud ambulanti illi obviam
Tyriae sub ore virginis memet tuli.
Aliudque fingens, quaero de causa viae 75
Virique casu (quae tamen noram prius),
Simul ad Elizae regiam monstro viam.
CUP. Quae spes Elizae? Quippe Iunoni favet.
VEN. Favet, sed illud antevertit Iupiter,
In urbe ne quid fiat Aeneae.80
CUP. Utinam profecto, suspicor Paenos tamen.
VEN. Quid suspicare? Misit in terras suum
Atlante natum, corda qui Paenis fera
Mollire possit, reddat et Tyrios meis
Magis hospitales. Nescio quo se tamen 85
Iunonis ira vertet, hospitii domus
Suspecta debet esse cui Iuno praeest.
Proinde flammis cinge reginam novis,
Dolisque falle. Fac sit Aeneae mei
Amore capta, sic erit Dido magis90
Amica nostris, sic erit Iuno magis
Placata Teucris.
CUP.Quo placet fallam modo?
VEN. Adverte. Elizae gratus Aeneas erit.
Trahetque captus vocibus blandis moram,
Sociumque Achatem mittet ad naves, ferat95
Ut huc Iulum, spem patris solam sui,
Et dona regum rapta ab Iliacis rogis.
Referas ut ora dulcis Ascanii velim,
Notosque vultus induas pueri puer,
Ut cum suo regina te excipiet sinu 100
Inter paratas exteris lautas dapes,
Cumque osculatur, cum dat amplexus tibi,
Spires amorem et ignis inspires facem.
CUP. quid vero Iulo fiet?
VEN. Idalium super
Montem recondam, et blandulo somno premam,105
Ne forte nostris medius occurrat dolis.
CUP. Factum putato, mater, ut fieri cupis,
Simulabo vultus quos iubes, fallam dolo,
Fallam veneno, spiritu mittam faces
Etiam in medullas, facibus Aetnaeis 110
Non ipse terris maior Oceanus meos
Extinguet ignes, non dabit flammis modum
Regina caeli, quamlibet venti deum
Accersat, omnes promat et ventos simul.
Sed quid moramur? Regia en Dido exiit. 115

ACTUS I, SCENA ii
DIDO, HANNO, MAHARBAL

DI. Nisi me perire fata voluissent prius,
Ut pulsa regno quaererem regno locum,
Minus beata dicerer, nusquam mea
Carthago staret. Lapsus illustrem facit,
Meusque faelix casus in casu fuit. 120
Nunc est videndum qui mihi constans status
In urbe fiat, quomodo faciam deos
Adhuc faventes, semper ut faveant mihi.
HAN. Quibus obtinetur artibus regnum potens
Iis tenetur. Prima quae fecit deos125
Pietas faventes servat, id praesta modo.
Quod praestitisti, nosque securos facis.
Quanquam timere fecerit praesens malum.
DI. Malum? Quod illud?
HAN. Quod frequens vulgo sonat.
DI. Quod illud inquam?
MAR.Littus ad nostrum ferunt 130
Venisse naves, sive tempestas eas
Adegit illuc, sive (quod potius reor)
Venere fines Marte praedari tuos.
DI. Et hoc et illud quicquid est metuo quidem.
Quin sciscitatum mittimus causam viae? 135
HAN. nihil necesse est, ecce venerunt tuam
Vel experiri gratiam notam tuis,
Vel experiri viribus quantum potes.

ACTUS I, SCENA iii
DIDO, ILIONEUS, TROIANI

DI. Quid hoc? Quid iste vester ingressus, viri?
Quae causa turbae? Qui? Quibus tandem locis 140
Venistis? Aut quem quaeritis? Nunquid meum
Patere littus navibus, terram viris
Nec impetrata, nec rogata (quod sciam)
Venia putatis omnibus? Nunquid solum    
Probatis? Hospites an hostes vos putem?145
An utrosque? Nempe saepe confundi solent.
Referte paucis, absit a iussis mora.
IL. Regina Dido, cui novam summus deum
Concessit urbem condere et gentes feras
Fraenare regni legibus iustis tui,150
Nos te per undas flatibus vecti vagis
Troes rogamus. Parce crudeli rates
Violare flamma, parcito generi pio,
Propiusque fautrix rebus afflictis veni.
Non nos penates venimus Libycos fero155
Populare ferro, non is incessit furor,
Non ille victos ardor in praeceps tulit.
Antiqua tellus (Italam gentes quidem
Vocant minores), terra proventu ferax,
Rebusque certe bellicis quondam potens,160
Inter remotas hinc procul gentes iacet.
Hanc nos petentes obruit fluctu maris
Nimbos Orion turbidos secum ferens,
Totoque quassas dispulit naves freto.
Pauci marinis fluctibus pulsi tuas 165
Intramus oras, rebus adversis opem
A te petentes. prohibet hospicium tuae
Tua gens arenae: quod tuae gentis genus?
Auae terra morem tam potest dirum pati?
Humana si nil vota tam duros movent,170
Sperate saltem caelitum iustas manus 
Fandi et nefandi vindices saevos fore.
Rex ipse nostrae classis Aeneas fuit
Virtute belli clarus, et pacis simul.
Quem si tuentur fata, si vitam trahit 175
Nec adhuc silentes tetigit inferni lacus,
Ddubitare noli, quicquid impendis, metes,
Neque paenitebit sis quod officio prior.
Quanquam nec omnis Troia cum Troia fuit
Extincta. Sunt in Siciliae regno viri 180
Troia profecti nominis clari, suum
Rex ipse Acestes iactat a nostris genus.
Tantum rogamus liceat ut classi trabes
Aptare, sylvis stringere et remos tuis,
Ut vel recepto rege cum sociis viae 185
Latium petamus, fata quo monstrant iter,
Vel spe relicta vasta Sicaniae freta
Repetamus. illic rebus afflictis dabit
Spem rex Acestes noster et nostris favens.
TROIANI OMNES quid ille solus orat, oramus simul.190
DI. Teucri, timorem pellite, et curas graves.
Eovitate regni cogor hunc morem sequi.
Quis nescit urbem, nescit Aeneadum genus?
quis nescit ignes, bella, virtutes, viros?  
non corda sic obtusa gestamus, neque  195
tam sol remotos vertit a Tyriis equos.
quocunque cursum flectitis, Troes, meis
opibus iuvabo, vos et auxilio meo.
quod si manere vultis hic mecum, domus
et urbis usum liberum vobis dabo. 200
mihi nulla Paeni, nulla Troiani nota
distincta fiet, lege constabunt pari.
utinamque certe vester Aeneas Noto
simili fuisset actus in terram meam.
mittam per omne littus, et quaeram quibus205
aut ille sylvis lateat, aut erret locis.

ACTUS I, SCENA iv
ACHATES, AENEAS, DIDO

ACH. O nate diva, quid manes? Confer pedem.
Socios receptos, omnia in tuto vides.
Abest Orontes solus, hunc medio mari
Fusum per undas vidimus.                        
AEN.Recte mones. 210
Adeamus ergo principem. Coram tibi
Quem quaeris adsum Troius Aeneas, maris
Ereptus undis, quae solum Libyae secant.   
O sola nostris casibus princeps favens,
Et sola praestans rebus afflictis opem,215
Quae, quos reliquit improbus Danaum furor
Ignisque Troiae, quos mari fractos vides
Terraque, egenos omnium hospicio beas.
Nec urbe solum, sed domo socias tua.
Dignas referre gratias non est opis, 220
Regina, nostrae, nec potest quicquid manet
In orbe Troiae consequi tantum bonum.
Tibi dii potentes (si dei curant pios
Minus potentes, si valent iustae preces,
Si possit ullus esse iusticiae locus) 225
Meritis rependant praemia (ut debent) tuis.
Quae te tulerunt laeta mundo saecula,
Tantique talem qui dederunt principes?
Donec profundum flumina in pontum cadent,
Dum terra pascet arbores, stellas polus,230
Tuas tuique nominis laudes canam.
Et una vestri reddit oblitum dies
Et una nostri. quando me reddis meis
(Quos esse salvos laetor, amplector lubens)
Mihi me deesse malo quam laudi tuae.235
DI. Quis te per ista casus insequitur mala?
Quae vis et oras cogit immanes sequi?
Ggeneris et urbis nomen agnosco tuae.
Sidona Teucer cum veniret, rettulit
Et hostis hostes laude non parva tulit, 240
Ductumque dixit Teucer a Teucris genus.
Quare subite vos meam, iuvenes, domum.
Per non minores me quidem similis tulit
Fortuna casus, et tamen regnum dedit.
Mala passa, rebus laeta succurro malis.245
AEN. Morem geremus, nobilis Dido, tibi.

CHORUS

Fertur incerto pede sors in altum.
Tollit, et rursus premit, ima summis
Aequat, in partem levis hanc et illam.
Addit afflictis mala rebus, urget 250
Quos videt pronos, sequiturque partem
         Deteriorem.

Fata cum fatis inimica pugnant,
Sunt in hac causa superi faventes,
Sunt in hac causa superi furentes255
Nec premunt omnes pariter nec adsunt
          Omnibus omnes.

Est in extremis mora nulla rebus.
Quod nequit peius fieri, recedit.
Spem dat afflictis sine spe fuisse, 260
Et salus victi sine spe salutis
          Dicitur esse.

Nox diem, solem nebulae reducunt,
Laeta succedunt ubi dura cedunt.
Heu fuit clamor pelagi, sed intus   265
         Io triumphat.

Perge ad Actum alterum