Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS IIII, SCENA i
CHRYSOPHILUS, NITELLA, TRES VIGILES, CALLIDAMUS

CHRYS. Ego vos ad magistratum comitor, et hercle, si harioloer recte, latrocinii hunc
nefarium accusare possum insuper, diis gratias. Nunc aureorum mihi spes affulget denuo. spacer1295
spacerCALL. Vin’? Ohime.
spacerCHRYS. Sed eloquere si vis, Nitella. Iam aures recluserunt mihi dii propitii.
spacerNIT. Enimvero gaudeo. Sed qui factum obsecro?
spacerCHRYS. Iam non vacat. Scelestum hunc in carcerem auferamus modo, mox in
patibulum. spacer1300
spacerCALL. Tune me accusas, perdita?
spacerNIT. Tu negas?
spacerCALL. Sat est. Iam nimio nimis vixi, cui Floretta vitae, quod totum est meae, nunc
primum excidit.
spacerCHRYS. Tu morti te pares igitur. spacer1305
spacerCALL. Morti? Quam ego beneficii et ampli quidem loco semper habui, nisi quod
Florettam auferat. Enimvero hos oculos ipse mihi iam modo in aeternum clauderem,
nisi quod Florettam nunquam videbunt postea. Quin cito peream licet, qui semper pereo.
spacerCHRYS. At vero, Callidame, quam mihi hic interitus tuus sit iniucundus cogites, quem
ego e parvulo semper eduxi libere. Est igitur quiddam mihi in animo unde salutem., si spacer1310
mihi subauscultes modo, sperare possis.
spacerCALL. Quid hoc ut sit?
spacerCHRYS. Iam mirum audies. Callanthia tua vivit.
spacerCALL. Quid ais?
spacerCHRYS. Quod verum est. spacer1315
spacerCALL. O mirum!
spacerCHRYS. Noli ultra quaerere, cui ego mille aureos iam tradidi. Hos mihi si cures redditos,
atque etiam Florettam in uxorem mihi, salvus es. Callanthiam tibi tuam et libertatem habeas.
spacerCALL. Adiuva me, summe Iupiter, qui quondam amator fueras. Quid nunc agam? Quam arte
pereo mea, infelix artifex!spacer1320
spacerCHRYS. At statuendum est aliquid subito.
spacerCALL. Utrinque pereo miser. Hum, sic erit.
spacerCHRYS. Quid ais?
spacerCALL. Tu certo scis Callanthiam vivere?
spacerCHRYS. Nunquid ego et tu vivimus? spacer1325
spacerCALL. Ad stuporem adigis. At Floretta, quam amo, excidere duriusculum est.
spacerCHRYS. At Callanthiam tuam tibi parentes olim destinarunt et senatus superum.
spacerCALL. Pie mones. Si Callanthia sit in vivis, me ducturum spondeo.
spacerCHRYS. Atque aureos redditurum.
spacerCALL. Id etiam, etiam multo magis. spacer1330
spacerCHRYS. Sed verba haec sunt, sancte iura.
spacerCALL. Per Venerem.
spacerCHRYS. Iovem
spacerCALL. Adeoque omnes caelites, Callanthiam, si sit superstes, ducam.
spacerCHRYS. Libero te. Vos itaque mittatis iuvenem. Ego pro illo spondeo, custodiam ipse. spacer1335
spacer1 VIG. Habe tibi.
spacer2 VIG. At mercedem tu prius.
spacerCALL. Crucem potius. Ah tygrides.
spacer3 VIG. Vale.
spacerOMNES Vale, vale. spacer1340
spacerCHRYS. Iam vero, Nitella, quid sit factum audies. Adolescens iste quem hic habemus reum
iam animum obstinatum et Florettae amorem nostrae una exuet, modo tu hanc filiam tuam in
uxorem concedes mihi, atque illi veniam.
spacerNIT. Non nego.
spacerCHRYS. Gratias. spacer1345
spacerCALL. At certe quid tu illam ambias quae te non amat? Quae despicatui et odio semper
habitura?
spacerCHRYS. Quid tua haec curatio est? Parum refert modo habeam, in qua commotus sum adeo.
spacerCALL. At si nolit ea (quod etiam certo scio), quorsum haec omnia? Qui fieri potest quod
expetis? spacer1350
spacerCHRYS. Tu igitur hoc effectum dabis ipse suasu tuo.
spacerCALL. O flagitium! Ego ut leno fiem, et amores ipse prodam meos?
spacerCHRYS. Vide sis regrederis iam modo, et pol nisi hac ipsa nocte mihi in cubile detur, actum erit
de vita tua denuo.
spacerCALL. Quid mihi vitam memoras, qui si illa carendum sit, morior? spacer1355
spacerCHRYS. Dii vostram fidem! Nunquid iuramenti quod dederas modo nunc oblitus es tam cito?
spacerCALL. Parcas amori nimio, cuius effraenum haud facile est cohibere impetum. Si Callanthia,
quod dicis, vivit, hanc me uxorem habiturum unicam, et tibi Florettam concessurum iterum
persancte voveo, et iuramenti testes mei deos iam rursus invoco.
spacerCHRYS. Iam tu, Nitella, quod in votis habuisti toties peractum cura. Filium iam mittam spacer1360
ego qui ad me adducat virginem. Quam si his brachiis amplectar modo, faxo ut mihi coniux sit
perpetua.

bar

ACTUS IIII, SCENA ij
CALLIDAMUS, NITELLA

CALL. O Nitella, quantis tu me periculis obiecisti hodie! Adeone flagitium nihili visum est
tibi innocentem, capitis in discrimen ducere? At Florettam meae dabis in mercedem patientiae?
spacerNIT. Certe nec vitam, nisi etiam quod animo collibitum est meo, mihi concedas insuper. spacer1365
spacerCALL. Etiamnum denuo? O ferreum os et frontem aeream!
spacerNIT. Non est quod haereas. Aut amat aut odit mulier est in proverbio. Mihi parendum est, blue
si vitae consulas.
spacerCALL. At tu maritum habes, improba.
spacerNIT. Fungum, stipitem, qui nunc etiam abest satis. spacer1370
spacerCALL. At Florettae haec innotescant.
spacerNIT. Quid istoc tua, quam modo deseris? Sed ne hoc molestum sit, ego hanc in cubiculum
concludam satis et ostium obdam pessulo.
spacerCALL. Sed audiet forsan.
spacerNIT. Tu tacitus ingredere. spacer1375
spacerCALL. Proh monstrum importunum! Necesse quavis abigam. Quoniam hoc obstinate cupis
adeo, non sum inobsequens.
spacerNIT. Beasti tamen. Ego iam prior aedes ineo Florettam ut curem sedulo. Tu sequere si
vita sit curae tibi.
spacerCALL. Quam me differunt hae miseriarum argutiae aliter quam consilia expectarunt! Quo spacer1380
eam aut quid agam nescio. Nempe hic sisto miser pedem et versus Florettae hanc fenestram asto, ut
statua fiam protinus.

bar

ACTUS IIII, SCENA iij
CALLIDAMUS, CLEOMACHUS, ERGASILUS, PERILLUS

CLEO. Dii boni! Quid agis, Callidame?
spacerCALL. Nempe ego animam, cui nihil est in vita quod quaeram amplius. Oh caduca mortalium
bona! Inane gaudium! Hyberno soli non absimile quem modo fulgentem vides, iam ictu spacer1385
oculi evanuit. O Cleomache, non erat haec Floretta.
spacerCLEO. Quid audio?
spacerCALL. Sed Nitella nequam, quae velata facie Florettae loco exinde sperabat sibi furtivae
Veneris copiam.
spacerCLEO. Obstupesco. spacer1390
spacerCALL. Quod ego cum animadverterem, nescio quo furore percitus evagino gladium. Illa
exclamat, ad eius strepitum priusquam senseram in me ruunt nebulones barbari et me,
quasi vis oblatae et latrocinii reum in has Chrysophili aedes (malum) vi rapiunt protinus.
spacerCLEO. O infortunium!
spacerERG. Quid senex ille improbus? spacer1395
spacerCALL. Audies. Primo crudelis ille mortem mihi minatur, dein quasi quid prolaturus boni
Callanthiam mihi salvam memorat. Ego miror quasi nescius. Instat ille acrius. Si Callanthiam
uxorem mihi, si illi Florettam cederem, et aureos etiam curarem redditos res salva foret.
Quid multa? Superbe tandem iubet aut Florettam ei iam modo in cubile parem, aut me in
crucem. spacer1400
spacerCLEO. O Callidame mi, quam metui ne hic sis quem oculis video, quem his amplector
brachiis.! Qua nunc effugisti?
spacerCALL. Equidem quod tuto licuit iuravi ego Callanthiam, si modo viveret, ducturum, et
caetera praestiturum omnia.
spacerCLEO. O callidum subterfugium! spacer1405
spacerERG. Non possum quin ipse gratuler.
spacerPER. Euge Callanthiae nomen auspicatum nobis denuo.
spacerCALL. Nolite spe vana decipi. Iam superest malum maximum.
spacerPER. Itane?
spacerCALL. At Nitella etiam (o nefas) nec Florettam mihi, ne vitam mihi, nisi — Vos coniicite spacer1410
caetera. Iam me expectat intus. Tantum est: hac, illac, undequaque occidi. O coelum, nunc
ego obnixe peto plura in hoc infoelix caput mala si possis congeras.
spacerCLEO. Cave dixeris. Diis aures ad auditum celeres et longa ad vindictam brachia.
spacerERG. Haec omnia ipse resarciam.
spacerCALL. Apage stultitiam servoli, quasi quid spei relinquum. spacer1415
spacerERG. Me vide. Unquamne fefellit te Ergasilus?
spacerCALL. Certe non saepius, fateor. Nunquid technis locum hic esse autumas?
spacerERG. Iam factum puta quod expetis. Tu modo cum Cleomacho secedas paululum, et
aureos hos capessite. Mihi et Perillo hoc totum incumbat oneris.
spacerCLEO. O servorum quantum hic terrarum orbis habet Mercurius et princeps! spacer1420
spacerCALL. Parum id est hoc si praestiteris mihi. Iubeo te ut iam sis iam modo imperator Turcicus.
spacerPER. Atque ego etiam sim Iohannes Presbyter.
spacerCLEO. Fiet.

bar

ACTUS IIII, SCENA iiij
PERILLUS , ERGASILUS, MISOGAMUS, ONOBARUS, CHRYSOPHILUS

ERG. Nunc, mi Perille, omnes excogitemus artes, quicquid technarum alia produxere secula
in hoc nostro iam supersint facinore. spacer1425
spacerPER. En me paratum tibi.
spacerERG. Hic Nitella Callidamum iam expectat nostrum, illic Chrysophilus virginem. Vtrique
imponendum graphice, ut sit Floretta nobis libera.
spacerCHRYS. Apagite hominum mendicabula quibus pernoctandum alibi. Aliud ego negotium
ineo, cuius vos participes nolo fieri. spacer1430
spacerMIS. Siccine latrocinii nos accusas prius, ut iam demittas cum contumelia? Satius erat te non
fecisse hoc iniuriam.
spacerON. Credo equidem me non precatum deos hodie, adeo omnia succedunt pessime. Utrobique
iam excludor foras.
spacerERG. Audi sis nebulonum par accomodum, quibus ego si daretur optio commodiores ad hanc spacer1435
machinam non optaverim.
spacerMIS. Cuia vox?
spacerERG. Ergasili.
spacerON. Ergasile, tune etiam nobiscum in plateis hac nocte cubas?
spacerMIS. Ergasilus est? Ille nequam qui meretricem e trivio mihi Canidiam obtrusit modo? spacer1440
Quin edico tibi, Onobare, quod olim Cleanathes solitario, “cave ne cum pessimo loquaris.”
spacerERG. Tace tu modo, cui ego iam abunde satisfaciam.
spacerMIS. Non taceo, leno putide. Taciturnitatem omnem ego exosam habeo quia virtus est
foeminea.
spacerON. Sed quem ego video aliam? spacer1445
spacerPER. Animal quoddam taciturnum, si placet.
spacerON. Imo perplacet. Utinam sic uxor mea! Sed hic ego somnos capiam quoniam cum
Nitella non licet.
spacerMIS. O cruciatum hunc perpetuum! Mediusfidius aedes meas, fundos, supellectilem, et
quicquid etiam habeo a me auferet quicunque sit, qui me in monasterium iam statim duxerit. spacer1450
spacerERG. En me tibi qui sine pretio faciam.
spacerMIS. Tu me iterum delusum dabis.
spacerERG. Tum certe mihi nunquam credas postea. Tu cucullum pares modo et togulam.
spacerMIS. Fiet.
spacerERG. Atque etiam reducas huc Canidiam. spacer1455
spacerMIS. Vah meretricem putidam, quam ego conclusi satis ne qua exeat.
spacerERG. O piaculum! Sanctimonialem meretricem tu appellas?
spacerMIS. Sanctimonialem quae quod olim de ipso Thales, “maxime communis omnibus.” Hem
claves tibi, ipse si lubet petas.
spacerERG. Ego togam et cucullum paro. Vale. spacer1460
spacerPER. Abiitne, Ergasile?
spacerERG. Quam celerrime, quamprimum Canidiam inaudiit. Sed parum refert. Tu illam hanc
sistas modo quam Chrysophilo in cubile dabimus. Sed vide sis hanc rem Canidiae iam callide
excusatam facias, quod Callidamo prius emuncta fuit. Cogites aliquid acsi Misogamus ille
asinus in causa fuerit vel quidvis aliud. spacer1465
spacerPER. Ne dubites. Inventio iam salit mihi.

bar

ACTUS IIII, SCENA v
ERGASILUS, ONOBARUS

ERG. Nunc etiam Nitellae prospiciendum est, quae quoniam noctes sunt longiusculae nefas
est ut sola dormiat. Expergefaciam ego somnolentum eius coniugem. Hic si tam undiquaque
se virum praebeat quam sternutat strenue, non erit incommodus qui cum illa cubet. Onobare,
Onobare. Quin colapho exuscitem. Onobare. spacer1470
spacerON. O bona coniux! Quasi per me steterit!
spacerERG. Ne metuas coniugem. Ergasilus sum.
spacerON. O Ergasile, mehercle quantum memini ex quo natus sum somnium haud tetrius habui.
Me miserum! Quem Nitella non interdiu cruciat satis, nisi noctu etiam per insomnia
terrefaciat. spacer1475
spacerERG. Quid tu hic humi sub coelo frigido?
spacerON. O Ergasile, hinc, illinc, undique sum ego mortalium exclusissimus, quem uxor mala per
hos aliquot annos me lecto suo et iam aedibus exclusit meis.
spacerERG. Animo bono ut sies, ego te in aedes tuas et lectum etiam inducam coniugis.
spacerON. Pol gratias habeo de re nihili. Tu me induces eo quo non ausim ingredi. spacer1480
spacerERG. Pish non intelligis. Efficiam ego ut cum illa securus dormias.
spacerON. Oh si posses!
spacerERG. Audi modo. Illa herum expectat meum quem illecebris modo suis ad Venerem pellexit
clanculariam. Herus cum non alio modo reiiceret importunas preces, annuit nihil minus
cogitans. Tu illius vices suppleas. spacer1485
spacerON. Beasti me, Ergasile. Ubi sum?
spacerERG. Ubi iam eris modo. I intro per tenebras. At quid si hanc barbam tuam agnoverit?
spacerON. Hum. Certe hoc aliquid est.
spacerERG. At non aliquid erit amplius, si me audies. Hem forfices, ego praescindam tibi.
spacerON. Lubentissime. O placide, obsecro. Si labia mea praescideris etiam, quid fiet de osculis? spacer1490
spacerERG. Manta modo, tu meticulosus es adeo. Oh qualis ego sum artifex! Iam vix pilus boni
viri superest. Chick. Quam mihi libido est hunc iugulum!
spacerON. Quaeso te, Ergasile —
spacerERG. Heigh quam glaber iuvenis! Vin’ etiam cornua?
spacerON. Vah, scurra nequam. spacer1495
spacerERG, Sed herus adest. Huius etiam auxilio nobis opus est.

bar

ACTUS IIII, SCENA vj
CALLIDAMUS, ERGASILUS, ONOBARUS, NITELLA e fenestra

CALL. Quid tandem machinatus es, Ergasile?
spacerERG. O here, opportune advenis. En Callidamum tibi alterum. Nunquid vices tuas hac
nocte in Nitellae aedibus huic Onobaro concedes?
spacerCALL. Quam lubenti animo! Hem astutiam servoli! Non ipse Apollo quidem hoc doctior spacer1500
est, aut illo imberbis magis.
spacerON. Callidame mi alter idem, nos quidem propinquiores oportet esse.
spacerCALL. Oh coniunctissimos!
spacerERG. Iam quod in manu est agamus sedulo. Tu, here, si placet, Nitellam prope fenestram
v0cita ut te loquentem audiat, adeoque suspicetur minus. Dein Onobarum hunc inducas, spacer1505
Florettam educas, et sis mortalium foelicissimus.
spacerCALL. Meum sal, nunc iuro quidem, non septem illa quae mirabantur olim Graeci capita
tantum gestabant cerebri. Aggrediamur itaque. Nitella, Nitella.
spacerNIT. Quis vocat?
spacerCALL. En adest tibi Callidamus tuus. spacer1510
spacerNIT. Introeas obsecro, at tacite quantum potes ne Floretta forsan audiat.
spacerCALL. Fiet.
spacerOMNES Hah, quam optime!
spacerERG. Sed audin’, Onobare? Tacite quantum potes, Nitella ne dignosceret. Ego Chrysophilo
accersivi virginem. spacer1515
spacerCALL. Quam?
spacerERG. Canidiam scilicet.
spacerCALL. O factum lepide!

bar

ACTUS IIII, SCENA vij
CUCULUS, ERGASILUS

CUC. Hah sceleste Cupido puer, quam auriculas tibi vellam ego si prehendero! Qui me his
malis implicas, adeone falsa spe lusisti miserum? Ut iam Florettam patri huc adducerem? spacer1520
spacerERG. Cucule, quos tu luctus incipis?
spacerCUC. O Ergasile, adeone amoris una et venustatis individua comes est calamitas?
Ex quo ego amator factus sum et pulchrior, nescio in quot fures et furias incidi. Nunc etiam
Floretta excidi.
spacerERG. Nam quomodo? spacer1525
spacerCUC. Quam Chrysophilus durus pater illam ut adducam misit, aut nunquam in has aedes
revertar denuo.
spacerERG. Infortunium pessimum!
spacerCUC. Ahime, ohe, adeste mihi omnes amatorum planctus, eiulatus, vociferationes, singultus,
gemitus, suspiria. Ahime ahime, ohe eheu. Etiam oculorum torpor et brachiorum gestatio spacer1530
lamentabilis.
spacerERG. Non vidi saepius amatorem tam undique lamentabilem.
spacerCUC. Qualis hic amoris ignis est, quo perinde ac sole lutum liquefio misere? O cor,
cor, cor, quanto satius est ut te pugnus hic contunderet quam doloris et amoris malleus!
spacerERG. Ego ex altera parte officium praesto meum, cor tibi ad sinistram occubat. Tiff taff. spacer1535
spacerCUC. O quaeso te. iam satis intus sentio. O quam nunc mori gestio!
spacerERG. Labascis? Snap snap.
spacerCUC. Oh oh.
spacerERG. Ego reducam spiritus, si deliquium pateris.
spacerCUC. Obsecro quid me caedis adeo?
spacerERG. Obsecro te quid mori voluisti? Mihi charior es quam ut patiar te labascere. Non tu verespacer1540
amator es, qui dolori sic indulges nimio. Agedum, animum tu recipe et confiet id quod tu expetis.
spacerCUC. Num dicis serio? An me ludis animi gratia?
spacerERG. Audies. Hic iam Floretta tua et Canidia simul aderunt. Tu Canidiam ad Chrysophilum
inducas patrem et Florettam tibi habeas. spacer1545
spacerCUC. O Venus! Quam hoc corpusculo prosilere nunc possum facile! Heigh.
spacerERG. Adsunt. Secedas tu et taceas.

bar

ACTUS IIII, SCENA viij
CUCULUS, ERGASILUS, PERILLUS, CANIDIA

CAN. Obsecro te vero adhibeas curam modo et qua me ducas vide. Credo equidem per
sentinas omnes, sterquilinia, et canales me duxisti putidos.
spacerPER. Hercle vero ignoscas, necesse est cum ego non in culpa fuerim sed tenebrae,. Verum spacer1550
si in foveam forte fortuna te inducerem —
spacerCAN. Malos annos, in foveam?
spacerPER. Non inducam aio, sed si casu aliquo forte fortassis tu incideres, ut nunquam homini
in vita cautum est satis, non est mihi quod succenseas,. Aut si in trabem faciem tu illideres
aliquam tu conniveres sat scio. spacer1555
spacerCAN. Conniverem, nequam? Facetus es. O nasum mihi! Hercle sentio omnes me totius urbis
salutasse trabes hodie.
spacerCUC. Unam ego salutabam prius.
spacerPER. Nimirum quod vulgo dici solet, “multae sunt in amore remorae.” Sed patientia opus quote?
est, unicum Callidami suavium haec omnia compensabit mala. spacer1560
spacerCAN. At quaeso num revera me ad Callidamum ducis modo?
spacerPER. Nunquid fieri posse putas ut ego te decipiam? Quid te tam suspicacem reddidit?
spacerCAN. Nihil nisi quod Misogamus me fefellit prius.
spacerPER. Adeone iniquam te fore mihi ut vitio vortas alius quod peccaverit? Si te
in lectum dedero, tum credes mihi? Atque eccum Ergasilum qui procul omni dubio te iam spacer1565
adductum venit .
spacerCAN. Itane?
spacerERG. Canidia, opportune advenis. Ah scelerata, non dicam ego cuius lacertos inter hac
nocte dormies?
spacerCAN Ne dicas obsecro. Sanctimoniales nostrae hoc nolo sciant quae peccatum haud spacer1570
venale credunt, cum laico siqua concumbat forsitan.
spacerERG. Certe bella es. Vix me contineo quin magnum tibi impingam osculum.
spacerCAN. Age scelus.
spacerERG. St, Cucule, tu illam duxeris. Canidia, dextram mihi.
spacerCAN. Tu recte iam me ducis? spacer1575
spacerERG. Tace sis et sequere. Si ego te abducam alio quam tu vis, dii me omnes perdant.
spacerPER. Tam muti quam pisces ne subauscultet quispiam.

bar

ACTUS IIII, SCENA viiij
ERGASILUS, PERILLUS, CUCULUS

PER. O quantivis ioculum!
spacerERG. Hem tibi virgunculam dignam te, Chrysophile. Nunc, Perille mi, fac te Florettam
praebeas et novam sponsam Cuculi. spacer1580
spacerPER. Pish, artem simulandi iam satis didici, vel ab istoc quidem habitu. Valeat nunc blue
Callanthia et ad Naiades suas denuo, ego Floretta sum ipsissima.
spacerCUC. Chick. Quam callide fiunt omnia, lucernae sunt extinctae. Canidia introit quam
Chrysophilus pater avidis arripuit ulnis et “O Floretta (inquit) mea.” Tum ego me subduxi
clanculum. Hah hah, possum ego in loco sapere, diis gratias. spacer1585
spacerERG. Sed quis ille locus sit nemo facile dixerit.
spacerCUC. Nunc cedo Florettam mihi, exoptatam diu coniugem.
spacerERG. Certe non sum digna. Quam si tu nosces satis, non in uxorem duceres.
spacerCUC. Certe non novi plus nimis, sed probam te fama praedicat.
spacerPER. At non ita pulchra sum quae maritum tam venustum habeam. spacer1590
spacerCUC. Mediusfidius, si recte memini, nec oculos nox fallit mihi, tu pallida es et macilenta
admodum prae quam fueras.
spacerPER. Vides quid amor possit, Cucule, qui te etiam mutatum dedit.
spacerCUC. Novi satis, sed in melius. At te sponsam volo tamen.
spacerPER. Certe, si placet. spacer1595
spacerERG. Pish, paulo modestior est, sed nemo mortalium est, sat scio, quem illa in maritum
mavelit.
spacerCUC. Ergo mea es. Mitte hunc pudorem foeminae. @@@@@
spacerPER. Perecastor non est pudor foeminae, sed vultus splendor tui me ad stuporem
redigit. spacer1600
spacerCUC. Etiam miratur vultum. Oh artem, Perille, tuam! Tu quidem in causa es quod hanc
teneo nunc dextram candidam.
spacerERG. Haud multum errat nunc Cucullus, etiam cum errat maxime.
spacerCUC. Eamus, mea, ad oenopolium aliquod et noctem hanc sumamus hilarem. At dum
cogito, cum pater hoc persenserit postea, quid tum faciam? spacer1605
spacerERG. Omnem in me culpam transferas, te dicas a me delusum docte. Dicas volo.
spacerCUC. At hoc prudentiam in discrimen vocat meam.
spacerERG. Enimvero confidenter dicas iubeo. Non adeo mirum est quemvis noctu falli et per
tenebras.
spacerCUC. Hah, Chrysophile, tu parum cogitas quis Florettam nunc amplectitur. spacer1610
spacerERG. Nec tu, stultisssime. Abi, abi. Quam prospere iam fient omnia. At herus exit cum
Floretta sua. Io triumphe, gratulor hoc vobis gaudium. Ego Chrysophilo nunc iam immisi
virginem et laetus exeo ad Cleomachum nuncius.

bar

ACTUS IIII, SCENA x
CALLIDAMUS, FLORETTA

CALL. Optime nunc tandem in vado sumus. O Venus, quam vile illud bonum est, quam
languens gaudium quod sine periculis obvium et ultro advenit! spacer1615
spacerFLOR. Callidame, amice mi, nunc merito charissime, cui libertatem debeo, quas tibi
gratias referam? Tibi devinctam facis dum facis liberam. Iam unum superest quo sim
perpetuo tua.
spacerCALL. Quid illud obsecro?
spacerFLOR. Meum me ducas ad Diodorum. spacer1620
spacerCALL. Hoc est ut perpetuo non sis mea.
spacerFLOR. Siccine, quam tu semper in servam habeas?
spacerCALL. Mallem dixisses coniugem.
spacer
FLOR. Credo equidem, nisi prius mihi fascinasset oculos Diodori forma et suavis indoles.
Neminem ego maritum habuerim prius, tantum virtuti tuae et amori debeo. spacer1625
spacerCALL. Pene beasti. Abest Diodorus satis, et semper aberit. Corpus formosum teneo, et
quidni animam? Omnia quae vincunt tempus et amor superent.

bar

ACTUS IIII, SCENA xj
CALLIDAMUS, FLORETTA. DIODORUS

DI. Nunc demum aedes video.
spacerCALL. Eccere, eamus ocyus ne quis opprimat.
spacerDI. Quam longum subii noctis et viae taedium! Sed breve lubenti animo. spacer1630
spacerFLOR. Quem audio? Certe aut hic Diodorus est aut aura blandior id mihi
suggerit quod maxime cupio.
spacerCALL. Ipsus est.
spacerFLOR. Eamus obviam. O me beatam undique!
spacerCALL. O me perpetuo miserum! spacer1635
spacerFLOR. Miraculum amoris et fidei.
spacerCALL. Perfidiae monstrum et odii.
spacerDI. Quis est? Floretta et Callidame, opportune admodum.
spacerCALL. Intempestive proditor! O coelites, adeone a truculentis Chrysophili et Nitellae
machinis servastis vivum ut Diodorus iam occideret? Iniuria duplex est, quam velum amoris spacer1640
obtegit.
spacerDI. Audi obsecro.
spacerCALL. Non audio. Nondum blanditiis satis me falli aestimas? Sed habeas quam periurium
meruit tuum, habeas hercle aequum est. En liberam tibi feci. Ego nunc exul abeo. Ah perfide,
quis illi fraudem pectori subesse crederet? spacer1645
spacerDI. Ah Callidame, si scires pectus hoc penitus, non ita diceres. En nudum et apertum modo
transfode si falsum tibi.
spacerCALL. Pugh.
spacerFLOR. O pectus niveum, quod mihi etiam dum friget accendit ignes! Non ipsi Iovi, quem cygnum
amor fecerat, tam candidus et mollis sinus. Quam intueri iuvat, quam tangere!.Ahime quas spacer1650
ego mammillas tetigi? Perecastor foemina.
spacerCALL. Hah.
spacerDI. Sum hercle.
spacerFLOR. Ah spem delusam pessime! Fraus illo latuit pectore, sed mihi, non Callidamo.
spacerCALL. Diodorus foemina! Obsecro num vere es, an novam mihi fallaciam praeparas? spacer1655
spacerDI. Mecastor verissime. Si auscultes modo, faxo ut credas magis.
spacerCALL. Immo credam ego et lubens.
spacerDI. At intus audies ubi vestes iam resumam foeminae. Tu statim sequere
spacerCALL. Sequor. O foelix Diodori nomen, in quo amicum iam reperi meum et rivalem
perdidi! spacer1660
spacerFLOR. Infoelix in quo ego amores perdidi meos et ludibrium reperi.
spacerCALL. Miraculum amicitiae!
spacerFLOR. Monstrum fallaciae! O Cupido, quid in te commisi misera, ut hoc igne fatuo hunc
in errorem duceres?
spacerCALL. Tu itaque ignem hunc et errorem una corrigas, virum et amantem redama. spacer1665
spacerFLOR. At quae erravit prius iam prudens cavet.
spacerCALL. At quae cavet ubi cauto non opus est, errorem duplicat. Sat scio annuis. Hercle
negare nefas est ubi nihil impedit.
spacerFLOR. Vicisti. Tua sum et merito tua.
spacerCALL. O vocem melleam quam ratam dabit hoc sigillum osculi. O Cupido, nunc numen spacer1670
agnosco tuum, quam deorum tu minimum es, et longe maximus! Quin aram tibi voveo.
Totum hoc pectus habeas, quo cordis ara focos perpetuos dabit. Tu subministres fomitem,
sacerdos mea, et sacra nobis Hymen perficiat reliqua.

bar

ACTUS IIII, SCENA xij
CALLIDAMUS, FLORETTA. ERGASILUS

ERG. Here mi, Cleomachus te rogat tuus ut huc intus properes.
spacerCALL. Ah, mi servole, nescis quas alas amor et gaudium habeant. spacer1675
spacerERG. Quinetiam hoc novum iussit ut gaudium dicam.
spacerCALL. Novum? Non potest amplius.
spacerERG. Callanthiam tibi tuam superstitem esse.
spacerFLOR. Hah.
spacerCALL. Quam malum! Callanthiam? spacer1680
spacerERG. Quam defunctam nos putavimus, quam te ducturum hodie si viveret iurasti quam
sanctissime, haec postliminio rediit.
spacerCALL. Mentiris, scelus.
spacerERG. Hercle non mentior. Diodorus iam reversus est istius author nuntii.
spacerCALL. Apage te cum nuntiis tuis, mastigia, aut per omnes superos Mercurio te dabo bluespacer1685
victimam mendacii deo. Fuge quantum potes aut —
spacerERG. Hoc fidei praemium meae?
spacerCALL. Etiam respicis?
spacerERG. Oh.
spacerFLOR. Sat est. Callanthia vivit tua, et mihi moriendum est quae utrinque sum delusa spacer1690
misere. Quoniam sic volunt superi et iuramentis es astrictus insuper, iam tua fruere, quam
obtulerunt fata tibi commodam et voto necessariam.
spacerCALL. Quam stupendum hoc est! O Callanthia, quoties ego coelos incusavi impius
quod te tam cito tollerent? Iam reddunt et incuso magis. Aut tum non debuisses videri
mihi mortua, aut nunc non vere vivere. Quam parcus in me amor est, quam prodigus! spacer1695
Quam nullus est et inimicus opprimit!
spacerFLOR. At me omnis infaustam deficit, amores binos unicum momentum abstulit.
O breve amantis gaudium, quem reperi etiam modo perdidi!
spacerCALL. O longum amoris infortunium. Quas ego per difficultates te tam diu quaesivi miser!
Nunc habeo ut nunquam habeam. spacer1700
spacerFLOR. Habeas igitur Callanthiam tuam. Ego, quae tua vivere non possum amplius, sat
est si tua moriar.
spacerCALL. Immo hoc ego abunde faciam, Vos o diu foelices vivite quas immortales esse deas
expedit, vestris numinibus ego hoc sacrificium macto pusilli corporis, nec mortem opus
est ut accerseam longius. Hic prope imminet. Hic est Chrysophilus meum qui sitit spacer1705
sanguinem. Huius me dedam ultro in manus impias, vale.
spacerFLOR. Immo obecro te, Callidame. Per quicquid olim chari Florettae fuit, per
quicquid nunc sit reliquum amoris perditi, hoc unum oro ut ultimum vivas et valeas
meus postquam ego occidi.
spacerCALL. Hah! Nunquamne hos vultus denuo? Hoc satis est ad necem vulneris. spacer 1710
Iam intus mortis ictum lethalem sentio. Iam nunc ad nigras Stygis oras appuli.
Quae mihi hic oberrant umbrae? Ubi sum? Quid ago?
spacerFLOR. Me miseram, non voces has funestas patiar. Iam sylvas adeo in praedam
feris potius quam tristi emoriar spectaculo.
spacerCALL. Hoc prius cape sis pignus amoris ultimum suavium insuave simul et spacer1715
suavissimum, dum te conveniam denuo agris in Elysiis. Vale.
spacerFLOR. Vale.

Callidamus exit in aedes Chrysophili, Floretta versus forum.

Perge ad actum ultimum