Tessera caerulea — commentariolum. Numeri cum lineis subscriptis — notae textuales in quinque comoediae lineas. Tessera viridis — translatio.

FRAUS HONESTA

Comoedia Cantabrigiae olim Acta
Authore magistro Stubbe, Collegii Trinitatis Socio

DRAMATIS PERSONAE

CLEOMACHUS seu Charilaus, senex
DIODORUS medicus et Callidami amicus
CALLIDAMUS amator, Charilaei filius
ERGASILUS servus Callidami
PERILLUS Diodori servolus
CHRYSOPHILUS senex, avarus surdaster
CUCULUS Chrysophili filius insulsus
ONOBARUS senex hebes
NITELLA uxor Onobari aspera
FIORETTA Onobari filia et Callidami amasia
MISOGAMUS vitae monasticae studiosus
CANIDIA sanctimonialis caeca, vetula
TRES VIGILES
PUERI SEX
CHORUS CANTANTIUM

QUORUM FIT MENTIO

ALPHONSUS, ALBERTUS Florentiae duces
FABRITIUS pater Callanthiae

Scena est Florentiae

bar

PROLOGUS

Vos, o Florentiae cives florentissimi,
Salvete multum. Vosque, o festiva capita,
Quicquid Honestae Fraudis hic adducimus
Censuram vestri mitiorem postulat.
O quam antiquos vobis optarem Roscios! bluespacer5
Qui scaenam hanc ornarunt olim lepidam,
Iam deserunt et nova prodit soboles.
Nil expectetis oro, et tum si quid fallimus
Fraus haec honesta spero fiet undique.

bar

ACTUS I, SCENA i blue
CLEOMACHUS, CHRYSOPHILUS, ERGASILUS

spacer CLEO. Auspicato tandem aedes has reviso quondam mihi notas optime. At, dii boni, quam ab spacer 10
his annis quindecim mutata iam videntur omnia! Florentia non est Florentia. Verum sic omnia
mortalium assolent. Hic aedes sunt Chrysophili, quocum ego abiens Callidamum reliqui filium.
O dii penates! Hunc si mihi iam vivum servastis reduci, non me tot belli malis hucusque etiam
superesse poenitet. Et certe si bene memini hic ipsus est quem exeuntem video.
spacerCHRYS. Hercle vero, Ergasile, miror insolentiam heri tui Callidami.spacer 15
spacerCLEO. Callidamum nominat. Omen secundant superi! Adoriar hominem. Licetne te paucis,
senex optime?
spacerCHRYS. Nec Florettam illi concedo, nec aureos quidem numero.
spacerERG. Quis iste peregrinus est?
spacerCLEO. Inquam, nisi molestum tibi sit, te alloquor.spacer 20
spacerCHRYS. Non audio.
spacerCLEO. Mala crux! Est quod te rogem aio.
spacerCHRYS. Vale.
spacerCLEO. Quid hoc est contumeliae? Contemni peregrinum adeo! Per deos, responde sis,
nisi in aeternum velis obmutescere.spacer25
spacerCHRYS. Opem, Ergasile.
spacerERG. Quaeso te quicunque sis hunc neci dedas quantum potes. <Qui hoc fecerit> meus est amicus.
spacerCLEO. Pol dignus est qui fastidii poenas luat furcifer. Quem ego clara voce alloquor, nec
respondet verbulum.
spacerERG. Ignoscas homini, perbenigne hospes, quamvis tu clara loquaris voce, ille audit pessime. spacer30
Surdus est.
spacerCLEO. Asinas illi aures mavelim, qui me sic commovit animo.
spacerCHRYS. Hic insanit homo, quantum video. Ergasile, ehodum ad me.
spacerCLEO. Me non novit. Ego quid loquantur audiam.
spacerCHRYS. Haec hero renuncies velim, displicere mihi quas machinatur nuptias. spacer35
spacerERG. Te magnus perdat Iupiter.
spacerCLEO. O quam graphice surdum ludit nequam servolus!
spacerCHRYS. Cuius ego mollitiem animi non probo qui amori sic indulget nimio.
spacerERG. Abi et suspende te, sacrilege.
spacerCHRYS. Ego istuc aetatis militiae dedi operam. spacer40
spacerERG. Qui hominum homo es ignavissimus.
spacerCHRYS. Ille totus in amoribus me consulentem habet despicatui.
spacerERG. Qui dignus es, mastigia.
spacerCHRYS. Nec aliam sibi amasiam quaerit nisi Florettam, quam ego amo perdite.
spacerERG. Te et amores tuos eradicent superi. spacer 45
spacerCHRYS. Haec mihi in deliciis est unica. Huic literas ut conscribam amatorias in aedes
revortar modo.
spacerERG. In malam crucem, carnifex, qui hero sic advorsaris meo.
spacerCLEO. Heus iuvenis, numquid hunc senem nosti satis?
spacerERG. Utinam non nimis, quem ego natum esse arbitror hero ut incommodet meo. spacer50
spacerCLEO. Quem herum tuum dixerim?
spacerERG. Callidamum.
spacerCLEO. O dii propitii! Quem ego conventum velim.
spacerERG. Quem opportune iam possis modo, qui solennes hodie ritus hoc etiam in loco
amasiae suae quondam defunctae celebrat, atque audi sis cantantes. Eccum ipsum. spacer55

Callidamus cum solenni pompa et cantilena lugubri ad Callanthiae lacum quosdam ritus peragit. Manent Cleomachus et Ergasius.

bar

ACTUS I, SCENA ij blue
CALLIDAMUS, CLEOMACHUS, ERGASILUS

spacerCALL. Tantum est. Redite, luctuosi comites, Vos, O Callanthiae manes, dein quiescatis placide,
quibus hos ritus ego tristes sed extremos perago.
spacerCLEO. Amice iuvenis, quem ex solennitate isthac celebri generosum oportet esse et pium, est
quod te velim paucis, nisi alia te negotia vocent tua.
spacerCALL. En me paratum tibi. Sed quem te dicam esse, cui vel ignoto tua me divinxit humanitas?spacer60
spacerCLEO. Cleomachus dicor, qui tibi iam non ignotus magis quam patri quondam tuo amicus.
spacerCALL. Patri Charilao vitam hoc nomen sonat et dulcedinem. Num vivit ille obsecro, an ego
aeternum morior?
spacerCALL, Tam vivit ille quam ipse idem qui id nuntio tibi.
spacerCALL. Nostin’ eum satis? spacer65
spacerCLEO. Neminem melius, qui mihi semper fuit coniunctissimus. Cor nobis unicum atque idem
semper fuit animus, quocum militiam ego peregi longam contra Turcas barbaros, nec ab illius
unquam discessi latere. Huius unius amor in causa erat quod tam longum iter susceperim ut te
visam modo unicum Charilai filium.
spacerCALL. Hospes gratissime, non potes non charus esse mihi cui Charilaus amicus est. spacer70
spacerCLEO. Et mihi filii loco semper erit, cui Charilaus est pater
spacerCALL. Sic est benignitas tua? Verum obsecro, amice charissime (sic enim iam confidenter
compellare gestio), quae sors tam dura patrem infausto mihi tamdiu abstulit?
spacerCLEO. Audies, modo animum advortas sedulo. Cum tribus abhinc lustris Alphonsum inter
et Albertum iam Florentiae ducem, civilis ille (quem iam horresco referens) tumultus ingravesceret spacer75
in hac quidem republica tam misere lacerata est, unusquisque eis queis favebat maxime adhaerebat
partibus. Charilaus pater hic tuus et Fabritius quidam illi ex amicis intimus pro patria et
Alphonso pugnabat strenue, utpote qui ducatum hunc sibi iure vendicabat optimo. Tandem
vero (quod fieri solet saepiuscule) non iustitiae causa sed vis maior praevaluit. Alberto cessit
victoria, sed non sine multo prius effuso sanguine, in qua funesta quidem clade Fabritius hic spacer80
amicus Charilai occidit, qui iam moriens Callanthiam filiam quam habuit unam meae (patris
inquam) mandavit fidei.
spacerCALL. Deus bone, Callanthiam!
spacerCLEO. Patri vero tuo, heu nimis ipsi consulto iam opus fuit. Siquidem crudelis hic
Albertus, ut tyranni omnes eos a contrariis partibus semper exosos habent, Charilaum et spacer85
familiam totam exilio damnat perpetuo.
spacerCALL. O ducem impium!
spacerERG. Immanissimum!
spacerCLEO. Quid multa? Charilaus pater tuus una cum Theodosia coniuge sibi prospiciunt
ocyus et fugam parant. Te vero filium et Callanthiam una, iam teneros et itineris taedio nimis spacer 90
impares, educandos tradunt Chrysophilo, atque etiam mille aureos simul, quos vobis
(si sic visum superis) coniugibus, numerandos statuunt. Pactum est. Proin Charilaus et
Theodosia navem conscendunt protinus. Tandem vero (iratis credo superis), tempestate iam
orta gravi, naufragium faciunt. Hic Theodosia mater tua obiit in escam piscibus.
spacerCALL. O infelicem nuncium! spacer 95
spacerCLEO. At vero pater, quem maioribus servatum malis caelorum clemens inclementia voluit,
in Dalmatiam, quae ex adverso mari adiacebat prope, Charilaus enatat, ubi militavit contra
Turcas saevos huc usque temporis.
spacerCALL. Quare autem non tandem rediit?
spacerCLEO. Dum Albertus vixerit actum est de vita, si hic compareat uspiam, sed tecum est spacer 100
ubicunque est. Scio ego satis quantum illi gaudium tua vita et salus cumulet.
spacer CALL. At mihi omne gaudium, vita et salus absona ex quo Callanthiam perdidi. Illa
(proh dolor!) cui nulla mors matura fuisset, satis immature occidit.
spacerCLEO. Hercle doleo.
spacerCALL. Quam ego si vivam mihi conservassent superi! Mille aureorum modiis non spacer 105
commutaverim.
spacerCLEO. Nunquid ei animum adieceras?
spacerCALL. Quantum tenellae poterat misellus puer. O quam innocuos memini amplexus
mutuos! Quam ipso frigore quae placebant oscula, ubi sine suspicione amor, sine metu risus,
sine dolo fides , sine luctu oblectatio. spacer 110
spacerCLEO. Elegantes amatorculos!
spacerCALL. Quam gratum videre esset, ut inermis Cupido luserat et casta Venus.
spacerCLEO. Praeludium amoris lepidum.
spacerCALL. Tandem — ah nimium cito — non patior eloqui.
spacerCLEO. Quid tandem? spacer 115
spacerCALL. Tu caetera expedi.
spacerERG. Lupina, videlicet uxor huius Chrysophili sacrilega, his aureis inhians tenellam
virginem vicinis hisce proximis submersit fluctibus.
spacerCLEO. Horrendum nefas!
spacerCALL. O si utrisque parcere didicisset impia, aut utrosque perdere!spacer 120
spacerCLEO. Pol miror ego non utrosque perdidisse, quibus aeque debebantur aurei.
spacerERG. At non nisi coniugibus numerandi.
spacerCLEO. Sed impune scelus hoc perpetravit?
spacerERG. Nihil minus. Celavit callida sed non diu, quae tanti sceleris conscientia per somnos
territa rem vel invita prodidit. spacer 125
spacerCLEO. O coelorum iustitiam! Vindicatam vero?
spacerERG. Id ipsa satis praestitit.
spacerCALL. Non satis furcifer.
spacerERG. Scilicet in ius vocata censuram legis ipsa praeripiens, iisdem se commisit fluctibus.
spacerCLEO. O me infoelicem undique! spacer 130
spacerERG. Huic itaque columnae moribunda haec inscripsit carmina:

His quibus immerito Callanthia mergitur, ipsa
spacerQuae feci merito perdita mergor aquis.

Hinc est quod quotannis hunc lacum visit herus, et sacris, quos vidisti, ritibus hoc luctus
renovat. Hic ipse dies est. spacer 135
spacerCALL. At hic dies ultimus, o Cleomachi mi, nova malorum series! Ex his aquis ignis mihi
ardet alius. Sed longa est historia.
spacerCLEO. Expedias brevi.
spacerCALL. Verbo. Trienno abhinc haec eadam sacra celebrantes iuvenes et puellae aliquot hoc
ipso eramus in loco et tristiores animi recessus hoc modo patefecimus. At prae reliquis una spacer 140
Floretta fuit (oh dulce nominis spiraculum!), cuius in facie etiam maeror amabilis, et supra
omne gaudium dulces lachryiae. At isthoc lachrymarum mari nova mihi exoritur Venus, cuius
venustum pectus pulchriori animo hospitium praebuit. Et quod illi laudis cedat in miraculum,
filia parentum est quantum cogitari potest pessimorum optima.
spacergreen CLEO. Ecquid parentes tibi obstant in amoribus? spacer 145
spacerCALL. Ah me!
spacerERG. Hinc illud cordolium. Nitella mater improba Chrysophilo nuptam cupit quod divitiis
praepollet, quem senem puditum generosa spernit filia, nec vero illam amat silicernium, nisi
heri ut impediat nuptiis, cui aureos metuit ne solvat coniugi.
spacerCLEO. Intelligo. Sed hunc Callidamum amat illa? Hoc scire velim. spacer 150
spacerCALL. Hoc ego scirem lubens.
spacerCLEO. Num periculum feceris?
spacerCALL. Scilicet est Diodorus quidam mihi amicissimus, qui a Chysophilo exclusum misere
in has aedes me recepit suas, cui quantum debeo nunquam satis dixero. Hic etiam semper
Florettae erat intimus. Huius internuncio usus sum modo. Hunc etiam iam expecto ab illa spacer 155
reducem. Sed metuo ne defatigatis auribus paulo molestior fuerim. Iam veniam deprecor.
Tu forsan etiam ab itinere lassus es. Introeas obsecro et fessos artus lecto reponas
paululum.
spacerCLEO. Conditio placet.
spacerCALL. Ego Diodorum hunc meum evoco st statim te revisum spondeo. Ergasile, tu spacer 160
illum cura sedulo. Sed ipsum Diodorum video.

bar

ACTUS I, SCENA iij
CALLIDAMUS, DIODORUS, PERILLUS

spacerCALL. Diodore inquam, opportune redis. Ut valet Floretta mea? Num me iubet vivere?
spacerDIO. Utinam.
spacerCALL. Quidum negat mater, ut det Chrysophilo?
spacerDIO. Etiam aliud. spacer 165
spacerCALL. Claustrum illi, quod solet, minitatur nisi seni nubat?
spacerDIO. Insuper.
spacerCALL. Me non amat?
spacerDIO. Hucusque etiam.
spacerCALL. O superi, non potest amplius.spacer 170
spacerDIO. Effari pudet, o amice charissime. Ignoscas, me amat.
spacerCALL. Quid hoc, ten’ amat? Tam subito?
spacerDIO. Amavit diu.
spacerCALL Et quid? Non dixeras.
spacerDIO. Qui potui nescius? Ne stupescas vel illius suspicere fidem, qui tibi semper sine fuco spacer 175
stablis. Ego per universum terrarum orbem iam exul abeo potius quam obstem tibi. Vale.
spacerCALL. Hoc etiam gravius. Bis pereo miser, Diodore mi dulcissime. Ideone nos amor
arctiore coniunxit vinculo, ut iam perpetuo seperaret? An linguam mihi credis esse qua
aeternum valedicam tibi?
spacerDIO. Siquidem necesse sit ut tibi in melius cedat quam paro fuga. Quam aegre quidem ego spacer 180
a Callidamo divellor meo tu parum cogitas, dum amores tuos quavis promovere poteram.
Testor omnes deos quam lubens te consortem habui. Nunc, cum rivalis factus suum tuus,
abeo. Habeas Florettam tuam tibi. Iam solus fruere, at memineris Diodori tui. Qui
prodesse non potest ultra, non vult obesse amplius.
spacerCALL. Adeone duras amoris leges, ut Floretta non possum frui nisi Diodorus exulet? spacer 185
spacerDIO. Tyrannus est Cupido, nec consortium patitur. Sed ne doleas. Nemo spontaneus
exulat. quote?
spacerCALL. O gemmam utriusque Indiis non aequiparabilem aeque, quam etiam dum perdo
reperi!
spacerDIO. Neque vero perdis, Callidame, cui tu semper prope cubas in praecordiis. Atque cito spacer 190
fieri satius est quod futurum est semel. Has itaque aedes meas mando tibi, et quos
propitios opto penates deos. Ego ubivis gentium mihi victum quaerem, vel ex hac arte
cui studeo medica, quae et aliis vitam reddit aliquoties, et mihi servabit integram.
spacerCALL. Foelicem artem praedicas, quae amori etiam remedium iamprimum reperit.
spacerDIO. Tuque etiam, Perille mi, huic volo subservias in amoribus. spacer 195
spacerPER. Nullibi lubentius, sicuti sim ex usu tuo, Callidame, atque herus id iubet meus,
quamvis aegre sit mihi ut Diodorus deserat.
spacerDIO. Non desero, modo quod pectori concreditum est tuo, dum redeo celatum habeas.
spacerPER. Fiet.
spacerDIO. Nunc, Callidame, vale, atque hunc amplexum immortalis amicitiae capias symbolum. spacer 200
spacerCALL. Vale, o amicorum quantum sol videt uspiam exemplum unicum. Apage istum
Damonem, Pythiam, Orestem, Pyladem, et huiusmodi amatorum nugas. Quin iubeo,
dehinc omnes ex historiae paginis expungantur futiles, aniles fabulae.
spacerPER. At, Callidame, aut Chrysophilo iam datur Floretta tua, aut claustris illico, nisi
mature consulas. spacer 205
spacerCALL. Tu huic advigila paululum dum Cleomacho haec renuntiam. O mira superum consilia,
quae amicum abstulistis unum et dedistis alterum!

bar

ACTUS I, SCENA iiij
PERILLUS, CUCULUS, ERGASILUS

spacerPER. Whuh, quem video? Cuculum Chrysophili filium? Totius huius urbis ioculus est quem
pulchre ludos facimus quotidies.
spacerCUC. Ad Florettam, ad Florettam, ad Florettam. spacer 210
spacerPER. Cucule, quid rerum agitur?
spacerCUC. Negotia, negotia.
spacerPER. Quae (malum) negotia? Quo festinas adeo?
spacerCUC. Quonam nisi ad, ad — Hercle vero oblitus sum. Ad, ad — O caput mihi!
spacerCUC. Num e cerebro excussum cupis? Sine me etiam ut memoriam fricem tibi. spacer 215
spacerCUC. Ad illam Onobari et Nitellae filiam.
spacerPER. Florettam scilicet.
spacerCUC. Florettam, Florettam. Memini satis, sed oblitus sum. Huic ego literas a Chrysophilo
patre amatorias defero.
spacer PER. Nae tu egregius es asinus qui huiusmodi literas a decrepito quidem sene ad Florettamspacer 220
defers virginem. Tu potius qui iuvenis bellus es amasiam pares tibi.
spacerCUC. Ha ha he. At me puellae rident nefariae.
spacerPER. Hoc verecundiae tuae vitio fit. Enimvero bellus es. Brachia vide sis et pedes.
spacerCUC. Hah certe his satis, ac de facie minus me venustum asserunt.
spacerPER. O Aesculapi, quasi ego huic remedium malo non accurassem satis. Ad quid spacer 225
Perillus ego sum, Diodori insignis medici peritus servolus? Ergasile, cedo mihi e fenestra
vasculum. Hoc ego pulchre ludam fatuum.
spacerERG. Hem tibi. Hercle acetum est. Miror ego si quid boni Cuculo machinetur scelus pueri.
spacerPER. Ah, mi Cucule, quanta virtus sit huius vasculi tu parum nosti.
spacerCUC. Certe non novi. spacer 230
spacerERG. Nec tu certe. Hic ego illi succenturiatus adeo.
spacerCUC. At, Perille, quaeso te, virtutis huius memora.
spacerPER. Hercle vero non possum.
spacerERG. Credo equidem.
spacerPER. Cor exhiliarare, sanguinem rarifacere, spiritus ingenerare, nitorem vultus spacer 235
inducere. Tu haec magna quaedam aestimas?
spacerCUC. Sane maxime.
spacerPER. Quam nihili sunt si hanc aquam spectes. Quae desubito tam venustos reddit et
amabiles, eadem ipsa est quae Florettam quondam inquinatam lepra faciem formosam
restituit et integram, quae universa totius urbis pharmacapolia antecellat pretio non spacer 240
facile dixerim.
spacerERG. Nec quisquam alius.
spacerCUC. Cuius si mihi copiam faceres —
spacerPER. Quasi tibi quicquam negem.
spacerERG. Eccere. spacer 245
spacerPER. Sed cave ne absorbeas totum. Quod si feceris mehercle prope aberit quin omnes
quae aspiciant te modo virgines amore insaniant illico. Enimvero totum scelestus hausit.
spacerCUC. Hah hah.
spacerPER. Quam vultus illi mutatus subito!
spacerCUC. Hah hah. 250
spacerPER. O venustam faciem!
spacerCUC. Aha. spacer
spacerPER. Quam genae rubent! Quanta maiestas oris! Quam late patet!
spacerCUC. Fah ah ah ah. Venenum hausi miser.
spacerPER. Hercle omnis amor veneficium. spacer 255
spacerERG. Perille, salve, quem tu generosum alloqueris, aut virum aulicum?
spacerPER. O philtrum mirabile! Hic non novit, Cuculus est.
spacerCUC. Quasi tu nescias?
spacerERG. Quae tibi lubido est ut mendaciis mihi imponas tuis?
spacerPER. Hah ha he. spacer 260
spacerCUC. Ergasile, salve.
spacerERG. Dii te servassint, quicunque sis, qui servolum adeo blande compellas et familiariter.
spacerCUC. Ha ha he. Tu iocaris quidem. Non nosti Cuculum?
spacerERG. Illum asinum, fungum, fatuum? Novi plus satis.
spacerCUC. Mediusfidius ego ille sum. spacer 265
spacerERG. Hah, agnosco vestes.
spacerPER. Vides, Ergasile, quid arte fiat.
spacerERG. Apage artem tuam, impostor quam ego mendacem puto et officiis plenam. Ego
Cuculum perinde ac tu noverim, cui os hiulcum, nasus sesquipedalis, et colore mustellino
cadaverosa facies. Hic autem — spacer 270
spacerCUC. Non me ludunt. Hum, hoc certo scio, idem ipse sum ego qui sum et nemo alius.
spacerPER. At, Ergasile, quoniam allubescit tibi obstinato animo esse, quod pignus dabis in hac
controversia?
spacerERG. Quidvis.
spacerPER. Fiat. Eamus huc ad nos, heri tui Callidami appella iudicium. spacer 275
spacerERG. Placet. Ecce vero Nitellam. Introeamus iam modo.
spacerCUC. At ego literas deferendas habeo.
spacerERG. Priusquam sententia sit prolata, nullo modo.
spacerPER. Nullo modo.
spacer

bar

ACTUS I, SCENA v blue
ONOBARUS, NITELLA

spacerNIT. Onobare. Onobare inquam. spacer 280
spacerON. Uxor mea.
spacerNIT. “Uxor mea?” Snap. Nil audis. Ubinam aures tuas perdidisti, furcifer?
spacerON. Utinam tu non invenisses modo.
spacerNIT. Garris, mastigia?
spacerON. Obsecro te, Nitella — spacer 285
spacerNIT. Non est quod obsecres. Hem tibi vel ingratiis.
spacerON. O coniux bona!
spacerNIT. Num rursus obsecras?
spacerON. Non hoc, at ego aliud volui.
spacerNIT. Hem aliud tibi. Snap. Iam potis es ut taceas? spacer 290
spacerON. Taceo.
spacerNIT. Tandem iussa capessis mea? Volo Canidiam sanctimonialem adeas. Dicas ei Florettam
filiam in claustra me missuram modo, quod sum pollicita, quae Chrysophilum sibi in maritum
superciliose fastidit adeo. Docebo, si vivam ego, scelestam virgunculam quid sit matri
immorigeram fore. Stas, lapis? Abi, stipes. Etiam mussitas? Vin’ linguam praescindam tibi spacer 295
an oculos effodiam?
spacerON. Certe lapis aut stipes futurus sum si linguam mihi et oculos dempseris.
spacerNIT. Etiam respectas?
spacerON. Quo abeam nescio quidem. Dum obtundis aures mihi adeo, omne ingenium et
memoriam excutis. spacer 300
spacerNIT. Hoc nullo fiat negotio. Itaque ad Canidiam eas, verbero.
spacerON. O Canidiam. Hanc lubens adeo, sed ut eam, verbero id minus probant scapulae.
spacerNIT. Quas tibi prurire quidem sentio dum rursus vapulent.
spacerON. Canidiam iam nunc adeo. Sed eo cum venerim, quid dicam ego?
spacerNIT. Vah, hebes. Dicas te vecordem et elinguem fatuum. spacer 305
spacerON. Certe nolo me elinguem dicere ne sim mendax.
spacerNIT. Eia, quam salse sapis! Dicas te igitur alapis ornatum probe, et ego ne mendax sis efficiam.
spacerON. O quaeso, mea, hoc etiam facile dicerem ego, etiamsi tu non impingeres.
spacerNIT. Itane mentiri te velles? Nunc iam ab hoc merito vapula.
spacerON. Oh. spacer 310
spacerNIT. Apage, ne sis festivus denuo. Atque etiam memineris postea quid tibi iusserim. Candidiae
dicas Florettam me missuram modo.
spacerON. Credo equidem me natum esse ferendis miseris, cui uxor nequam nil nisi plagas dat
et verbera.

bar

ACTUS I, SCENA vj
ONOBARUS, CALLIDAMUS

spacerCALL. Iam venio, amica mea. Onobarum video. Vah hunc socerum adscisco mihi? Sed parum spacer 3 15
interest. Summi valoris gemmae terris oriundae sunt plerumque barbaris. Callidamus suum socerum
esse foelicem iubet.
spacerON. Utrumque frustra, nec foelix sum nec socer.
spacerCALL. Quidni? Quid sit in causa?
spacerON. Nitella, coniux pessima, quae ad Canidiam me misit modo ut Florettam illa claustris spacer 320
inferat.
spacerCALL. Obsecro te, ne perges facere.
spacerON. Obsecro te, ne pergas obsecrare. Nam praeterquam quod illud “obsecro” merito exosum
habeo, quod mihi colapho constabat modo, nec possum nec audeo. Ego non obsto tibi, nisi
quod incumbat mihi gravius imperium coniugis. spacer 325
spacerCALL. Quaeso igitur Nitellam ut exores mihi.
spacerON. Immo quaeso te ut illam exores mihi. In peiori loco sunt res meae. Tu virginem, ego
uxorem quasi procus ambio, atque id etiam frustra, quacum ego non dormivi, iuro, per totum
hoc septennium.
spacerCALL. At certe qui gratiam hanc mihi tuto facias ostendam ego, si modo des mihi aurium spacer 330
operam.
spacerON. Aurium operam? Nitellae id modo plus satis praestiti.
spacerCALL. Mehercule, si abis occidi.
spacerON. Mehercule, si maneam non possum vivere. Sid vin’ tu homini mihi stulto auscultare, quod
maxime sit in rem tuam? spacer 335
spacerCALL. Quid illud obsecro?
spacerON. Virginem amare desinas.
spacerCALL. O plumbeum caput!
spacerON. Aliud ego remedium non novi. Vale.
spacerCALL. Abi, funge, et Nitella coniuge vir undiquaque dignissime. spacer 340

bar

ACTUS I, SCENA vij blue
CALLIDAMUS, FLORETTA e fenestra

spacerCALL. Quam lubrico in loco versantur res meae! Quid agam? Ad hanc fenestram vitae meae
accedo. Hinc mihi remedium huius mali aut nullibi terrarum contigit. Floretta, mea
Floretta!
spacerFLOR. Quis vocat? Callidame, salve.
spacerCALL. Ah mel meum, qui possum non salvere salus cum adest mea? spacer 345
spacerFLOR. Siccine pergis? Vale.
spacerCALL. Qui possum valere salus cum abest mea?
spacerFLOR. At me ipsa Salus salvere non potest. Frustra salutem ab illa petis quae sibi est exitio.
spacerCALL. Prohibeat summus Iupiter.
spacerFLOR. Sed mea quid refert, quae misella virgo digna sum miseriis? Tu, Diodore mi, quocunque spacer 350
terrarum exulabis, felix esto et diis iratis fruere. Ego me claustris voveo.
spacerCALL. Siccine te auroram meam claustris et tenebris obtegi?
spacerFLOR. Quippeni, cui squalor, tenebrae, et nox perpetua convenit?
spacerCALL. Quae lux deficiat ubi adest Floretta mea?
spacerFLOR. Quae iuvat ubi abest Diodorus meus? spacer 355
spacerCALL. Apage Diodorum.
spacerFLOR. Cave dixeris, amicus qui te amat maxime.
spacerCALL. Fateor. At Callidamum respice qui te amat unice.
spacerFLOR. Non te odi quidem, et praeter unum Diodorum non est cui cupio melius.
spacerCALL. Gratias, voluptas mea. spacer 360
spacerFLOR. Tui sed omnes mersi Callanthiae fluctibus ignes extincti iacent?
spacerCALL. Sed ignes alios isti vel cineres fovent.
spacerFLOR. Leves oportet esse quos cineres tegunt.
spacerCALL. At qui teguntur ignes erumpunt graves.
spacerFLOR. Callanthiae forsan, cui vota dabas prima. spacer 365
spacerCALL. Qui temere vovet, violat dum vota faciat.
spacerFLOR. Sed diis qui vovet peccat, dum vota violat.
spacerCALL. Et qui remittat vota est Amor deus. Sed obsecro descendas, mea, et hinc mecum
abeas.
spacerFLOR. Quin obsecro non licet. Et si liceret quid inde futurum commodi? spacer 370
spacerCALL. Libertas tibi.
spacerFLOR. Heu frustra liberam facis quam amor tenet. Sine Diodoro totus hic orbis carcer est,
et coelum est ergastulum.
spacerCALL. Hunc forsan invenias foris (quod dii avertant). Hic nunquam potes.
spacerFLOR. Ea lege totum transirem mundum, nec oceano nec glaciali polo amor frigescat. spacer 375
spacerCALL. Ergo si liberam assero hinc mecum fugis?
spacerFLOR. Lubens, modo fidem spondeas me castam tueri semper et integram.
spacerCALL. Sanctissime iuro, nisi velis.
spacerFLOR. Credo tibi.
spacerCALL. Tu moras iam paulisper necte ne abeas, et opem expecta tibi subitam, aut certamspacer 380
perniciem mihi.
spacerFLOR. Interim vale.
spacerCALL. Valeas, meum corculum.
spacerFLOR. Atque audin’? Sis memor Diodori mei, cuius amori primas semper debeo, tuae
amicitiae proximas. spacer 385

bar

ACTUS I, SCENA viij
CALLIDAMUS solus

spacerCALL. Hah, memor Diodori tui? Utinam oblivisci tam tute posses quam non possum ego! O
me foelicem et infaustum simul! Nulli mortalium contigit amicus fidelis magis aut amica
pulchrior. Deserit Diodorus ut proprior sit, accedit illa ut sit remotior. Hunc quaeram an hanc spacer
deseram? Neutrum an utrumque faciam? Aut quaerendus est quem fugio aut fugienda quam
amo. Si non reperiam amicum, amasiam si reperiam, et meipsum perdidi. Verum statuendum est spacer 390
aliquid. Valeat itaque Diodorus, et deos precor ut valeat. Tibi, dulcis amica, liberatem meditor,
quam si intuear modo his expeditam malis, non totus perii. Visus amoris pabulum, quod reliquum
nobis spes et fortuna suggerat.

Perge ad alterum actum