Tessera caerulHIea - commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis - notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

ACTUS III, SCENA i blue
ERGASILUS solus

ERG. Qualem hunc fatorum impetum? Quem dirum planetarum aspectum dixero aut spacer825
malignum influxum lunae? Universa credo senectus humana prae amore insanit hodie.
Nunc patet quam oculis careat suis Cupido nequam puer qui, nisi caecus esset, nunquam
Chrysophilo et Canidiae cadavera contigisset spiculis, qui post mortua flagrant iam libine.
Hi nobis amovendi longius, qui nostris sic impediunt machinis, et hoc quidem commenti iam
sumus, Quibus sublatis, Floretta tandem fiat libera. Has illi in fenestram iam imponam spacer830
literas, ut Florettae etiam nostra innotescat fabrica. Nempe id volunt literae ut clam illa et
vestitu, si fieri possit, alieno circa meridiem noctis huc ad nos exeat. Hah, nunc est
crepusculum. Iamdiu nostra est, ni forsan prius exiit. Sed video quem interrogam.

bar

ACTUS III, SCENA ij
MISOGAMUS, ERGASILUS

ERG. Canidiam vero investigem necesse est. Bone vir, non vidisti pulchellam virginem
exeuntem aliquam? spacer835
spacerMIS. —  
spacerERG. Quid ais?
spacerMIS. —
spacerERG. Quid respondes?
spacerMIS. Nempe quod olim Bias quidam iuveni, “siquidem rogas de rebus nihil ad te blue spacer840
pertinentibus.” Tune pulchellam virginem, scelus servoli?
spacerERG. Proh ludibrium! Hoc tantum rogo, numnam exierit modo necne.
spacerMIS. Respondeo igitur quod olim Socrates, “me nihil scire nisi quod nihil sciam.” blue
spacerERG. Vah pecus, abi malam in rem. Me negotia manent alia, quibus consulendum sine
taedio arbitror. spacer845
spacerMIS. Quin edico tibi iterum quod olim ipse Bias, “duo maxima inimica consilio sunt ira blue
et festinatio.”
spacerERG. Mala crux! At tu inimicus magis. Quaeso abi.
spacerMIS. Immo certe. Te ego suscitatum veni de Canidia.
spacerERG. — spacer850
spacerMIS. Quid respondes?
spacerERG. Nempe nihil, quod olim Bias, “siquidem rogas de rebus ad te nihil pertinentibus.”
Tu foeminam omnium —
spacerMIS. Non non non, non foeminam at sanctimonialem.
spacerERG. Respondeo itaque quod olim Socrates, “me nihil scire nisi quod nihil sciam.” spacer855
spacerMIS. Hah, siccine me meo iugulari gladio. Ego vero regero —
spacerERG. Oh.
spacerMIS. — quod olim Anaximander interroganti —
spacerERG. Obsecro sane utinam nunquam Anaximander aut tu natus esses, nec unquam
quisquam quenquam quicquam interrogasset vellem, modo in te non incidissem hodie. Vale. spacer860
spacerMIS. Hercle frustra abis priusquam ubi sit Canidia dixeris.
spacerERG. Quid, malum? Tu Canidiam?
spacerMIS. Illius auxilium volo quo iam modo monasterium adeam.
spacerERG. Sanctimonialis illa est, non monachus.
spacerMIS. Sed magna quidem inter has et monachos intercessit semper familiaritas. spacer865
spacerERG. Forsan nimia.
spacerMIS. Quibuscum rem habent moniales, et consuescunt saepius.
spacerERG. Iuxta tecum sentio.
spacerMIS. Haec itaque id mihi impetrabit facile.
spacerERG. Hum. Quid si hoc utar asino in amovenda iam Canidia? Sic clavum clavo pellam. blue spacer870
Misogame, tu huiusmodi vir es, ita apothegmatis nos obtundis longiusculis. Nequeo tamen
non lubens tibi benefacere, modo istoc ne faxis postea, Si ego iam efficiam Canidiam hoc ipso in loco
ut convenias, quid tum dices?
spacerMIS. Dico tibi quod olim Cleobulus —
spacerERG. Oh, modo istoc ne dicas effectum dabo. spacer875
spacerMIS. Morem gero.
spacerERG. Sed consilio iam opus est ut fiat callide. Est quidam Callidamus mihi herus, huic
Canidiae certe amicus unicus. Si modo ad illum hanc te ducturum spondeas, evocabo statim
et una tecum ibit polliceor, quo me quidem beneficio devincies tibi plurimum.
spacerMIS. Maximas tibi gratias. Et quod olim Ausonius Gratiano — spacer880
spacerERG. Rursus? Mitte obsecro Ausonium, Gratianum, et omnes gratias. Gratis efficam modo
taceas.
spacerMIS. Fiet.
spacerERG. Et hoc “fiet” etiam nimio nimis dictum fuit.

bar

ACTUS III, SCENA iij
MISOGAMUS, ERGASILUS, CANIDIA, NITELLA

MIS. Tic toc. spacer885
spacerNIT. (Intus.) Quis fores?
spacerERG. Qui Canidiam velit a Callidamo. Ne gru iam videris.
spacerCAN. Quis me vult a Callidamo?
spacerERG. Nempe servus eius Ergasilius.
spacerCAN. Quid illi demum? Pertinaciam disposuit suam? spacer890
spacerERG. Vel maxime.
spacer CAN. Nunquid adest?
spacerERG. Hercle non. Te potius ut illam adeas rogat, quo magis Florettam rem celatam
habeas. Huic ne suboleat cautio est.
spacerCAN. Mihi quidem perinde est. spacer895
spacerERG. Ideoque hunc amicum suum una huc mecum misit qui te ad illum ducet.
spacerCAN. O Venus, eleganter factum! Chick.
spacerERG. Misogame, haec Canidia est quam Callidamus adducendam sibi voluit.
spacerMIS. Recte.
spacerCAN. Ecastor fidelem servum et probum! spacer900
spacerERG. Meum est officium.
spacerMIS. At memineris mei.
spacerERG. Haw, hoc etiam obnixe rogat herus meus ut hunc amicum suum in monasterium
adminiculo tuo inferas si possis postea.
spacerCAN. Fiet, fiet, aut quidvis aliud. spacer905
spacerMIS. Certe olim memorem me dices et gratum.
spacerERG. St, abite igitur ad diversorium proximum.
spacerMIS. Insigne tauri?
spacerERG. Idipsum. Ibi praestolamini paululum et Callidamus adveniet illico.
spacerCAN. Hei, iuvenesco prae laetitia. Qualis tibi iam videor? spacer910
spacerMIS. Anus optima.
spacerCAN. Anus? Malum.
spacerMIS. Matronam volui.
spacerCAN. Neque matrona. Non sum adeo vetula prout tu existimas. Sed Callidamus nos iamdudum
expectat. spacer915
spacerMIS. Scilicet, et quod olim dixit —
spacerERG. Proh stipitem!
spacerCAN. Quid olim ille?
spacerERG. Nihil sane. Iam nunc te expectat inquam.
spacerCAN. Quid dixit olim? spacer920
spacerMIS. Nempe nihil dixit.
spacerCAN. Siccine? Nihil dixit? Annon dixit se affuturum modo?
spacerERG. O diabole!
spacerMIS. Nil inquam dixit Periander philosophus. At Callidamus se dixit affore.
spacerCAN. Quid mihi cum Periandro philosopho? Subesse quid oportuit. Nolo mihi spacer925
tragulum iniici. Heus asservate intus mihi virginem etiam tutissimam, dum paulisper foras
exeo.
spacerERG. Cancro. Ah mastigia.
spacerCAN. Ergasile, nolo me deludi. Potin’ ut verum dicas mihi?
spacerERG. Verissimum. spacer930
spacerCAN. Num revera aderit Callidamus?
spacerERG. Per deos omnes iuro superos, inferos, medioxumos se affuturum dixit, et
mox aderit.
spacerCAN. Credo.
spacerERG. Nempe hoc ipso in loco statim aderit. spacer935
spacerCAN. Eamus.
spacerCLEO. Abite, malum belluae, nec unquam huc loci redeatis postea. Hucusque nos respexit
deus aliquis.

bar

ACTUS III, SCENA iiij
ERGASILUS, CLEOMACHUS

spacerCLEO. Ergasile, quid agis? Quam fabre consequuntur omnia!
spacer<ERG.> Canidiam ego iam satis abegi ne vobis obstet amplius. Nunc etiam Florettae spacer940
literas dabo.
spacerCLEO. Ecce vero nequitiae tuae fenestram apertam commode!
spacerERG. Placet omen.
spacerCLEO. Iniicias facile. Optime, optime.
spacerERG. Nunc autem si quod hae quaerunt literae ad meridiem noctis Floretta huc ad spacer945
nos, salvi sumus.
spacerCLEO. Sin aliter, ubi doli non succedant, vis accedat insuper. Frangamus fores, huc iam
deventum est.
spacerERG. Nunc autem Chrysophilus orandus est pro virtutibus suis.
spacerCLEO. Vae tibi, silicernium, cui nostrae iam parantur machinae. Faxo ego hac nocte spacer950
frigidus amator cubes, tumque etiam aureos nobis cum faenore dabis, furcifer.
spacerERG. Verum non aberit diu, qui se cum suo Cuculo venturum dixit modo.
spacerCLEO. Statuendum itaque quid agimus. Ego illum ligatum dabo strenue, tu quasi e
Tartaro suscitata umbra et Lupinae uxoris eius infoelix anima ex hoc emerges lacu. Tum
dira terrebis voce. spacer955
spacerERG. Chyrsophile, Chrysophile.
spacer
CLEO. Docte admodum.
spacerERG. Partes meas agam strenue ne dubites. Sed num paratus est Perillus etiam?
spacerCLEO. Paratissimus. Hic instar alicuius lamiae Callanthiae personam induet.
spacerERG. Ubinam illi vestes foemineae suppetant? spacer960
spacerCLEO. Id ipse iamdiu satis curatum dedit. Sunt puellae aliquot e proximo quae
tanquam Naiades hac nocte choragium ducunt, quae vestes ei atque etiam operam
praestabunt suam.
spacerERG. Commentum pol optimum!
spacerCLEO. Et inprimis congruum. Siquidem cum submersa fuerit hic Callanthia, hinc spacer965
Perillus quasi eadem ipsa has inter nymphas aquatiles ex hoc lacu prosiliet, tanquam
illarum cura fuerit his salva fluctibus. Nihil supra.
spacerERG. Sed nunc introeamus commode.
spacerCLEO. Commodissime. Ex altera parte quae ripam ulteriorem spectat. blue
spacerERG. Censeo. spacer970
spacerCLEO. Nemo tam durus pater quin honestis filium adiutet in amoribus.
spacerERG. Sed crepuere fores. Nos ad pensam nostram illico.

ACTUS III, SCENA v blue
CHRYSOPHILUS, CUCULUS

spacerCHRYS. Atque audin’ Cucule? Tu prior eas ut Florettam mihi sistas paululum, ne
forsan abeat priusquam me concinnum parem et nitidum. Statim sequar.
spacerCUC. Sistam, ne dubites, sed nunquam tibi. Nunc dierum sapientior sum quam spacer975
soleo. Hercle vero, si pater esset Chrysophilus, quod revera est quantum ego noverim,
nunquam illi amores prodam meos. Nunc itaque Florettam adeo, quam vultu, voce,
adeoque his amoris symbolis adeo evincam protinus, ut nunquam seni adiiciat animum
suum. Sed quid si te pares, Cucule? Priusquam adeas, omnes ad te verborum sales atque
Veneres advoca. Quinetiam ut promptior sis hic te exerceas. Ah quanti est prudentia! spacer980
Cogita nunc igitur postem hunc prae foribus Florettam tuam esse. Subdifficile est, sed
modo cogita. Quo tu illam gestu, quibus verbis aggredieras? Primo ter caput inclinas
tuum. Dein ter genuflectas. Tandem vero, ah tandem salutes osculo. Certe duriuscula
sunt illi labia si cum meis comparantur mollibus. Sed parum refert mea haec
labiorum indoles. Utrisque nobis abunde sufficit. O mea, quid dicam ego primam aut spacer985
quid ultimum? Quam arcto quidem es et quam erecto corpore! Accede propius obsecro.
Hum. non? Nempe sic oportet. Nolo nimis facilem. Eccere non movet aliqua. Quam
constans est et stabilis! Vah quam mulierculas hasce mobiles exosas habeo! Enimvero
formam vide sis quam mihi undiquaque similem. Sed quid respondes, mea? Quid stas
attonita? Hah, miratur, stupet, nec habet quod respondeat misera. Hah, modestiam spacer990
virginis — Hercle vero non adeo vertendum est vitio silentium foeminae. Etiam
consentit dum tacet. Heigh, solus ego sum in hac urbe iuvenis qui puellas soleo elingues dare. blue
spacerCHRYS. Chick. Quam comptus ego nunc procus exeo, quam ornatus undique!
spacerCUC. Sed patrem audio.
spacerCHRYS. Cucule, quid tu, malum, haesitas? Florettam abire quidem per te licet, qui spacer995
tardus es adeo.
spacerCUC. Tu potius praeproperas ad illam scilicet quae nunquam te amabit, scio.
spacerCHRYS. At inquam nescis, fatue.
spacerCUC. Per hunc capillum Veneris, per plumam hanc Cupidinis, sat certe scio.
spacerCHRYS. Apage tricas tuas. Perpol hi crines equi sunt, et haec capi plumula. spacer1000
spacerCUC. Fieri potest. Forsan in gallum se vertit Amor, qui in cygnum Laedam prius —
spacerCHRYS. Et te in anserem.
spacerCUC. Tumque etiam Io in vaccam abiit. Quidni in equum Venus?
spacerCHRYS. Et in asellum Cuculus? Sed quid argumentis tempus contero? Nisi
Floretta iam detur, pereo. spacer1005

bar

ACTUS III, SCENA vj
CLEOMACHUS, CHRYSOPHILUS, CALLIDAMUS, CUCULUS

spacerCLEO. Nunc tuto licet, nox et silentium adiuvant.
spacerCALL. Hic etiam adsunt commode. Irruamus illico.
spacerCHRYS. Oh.
spacerCUC. Oh.
spacerCLEO. Pol gradum sistite, nisi statutum vobis sit nunquam movere postea. spacer1010
spacerCHRYS. Oh.
spacerCUC. Oh. Obsecro vos.
spacerCALL. Vin’ linguam tibi, furcifer?
spacerCLEO. Ego iam os occludam tibi si mussites. Pecuniam vos habere sat scio.
spacerCHRYS. Oh non audio, non audio. Surdus ego sum, certe nihil audio. spacer1015
spacerCUC. Ego tres tantum calculos mehercle, eosque aereos.
spacerCALL. At nobis auro iam opus est.
spacerCLEO. Hercle vero, si coniicio recte, hic Chrysophilus est, praedives ille et surdaster senex.
spacerCALL. Ille avarus putidus, qui Callidamum emunxit mille aureis? Huic si quid demas,
iustitia quidem fuerit, non latrocinium. spacer1020
spacerCLEO. Tu igitur crumenam mihi, silicernium.
spacerCHRYS. Hercle nihil quicquam audio. Sin crumenam expetis, quam ex gestu tuo
coniecturam facio, hem tibi, cape sis.
spacerCLEO. Hah. Hem tibi. Tiff toff. Hoc tu cape sis. Sic mihi crumenam vacuam?
spacerCHRYS. Obsecro te, ne nummunculum quidem habeo, accessi vacuus. spacer1025
spacerCLEO. At vacuus faxo ne redeas. Hem iterum. Tiff toff. Plagis onustum dabo ne
redeas vacuus.
spacerCHRYS. Oh.
spacerCLEO. Etiam clamitas? Vae tibi si viciniam forte suscites.
spacerCALL. At citius aquam silici quam his drachma excutias unicum. spacer1030
spacerCLEO. Ligemus eos itaque ne nos palam faciant.
spacerCALL. Recte quidem. Tu parascelides mihi ocyus, aut ego te —
spacerCUC. Oh.
spacerCALL. Ne gru. blue
spacerCLEO. Et tuas etiam cito, cito. spacer1035
spacerCHRYS. Nondum audio.
spacerCLEO. At signis iam faxo sentias.
spacerCHRYS. Oh sat est, coniicio tandem denuo.
spacerCALL. Tu modo iam ligas illi pedes.
spacerCLEO. Tuque iam illi mutuam praestabis operam, Discumbas, bestia. Ocyus fiat nisi spacer1040
signum aliud mavelis.
spacerCALL. Quam aegre facitis! Enimvero non beneficium est quod fit nolenti animo.
spacerCLEO. Tu laxe nimis, strictius volo.
spacerCALL. Deum atque hominum fidem! Arctissima debent esse patrem inter et filium vincula.
spacerCLEO. Quinetiam manus tibi nunc ipse ligatas dabo. spacer1045
spacerCALL. At tuas ego, ne sis solvendo facile.
spacerCLEO. Nunc tacite et quiete iubeo.
spacerCALL. Hic in promptu erimus. Si clamorem itaque aut verbulum —
spacerCLEO. — per Martem occidione occidetis centies.
spacerCHRYS. Ego iamdudum occidi. spacer1050
spacerCUC. Ego omnium quantum est qui vivunt mortalium occicissimus. Oh.
spacerCLEO. Vociferas, bellua? Ego sudario hoc fauces tibi constringam satis. Nunc si
vel gemas modo, per mille ego Martes iuro, curabo ne gemas denuo.
spacerCALL. Quota nunc hora est?
spacerCLEO. Undecima. spacer1055
spacerCALL. Tardigradum pecus horologium! O si Floretta mihi nunc in amplexus rueret!
spacerCLEO. Opportune fiet, ne dubites. At Ergasilus paulo tardior.
spacerCALL. St., adest.

bar

ACTUS III, SCENA vij blue
CHRYSOPHILUS, CLEOMACHUS, CALLIDAMUS, ERGASILUS

Egasilus larvam Lupinae iam defunctae induens caput e lacu effert et post cantilenam funestum et luctuosum sonitum per singultus, suspiria, et gemitus clara voce et tristi loquitur Chrysophile, Chrysophile.

spacerCHRYS. Cuia vox dira Chysophilum vocat?
spacerERG. Lupinae uxoris quondam tuae. spacer1060
spacerCHRYS. Quid vis, infoelix anima?
spacerERG. Nempe huc a nigris manibus accessi modo ut tibi sim nequitiae tuae tristis at verax nuncia.
spacerCHRYS. Num cuius obsecro?
spacerERG. Rogas, mortalis impie, qui Callidamo fraudem fecisti de mille aureis? Ego quae
Callanthiae machinata sum exitium his poenas dedi fluctibus. Tu vivis et sceleri scelus addis, spacer1065
surdum te fingis insuper ut dolos consuas.
spacerCHRYS. Ohime negare nescio.
spacerERG. Hoc igitur nuncio sceleris supplicium tui: surdum fingebas prius, iam vere fueris, nec
quicquam postea nunc in aeternum audies. Vale.
spacerCHRYS. Proh summe coelitum, quid hoc ut sit, nihil quicquam ut audiam postea? Interii spacer1070
funditus. Cucule, Cucule. At inquam, Cucule.
spacerCLEO. Vox illi praeclusa commode.
spacerCHRYS. O Cucule. Quicquid respondet nescio, nil prorsus audio. Umbra verax nimium!
spacerCALL. Quam optime!
spacerCLEO. Nos etiam hunc errorem augeamus illi et vexemus insuper. spacer1075
spacerCALL. Non te novit. Tu larvam detrahas et aggredere.
spacerCHRYS. O me miserum! Sed quem ego praetereuntem video per tenebras? Opem mihi
obsecro.

Cleomachus manu gestit quasi quid dixerit.

spacerCLEO. —
spacerCHRYS. Eloquere quaeso, non capio vocem. spacer1080
spacerCLEO. —
spacerCHRYS. Enimvero quid ais nescio. Quantus quantus sum? Iam vere surdus sum. O me
mortalium infoelicem maxime! Iam sceleris mei poenitet. Has ut miserias fugerem, iam
quidvis facerem. Quin statim ego ex asse numerarem aureos.
spacerCALL. Hah, numerares aureos? Hanc ansam arripiamus. spacer1085
spacerCLEO. Ergasile, nunc est occasio. St.
spacerERG. Chrysophile, Chrysophile.
spacerCHRYS. Quid ais, tristis anima?
spacerERG. Ab Aeaco, Mino, Radamantho huc ad te redeo, a quibus id impetravi denique ut
aurium tibi reddant usum. spacer1090
spacerCHRYS. O uxor bona!
spacerERG. At ea lege tamen ut sceleris te iam poeniteat — spacer
spacerCHRYS. Immanissime.
spacerERG. — et Callidamo reddas aureos.
spacerCHRYS. Durum hoc, at certe lubens redderem. Sed Callanthia etiam cui debentur spacer1095
iamdiu mortua est.
spacerERG. Non est sed vivit.
spacerCHRYS. Vivit? Quae illis est submersa fluctibus?
spacerERG. Nec submersa, quam Naiades aquarum divae salvam hucusque temporis servarunt,
et integram. spacer1100
spacerCHRYS. Non fieri potest.
spacerERG. Factum videbis illico. Cui aureos si restituas, foelix es; sin minus, omnium infaustissimus.
Vale.
spacerCHRYS. Conditio gravis. At praeut haec quam sentio miser, levis.
spacerCLEO. Bene habet. spacer1105
spacerCALL. Optime.
spacerCLEO. Perillus adest. Nos intro, ne taedae nos palam faciunt.

bar

ACTUS III, SCENA viij
PERILLUS, CHRYSOPHILUS

Perillus sub persona Callanthiae e lacu et cum illa Naiades cantantes io redux Callanthia, i fausto pede ad penates tuos.

spacerPER. Quo feror? Ubi sum? Quam dulcis hic aer spirat undique! Quanto laetior quam nigris
terrae sub cavernis assolet.
spacerCHRYS. Nunquid ades, Callanthia? O mirabilem fatorum seriem! spacer1110
spacerPER. Chrysophile! Quem quaesitum veni ut mille aerumnarum hodie et aureorum etiam
una levarem onere.
spacerCHRYS. At, dulcis Callanthia, ducentos tibi animo lubenti redderem.
spacerPER. At ego omnes aut nullos expeto aurium. An auriorum usum pluris habeas tu ipse
videris. spacer1115
spacerCHRYS. Trecentos obsecro.
spacerPER. Frustra es. spacer
spacerCHRYS. Quingentos.
spacerPER. Nugas ages. Tu claves mihi tuas ut iam statim quod peto feram, aut abeo.
spacerCHRYS. Claves! Hoc gravissimum. spacer1120
spacerPER. At necesse aut nihil plus agas.
spacerCHRYS. Habe tibi, at tantummodo quod tuum est sumas obsecro, atque etiam me spacer
expedias hisce vinculis.
spacerPER. Priusquam aureos mihi, minime gentium. Mature hoc fiet cum rediero.
spacerCHRYS. Ocius ergo redeas aut prae frigore morior. Ohime. Siccine tot aureos spacer1125
me deperdere? Nunquamne iterum aures mihi tinnulo beare sonitu? At me surdum esse
centies mavelim. Vel si caecus teneam quos his oculis chariores habeo, non totus perii. spacer

bar

ACTUS III, SCENA viiij
CHRYSOPHILUS., MISOGAMUS, ONOBARUS, PERILLUS, CUCULUS

spacerMIS. Apage Canidiam, scortum impudens, quam ego conclusi satis in cubiculum.
spacerCHRYS. Oh an adhuc plures ego manes audio, daemones et Demogorgones? blue
spacerMIS. Me miserum, quid audio? spacer1130
spacerCHRYS. Lupina, Lupina. Eloquere, umbra lugubris, eloquere.
spacerMIS. Etiam foeminarum hic adsunt manes? Prae metu totus madeo.
spacerCHRYS. Quis tu qui loqueris?
spacerMIS. Ah nullus sum.
spacerCHRYS. Quis inquam?spacer1135
spacerMIS. Nullissimus.
spacerNITELLA (intus.) Foras, verbero.
spacerON. Obsecro te, coniux mea, siccine me foras protrudi? Hoc noctis etiam?
spacerCHRYS. Quousque iterum? Quem ego querentem audio?
spacerON. Onobarus ego sum quem aedibus exclusit suis Nitella, cum illa quod pernoctarem miser. spacer1140
spacerCHRYS. Oh Onobare, si mecum pernoctares modo! Prae metu et frigore pene in marmor
abii. Obsecro te ligamenta haec solvas mihi. spacer
spacerON. Quis es?
spacerCHRYS. Chrysophilus.
spacerON. Quis te ligavit, aut qui factum est ut surdus me loquentem audias? spacer1145
spacerCHRYS. Longae sunt ambages, hoc audies postea.
spacerMIS. Nunquid hic sum an apud inferos? Quid autem hic pedibus conculco meis? Hercle
pallium est et mihi peraccommodum qui totus frigeo.
spacerCHRYS. Quis inquam loqueris?
spacerMIS. Misogamus, infoelix Misogamus. spacer1150
spacerCHRYS. Quid, malum, hic rerum geris? Auxilium nobis ocyus. Gratias, Onobare.am
Cuculum solvamus itrdem. Quam metuo ne mortuus fuerit. Cucule —
spacerON. Ego galerum ni fallor reperi, placet mihi quem nudo capite exclusit uxor nequam.
spacerCHRYS. Ego in pedes incidi quos etiam solutos dedi. O spectrum!
spacerON. O diabole! spacer1155
spacerMIS. Quo fugiam perditus?
spacerCHRYS. Rursus etiam, Lupina pallens umbra, exuviis te demum tuis et me quieti reddas.
Quid canum quassas caput? Quid nutu petis?
spacerCUC. Uh, uh.
spacerON. Occidi, ferte opem obsecro. Misogame, ubi es? spacer1160
spacerMIS. Non sum apud me.
spacerCUC. Um, um.
spacerMIS. O bone diabole, ne tu cornu petas. Satis superque iam interii.
spacerCUC. Ego nihil mali meditor. Hoc modo ligamentum capitis volebam exui. Sum Cuculus, ne metuas.
spacerOMNES Cuculus! spacer1165
spacerCHRYS. Quid, malum, non praedixeras?
spacerCUC. Cui fauces ligatae fuerunt ut non possem loqui.
spacerON. At hoc saltem dictum oportuit.
spacerCUC. Qui potui, fatue?
spacerMIS. Nunquid salvi sumus? Mediusfidius quod olim de nautis Anacharsis, “vix tribus digitis blue spacer1170
a morte abscessimus.”
spacerCHRYS. At, oh scelus, hoc pallium meum est. Latronem prehendite. Tu itaque cum
sententiis tuis carnifex i intro nobiscum.
spacer MIS. Quin edico tibi, mastigia, quod olim servo suo Socrates, “vapulares ni irascerer.”blue
Egone ut latro siem? spacer1175
spacer CUC. Hercle vero, aedipol, hic meus galerus est. Et pluma etiam. Prehendite
latronem alium.
spacerON. Quid velis nescio.
spacerCHRYS. At scies intus modo.
spacerPER. O Mercuri, quid video? Quid audio miser? Me iam modo oppriment, nec spes fugae spacer1180
emicat.
spacerCUC. Hi ipsi sunt qui verbis hodie et verberibus nos acceperunt inhumaniter.
spacerCHRYS. Nunc habeo qui aureos reddant mihi si perdiderim.
spacerPER. Sed humi repam ne me videant.
spacerCHRYS. Quid autem moramini? spacer1185
spacerON. Hah.
spacerMIS. Quid hoc?
spacerON. Certe —
spacerCHRYS. Abstine argumentis.
spacerMIS. Per quicquid est in caelo superum — spacer1190
spacerCHRYS. Nequicquam vales. Trahamus, Cucule.
spacerON. Hoh.
spacerMIS. O truncum infoelicem!
spacerCUC. O scelestum stipitem!
spacerCHRYS. Infoelices tenebras! spacer1195
spacerON. Lumbifragium feci miser!
spacerMIS. O cerebrum effusum mihi!
spacerCUC. Dentes ego labefeci et nasum infoelix perdidi.
spacerCHRYS. Oh oculos illisos mihi. Iam caecus ero, qui modo surdus fueram. At pereatis, deos
precor, latrones scelesti nimis qui in causa fuistis quod in hoc magnum malum incidimus. spacer1200
spacerMIS. Satis iam nunc perimus.
spacerCHRYS. Intrate, sacrilegi.
spacerCUC. Floretta mea, quam doleo tua gratia, tam venustam mihi hoc modo iam attritam
faciem!
spacerPER. Abiere. Nunquid vivo an revera truncus sum et stipes? Sane uterque forem merito, si spacer1205
manerem hic diutius. O Salus, quantillum aberat quin palam fierent omnia. Tantum non perii. blue

bar

ACTUS III, SCENA x blue
CALLIDAMUS, PERILLUS, CLEOMACHUS, ERGASILUS

spacerMIS. Iam hora diu expectata imminet.
spacerPER. At Callidamum audio. Ah, Callidame, audin’ hunc strepitum? Hic aurei sunt, Callidame.
spacerCLEO. Sic superi volunt. Est illud fugax bonum quod fraus paravit, partum iniuria detinet.
spacerCALL. Ah, mi festive nebulo. At quid Chrysophilo factum est, et etiam Cuculo? spacer1210
spacerPER. Onobarus, ut videtur, et alter ille fungus Misogamus his ligamenta solverunt, in cuius
beneficii gratiam hos ipsos quasi latrones prehenderunt illico. spacer
spacerCALL. O lepidum facinus!
spacerPER. Verum audi, et mirare caetera. Dum hi certant in via, ego misellus carnifex his onustus
sacculis iam foras exeo. spacer1215
spacerCLEO. Ah nequam!
spacerPER. Hos video et totus horreo simul. Iam humi repo tacitus, at illi interim per tenebras in
me ruentes ad terram una omnes decidunt quam magnifice.
spacerCLEO. O iocularem audaciam!
spacerCALL. Aeternum risus argumentum! spacer1220
spacerERG. Ha ha he.
spacerPER. Which, Lupina, tune etiam ades. Ut valent inferi, mea?
spacerERG. Callanthia, quid novi iam opportant Naiades? Salvam te esse gaudeo et reducem.
spacerPER. Et ego certe, ita ut res fuit, salvum me vere gaudeo et reducem.
spacerERG. O mea commoditas, sine auriculam tibi mordeam. spacer1225
spacerCALL. Eccere ut gratulantur sibi mutuo vulpecularum par egregium. Eugepae
lusistis lepide atque ego pol, si vixero, olim facinoris huius faxo ne poeniteat postea.
spacerAMBO Gratias.
spacerCLEO. At certe locus hic non est tutus adeo. Dum cogito quam metuo ne quid boni ab
his foribus. Quid si nos una cum aureis eamus iam priores? Te et Florettam tuam manebimus in via.spacer1230
spacerCALL. Placet. O coelites, date nunc cito exeat. Ecce vero ipsa est, agnosco superos. Abite
iam, statim sequar.

bar

ACTUS III, SCENA xj
CALLIDAMUS, NITELLA

spacerCALL. Ah, voluptas mea, quam callide vero velata facie et Nitellae vestita habitu! Sic decet,
mirabiles technae sunt quas amor invenit, quam pede tacito! Quid manu significas? Effare, spacer1235
nemo adest, securi sumus ne dubita. Meridies noctis imminet. Quo nutu vocas? In illas
aedes denuo? Enimvero minime. Eo loci vadamus peregre ubi sine metu triumphet amor.
O nox beata et tecta caelorum consilia! Non vobis faces has invideo aut ipsam Cynthiam,
contraxit illa maculas. Haec nostra Veneris terrestis stella caeteris praefulget omnibus.
Date mihi nunc Indum barbarum qui solem colit et stellas etiam. Si semel his incalescat spacer1240
radiis, si vel unius sentiat influxum osculi, iam toti faxo Indiae mutat fidem. Sed quid hanc
stellam nubibus obductam patior? Apage velum hoc ut videam, colam, osculer. spacer
spacerNIT. Manifesta sum, perii.
spacerCALL. O summe Iupiter! Vigilone an dormio? Non ausus sum credere quod oculis video,
scelus. spacer1245
spacerNIT. Quid agam aut fingam misera?
spacerCALL. Nequeo cogitando satis assequi quid sibi velint haec malorum aenigmata.
spacerNIT. Frustra causas meditor. Vin’ quod verum est dicam tibi?
spacerCALL. Ardeo cognoscere.
spacerNIT. Literas intercepi tuas. Proin Florettae loco sperabam hanc noctem mihi. spacer1250
spacerCALL. Prostituta meretrix, sperare potuisti aut ausa es?
spacerNIT. Metus Cupido nescius difficultates absorbet omnes. Quinetiam in aedes te
reducere volebam meas.
spacerCALL. Hoccine erat, trivenefica?
spacerNIT. Tum vero ex his tenebris, et quod hunc habitum Florettae mentiri debuit, fieri spacer1255
sperabam tutius. Quid plura? Sic mihi statutum fuit. Hinc ego in pectus hoc consilia omnia
convoco, etiam dolos, audaciam, et totam foeminam. blue spacer
spacer
CALL. O impudentiam! Foeminarum dedecus!
spacerNIT. Infectum fieri nequit quod iam fit. blue
spacerCALL. At nunquam fiet postea. spacer1260
spacerNIT. Ohime, ah.
spacerCALL. Reprimo me, ne foemineo ensem hunc et tam impuro foedarem sanguine.
spacerNIT. Ah.

bar

ACTUS III, SCENA xij
CALLIDAMUS, NITELLA, TRES VIGILES

spacer1 VIG. Quis hic eiulatus?
spacerCALL. Aliud ex alio malum. spacer1265
spacer2 VIG. Siste gradum, sicarie, atque etiam hunc ensem mihi.
spacer3 VIG. Quid hoc tumultus est per tenebras? spacer
spacerNIT. Opem, populares, mihi, et ab isthoc liberam date, qui pudicitiae vim modo iam vitae
intentat meae.
spacerCALL. Pudicitiae? Mentiris, impudens. spacer1270
spacer1 VIG. Cohibe hanc rabiem, aut nos te si pergis minitarier —
spacerCALL. Vos etiam fidem meretrici? spacer
spacer2 VIG. Nec tibi, utrumque ad magistratum ducimus.
spacerCALL. Obsecro vos, me missum facite.
spacer3 VIG. Quousque nos igitur hac nocte vigiles? Si princeps esses, necesse nobis pareas. spacer1275
spacerCALL. Obtestor si quid in vobis veri est aut hominis, ne perditum eatis insontem
iuvenem. spacer
spacer2 VIG. Insontem? Quid nobis insontem memoras? Nobiscum abis annon?
spacerCALL. Ah hominum mendicabula! Cedo hunc gladium mihi. Vos ego frustulatim scindam
corvis iuro, ni missum faciatis. spacer1280
spacer2 VIG. Ain’ vero? Tu corvis prius, verbero.
spacer3 VIG. Trahamus hominem in has aedes proximas dum satellites accersamus plusculos. spacer
spacerCALL. Mala crux, in aedes Chrysophili? Ad magistratum lubens eo potius.
spacer1 VIG. Non sic effugies, non est de nihilo quod tu has aedes metuis.
spacer2 VIG. Intra, nisi quadrupedem te constringi mavelis. spacer1285
spacerCALL. Quin me prius occidatis millies. En pectus vobis et iugulum.
spacer3 VIG. Ah subdole, sic tu nos ad magistratum duceres homicidii tui reos. spacer
spacer1 VIG. Nunquam te nostra manu occisum posthac dixeris.
 spacerCALL. Ah homicida ipse sum, latro, incestus.
spacer2 VIG. Fateris etiam? spacer1290
spacerCALL. Parentes interfeci ambos, patriam prodidi, et vos omnes. Hic poenas quaeso sumite.
spacer3 VIG. Mature fiet, ne dubites.
spacerCALL. Immanes, barbari. (Exeunt ad Chrysophilum.)

Perge ad quartum actum