6

Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

CATASTROPHE

SCENA i

Bellisarius fama proditionis Byzantium perlata, ex re nata fidem filio commendat, monetque ut fortis imperatori suo adhaereat.

SMAR. Vitreisne, genitor, unicum terrae globum spacer
Stringit lacertis Thetys? An gremio fovet spacer
Plures liquenti?
BELL. spacerspacerspacerspacerCaerulo globum sinu spacer 891o
Thetys coercet unicum.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDoleo, pater.
BELL. Te cur dolore, nate, conficeris?
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuia
Orbis paternum totus agnoscit iugum,
Nec superat alter orbis, ubi crescant novae spacer
Lauri Smaragdo.
BELL. spacerspacerspacerspacer Vinculo, fili, patris spacer 900
Adstringe collum Gordio. Placet sinus
Mavorte foaetus. Unus haud tuum capit
Animum, Smaragde, mundus. Age, turmam brevi
Ductabis equitum, bicolor undantes tibi spacer
Sonipes habenas porriget.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuando diem spacer 905
Portabit illam Phosphorus? Lenta nimis
Phaebi iugales ungula carpunt iter.
BELL. Dum, nate, loquimur, transvolant horae, rota
Lux illa celeri veniet. At grato vaces spacer
Martis priusquam pulveri, memori bibe spacer 910
Mea dicta mente.
SMAR. spacerspacerspacerspacer Loquere, pendebo tuo,
Genitor, ab ore.
BELL. spacerspacerspacerspacer Lubricum callem terit,
Cui saeva torvae castra Bellonae placent.
Illac sagitta Martis et Amoris volat, spacer
Utraque cruentam militi intentans necem. spacer 915
Transfigit illa corpus, haec animum fodit
SMAR. Ergone pariles Martis et Amoris secat
Arundo fibras? Perfidum ridens puer
Castris Gradivi militat? Quaenam teget spacer
Mihi pectus aegis? Quosve loricae chalybs spacer 920
Flammea retundet iacula?
BELL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSupremi timor
Numinis acumen hebetat Idalium, tibi
Sit ille clypeus, galea, loricae mora.
Virtutis almae nectar insugas, rosa spacer
Dum vernat aevi, gratior primis venit spacer 925
Pietas ab annis, gemma non praecox. Patris
Sit illa census, potior argentor, prior
Auri metallo. Reliqua moriuntur, rogum
Fastidit illa. Tonsa velut ilex magis spacer
Ad astra tendit, quo magis durae gemit spacer 930
Vulnere securis. Permane, fili, Deo
Regique fidus, nulla vis auri sinum
Temeret fidelem. Nate, si credas patri,
Vel perduellis nomen horrescas, nimis spacer
Sibi nocet omnis proditor. Squalida tenet spacer935
Spelunca sontes, nuper Augusti sacrum
Violare ferro pectus aggressos. Cave
Ne macula famam simili aspergas tuam.
SMAR. Cavebo, genitor. Absit ut spiret meo
Labes inusta nomini. Tagi sitis spacer 940
Non me remordet, dives Eoa tumens
Nec gaza Thetide pectus excruciat. Fidem
Haereditatem patris amplector, satis
Mihi dives esse videor, haeredem tuae spacer
Si me relinquis gloriae.
BELL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRidet mei spacer 945
Genius Smaragdi. Nate, languentes patris
Virtute renova laureas. Vivat pater
Nati trophaeis. Regios sed nuc lares,
Fili, revisam, tecta tu matris pete. Exeunt.

bar

SCENA ii

Bellisario crimen non fatenti iniciuntur vincula. Smaragdus et Hyacinthus supervenientes re insolenti graviter commoventur.
IUST. Mollitur animus, flectitur. Duri nequit spacer 950
Induere vultum iudicis. Mavult patris
Subire dulce nomen, et Lethes vado
Sepelire sontis crimen.
NARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAn parces reo?
Ahena proceres vincla cur stringunt, caput spacer
Rebellionis nulla si legum premunt spacer 955
Supplicia? Cuncti sentiant fulmen.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Regit
Quicunque fraenas imperii sui quoque
Rex esse debet. Principem non sic decet
Stellata gemmis purpura, ut animi tenor spacer
Pacatur, expers fellis et sui potens? red spacer 960
Clementia dulcescit imperii rigor
Haec sola regum convenit regi.
NARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNigris
Phlegetontis ignes, vindicem Dei quoque
Testantur iram. Fulmine armatus polus, spacer
Tellus dehiscet sontibus. Nimius diu spacer 965
Suspendis ictum, dum licet telum vibra.
IUST. Ergone ut amici sanguine cruentem manus?
NARS. Non est amicus. Crimen inimicum probat.
IUST. Esto. Paterno Christus amplexu fovet
Etiam rebelles, lachryma perfidiam suis spacer 970
Modo tergat undis. Genua Bellisarus mea
Forsitan adibit humilis et fletu graves
Submerget oculos. Si venit supplex, meam
Redintegrabit gratiam. Crimen tamen spacer
Si mente renuat perfida, tetri specus spacer 975
Fastum domabit carceris.
NARS. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer  Nunquam tumor
Ad genua supplex accidit.
IUST. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer Celsos ducum
Fortuna frangit spiritus, frontis iubar
Si nube condit hispida. Rediit domum spacer
Bellisarus?
NARS. spacer Hodie tecta repetit. Gradum spacer 980
Fert insolentem.
IUST. spacerspacerspacerspacer Signa laetitiae dabit
Frons nubis expers.
<Intrat Bellisarius.>
spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacer spacerspacerVade, succedat tibi
Orbis voluptas, Martis indomiti genus,
Bellisarus.
NARS. (Tacite.) O quam blanda Caesareo fluunt spacer
Ab ore verba! Naufrago Siren canit. spacer 985
BELL. Auguste, mundi domitor, excrucio nigras
Tot alere Thracen viperas. Patriae necem
Sic machinantur perfidi? Tanti fuit
Quis sceleris auctor?
IUST. spacerspacerspacerspacer spacerspacerVulnus ad vivum nimis,
Bellisare, resecas. Forsan auctorem tenes. spacer 990
BELL. Utinam tenerem! Regna Persephones, Stygis
Verenda testor stagna, tepefaceret meum
Cruore gladium.
IUST. spacerspacerspacerspacer Voce damnaris tua.
Tu sceleris architectus et fraudis caput, spacer
Proceres subornas.
BELL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerLaeva quae, Caesar, tuum spacer 995
Erinnys animum fascinat?
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFrustra tegis
Mendace facinus ore. Tua nimus liquit
Perfidia.
BELL. spacerCitius astra tumulabit Thetis
Caelumque supra pensilis stabit globus spacer
Terrae, resolvam iura quam, fides, tua. spacer 1000
IUST. Fucata mitte verba. Submissio nisi
Poplite precantem dexteram tendas, manet
Te paedor atri carceris.
BELL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Quid hoc? Reum
Memet fatebor labis immunem? Nigro spacer
Quem nemo damnat calculo? Si sim reus, spacer 1005
Exprome testes, prodeat duplici Sinon
Bilinguis ore, perfricet frontem, truces
Non sustinebit flammei vultus minas.
IUST. Non erubescit testis. En ridet! Tuum spacer
Nosti smaragdum, proditor, quondam meum? spacer 1010
Haec gemma decuit impiam Sergi manum.
Ergone COR UNUM divitem gemma beat
Orbem, rebelles cum tuo duplex sinu
Cor foveat ignes?
BELL. spacerspacerspacerspacerspacer Gelidus in venis riget
Sanguis, medullas saxa Tantalidas ligant. spacer 1015
Quid obstupescis, anime? Livoris times
Iacula? Gradivi non decet pugilem metus.
Timeant rebelles. Caesar, aetherias poli
Testor choreas, Sergii livor, vafra spacer
Haec cudit in mea tela. Thessalicis tulit blue spacer 1020
Gemma venenis fretus.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIngentes adhuc
Superbe versas spiritus? Adhuc pudet
Crimen fateri? Ferrea Gradivi phalanx
Abripite pestem.
Intrant milites.
spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPerfido latus prius spacer
Nudate ferro.
BELL. spacerspacerspacerspacerSedeat et spectet cohors. spacer 1025
Spoliabo memet.
Osculatur.
spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Fide Bellisari chalybs,
Infide nunquam Caesari, extremum vale.
IUST. Nunc sordidata purpuram obnubat chlamys.
BELL. Sum sordidatus, non tamen noxae reus. spacer
Nigrescit atro pallium noctis peplo, spacer 1030
Fruitur sereno mentis at caelum die.
O vestis animo discolor!
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCentum manus
Post terga nodis vinctus informi gemat
Sepultus antro, donec in Martis foro spacer
Causam peroret.
Exit. Intrant filii.

SMAR. spacerspacerspacerspacerVera num facies patris? spacer 1035
An spectra ludunt filium? Video patrem.
BELL. Smaragde, gemma patris, aeternum vale.
Hyacinthe, patris floscule, quid hument genae?
SMAR. O genitor! Unde conclor nocti chlamys spacer
Obvelat artus?
HYA. spacerspacerspacer Vincla quae sontes ligant spacer 1040
Paterna stringunt membra? Quo tendis, pater?
BELL. Ad atra sontum claustra, paenarum domum,
Haec sancta tendit anima. Quis credat? Meum
Secat smaragdus stamen.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Ego seco, pater? spacer
Citius Smaragdus proferet fusum patri. spacer 1045
BELL. Smaragdus iste diviti vernat Tagi
Septus metallo.
HYA.spacerspacerspacerspacerCaesaris pignus tibi
Obesse potuit?
BELL. spacerspacerspacerspacerPignus exitium struit.
MILES 1 Abite, pueri. Linquite parentem.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerGradum spacer
Iungemus ambo, carcer est trium capax. spacer 1050
BELL. Innocua proles carceris adibit specum?
HYA. Quin ni? Parentem carcer innocuum teget.
MILES 2 Nimium moramur.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLiceat o liceat patris
Haerere gremio.
HYA. spacerspacerspacerspacerspacerLiceat hoc animam sinu red
Ponere.

Arcte simul amplectitur patrem.

BELL. spacerLabantis dulce praesidium domus, spacer 1055
Purpurea veris germina, gemellae rosae,
Spes patris inanes, quid precer vobis? Precor
Fidem parentis, sorte meliore tamen
Gaudeat uterque.
MILES 3 spacerspacerspacerspacer Rumpite amplexus, dies spacer
Praecipitat.
SMAR. spacerspacerAulae limen intrepide, pater, spacer 1060
Petemus ambo. Forsan Augusti fibras
Adamante vinctas salsus evincet latex.
BELL. Discat loquaces fundere disertus dolor
Lacrhymas. Perorent filli causam patris. Exeunt, spacer

CHORUS DUORUM

1. O divae vitream mobilis orbitam! spacer 1065
Vertumni fragiles gratia principis.
spacerspacerspacerGazas exprimit atri
spacerspacerspacerQuas tondet Boreae furor.

2. Non sic praecipiti Parthica turbine spacer
Nubes tela secant, qualiter avolat, spacer 1070
spacerspacerspacerLaesi gratia principis,
spacerspacerspacerPar Euri volucris fugae. Exeunt.

bar

SCENA iii

Bellisarius in vinculis causam dicit, in qua falsis testibus cadit. Eutychius et Cleobulus solum vrebere iubentur. Coniurati exilio, Bellisari oculis damnatus. Filii supplicantes reiciiuntur.

IUST. Aequatus astris sensit ultricem poli
Ingens Colossus dexteram. Cecidit gravi blue spacer
Gemuitque lapsu terra. Caersaribus movet spacer 1075
Quicunque stomachum, stultus impastae movet
Catulos leaenae. Nuper aetheria minax
Statione pepulit astra Bellisari caput.
Ast nunc cometa crine sanguineo velut spacer
Lugubre rutilans corruit. Discant leves spacer 1080
Vitare nubes Icari, vitreo nisi
Condi sepulchro gestiant. Si quos adhuc
Nimis insolentes aula Phaetontes alit
Discant ruina sapere Bellisari. Tamen spacer
Quoniam sacratum Themidis integrae vocem spacer 1085
Regum est tueri, lance librabo pari
Capitale sontis crimen. Haud tingam meas
Cruore palmas. Calculus vester nigrum
Niveum fuso stamen attexet. Placet spacer
Audire sontem?
OMNES spacerspacerspacerPerplacet.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerSese reus spacer 1090
Sistat. Tribunal. ecce, Bellisare, tuum.

Intrat vinctus.

Causam peroras, Iudices aequos vides.
BELL. Licet ipse sileam, sat cicatrices meae
Sunt eloquentes. Chalybe, non verbis, iuvat spacer
Demere litem, Caesar. Orator meus spacer 1095
Sit mucro. Ferro iudice absolvar. Mihi
Obiicitur ergo laesa maiestas? Mihi?
Qui triplice vinctus laurea ternos iugum
Subire reges compuli? Ditis specu spacer
Loquerentur utinam nobiles umbrae! Forent spacer 1100
Hostes patroni. Persicae Tigris plagae
Dominator ingens, nostra famulanti colis
Trophaea limpha. Tuque sanguinem rotans
Tiberine currum testis es Gothicas Stygi spacer
Quot dextra misit victimas. O vos iuga spacer 1105
Deserta Libyiae, tetricae rupes, rotae
Propinqua nimium tesqua Phoebeae, cruor
Ubi sterile meus fructibus ditat solum,
Dicite, rebellis estne Bellisarus? Poli spacer
Quoties cohortes siderum ductor suae spacer 1110
Liquit sorori, fessus in castris tamen
Cum mihi manendum fuerat! Ah, quoties steti
Contra phalanges solus hostiles, tonat
Dum nimbus in me ferreus, honesto genas spacer
Vulnere decorus! Heu manus, Caesar, tibi spacer 1115
Peperere sceptrum.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNon decet vanis sacram
Replere verbis curiam. Sontis notam
Dilue, frequenti teste vel victus cades.
BELL. Qui teste caelo vivet, haud testes timet. spacer
Prodeat hirudo multiplex, ovis lupi redspacer 1120
Ruant cruenti faucibus, metuit nihil
Mens labis expers.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacer Prodeant testes.

Intrant coniurati vincti.

Ecquis smaragdi tribuit herbosi iubar,
Sergi?
SERG. spacerSepultae regiam noctis, pice spacer
Flammaque ripas testor ardentes, meus spacer 1125
Quas meruit animus, gemmeo Sergi fidem
Corrupit auro infida Bellisari manus.
BELL. O qui potenti concutis nuti polum,
Moderator orbis, merge periurum caput spacer
Manes sub imos Tartari. Segnis poli spacer 1130
Quid dormit ira? Cernis? Invidia faces
Accendit oculis Sergii. Tibi dedi,
Periure, gemmam. planta cum victrix supra
Servile collum steterat? Inimicis fidesspacer
Non est habenda, Caesar. Infensus mihi est spacer 1135
Quod tibi fidelem haeseram.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacerAblavi, tuum
Temeravit etiam gaza Bellisari sinum?
ABL. Loquitur abunde nobilis amici cruor
Non ficta promere Sergium. Fulvum Tagi spacer
Marcelle, pondus misit ad Ditis forum spacer 1140
Animam salutis prodigam. Midae fames
Utrique nimium pectus exedit.
PAUL. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacer Nimis
Aurata cunctos esca decepit.
VIT. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerspacer Mihi
Dominos spopondit consulis fasces.
ISAC. spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerspacerspacerEbur spacer
Me quoque curule traxerat. Praetor forem, spacer 1145
Si perduellis dextra Bellisari tuo,
Auguste, ferrum corde fixisset.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Bene est.
Statuite, proceres, lance qua vergat Themis.

Prodeunt Eutychius et Cleobulus.

OMNES Reus est.
EUT. spacerspacerspacerspacerspacer Cruento proruet livor pede spacer
Orbis columnam? Stirpe Lernaea sati spacer 1150
Te fascinarunt, Caesar.
CLEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIniusto cadit
Intaminata calculo virtus.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid hoc?
Superbus ergo mysta concilio praeest?
Cleobulus etiam contumax? Ambo solum spacer
Vertant egeni, semper incerti laris spacer 1155
Vagentur ambo. Pestilens discat furor
Fraenare linguam. Similis exilii fuga
Plectat rebelles. Poena Bellisarum manet
Gravior. Cruenti poena Polyphemi manet. bluespacer
Terebrentur ergo lumina Cyclopi. Diem spacer 1160
Cum sparget arce Phoebus aetheria, tuis
Nox atra recubet palpebris.

Intrant filii et flectunt.

BELL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCernam tuum
Melius furorem caecus.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Etiamnum latras?
SMAR. Miserere, Caesar.
HYAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCaesar, insontis precor spacer
Miserere patris.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerTollite procaces. Gradumspacer 1165
Efferto pubes, digna meliori patre.

Educuntur a militibus.

SMAR. Patrem sequemur.
HYAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCarcer umbroso teget
Omnes recessu.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerTale supplicium luat,
Cuicunque sceptrum prensat imperii. Exeunt.

bar

SCENA iv

Eutychius et Cleobulus abeunt. Sergius et Ablavius iam profecturi in exilium Bellisario insultant. Exeuntibus caeteris, manent Eutychius et Cleobulus.

EUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPugil
Invicte Christi, digna quae lambet tuos spacer1170
Laurea capillos? Horrido quamvis iter
Paliurus armat ense, flagrantis velut blue
Roseta Paesti, tesqua mitescent, pedes
Si terra vestras sentiet.
CLEO. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTecum libens spacer
Per aestuosas fervidi Syrtis freti, spacer1175
Verende praesul, ibo. Non Scythiae iuga
Quamvis iniquum terra patiatur Iovem
Meum retardant impetum.
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMagni placet
Unanimis ardor pectoris. Acerram Deo
Cordis litemus. Thura sint preces, amor spacer1180
Ignis. Frementes obsident caulas lupi.
CLEO. Precare tenerum ne lupus vastet gregem.

Flectunt coram altare.

EUT. O summe pastor, cuius innocui pedum
Venerantur agni, cuius in humeris ovis
Pependit aegra, deviis errans iugis, spacer spacer1185
Praedator ecce Tartari, Stygio lupus
Metuendus antro saevit, et mutum metu
Imbelles pecoris vulgus ad sontes trahit
Specus silentum. Siste raptoris minas,
Rabiemque ventris siste. Me vocat latus spacer1190
Mundi repostum penitus. Interea gement red
Vidua magistre nemora.

Auditur cantus.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNum ludit sopor,
Cleobule, mentem? Quale siderii decus
Philomela luci, pectore vibrabat melos!
CLEO. Aurita non sic saxa Threicius chely spacer1195
Mulsit sacerdos. Cantus hic sinum novo
Succendit igne. Quid morar? Rupes vocant,
Loquace sylvae vertice invitant. Vale,
Bistonia tellus, dulce Cleobuli solum.
Si me relegant patrio extorrem lare, spacer1200
Melior Olympo civis ascribar.
EUT. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Plus
Excipiet ulnis, terra si amplexus negat.

Abeunt. Aperitur carcer. blue

CUSTOS CARCERIS Migrate sontes, urget exitium, cito
Excutite fessis languidum membris deum.
SERG. Inauspicato quis gemit bubo sono? spacer spacer1205
Memnonia nondum roscidae lucis parens blue
Cubile liquit.
CUST. spacerspacerspacerSurge.
ABL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuid murmur Stygis red
Noctis quietem rumpit?
CUST.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Aurorae iubar
Dudum fugavit Cynthiam. Morphei simul
Pedumque vincla solvite. Expectant suos spacer spacer1210
Socii sodales.

Solvit compedes. Exit.

SERG. spacerspacerspacerspacerRumpimus moras. Viden’
Genibus volutum?

Ostendit Bellisarium in eodem carcere nixum genibus, praeferentem signum Christi crucifixi.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuanta Bellisari sedet
Pietas in ore!
ABL. spacerspacerspacerspacerLabra quam belle preces
Mussant!
SERG. spacerArundo Sergio nunquid tua
Libravit olim vulnus? Aeterna manet redspacer spacer1215
Vulnus repostum mente. Non patriae sinu
Inultus abeo, vindicem explevi sitim.
ABL. O nivea Parcae lumina! O laetum diem!
Marcelle (avaris anima si superest rogis)
Gaude, cruorem bibimus hostilem. Iuvat spacer spacer1220
Sensisse flammae vulnus alatae, modo
Bellisarus etiam sentiat.
SERG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Iuvat plagas
Obire penitus orbe divisas, specus
Ubi te cohibeat noctis aeternae Chao
Damnatus.
ABL. spacerspacerI nunc, turgido, proceres, gradu spacer1225
Caliga superbe, sidera et caelum supra red
Audace mundi lora concutias manu.
Te lachymosi fata Phaetontis manent.
SERG. Socia moratur turba. Bellisare, vale.
ABL. Bellisare, mundi vile ludibrium, vale. Abeunt. spacer 1230

bar

SCENA v

Smaragdus et Hyacinthus acceptis patris oculis amare deflent et supervenientibus militibus in carcerem una cum patre abripiuntur.

SMAR. (Solus.) Ut gemuit olim pulcher Astyanax, comis blue
Sine lege sparsis nobilem patris rogum
Propter Scamandri flumen, ubi fletu vada
Auxit cruenta, tumuit ubi latice latex,
Undamque pepulirt unda, sic vivo patris spacer spacer 1235
Lacrhymas parente funeri. Mecum gemat
Gemebunda turtur. Mittat antiquam soror
Prognes querelam. Lugubris sylvae chorus
Acerba tantum fata Bellisari fleat.
O pestilens invidia! Tartarei Iovis spacer 1240spacer
Pessima propago! Iacula Lernaeo madent
Cui tincta felle, cur sagittarum nemus
Natum patremque perimit? Insonti tua
Cur tela rorant sanguine?

Intrat Hyacinthus.

HYAC. spacerspacerspacerspacerO frater! Rogum
Scandamus ambo. Triste, crudele, horridum spacer spacer 1245
Tibi porto, frater, nuncium.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Interiit pater?
HYAC. Vivet, Smaragde, luce non fruitur tamen.
SMAR. Lumina parentis dira carnificis manus
Effodit?
HYAC. spacerEheu (verba praecludit dolor)
Effodit oculos dira carnificis manus. spacer 1250spacer
SMAR. O saeva tigris! Caesar, Hyrcanae tibi blue
Feritate cedunt belluae. Rigidi silex
Stringit medullas Caucasi.

Intrat Iustinus.

IUSTIN.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Tergat genas
Nivea Smaragdus dextera, largos quoque
Hyacinthus imbres comprimat. Nobis favet spacer spacer 1255
Augustus. Ecce pyxis Eoas sinu
Gemmas coercet, fulvus articulis micet
Vestris pyropus. Caesar hoc mandat, fidem
Testentur istae literae.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTimeo vafri,
Iustine, dona principis. Forsan tegit spacer spacer 1260
Mendax venenum pyxis.
IUSTIN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Absit ut meo
Lethum Smaragdo porrigam. Potius tibi
Mittunt salutem literae.
HYAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Frater, lege
SMAR. Quia vos iubetis obsequar.

Accipit pyxidem, accipit literas et legit.

Accipe sed placido genitoris lumina vultu. blue spacer1265
spacerEn oculos oculis qui placuere tuis.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerOculos patris,
Iustine, tradis?
IUSTIN. spacerspacerTegmine remoto rubri
Gazam videbis mercis. red

Aperit pyxidem.

SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO fallax manus!
Oculos parentis video.
HYAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerLapsantem leva,
Iustine, fratrem. Congelat venas rigor. spacer 1270spacer

Reficit animo Smaragdus.

IUSTIN. Smaragde, lento cur iaces collo? Mei
Cur petis asylum pectoris? Tantae reum
Me labis esse fateor. Haec manus lubens
Foco flagrabit Scaevolae. Imprudens licet blue
Decepit error, debitas sonti tamen spacer 1275
Subibo poenas.
SMAR. spacerspacerspacerspacerError insontem probat.
Actor cruenti Caesar est solus ioci.
IUSTIN. Protinus adibo regiae limen domus,
Limen cruentum, tectum sollicitis tremit
Ubi cura pennis, hospites fraudis lares. spacer 1280spacer
Contra tyranni facta Cecropia palam
Tunabo lingua. Exit.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTribuat eloquium Deus.
Hyacinthe, tenebras interim maesti patris red
Plora vicissim, lachrymam exsudat dolor.
HYAC. Lugubre tende barbiton, fratris lyrae spacer 1285spacer
Testudo resonet nostra, praeeuntem sequar.
SMAR. Salvete, gemma Caesaris, gemmae patris.
Salvete stellae Phosphori quondam, polus
Dum frontis ambas cinxit, at postquam duplex
Refixit astrum principis caeci furor spacer 1290
Eritis perennis prodromi noctis, meus
Eritis gemellus Hesperus.
HYAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMihi liceat
Spectare dulce pignus, occiduos patris
Spectare soles, frater. Heu, rosea iubar,
Cur ambo Thetide tingitis? Quando diem spacer 1295spacer
Spargetis orbi rursus? Aeterna premet
Nox atra mundum chlamyde, purpureas nisi
Orientis oras panditis.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStrepitu pedum
Tremebunda tellus ingemit.
HYAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerProprius fragor
Clarescit.

Irrumpit Cleander cum militibus.

SMAR. spacerAgnos ecce venantur lupi. spacer 1300
CLE. Iniicite manicas. Carcer expectat reos.
SMAR. Hyacinthe, vernus incubet vultus lepos.
Genitoris omnes carcer accipiet.
HYAC. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Diem
O nuptialem! Patris amplexu fruar.
SMAR. Laqueata regum tecta non humiles patris spacer 1305
Umbras adaequant.
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRapite, non solidos vacat
Conterere soles, hora dum loquimur fugit. Abripiuntur.

bar

SCENA ULTIMA

Iustinianus fidelem suorum operam collaudat. Bellisarius stipem emendicat per theatrum ductus. Se tamen immerito haec passum affirmat. Negat hoc in caelo S. Sylverius monetque ut cream calem defleat.

IUST. Depraeliantes foeta nimobsi ducis
Petiere fratres claustra, non rauco fremit
Cauri tumultu Bosphorus. Aquilo silet, spacer1310
Caerulaque placidis stagna crispantur rotis.
Quod lux Olympo, fluctibus redeat sopor,
Quod in remotis exulet furor plagis,
Vestrum est.
NARS.spacerspacerspacerSerenat Caesaris vultus polum,
Mulcet fluctus alitis velut Iovis spacer1315
Aurea propago.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerSpiritus donec meos
Vegetant artus, tamdiu noster chalybs
In perduelles saeviet.
IUST. spacerspacerspacerspacer spacerspacerspacerLauri coma
Dum bellicosas ambiet frontes, fluat
Dum lacte niveo lucida heroum plaga, spacer1320
Honor perenni tamdiu vester, duces,
Virebit aevo.

Intrat Bellisarius oculis vitta sanguinea velatis. Praecedit Smaragdus, sequitur Hyacinthus. Omnes mendicorum habitu.

SMAR. spacerspacerSequere praeeuntem, pater.
IUST. (Submisse.) Bellisarus oculis captus en cogit stipem.
BELL. Benigna magno turba Bellisaro date
Obolum.
HYA. spacerParentis caecitas nunquid movet spacer1325
Vel corda silice sculpta? Genitori date red
Obolum.
BELL. spacerFugacis quisquis inamaenam ebrius
Venatur umbram gloriae, tandem meae
Faciem ruinae videat, et cernat statim
Quam fragile tanto praemium cursu petat. spacer1330
IUST. I, repete furvi culmen angustum laris,
Bellisare. Proceres mensa generosa vocat
Madens Lycaeo.

Exit cum proceribus.

BELL. spacerspacerspacerspacerMensa Circaeo madens
Potius veneno. Mensa quam tendit metus
Damoclis perennis. Repeto Cimmerium nigrae blue spacer1335
Cubile noctis. Lance damnatus tua
Non tamen Olympo calculo vocer reus. Exeunt.

Apparet in caelo S. Sylverius cum angelis.

S. SYLV. “Non tamen Olympi calculo vocor reus?” blue
Falleris. Olympi calculus reum vocat.
Intaminatam Caesari colis fidem. spacer1340
Esto. Rebelli cur tamen aquilae polum
Cinxere penna? Curve sopitus bene
Phlegrae tumultus rursus exarsit? Meo
Cur purpurascunt sanguine cruentae manus?
Me dira macies Romulis pulsum iugis spacer1345
Lenta peredit tabe. Theodorae furor
Stimulavit oestrum, saeve Bellisare, tuum.
Ast nunc Averni flammeum torrat fretum
Animam superbae. Misera! Quam vellet mea
Mutare sortem sorte! Quam vellet Stygis spacer1350
Tranare ripam! Sed reluctuantem nigrae
Labarinthus aulae cohibet. Accedes pigri,
Bellisare, consors fluminis iustam Dei
Nisi placet iram fletus. Implora, geme,
Et quas iuventae fervor admisit, senex spacer1355
Absterge maculas. Carceris brevis moram
Ne sempiternus carcer excipiat, cave.

Finis

 




spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer