Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS V, SCENA i blue
CHRYSOPHILUS, CANIDIA, CALLIDAMUS

CHRYS. Exi. maledicta, praestigiatrix, trivenifica, nisi quod reliquum est dentium malis
excuti. Tuque etiam, Callidame, sceleris huius fons et caput, cui ego abunde regeram hanc
contumeliam.
spacerCALL. Porro autem. spacer1720
spacerCAN. Ah sceleste Callidame, siccine me delusam fore?
spacerCALL. Fateor.
spacerCAN. Fateris etiam? Nempe gaudes facto? O quam oculos nunc optem mihi ut in tuos
involarem protinus.
spacerCALL. Usque dum. spacer1725
spacerCAN. O fallax.
spacerCHRYS. Impostor.
spacerCAN. Perfide.
spacerCHRYS. Periure.
spacerCALL. Nunquid amplius? Haec nihili sunt. spacer1730
spacerCHRYS. Nihili? Quae tu vita lues tua, latrocinii et vis author pessime.
spacerCALL. Vita? Hoc est quod ipse velim, quam nisi tu auferas proiiciam ego ultro. Verum
obsecro hoc cito facias.
spacerCHRYS. Sat cito, ne dubites.
spacerCALL. O quam gestio hanc lucem exosam fugere! Ha, et certe, quoniam bene meritus es, spacer1735
tu eris carnifex. Hem ensem tibi. Cape sis, cape et officium praesta tuum, aut ego te per
deos —
spacerCHRYS. Phanaticus hic homo est, quo me auferam?
spacerCALL. Quid renuis? Expedi aut ego mox Plutoni te in lixam dabo, furcifer, cui detergeas
pateras, et te Proserpinae. spacer1740
spacer
CAN. Ecastor nimis vetula sum.
spacerCHRYS. Alia mihi domi sunt negotia. Quaeso haec prius faciam.
spacerCALL. Iam nunc inquam.
spacerCHRYS. Amicis valedicam obsecro et statim redeo.
spacerCALL Manta. Quid si caput hoc Charonti praemittam in stipem ego, qua quod spacer1745
reliquum est cadaveris per Styga transferat.
spacerCHRYS. Hercle, non tanti est munusculum.
spacerCALL. Quin ergo cito cito transverbera.

bar

ACTUS V, SCENA ij
CHRYSOPHILUS, CALLIDAMUS , FLORETTA, CLEOMACHUS, CANIDIA, DIODORUS sub habitu foeminae, ERGASILUS

ERG. Quaeso te ut redeas, nescis quae sors te maneat.
spacerFLOR. Immo hoc nimis scio misera. Mitte me. spacer1750
spacerERG. Obsecro, Floretta.
spacerCALL. Floretta? Quis illam nominat?
spacerFLOR. Egone ut intersim neci Callidami mei? Non patior,
spacerCALL. Mane sis, mea, ut hac forma tua iam ad luxuriam usque pascantur oculi priusquam
moriar. spacer1755
spacerFLOR. Quin potius ex adverso Callanthiam tuam respice.
spacerCALL. Callanthiam? Hah, o coelites! Quam nunc differor, hanc ego an illam? Utramque an
neutram?
spacerDI. Quid hoc?
spacerCALL. Verum obsecro descindas hoc corpusculum. Utrique quod suum est dividas. spacer1760
spacerDI. Certe quid velis nescio
spacerCALL. Nempe mortem ego amplector obviam.
spacerDI. At potius Callanthiae ruas in amplexus tuae.
spacerCALL. Pol recte mones. Venio, venio, At revertar, etiam haec erit Callanthia mea.
Huius in amplexu vivam, et huius moriar. spacer1765
spacerDI. Enimvero certe est Callanthia. Ego Theodosia sum mater tua.
spacerCALL. Hah.
spacerCLEO. Ipsissima, et ego Charilaus pater. Iam licet me palam facere atque illam insuper. Occidit
Albertus dux, mi fili, Albertus occidit qui nos perpetuo exilio damnabat impius.
spacerCALL. Plusquam sperare possim aut a diis ausim petere. spacer1770
spacerDI. Hoc mihi iam dictum est eunti peregre. Hinc est quod redii celeris, hoc etiam modo
dixeram, si audire voluisses.
spacerCLEO. Etiam Alphonsus in ducem est electus denuo, qui ad liberatatem, honores et statum
pristinum nos revocat iam quantum potest.
spacerCALL. Verum obsecro non tu matrem Theodosiam naufragio periisse dixeras? spacer1775
spacerCLEO. Dixi quidem, atque id etiam revera credidi. Nunc autem si matrem audies et
illam Theodosiam scies et hanc Callanthiam.
spacerCALL. Quam libenter ista audio!
spacerDI. Ah, fili mi dulcissime, naufragium feci sed non perii tamen, quam mediis natantem fluctibus
servabat mire mercator Italus atque huc reduxit Florentiam. spacer1780
spacerCALL. Propitia caeli numina!
spacerDI. Hic vero novum periculum vitae subii, nec ab Alberti iam furore mihi metuendum minus
quam prius a Neptuni rabie. Ego itaque quo lateam tutius (parce modestior sexus) habitum
virilem et Diodorum induo, aedes has conduco proximas, quibus hoc etiam fruar commodi,
ut quid Callidamo fiat meo et Callanthiae videam. spacer1785
spacerCALL. Indulgentiam matris ineffabilem!
spacerCLEO. Quam aegre est parentibus dulciores liberos ex oculis eripi! Sed pergas obsecro.
spacerDI. Tum ego cui nihil ad vitam suppetit artem profiteor medicam, utpote quae pauperes olim
humanitatis ergo curare consueveram. Nunc pauper ipsa hinc medeor inopiae meae. Eousque
tandem fama vagatur mea ut unus prae omnibus Diodorus medicorum Aesculapius audiat. spacer1790
Aegri confestim confluunt et diis gratias plerique non aegri redeunt.
spacerCHRYS. Hoc verum est.
spacerCAN. Hoc ipsa memini.
spacerCALL. Historiam undique mirabilem!
spacerDI. Immo iam mirum audies. Nunc vere tuam hanc Callanthiam videtis. spacer1795
spacerCALL. Utinam!
spacerFLOR. Quam ego spem inter et metum fluctuo!
spacerDI. Enimvero tandem Lupina — proh monstrum foeminae!
spacerCLEO. Uxor huius Chrysophili?
spacerDI. Eadem ipsa Callanthiam ad me adducit aegram, et nescio quid promittit largius ut spacer1800
medicamento, si possem, aliquo quam docte interficerem.
spacerCALL. O veneficam! O auri famem impiam! blue
spacerDI. Ego vero regero non opus <esse> ad mortem pharmacis. Quin si interemptam cuperet
hoc lacu potius submersam curare spondeo. Probe novi infantem si remitterem quid
fieret illi illico. Hanc igitur ignotam in his aedibus servo meis. spacer1805
spacerFLOR. Iam paulatim ego languentes recipio spiritus.
spacerCALL. Sed qui fit ut Floretta diceretur et Nitellae filia?
spacerDI. Hoc dictura sum modo. Nitella scilicet sub id temporis etiam Florettam suam lepra
laborantem misere affert et remedium expetit, quam ego virgunculam in aedes etiam recipio
meas. Et intra sex menses, si diis visum, mederi spondeo. Quod postquam praeterlapsum spacer1810
temporis Callanthiam hanc Nitellae Florettae suae loco trado. Illa iam gaudens accipit,
mutatam hanc et longe formosam magis mirantur omnes, laudant rem et Florettam non
Florettam stupent.
spacerCALL. Sat est, Callanthiam agnosco meam.
spacerFLOR. O mater mea! spacer1815
spacerCALL. Et mihi conservatrix optima!
spacerCLEO. Et mihi coniux optatissima.
spacerCALL. Sed vere quid factum sit Florettae obsecro?
spacerDI. Curavi sanam undique et ne facinus hoc aliqua innotesceret, meum ad exemplum virili
vestiebam habitu et Perilli nomen indidi. spacer1820
spacerERG. Perilli? Ille nequam ut sit foemina, et Floretta etiam Nitellae filia?
spacerCALL. Iam liquido videntur omnia. O coeli, quanta nobis desubito cumulastis gaudia!
spacerCAN. Ignoscite mihi obsecro, ego etiam Lupina sum, heu misera, quae Callanthiam
submergendam tradidi. Et gaudeo iam superstitem.
spacerOMNES Hah. spacer1825
spacerCHRYS. O diabole, an umbra mihi nunc assurgit denuo?
spacerCAN. Hercle ipsa sum Lupina coniux tua.
spacerCHRYS. Maluissem umbram.
spacerCLEO. Tace sis. Tu vero progredere.
spacerCALL. Tune ut sis Lupina quam submersam asserunt?. spacer
spacer
CAN. Sum hercle quae quondam Callanthiae necis rea, quam ipsa quidem submersam
credidi. Sententiam praevorti iudicis adeoque quasi de me ipsa poenas sumerem. Huic columnae
haec inscripsi carmina, quibus me defunctam crederent, atque hinc revera omnes eodem
me fato putarunt mortuam. Ego autem in claustra subduxi clanculum, ubi in hunc usque diem latui.
spacerCHRYS. Atque eo revortaris obsecro. spacer1835
spacerCAN. Tune revorti iubes qui facinoris aeque conscius, qui Callanthiae machinatus
es etiam necem ut lucrari posses aureos?
spacerCHRYS. Me miserum, iam pedibus advolvor supplicem vestris. Veniam exorem liceat.
spacerCALL. Ah nebulo, tune vitam a me expetis qui mortem minabaris modo?
spacerCHRYS. ET LUP. Obsecro vos omnes — spacer1840
spacerFLOR. Quaeso in communi isthoc gaudio iam date veniam.
spacerCALL. Tune exoras quae laesa fueras? Ergo si placet impetret.
spacer
CLEO. Placet.
spacerDI. Perplacet.
spacerAMBO Gratias. spacer1845
spacerCLEO. Verum cape sis uxorem tibi. et videte in posterum ut conveniatis.
spacerCAN. Immo videat Chrysophilus. O coniux mi, ex quo te vidi ego iam oculos perdidi. Ita
me dii ament ut ex animo cupio videre hanc faciem tuam denuo.
spacerCHRYS. Ego ut tuam nunquam viderem postea.
spacerCAN. Itane vero, silicernium, pecus, mastigia? spacer1850
spacerCHRYS. Oh antiquum obtines? O caelites, date nunc surdus ut siem postea, huius
non patiar quas quotidie rixas dabit stridula.
spacerCALL. Tacere nunc iam sic vobis convenit. Quin iubeo ne quid litis fiat postea, siquidem
necesse sit ferendum statuo.
spacerCHRYS. Fiet id quod iubes. spacer1855
spacerCAN. Perecastor fiet.
spacer.ERG. Euge nunc meas honestas fraudes, Undique iam date mihi moechos veteres aut
meretrices malas, et probi faxo conveniant coniuges.

bar

ACTUS V, SCENA iij
CALLIDAMUS , ERGASILUS, CALLANTHIA, CHARILAUS, THEODOSIUS

CHAR. Mirabilem fatorum ordinem! Quam susque deque versa fuerunt omnia! Iam salva
sunt et integra. spacer1860
spacerTHEO. O foelix hora quae filium mihi laetum dedit et maritum sospitem!
spacerCALL. Mihi parentes ambos et amasiam.
spacerCHAR. At ego exul et inops modo fueram, iam dives, liber in patriam redii, Callanthiam,
filium, et charam coniugem.
spacerCALLAN. Ego vos omnes etiam, et quam perdideram magis, meipsam reperi. Aut si hoc spacer1865
parum fuerit, Callidamo iam fruor meo, quem ego divitiarum adinstar habeo, libertatis,
patriae, amicorum, parentum, omnium.
spacerCALL. Dii me omnes perduint nisi ob hoc dictum digna sis quae ducissa statim cluas,
regina, diva, et dearum domina. Deum atque hominum fidem, quam huic tanto sum impar
gaudio! Quam metuo ne prorumpat quidem has angustias pectoris! Quam insanire nunc spacer1870
libet mihi! Enimvero flaccescit haec laetitia nimium, nisi sit furori proxima. Qua
mediocriter quidem frui non moderati est sed pusilli, languidi et ingrati animi.
spacerCHAR. Quinetiam gaudium mihi notos transcendit limites et laeti redeunt iuveniles
spiritus.
spacerTHEO. Dii nobis bonum hoc conservent nimium! spacer1875
spacerCALL. O Charilae pater mi charissime, tuque, o Theodosia mater mea, qui me et amores
meos servastis tam mirifice, quibus nunc iterum vitam, et hanc vitam, vitae meae, Callanthiam
debeo, quid vobis reponam gratiae? Quos amicos tam supra fidem fideles habui prius et iam
parentes ultra spem ipsam optatissimos. Tuque etiam, Callanthia mea, quae haec ipsa
millies mihi charior anima, quae amores mihi veteres reducis et conservas novos, nunc auspicato spacer1880
nobis confient nuptiae, quas, vel invitis fatis, conspirant caelites, atque etiam tu, Ergasile,
quantum ego servorum novi uspiam curae et fidei optimae. Hem aurum tibi.
spacerERG. Gratias.
spacerCALL. Hem iterum.
spacerERG. Hem iterum gratias. spacer1885
spacerCALL. Erit enim in posterum tibi quod reponam largius.
spacerCHAR. Sat est, para te, mi fili, vosque omnes ad triumphos protinus. Alphonsi, patriae,
nostrum omnium nova iam celebremus natalitia.

bar

ACTUS V, SCENA iiij
ERGASILUS, PERILLUS

PER. Ergasile mi, retrospice.
spacerERG. Tune ades? Quam optime! Sed ubinam Cuculus? spacer1890
spacerPER. Hunc ego in oenopolio iam reliqui modo probe madidum.
spacerERG. Enimvero callide quod soles omnia. Quam docte tu foeminam simulasti hodie, acsi
vere fueras! Quaeso non tu es foemina? Ah nequam.
spacerPER. Apage sis.
spacerERG. Tum ego non sum hariolus nec artem tuam didici, quam te Misogamo praestitisse spacer1895
dixeras. Inspiciam manum tuam. Certe tu nunquam uxorem duxeris, ne unicam quidem.
spacerPER. Quidum?
spacerERG. Quia necesse est ut nubas Cuculo. Iam palam sunt omnia.
spacerPER. Sed obsecro te, Ergasile, si foeminam me noris ne cuiquam dixeris.
spacer
ERG. Quid ni? spacer1900
spacerPER. Quia Diodorus herus meus id celatum voluit dum occasio fieret.
spacerERG. Diodorus rediit modo atque ipse nunc foeminam se ostendit, et te Florettam.
spacerPER. O mira! Haec ego nunc primum scio. Sexus ego mei non potui non esse conscia, sed
Diodorum foeminam aut me Florettam esse non prius intellexeram.
spacerERG. Fieri potest. Num te infantem herus mutatam dedit et quam Florettam diximus spacer1905
Callanthia est, et nunc Callidami sponsa? Verum intus audies et miraberis omnia.
spacerPER. Stupenda memoras.
spacerERG. Tu vero Cuculum nunc velim in maritum habeas.
spacerFLOR Illum fatuum?
spacerERG. Dives erit et Chrysophili haeres unicus. Te etiam efflictim amat, et certe non spacer1910
semper infoelices sunt uxores quae nubunt fatuis, quibuscum pro libitu vivant suo.
spacerPER. Haud multum aberras iam nunc a scopo, Ergasile. Fiet, sed adest Cuculus. Mane sis
paululum.

bar

ACTUS V, SCENA v
CUCULUS ebrius, PUERI, ERGASILUS, FLORETTA

PUERI Heigh, Cucule! Whoop, Cucule!
spacerCUC. Apagite, nequam puer. Ubi es, Floretta mea? Quo fugis, scelerata? spacer1915
spacer1 PUER Ego te ad Florettam ducam modo.
spacer2 PUER Ego potius.
spacer3 PUER Hac eas.
spacer4 PUER Hac inquam.
spacer5 PUER Illac, illac. spacer1920
spacer6 PUER Quin retrogredere.
spacerCUC. Mittite inquam, mittite. Hercle vero, pene extinctae sunt coelorum faces, sydera.
Whup. whup, which. Tu, homo mi qui in luna habitas, cedo mihi lucernam tuam qua
Florettam investigem meam.
spacer1 PUER Eloquere, eloquere. Dormit Endymion, quem tu vocitas. spacer1925
spacerCUC. O nasum!
spacer2 PUER Hercle vox tibi clara admodum. Eloquere denuo.
spacerCUC. O aures mihi!
spacerOMNES PUERI Optime, optime.
spacerCUC. Ego si vos prehendam, pessimi — spacer1930
spacerOMNES Hic inquam, Cucule.
spacer3 PUER Hic, asine.
spacer4 PUER Sequere iam modo. (Cucullus postem amplectitur.)
spacerCUC. Tenebo te, mastigia.
spacerOMNES Teneas iam modo, teneas. Vale, vale. spacer1935
spacerERG. O Cucule, iam aliam tu amplecteris modo, et Florettam tuam despicis?
spacerCUC. Florettam? Nunquid ades, mea? Quam te amo maximopere! Obsecro te nunc
tandem eamus cubitum.
spacerFLOR. Iam cum mane sit? Nullo modo.
spacerCUC. Quaeso te. spacer1940
spacerFLOR. Mediusfidius, vovi ego per hanc septimanam me mansuram virginem.
spacerCUC. Septennium diceres. Certe non me amas.
spacerFLOR. Immanissime. Qui possum non amare vultum tam amabilem ad insaniam denuo?
spacerCUC. Ha ha he.
spacerFLOR. Ecastor mihi lubido est hunc nasum mihi habere in ientaculum. spacer1945
spacerCUC. Nasum? Obsecro num gravida es, quod nasum tibi in delicias expetis?
spacerERG. Ego te ab hoc metu libero. Perillus est. Non nosti Perillum tuum?
spacerCUC. Perillus?
spacerAMBO Ha ha he.
spacerCUC. Perillus? Ideone patrem lusi modo ut nunc ipse ludus fierem. O quam aegre est! spacer1950
spacerERG. Ut vales?
spacerCUC. O nihil iam reliquum est nisi ut iam fiam pensilis.
spacerERG. Abi intro nunc iam et hanc edormiscas crapulam. Floretta haec est ipsissima.
spacerFLOR. Certe.
spacerCUC. Iam me denuo luditis? spacer1955
spacerERG. Mehercule non.
spacerCUC. Ten’ igitur revera ducam ego?
spacerFLOR. Imo te ducam nunc opus est, eamus. Meus es maritus, Cucule.
spacerCUC. Heigh.
spacerERG. Sed exit Onobarus, illum ego conveniam protinus. spacer1960

bar

ACTUS V, SCENA vj
ONOBARUS, NITELLA

ON. Lucescit pol clare, neque hic tuto mihi manendum est diutius. O technam callidam!
O noctem hilarem! Quam blande nunc uxor mihi, nunc non “abi canis Onobare,” “apage,
pecus Onobare,” sed “euge corculum meum.“ Non amplius “Hem alapham tibi, dein
alteram,” sed “vin’ basium, mi animule?” dein mille mille altera. Ego accipio lubens, taceo,
et ignotus exeo. Chick. spacer1965
spacerNIT. Callidame.
spacerON. Mala merx, quo me in angulum?
spacerNIT. O Callidame, inquam, quid tam cito abes? Vixdum Aurora illuscescit. Certe abiit.
Hah nequam. Quam illi mellita labiorum indoles, osculorum incubitus, genarum mollities!
Vah Onobarum foetidum et herquina barba rigidum! O scelus! Quam prope adest! Hem spacer1970
dormit verbero. Aures illi aucupium faciant. Nempe istoc vereor. Quid si paulisper ludam?
Dii boni, hominemne hic video an statuam? Quam immobilis est! Hercle vero statua. O
artem mirabilem! Quam illi viva facies! Frontem vide, cui etiam cornua si fecisset
artifex, quam bellus ille Actaeon fieri potuisset! Quin certe hoc meo fiet artificio. Heus blue
puer, cedo mihi cervina intus cornua et clavum etiam cum malleo. Mediusfidius nefas spacer1975
esset tam amplum caput suis ut ornamentis careat. Quinetiam peraccommodum fuerit quo
suspendantur pallia.
spacerPUER Hem tibi, si placet.
spacerNIT. Abi nunc iam. Haec ego affigam capiti. Etiam foeminae quandoque sumus artifices
non pessimae. O quam hanc frontem decent! spacer1980
spacerON. O dii te omnes, quisquis es — Quam tu iucundo me suscitasti somno, pessime. Quin
te omnes daemones, qui me terres adeo —
spacerNIT. Sed nunquid es Onobarus? O summe Iupiter, quae (malum) barbam amputarunt tibi
nocturnae lamiae?
spacerON. Enimvero caput etiam amputari mihi per te licet, quem in plateis miserum pernoctare spacer1985
cogis.
spacerNIT. Egon’? Perecastor tu huiusmodi vir es quia subiracunda sum aliquoties. Tu omnia
in peiorem partem capis. Quid si exclusi foras? Dii omnes noverint quam tota ego nocte
de tuo reditu solicita fuerim.
spacerON. Certe censo. spacer1990
spacerNIT. Censen’ hercle? Parum mihi voluptati esse iuro ut sola cubem.
spacerON. Hoc etiam credo. Sed obsecro num tu sola hac nocte cubuisti?
spacerNIT. Ha ha he, tu facetus es. Utpote quae sola non poteram esse, quam tu praesens absens
fueris. Mecastor quam prope tu huic cordi adiacere soles vix te nosse sentio.
spacerON. Forsan te melius. spacer1995
spacerNIT. Tu simulas.
spacerON. Imo tu simulas, meretrix. Tu non Callidamum hac nocte in lecto habuisti tuo? Non? Non?\.
spacerNIT. Egon’ Callidamum?
spacerON. Non? Non? Hercle non?
spacerNIT. Certe per omnes — spacer2000
spacerON. Obsecro ne iures, credo tibi. Apage a me asininam hanc virtutem patientiam.
Tu mihi cornua paras.
spacerNIT. Hercle perii. Ego ut Callidamum habuerim?
spacerON. Enimvero non, sed per deos Onobarum his ulnis amplexa es.
spacerNIT. Nunc pereo magis. Quam me pudet! O me delusam! Nunc in proverbium ibo misera. spacer2005
Obsecro te ne me facias palam.
spacerON. Quin sciet hoc universa civitas.
spacerNIT. Obsecro.
spacerON. Iam obsecras? Colaphum tibi debeo de hoc “obsecro,” si memineris. Verum si
morigeram te in posterum spondeas et amantem mei insuper, ignoscam facile. spacer2010
spacerNIT. Certe.
spacerON. Nunquid credam tibi?
spacerNIT. Certissime.
spacerON. Iam vides quanti sit opinio. Quem despicatui sic habueras, ignotum mirabaris modo
et amabas nescia. spacer2015

bar

ACTUS V, SCENA vij
ONOBARUS, NITELLA, ERGASIUS

ERG. Onobare et Nitella, quis vos convenisse cogitasset hic loci et temporis?
spacerON. Imo iam convenimus undiquaque, Ergasile.
spacerERG. Ah sceleste.
spacerON. Verum obsecro te ut taceas, Ergasile.
spacerERG. Taceam? Quid taceam, quasi ego quicquam scirem? Hercle convenisse vobis gaudeo. spacer2020
Credo equidem hac nocte universum senatum syderum in amorem consultum ire et
concordiam. Etiam Callidamus iam suam nactus est amasium.
spacerNIT. At ecastor hoc nolo fieri. Egon’ Florettam meam homini sycophantae, qui sic
fraudem mihi —
spacerERG. Bona verba quaeso. Nec Floretta nunc est, nec tua. spacer2025
spacerNIT. Quaenam igitur?
spacerERG. Callanthia, quam olim tibi parvulam pro Floretta tua Diodorus mutatum dedit.
spacerNIT. Quid memoras?
spacerERG. Intus audies, introite obsecro. Eccum vero Misogamum.

bar

ACTUS V, SCENA viij
ERGASIUS, MISOGAMUS

MIS. Heigh, Ergasile, chicke. Eccere. spacer2030
spacerERG. Nunquid cucullum nactus es et togulam?
spacerMIS. Dubitas? Nampe quod olim Bias, “nunc omnia mea mecum porto.” blue
spacerERG. Ac tu nescis quid nobis contigerit gaudii. Charilaus reversus est, et quam defunctam
putabat uxorem Theodosiam reperit.
spacerMIS. Uxorem? Hoccine tu gaudium memoras? spacer2035
spacerERG. Tumque etiam herus meus suam iam nactus est amasiam.
spacerMIS. Hoc etiam infortunium.
spacerERG. Proin Chrysophilo insuper sua Lupina postliminio rediit.
spacerMIS. Huc usque.
spacerERG. Diodorus autem et Perillus illius servolus iam evadunt foeminae. spacer2040
spacerMIS. Hoc pessimum est. Enimvero quod olim Pythagoras, “in foeminam et ignem blue
incidere aeque malum.”
spacerERG. O egregium asinum! Quam mihi volupe est hunc risu interficere! Etiam aliud
superest quod quidem effari metuo. Ego sum faemina.
spacerMIS. O diabole! Tun’ etiam?spacer2045
spacerERG. Et quae te depereo quidem cruciabiliter, obsecro amicam tuam respice.
spacerMIS. Amicam? Quod olim Antigonus, “deos precor ut ab amicis defendar ego.” blue
spacerERG. Siquidem ab inimicis quisque sibi cavet. At mehercle necesse est te in
maritum habeam.
spacerMIS. Oh, puff, oh. spacer2050
spacerERG. Quorsum hic nequam traiectus oculi? Quin tu me amas sat scio.
spacerMIS. Centies ego fateor potius —
spacerERG. Ni osculum mihi iam statim moriar.
spacerMIS. Oh, puff.
spacerERG. Profecto non negabis, nunquam te deseram. spacer2055
spacerMIS. Siccine? Quod olim Aristoteles de fluxu maris, “quia ego non capio te, tu capies me.” blue
spacerERG. Ah meum corculum, meus molliculus caseus, quaeso te.
spacerMIS. Oh, oh.
spacerERG. Quin edico tibi quod olim Periander, “iram rege.” Certe nusquam abis nisi te blue
in virum mihi spondeas. spacer2060
spacerMIS. Necesse est ut fatear. Certe nec tibi nec cuiquam alii vir ego futurus sum, aut esse
possum.
spacerERG, Quidni? Num tu etiam faemina?
spacerMIS. Malum, faemina? Id multo minus.
spacerERG. Hercle vero, eunuchus es. Ah perdite! Iam non, quod olim Bias mediusfidius, “non spacer2065
omnia tua tecum portas.”
spacerMIS. Ahime.
spacerERG. Sed edicas mihi nunc iam qui malum in hoc incideris infortunium.
spacerMIS. Dicam, modo me missum facies postea.
spacerERG. Fortasse. spacer2070
spacerMIS. Tres ego puellas olim amavi miser.
spacerERG. Tres?
spacerMIS. Quas quidem omnes, heu nimium faciles, nescio quo fatorum impetu tanquam, perinde,
quasi, acsi dicerem, effeci grandiusculas.
spacerERG. Profecto gravidas. Porro autem. spacer2075
spacerMIS. Tum puellae quidem (quod olim Menander “ferarum pessimae”) in me ruunt truces, et blue
quia non omnes possem ducere, curant ne unam ducerem.
spacerERG. Ha ha he. Sed quid tu dixeras?
spacerMIS. Quod Alexandro Diogenes de solis radiis, “obsecro nolite id auferre mihi quod non blue
potestis dare,” sed frustra quidem. spacer2080
spacerERG. Mehercule, tu frater aliquando fieri possis aut monachus, sed papa nunquam fueris.
Hoc certo scio.
spacerMIS. Iam spero me non in virum habeas.
spacerERG. Nec tu me in uxorem spondeas.
spacerMIS. Gratias. spacer2085
spacerERG. Ha ha he, profecto non sum foemina, per pol non sum, ha ha he.
spacerMIS. Non es foemina? Siccine arcana tibi imprudens patefeci mea? Siccine me ludibrio fieri?
O si nunc apothegma veniret in mentem mihi quo interficerem hominem! Hercle quidem quod
olim Diogenes dixit — Cancro. Nec unum superest, quam exhaustus sum undique! Iam edico
tibi quod nec olim dixit nec unquam somniavit Diogenes, tu nebulo magnus es si non es spacer2090
foemina.
spacerERG. Ha ha he, tu tandem mitte has tricas igitur, et quoniam pollicitus sum, te in claustra
ducam ego atque etiam uno remedio duobus ego occurram malis. Tu mane sis paululum.
Lupina, Lupina. Tic toc.

bar

ACTUS V, SCENA viiij
ERGASI:US, MISOGAMUS, CHRYSOPHILUS, LUPINA

CHRYS. Hem tibi Lupinam iam modo. Heigh quam nitidam! Quis huiusmodi tenellam spacer2095
non deperiret perdite?
spacerLUP. Nunc vale sis, Canidia. Valete, claustra etiam.
spacerERG. Recte quidem. Sed quid moniales consodales tuae, quae tuum frustra iam expectant
reditum?
spacerLUP. Nimirum huic rei consulto opus est. spacer2100
spacerERG. Hic igitur adest nobis Misogamus, qui ad illas ibit nuntius et Canidiam defunctam
esse referet.
spacerLUP. Optime, optime. Nempe me ad plures abiisse, quod est verissimum. blue
spacerERG. Quinetiam te in votis habuisse primulum, ut hic in claustra intromitti possit illico.
spacerMIS. Chicke, heigh. Iam non quod olim. spacer2105
spacerERG. Triumphus adest, vos una comitemini. Tu citharoedus eris, Misogame, ego lusciniae
instar cantabo optime.

bar

TRIUMPHUS CANTANTIUM

Ergasilus et Misogramus
Cuculus et Floretta
Onobarus et Nitella
Chrysophilus et Lupina
Callidamus et Callanthia
Charilaus et Theodosia.

bar

EPILOGIZAT CALLIDAMUS

Tandem peractum est, spectatores optimi,
Et cuiquam nostrum id quod placet obtigit.
Si vobis etiam placuit misella fabula, spacer2110
Infoelix nata, nacta est foelicem exitum.
Hoc unum interest: quicquid nos peregimus
Fictum et fucatum est. Iam vester actus superest,
Quo scaenam vero concludatis gaudio.

Finis

 

 


spacer