Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.  

ACTUS II, SCENA i blue
ONOBARUS, CANIDIA
SANCTIMONIALIS

spacerCAN. Propere, propere.
spacerON. Quin, Canidia, festina lente obsecro. spacer 395
spacerCAN. O me!
spacerON. Enimvero vide sis.
spacerCAN. “Enimvero vide sis.” Qui possum? Siccine Nitella promissis cavet, quae Florettam mihi spacer nudiustertius etiam cum pretio pollicita est.
spacerON. Mihi certe plusquam pollicita est praestabat modo, aut plusquam volui. spacer 400
spacerCAN. Iam tu (malum) venturam nuntias.
spacerON. Mediusfidius mentem te una cum oculis perdidisse senserim, quae ob rem nihili sic te
angas animi. Iam modo intus te virgo manet his ipsis in aedibus.
spacerCAN. Manet? Hoc est quod irascor, quam totum expectavi triduum nulla venit. Sed me ducas
ocyus. spacer 405
spacerON. Ducam? Certe iam unam plusquam volui uxorem duxi antehac.
spacerCAN. Dextram vero.
spacerON. Modo sinistre ut soles non accipias. Hem tibi. At hah, Canidia, vos sanctimoniales quidem
omnium, quantum est qui vivunt, faeminae estis foelicissimae, quae uxores non habetis.
spacerCAN. Vah, stultiloque. 410
spacerON. Inquam coniuges. Verum dicas mihi vere, Canidia, annon in claustra vestra etiam
Cupido nequam puer subrepsit aliquoties? Nunquamne vos amor cruciat?
spacerCAN. Nunquam coniugalis iste, impudicus, sed qui fratrum solet esse. Honestus amor
nullibi viget uberior. Sed introeas.
spacerON. Immo quaeso, quae dignior es — spacer 415
spacerCAN. Quid moras nectis?
spacerON. Hercle prior introibis, Canidia. Non ita male sum moratus, diis gratias.
spacerCAN. O asinum! spacer
spacerON. Vin’ quod verum est? Fatear. Certe non audeo priusquam tu Nitellam mihi concilies.
spacerCAN. Hoccine erat? spacer 420

bar

ACTUS II, SCENA ij
ERGASILUS, PERILLUS

spacerERG. Perille, nonne Canidiam exeuntum vides? Iam modo captanda est occasio, aut Floretta
statim claustis.
spacerPER. Quidni igitur subitio fiant quas paramus machinae?
spacerERG. Male pereat veterator ille Chrysophilus. Literas vide sis illius. Amabo te, mea.
Chrysophilum ames tuum. Vel si id non possis, Callidamo ne adiicias animum.
spacer 425
spacerPER. Mehercle verum est quod modo dixeras, non tam amores suos promovere studet senex
quam advorsum ire Callidamo.
spacerERG, Atque aureos servare insuper quos Callidamo si uxorem duxerit reddendos metuit.
spacerPER. Nimirum quod illa lege mandavit hos illi Charilaus ut coniugibus numeraret denuo.
spacerERG. Rem putasti. spacer 430
spacerPER. Ergo ab illo rivali nunc minus metuas.
spacerERG. Sed a Canidia nisi cito liberamus virginem perimus quam basilice. Ego igitur ad
Florettam adeo, atque ab ea literas ad Chrysophilum curabo reponsorias, quae ab isto sene
se abhorrere prorsus innuet, quin potius in Cuculi, si diis placet, inclinare nuptias, sic et
Chrysophilo scrupulum iniiciat et tibi moram. Facile posteaquam emungamus Cuculum. 435
spacerPER. Intellgo. Sed calide hoc fiat, ne Nitellae quid suboleat aut Canidiae.

bar

ACTUS II, SCENA ijj
MISOGAMUS, PERILLUS

spacerMIS. Hac abiise Canidiam certum est modo. Forsan illius ope in claustra intromittar ego ut
fiam monachus.
spacerPER. Misogamus est, foeminarum mastix, qui solummodo veterum philosophorum et semesa
profert apothegmata. Quo (malum) infortunio in illum incidi, qui nisi me expediam brevi, occidet 440
taedio?
spacerMIS. Perille mi, num vidisti Canidiam?
spacerPER. Utinam non vidissem! spacer
spacerMIS. Quid ais?
spacerPER. Neque te. Dii vobis utriusque quod dignum est duint, qui tam intempestive nobis hodie — spacer 445
spacerMIS. Quid hoc est fastidii? Quin edico tibi, quod olim philosophus —
spacerPER. Dixin’ hoc fore? Quaeso te ut abeas in aliquod magnum malum cum sermonibus tuis,
quibus non vacat interfici.
spacerMIS. Siccine? Certe non ita me herus tuus Diodorus accepisset inhumaniter. Ille iuxta mecum
sentit de re uxoria, et vitam, quam ego probo, miratur caelibem. spacer 450
spacerPER. Agnosco omnia, modo abeas.
spacerMIS. Nunquam tam mirabilis evasisset medicus, si foeminis adiecisset animum.
spacerPER. Hunc iam reperi quo fungum abigam. Verum quam egregie tu simulas, Misogame! Adeone
facile Perillum Diodori deceptum ire credis? Non tu amas?
spacerMIS. Egone ut amem? Per deos Canidiam quaero, ut illius, si fieri possit, ope in claustra spacer 455
nunc eam protinus.
spacerPER. Tum ego non sum hariolus, nec quid Diodori artis habeo. Quin obsecro, manum ego palmisty
inspiciam tuam.
spacerMIS. Quid tum postea?
spacerPER. Tu multas quidem subiisti calamitates. spacer 460
spacerMIS. Hoc verissimum est.
spacerPER. Et pericula insuper.
spacerMIS. Id quoque.
spacerPER. Etiam te manent plura.
spacerMIS. Fortasse. spacer 465
spacerPER. Hercle vero tu sub Venere natus es.
spacerMIS. Apage Venerem meretriculam.
spacerPER. Verum solummodo tu quinque duces coniuges.
spacerMIS. Quinque, o superi? Ne unicam propter quantum Iovis regnum valet.
spacerPER. Quarum etiam quatuor egregie meretrices fuerint. spacer 470
spacer
MIS. O diabole, meretrices? Quod olim de Porphyrione ait Aristoteles, “meretricem blue
conspiciens morior.”
spacerPER. Quinta vero tetra horrenda trivenifica.
spacerMIS. Quin dico insuper quod olim Diogenes interroganti —
spacerPER. Quin etiam ultra?spacer 475
spacerMIS. Etiam amplius? Vale, mi fatidice pessime, audire non sustineo.
spacerPER. Vale, vale. Iam pulicem ei inflavi in auriculum, nunc mihi licet rem curare meam.spacer

bar

ACTUS II, SCENA iijj
ERGASILUS, PERILLUS, CUCULUS

spacerERG. O Perille, iam illud effectum dedi quod machinati sumus modo. En chyrographum.
spacerPER. Quam optime. Ego statim evocabo Cuculum.
spacerERG. Etiam citissime, si modo haec occasio pereat, actum erit de Floretta. spacer 480
spacerPER. Ergasile, hem tibi Cuculum. Iam mihi tu fidem habeas postea.
spacerCUC. Hiccine est Ergasilus? Certe ego non novi hominem.
spacerERG. Derides etiam?
spacerCUC. Non, non. Nae tu, Ergasile, non primus es mortalium quem decepit Cuculus.
spacerERG. Enimvero nec ultimus quem in errorem duxerit pulchritudo et venustas nimia. spacer 485
spacerCUC. Novi, novi, ha ha he.
spacerERG. Certe me non dispiceris adeo, si quid in tui causam fecerim intelligeres.
spacerCUC. Quid autem fecisti?
spacerERG, Florettae dedi tuas a Chrysophilo literas, et quid tibi contigerit narravi ordine.
spacerCUC. Quid illa? spacer 490
spacerERG. Ridebat strenue tam crasse delusum esse, ha ha he.
spacerCUC. Delusum?
spacerERG. Me inquam qui non noveram.
spacerCUC. Hoh.
spacerERG. Te, prout meritus es, laudavi. spacer 495
spacerCUC. Profecto.
spacerERG. Magnifice, atque hanc incredibilem formam tuam verbis queis poteram, acsi
adesses ipse, depinxi graphice.
spacerCUC. Neutiquam sceleste, hercle non sum formosus adeo, non sum. Sed quid virgo dixerat?
spacerERG. Censin’ verbum potuisse? Obstupuit, ingemuit, incaluit misella virgo in flammas, spacer 500
in cineres abiit.
spacerCUC. In cineres?
spacerERG. Non intelligis? O quam ingenium non mutat externus decor! Tu semper eris Cuculus.
Non verum est quod dico, sed rhetorica quaedam elegantia (quod mendacium dicitur).
spacerCUC. Nempe amare diceres. spacer 505
spacerERG. Idipsum.
spacerCUC. Mediusfidius, ego etiam igniculos nescio quos tacite mihi in medullas irrepentes
sentio.
spacerERG. Fieri potest.
spacerCUC. Quid autem cum me viderit faciet illa, quae ad famam sic incaluit meam? spacer 510
spacerERG. Viderit? Quod certe nunquam fiet nisi tu mature prospicias infoelici virgini.
spacerCUC. Quidum?
spacerERG. Canidia nempe sanctimonialis iam intus est quae illam ad claustra ducet illico.
spacerCUC. Certe nollem factum.
spacerERG. “Nollem factum?” Quin tu huic occurras malo. spacer 515
spacerCUC. Quid facerem?
spacerERG. Literas has patri Chrysophilo deferes quae te maritum expetunt. Ille tuam causam
aget et a Canidia iam liberam tibi faciet, et postea coniugem.
spacerCUC. Verum si hoc modo fiet libera, num mihi coniux est futura?
spacerERG. Dubitas? Nil certius est — quam te emunctum fore. spacer 520
spacerCUC. Sed ipsus egreditur. Literas ei tradam illico
spacerERG. Ego me subducem in insidias.

bar

ACTUS II, SCENA v blue
CHRYSOPHILUS, CUCULUS, ERGASILUS, PERILLUS

spacerCHRYS. Pol miror quid Cuculo factum sit tardigrado, qui semper in via haeret, testudo
hebes. Oh tandem video. Quid Floretta nobis?
spacerCUC. Loquuntur literae. spacer 525
spacerCHRYS. Quam superciliose, furcifer! Deus bone, quid te nobis mutatum adeo dedit?
spacerCUC. Hah mutatum praesentiscit. Euge, philtrum!
spacerCHRYS. Quam altum intuetur fatuus! Quam attollit vultum!
spacerCUC. Etiam vultum miratur.
spacerPER. Ergasile. spacer 530
spacerERG. St. Ah, Perille, hucusque res succedunt ex sententia. Viden’ uti Chrysophilus literas
iam legit atque ut intumescit Cuculus?
spacerPER. Optime. Hic habeo quo ludam magis.
spacerCHRYS. Hum, quid hoc est? Ignoscas mihi, Chrysophile, si te non amem iam confectum senio.
Cupido nunquam non iuvenis. Si Callidamum non licet, ego mallem Cuculum. Hercle gaudeo, mihi spacer
535
quidem Cupidini in loco est oblivio.
spacer
ERG. Audin’?
spacerCHRYS. Hos oculos unius auri splendor et pulchritudo commovet. Apage a me amoris
et Cupidinis pueri crepundia, modo aureos mihi iam servassem integros, qui Callidamo
non debentur dum caelebs fuerit. Tu duces Florettam, Cucule. spacer 540
spacerERG. Quam vere coniecturam fecimus!
spacerCHRYS. Iam faxo, Callidame, ut amoribus atque etiam aureis valedicas tuis. Ubi nunc
es, Ergasile?
spacerERG. Propior quam tu cogitas.
spacerCHRYS. Qui maledictis me ludis, furcifer, acsi ego non audirem?spacer 545
spacerERG. Quid ait?
spacerCHRYS. Sed satis audio.
spacerERG. Et ego nimis.
spacerCHRYS. Ah quot ego hac arte mea decipio graphice, qui me delusum ire sentiunt!
Hoc ego interea commodi quid de me sentiant, quid libere loquantur, scio. spacer 550
spacerERG. Vah, me stipitem qui hoc prius non intellexeram.
spacerCHRYS. Nunquid has literas ipsa Floretta scripsit?
spacerCUC. Ipsissima.
spacerCHRYS. Quam legere iam rursus gestio!
spacerPER. Hiccine est quem tu onerare soles contumeliis? Nunc audit omnia. spacer 555
spacerERG. Nunquam surdum ego convitiis, hoc modo lacessam postea.
spacerPER. Quid si iam contra blanditiis palpam obtrudamus deliro seni?
spacerERG. Fiat, eamus.
spacerPER. Cucule, salve.
spacerCUC. Ah Perille, Floretta nunc mea est. spacer 560
spacerPER. Tua?
spacerCUC. Quam mihi pater hic Chrysophilus iam modo in uxorem parat.
spacerPER. Siccine? Quid tuo iam Callidamo fiet, Ergasile?
spacerERG. Siquidem id velint superi, fiet. Quinetiam militiae operam det et honestis artibus,
quod saepe quidem antehac hic prudens senex monuit. Mehercle, Perille, doleo hunc senem spacer 565
optimum maledictis me accepisse hodie.
spacerPER. Certe credo.
spacerERG. Sed nos inconsulti iuvenes prae furore nescio quid effutire solemus temere, cuius poeniteat postea.
spacerPER. Hercle senem probum oportet esse qui sic filio consulit.
spacerERG. Hah, Cucule, qualem tu patrem habes?
spacerCUC. Mediocrem, diis gratias.
spacerPER. Optimum. spacer 570
spacerERG. Longe praestantissimum.
spacerPER. Supra quam dici —
spacerERG. Ultra quam cogitari potest.
spacerCHRYS. Bene habet. Iam laudant et mirantur, nec me audire cogitant.
spacerPER. Pol doleo tam bellum et benignum virum surdum esse. spacer 575
spacerERG. Et tam grave undique. Hercle vix abstineo quin demulceam illi caput!
spacerPER. Ego pedes ut deosculer !
spacerCHRYS. Audi sis. Ah nequam pueri, cavete a prudentia cani capitis. Verum tu ad sponsum
para te, Cucule. Ego pulchram tibi adducam coniugem.

bar

ACTUS II, SCENA vj
ERGASILUS, PERILLUS, CUCULUS

spacerPER. Whoop sponsum, Cucule. spacer 580
spacerERG. Sponsum.
spacerCUC. Sponsum heigh.
spacerPER. Quid iam de philtro cogitas?
spacerCUC. Incredibilem vim agnosco, ineffabilem.
spacerPER. At si scires ex quibus compositum sit simplicibus, tum diceres — spacer 585
spacerCUC. Quaenam illa sunt obsecro?
spacerPER. Hic habeo, Cucule. Chick. Hic capillus Veneris est, haec autem ex ipsius ala
Cupidinis plumula. Utriusque vel tantilla portiuncula, pars tanta quanta dimidii grani
senem annorum centum ad viginti reducet protinus.
spacerCUC. O stupendum! spacer 590
spacerERG. Mendacium.
spacerPER. Enimvero qui circumgestat modo nescio qua virtute dicam, an veneficio
omnium oculos perinde ac magnes ad se ferrum attrahit. Iurabo id verissimum.
spacerCUC. Des mihi obsecro.
spacerPER. Quin mihi potius. Tu nactus es amasiam. spacer 595
spacerERG. Immovero quoniam tu sponsus hodie noster futurus es elegans, hem tibi quae
Venus ipsa Aeneae dedit filio, Aeneas Paridi, Paris Helenae, Helena propter efficaciam
hanc mirabilem dicavit Aesculapio. Postea inter Troiani belli spolia et antiquas
reliquias data sunt Hippocrati. Deinde Hippocrates reliquit Galeno, Galenus Paracelso,
Paracelsus Diodoro, Diodorus Perillo, et iam Perillus Cuculo. spacer 600
spacerCUC. Aeternas gratias.
spacerPER. At sine hanc comam Veneris auri infigam tuae in amoris symbolum. Quin nullo
quidem negotio hoc instrumento foramen dabo.
spacerERG. Et ego hanc plumam galero superinduam.
spacerCUC. Oh aurem mihi! spacer 605
spacerPER. Necesse est ut feras. Patientia amoris comes et dolor anteambulo.
spacerCUC. Oh.
spacerERG. Iam qualis quantus es.
spacerCUC. Aedipol iam modo virtutem sentio quam dixerisl Quam omnes avidis me intuentur
oculis! Quam mirantur undique! Quid autem virgines? spacer 610
spacer PER. Quam mox in te ruent miserae! “Obsecro te, mi Cucule, basium mihi.” “Nolo quin
unicum, nolo inquam.” “At quaeso te, Cucule, adeo te, durum te.”
spacerCUC. Apage blanditias vestras et lenocinia. Syrenes estis. Quam ego Florettam deamo!
spacerERG. Verum obsecro te, Cucule, nos sumus Ergasilus et Perillus tuus.
spacerCUC. O Ergasile et Perille, quid vos? 615
spacerPER. Nihil sane nisi ut fideles tuos respicias servulos. spacer
spacerCUC. Faciam hercle. O Ergasile, quales ego nepotes habiturus sum!
spacerPER. Omnes quidem Cupidines.
spacerCUC. Nunc Floretta mea coniux expectata advenit.
spacerPER. Sed nunquam futura tua, fatue. spacer620
spacerCUC. Quo ego incessu per plateas Florettam ducam!
spacerERG. Quo sponsum decet grandissimum. Tu solus ibis prior cum solenni pompa, nos nihili
mortales et misella tua uxor e longe sequemur postea.
spacerCUC. Optime.
spacerERG. Atque eo abducemus illam, ubique in conspectu tuo nunquam compareat iterum. spacer625
spacerPER. Sed crepuit ostium. Para te ad basiam. blue

bar

ACTUS II, SCENA vij
CHRYSOPHILUS, CUCULUS, ERGASILUS, PERILLUS

spacerCHRYS. Incendium, incendium!
spacerPER. Quid hoc?
spacerERG. Ubinam?
spacerCUC. Ubinam obsecro. spacer 630
spacerCHRYS. O incendium in hoc pectusculo!
spacerERG. Quorsum hoc? Numnam insanit homo?
spacerCUC. Quid sibi velit nescio.
spacerCHRYS. O elegantiam virginis ineffabilem!
spacerPER. Quam metuo quo evadat! spacer 635
spacerCHRYS. Amorem simulabam prius, nunc vere ardeo.
spacerERG. Nempe istaec hariolabar.
spacerCHRYS. O miserum me, spes etiam evanuit, negat, derelicto habet, et iam nihil est in
mora quin ad claustra properat.
spacerCUC. Siccine? O Venus! O Cupido! Patrem rivalis nactus sum et Floretta excidi. spacer 640
spacerPER. Siccine cedunt consilia nostra?
spacerERG. Quicquid agimus, in peius abiit.
spacerPER. Hiccine est quem blanditiis modo placavimus? O verbero!
spacerERG. Quin vexemus illi aures denuo ut ulterius etiam sit quod vere doleat.
spacerPER. Ah furcifer! spacer645
spacerERG. Trifurcifer
spacerPER. Silicernium.
spacerERG. Sterquilinium.
spacerCHRYS. Quid vultis nescio, surdus sum.
spacerERG. Delirum caput. spacer 650
spacerPER. Herquine caudex.
spacerERG. Monstrum hominis.
spacerPER. Turpis bellua.
spacerERG. Ludibrium urbis.
spacerPER. Opprobrium populi. spacer 655
spacerCHRYS. Oh quaeso in rem vestram nihil audio. Etiam aliae me miseriae macerant.
spacerPER. Et aeternum macerent.
spacerERG. Et perdant funditus. spacer
spacerPER. Vale capiti tuo.
spacerERG. Vae aetati tuae. spacer 660
spacerCHRYS. Oh, oh, mala crux.
spacerERG. Dii te omnes —
spacerPER. — atque etiam daemones —
spacerERG. —  perdant —
spacer PER. — et eradicent. spacer 665
spacerCHRYS. Oh an amplius non sum ferendo? Bis pereo miser funditus.
spacerCUC. Et ego quidem, ahime.
spacerCHRYS. Eamus, Cucule, et redeamus quando hi abscesserint crabrones pessimi.
spacerCUC. O Perille, quanta nos spe excidimus!
spacerERG. Quin abi in malam rem, spurcissime, qui nos omnes et teipsum infoelix crucias. spacer 670
Quid nunc agimus?
spacerPER. Res ineunda est de integro.
spacerERG. Ecce vero. Ubi Florettam abducit Canidia, Callidamum et Cleomachum evocemus
illico.

bar

ACTUS II, SCENA viij blue
ONOBARUS, CANIDIA, FLORETTA

spacerCAN. Reducas me, Onobare, ad claustra unde venimus, et Florettam simul. spacer 675
spacerON. Et Nitellam una etiam, si placet.
spacerCAN. Quin ocyus. virgo mea.
spacerFLOR. Sequor. O Diodore, animae pars melior meae, nunquam te his oculis intuear meis?
spacerCAN. Quid moras nectis inutiles? Propera.
spacerFLOR. Scilicet ubi exulat voluptas mea, claustra mihi sunt in votis, ubi maerens vita simul spacer 680
et dolorem finiam.
spacerCAN. Quin mecum lubens abeas, quae sic bono tuo consulam. Mihi divincta es.
spacerFLOR. Utinam soluta essem!
spacerON. Aut ego a Nitella mea.!

bar

ACTUS II, SCENA viiij
CANIDIA, FLORETTA, ONOBARUS, CALLIDOMUS, CLEOMACHUS

spacerCALL. Eccere quid vident oculi mei? O scelus, siccine vitam meam, salutem, animam? Siste, spacer 685
praestigiatrix pessima, aut ego, per omnes deos —
spacerCLEO. Mitte hunc animi impetum, Callidame.
spacerCALL. Quaenam haec turba est?
spacerCLEO. Prius consilio rem geras et prudentia quam viribus quicquam agas. Haec fortitudo non spacer
cluit verissima, praesertim cum sit hostis faemina. 690
spacerCALL. O Floretta, tu in claustris mea? At Canidiam potius, adeoque omnes quas hic orbis
continet anus putidas in sacrificium unam tradam inferis.
spacerON. Quaeso te ut anus inter tuas meam etiam sacrifices coniugem, quae certe nimio nimis
iamdudum vetula est, prout ego volui.
spacerFLOR. Ego tecum utrosque polos adirem lubens in quaestione Diodori mei. spacer 695
spacerCAN. Quid iste vult tumultus? Eamus.
spacerFLOR. Dulcis amice, vides quo loco sint res meae. Sed fata me iniqua claustris damnarunt et
tenebris.
spacerCALL. At per omnes iuro superos fata non poterant, quin ipse fatis impero.
spacerCAN. Quousque mantas? spacer 700
spacerCLEO. Quanto mitius oportuit! Canidiam hanc exores affatim. Nescis quae vis illecebris
verborum inest et blandiloquio.
spacerCALL. Nunquid hic spei precibus relictum putas?
spacerCLEO. Censeo.
spacerON. Foelicem te, cui quod speres superest! Ego de Nitella despero funditus. spacer 705
spacerCALL. Anus benigna, quam penes est adolescentem hodie servare miserum aut aeternum
perdere —
spacerCAN. Quem te dicam qui sic minas blanditiis misces perpetim?
spacerCALL. Callidamus infoelix sum, quem liberum natura fecerat et amor iam efficit supplicem.
spacerCAN. Amor supplicem? Num me amas? Quid tandem expetis? spacer 710
spacerCALL. Concedas igitur quod oro, dulcis mea.
spacerCAN. “Dulcis mea?” Ah non sum adeo vetula, habe animum bonum.
spacerCALL. Spondes, mea columba?
spacerCAN. Certo certius me amat. Effare, inquam. Forsan imperasti.
spacerCALL. Quin pollicere. spacer 715
spacerCAN. Numquam gentium priusquam audiam.
spacerCLEO. Hucusque non male.
spacerFLOR. Principium placet.
spacerCALL. Per omnes itaque deos deasque, semideosque etiam et divos obtestor, obsecro ut una
eademque opera vitam mihi reddas et huic libertatem virgini. spacer 720
spacerCAN. Virgini? Mala crux, non possum, non possum.
spacerCLEO. Quid hoc?
spacerCAN.  Ahime.
spacerON. Callidame, si omnis spes excidit, meam habebis coniugem, polliceor.
spacerCALL. Apage. At per omnes gratias et Veneres oro — spacer 725
spacerCAN. Hum. Sic erit, Callidame: adeo potens orator es ut vix tibi quicquam negem. Saepiuscule
quidem audivi virtutes tuas, quem magnanimum ferunt esse et ingenuum, forma ac aetate integra,
qualem escastor amare vel ipsa quondam atque eitam iam nunc poteram.
spacerCALL. Porro autem.
spacerCAN. Placet etiam sermonis tui comitas, lepos, lubentia, quae vel emollirent silicem. spacer 730
spacerCLEO. Pulchre quidem.
spacerFLOR. Optime.
spacerCALL. O festum diem hominis, non negas igitur?
spacerCAN. Enimvero non.
spacerCALL. O Venus! spacer 735
spacerCLEO. Supra quam dici non potest.
spacerFLOR. Cor mihi intus salit gaudio.
spacerCAN. At sub istac lege: tu mihi aliud praestes interim.
spacerCALL. Quicquid est rerum spondeo.
spacerCAN. Adesdum. (Accedit hic illi ad aurem.) spacer740
spacerCALL. O scelus! Quid audio, prostibulum foeminae?
spacerCAN. Quo te subducis? Quale fastidium! Vix aut ne vix annos sexaginta habeo, etiam adolesco
denuo.
spacerCALL. Aeternum exemplum impudentiae.
spacerCLEO. Male metuo. spacer 745
spacerFLOR. Ego quid velint nescio.
spacerCALL Malos annos sacrilega —
spacerCAN. Ea, quas delicias facis!
spacerCLEO. Quid est?
spacerCALL. Erubesco proloqui quod illa non veretur facere. spacer 750
spacerFLOR. Num minus iam placet denuo?
spacerCALL. Plusquam volui. Sed quid cesso vi eripere?
spacerCAN. Abstine manum. Si vel digito tetigeris, nihil morae erit quin totam viciniam suscitem.
Mea nunc est. Nosti qua lege sit futura tua. Mittas iam an habeas, tua sit electio.
spacerCALL. Quin tu, senex bone, qui pater illi sis, mihi sistas filiam. spacer 755
spacerON. Quin tu, iuvenis optime, qui maritus ei velis esse, concilies mihi coniugem. Non audeo certe.
spacerCAN. Exeunda haec pertinacia, aut nunquam rem facies. Vale.
spacerCALL. Immo mane obsecro. Quid agimus?
spacerCLEO. Nonnihil spei. Necesse est ut demas ut praesens hoc vitemus malum, cui posthac
consulamus melius. spacer 760
spacerCAN. Quid ais? Scio me amabis paululum pauxillulum.
spacerCALL. Qui possum? Veterem, †virtam,† aridam?
spacer
CAN. Eo citius flammas amoris capias.
spacerCALL. At caeca es.
spacerCAN. Sic Cupido. spacer 765
spacerCALL. At impudica.
spacerCAN. Sic ipsa Venus.
spacerCALL. At sanctimonialis insuper.
spacerCAN. Hoc veniale est.
spacerCALL. Push. At ego nihili nequam pauper discinctus iuvenis sum. spacer 770
spacerCAN. Mihi places. Abstine argumentis, si ad diurnam stellam crastinam nihilo plus agas —
spacerCALL. Ego quidem non moror. Sed Floretta —
spacerCAN. Quid Floretta? Tune hanc noctem invidebis mihi unicam?
spacerFLOR. Non te pudet sexus nostri propudium?
spacerCAN. Eugepae! Erit postea perpetuo tuus. spacer 775
spacerFLOR. O quam claudi velim os illud impudens!
spacerCAN. Concedas, obstinata. Pergin’ mulier esse pervicax?
spacerFLOR. Pergin’ non mulier esse bellua?
spacerCAN. Age tuo modo, igitur eamus.
spacerCLEO. Pollicere modo ut sistas. spacer 780
spacerCALL. Canidia, certe hucusque temporis vix te amare possum. Quoniam vero — Sed certe
mavelim, quoniam inquam necesse est. Modo clam Florettam habeas, prope abest quin voti
tibi faxo copiam.
spacerCAN. Tandem aliquando?
spacerCALL. Tu igitur introducas denuo, et me expecta modo. spacer 785
spacerCAN. Bene habet, nos intus ad coenam. Tu si intra unius horae spatium redeas, impestrasti
quod vis maxime. Sin minus —
spacerON. Sin minus, Nitellam ego meam concedam gratis.
spacerCLEO. Tu, Floretta, habe bonum animum, cui nostra iam desudat industra.
spacerCAN. Valete. spacer 790
spacerCLEO. Vale.
spacerCALL. Vale.

bar

ACTUS II, SCENA x
CALLIDOMUS, CLEOMACHUS

spacerCALL. O charissime Cleomache, quae sunt hae miseriarum argutiae? Quid me nunc fiet misero?
spacerCLEO. Consulto iam opus est et praesenti animo.
spacerCALL. Quemquamne hominum adeo exosum superis? spacer 795
spacerCLEO. Ne dixeris, amant potius quos aerumnis excercent caelites. Quas si ferat pius —
spacerCALL. At qui non sentit fatuus? Siccine de improviso in hoc malum me praecipitem dari?
spacerCLEO. Sapienti nihil improvisum contingit.
spacerCALL. At sapientiam excutit miseria.
spacerCLEO. At miseriam levat patientia. spacer 800
spacerCALL. Apage patientiam. Senilis virtus est et frigida. Parcas, amice optime. Sistinere nequeo
tam magnum malum.
spacerCLEO. Ne unum?
spacerCALL. In me omnes aerumnae confluunt hac illac undiquaque perditum.
spacerCLEO. Quid ita? spacer 805
spacerCALL. Rogas? Quocum nata est calamitas, me infantem dulci parentum gremio principis tyrannis
eripuit impia. Me nescio an filium prius an orbum intellexerim.
spacerCLEO. Nedum orbus es, Callidame. Patrem hucusque vivum audis. Me vide. Hum num me palam
faciam? Neutiquam. Non tuto licet.
spacerCALL. Quid ais? spacer 810
spacer
CLEO. Me vide, inquam, qui patrem tibi salvum refero.
spacerCALL. Proin Callanthia, lux lucis meae, etiam in aurora mortem aeternum subiit.
spacerCLEO. Eo foeliciter sibi vivit agris in Elysiis, et tibi in Floretta tua superest.
spacerCALL. Floretta mea? O superi! Sed reprimo me patienter. Opportuit patienter.
spacerCLEO. Quidni tua? Diodorus rivalis abest. spacer815
spacerCALL. Hoc ad doloris cumulum accedit insuper. Hunc simul et illam perdidi. Nunc etiam de novo
utrinque perio miser. Hinc Chrysophilus, illinc Canidia obstat mihi, quae Florettam ad claustra modo
nisi faciam. Ego quod iuro nunquam faciam.
spacerCLEO. Quin iubeo te animo bono sis. Ecce me tibi, qui omnes quidem labores et pericula,
quotcunque lubens adeo, per fas atque nefas, vi, dolis, quocunque modo rem agimus ut sit Floretta spacer820
tua.
spacerCALL. Dicitne Cleomachus meus?
spacerCLEO. Dicit, et praestabit serio. Irascetur mihi Charilaus pater nisi in tuam gratiam quidvis
fecerim.

Perge ad tertium actum