Tessera caerulea — commentariolum. Tessera rubicunda — nota textualis. Tessera viridis — translatio. 

CATASTASIS

SCENA i

[Convocatur concilium coniuratorum in quo partim et se invicem animant ad tale facinus aggrediendum, partim quid sit faciendum deliberant.] Intrant colloquentes.

BELL. Arcana mentis pande, sollicite bibam
Tua verba, Sergi.
SERG.spacerspacerspacerspacerspacerFonte quis largo genas spacer585
Non roret hostis, legere si nostri vacet
Iliada luctus? Angulus mundi caret blue
Nullus sepulchris civium, rubet Ceres
Cruore nostro pinguior. Caesar tamen
Vacat choreis interim, Baccho schyphos spacer590
Veteri coronat, non triumphales duces.
Quisquamne posthac principi ingrato suam
Proiiciet animam?
BELL. spacerspacerspacerspacerspacerPraemium immensum sibi
Est ipsa virtus bellica. Pyropi iubar
Honesta vincit pectore adverso micans spacer595
Ducis cicatrix. Demetat Clotho licet
Fatale stamen, posthuma vivent adhuc
Pugiles Gradivi gloria.
SERG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerChamaeleon
Sustentat aura corpus, at belli duces
Alia requirant fercula.
BELL.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCruentam fibris spacer600
Si liquit hastam Caesar, Aemonii velut blue
Ducis sagitta vulnerat, eadem feret
Dextra medelam, quae prius plagam dedit.
SERG. Non est Achilles. Fronte simulata dolos
Refert Ulyssis potius indecoris. Mihi spacer605
Solus mederi poteris. Heu! Cur non tuos
Natura crines stemmate pyropis gravi
Pressit? Noverca non tibi mater fuit.
Minerva finxit verticem et Mavors sinum.
Quam te deceret muricis Tyrii rubor! spacer610
Praedulce sceptrum pondus imperii tua
Melius vibraret dextra, Caesarea manu.
BELL. O foeda linguae pestis! O fallax Sinon!
Nostramne tentas, Cerbere triformis, fidem?

Sergium scipione percutit, qui gladium stringit.

Minaris etiam? Victima nigranti cades spacer615
Erebri tyranno.

Supplantat, extorquet ensem, et pectus pede premit.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPulla placabit Stygem
Hostia. Tremiscis? Frigido tuum sinu
Imbellis habitet anima. Bellisari manu
Cecidisse fungo grande solamen foret
Decusque nimium. Vivat et iacet meam spacer620
Stimulasse dextram Sergius. Exit.
SERG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDormis adhuc?
Exurge, Sergi, pariter exurgat furor.
Concessit hostis lucis exiguae moram.
Beneficio fruemur, et solidis nihil
Demetur horis. Stulte Bellisare! Nimis spacer625
In me fuisti prodigus, ditat colum
Dum Parca nostram, stamen abrumpit tuum.
Eripuit ensem, nomen et decus simul.
At Sergium reliquit, iratos Iovis
Qui cudit ignes. Arma non deerunt, furor spacer630
Dabit furenti tela.

Intrat Marcellus.

MARC. spacerspacerspacerspacerspacer Quo fugis?
SERG. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerVada
Inamaena Ditis cogito, peius tamen red
Bellisarus atrum Tartari findet lacum.
MARC. Exprome mentem clarius.
SERG.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Cernis? Meum
Vel me tacente loquitur opprobrium satis spacer635
Vagina ferro vidua.
MARC. spacerspacerspacerspacerspacerSpoliavit latus
Bellisarus ense?
SERG. spacerspacerspacerspacer spacerspacerSustulit famam quoque.
MARC. Qui sustulit?
SERG.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Dum bellicam laudo manum
Habilemque sceptro praedico, indignans fremit, spacer640
Intonat, et alte brachium attolens grave
Ab aure vulnus, fulminis ritu, vibrat,
Sedetque baculus vertice. Quid agerem? Manu
Arripio ferrum. Corpus inclinat, meum
Eludit ictum dextere, et ferrum (dolor, spacer645
Quid verba claudis?) manibus extorquet, pedum
Vestigia pede fallit, et demum furens
Flamceaque torquent lumina, opprobria vomit,
Invidiosa proterens planta sinum. red
Vindicta, amice!
MARC. spacerspacerspacerspacerDabitur. Umbrosum Chaos spacer650
Invisa noctis regna suppetias ferent.
Hodie superbam guttere eliso vomet
Animam. Sagaci si tamen rostro plagas
Sibi praeparatas pandat, et suis catus
Nos implicaret retibus, consors doli, spacer655
Vel potius architectus Augusti necis
Fingetur.
SERG. spacerAlbus spirat ad puppim Notus. Exeunt.

bar

SCENA iii

Eusebius et Ioannes participes facti consiliorum inter venendum rem totam Iustiniano produnt, qui statim cohortem suam accersit et quid faciundum sit docet.

ABLAVIUS Aeria nigris qualis Eurymanti iugis blue
Aesculus acuta saucia bipenna tremit,
Dubioque nutat vertice, alternans metum spacer660
Et spem coloni, nescit ancipiti ruat
Qua parte lapsu, talis incerto labat
Mens acta vento. Dulcis Eusebi, meae
Arcane mentis arbiter, pectus tuum
Celabo tantum facinus? Hortantur timor spacer665
Celare, mentis pandere recessus amor
Iubet. Timor facessat, et tremulas gelu
Conglaciet alas. Solus in solio mei
Amor sedebit pectoris. Aperiam.

Intrant Eusebius et Ioannes.

EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerChorus
Nemorum volucris carmine Idalium iubar blue spacer670
Non sic salutat ut salutamus tuos,
Amice, radios. Dulce meditatur melos
Mens foeta Musis?
ABL. spacerspacerspacerspacerspacerspacer Mihi Sophoclaeo placet
Ludere cothurno.
IOAN. spacerspacerspacerspacer Tragica sublimes iuvat
Animas Camaena. Sanguine natatem suo spacer675
Cum lego tyrannum, gestio —
ABL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTyranni manus
Imbuere sanguine?
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerEn pedes quoque.
ABL. Potestis arcana condere arcano sinu?
EUS. Amice, dubitas?
IOAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAuribus tutis sinus
Arcana credes, testes est rector Stygis. spacer680

Conserunt manus.

ABL. Agnosco certam Pyladis et Orestis fidem.
Quod pando vobis, proprio tegitur sinu.
Vitreo priusquam fessus Hyperion caput
Thalamo reclinet Doridos, Stygia Charon blue
Vehet palude Caesarem.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerO niveum diem! spacer685
IOAN. O ter quaterque candidum! Tandem luet
Poenas tyrannus.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerFraude qua captus leve
Adibit Orci vulgus?
ABL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerExcipiet chorus
Nemorum recessu, membra dum mulcet quies.

Dat scedulam in qua nomina coniuratorum sanguineis scribuntur characteribus.

En tibi fidelis charta nobili rubens spacer690
Aulae cruore. Prodigos vitae duces
Aperiet omnes.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerRoscidi nectar Iovis
Gratius apricis non cadit Paesti iugis,
Donis amico quae dedit amici manus.

Legit tacitus.

O digna coelo nomina! Heroum choreisspacer695
Augere liceat!
ALB. spacerspacerspacerspacerGrandis accerserit honos
Procerum catervi, vestra suppetias ferat
Si purpuratis dextera. Faelici iuvat
Beare socios nuncio. Exit.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerStolidum pecus!
Ergone nobis fidis? Ah quali miser spacer700
Fidis Charybdi! Quisquis Eusebio fidem
Adhibet, Maleae purperis ratem vadis blue
Securus hiemis credit. Heroas lege.
IOAN. Praecipua coniuratorum capita. Marcellus, Sergius,
Ablavius, Paulus, Vitus, Isacius.
spacer705
Proh quale cerno Ditis examen!
Alii fortasse se nobis iungent quorum nomina occulta sunt
adhuc propter metum Iudaeorum. Antequam occumbat sol,
blue
occumbet tyrannus. Cum fessus de venatione nemorum

captabit umbras, ementitus procerum chorus ad Orci umbras spacer
710
eum dimittet.

Inflatur cornu.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerCito
Properemus, alas pedibus aptemus. Volat
In nemora Caesar.

Intrat habitu venatoris Iustinianus.

IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNumquid intonuit polus
Cornu recurvi murmure? Ad sylvas.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDomi
Laqueo cruentas, Caesar, excepimus tygres. spacer715
IUST. Tigresne nurit aula?
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Gangetum nemus
Portenta nunquam vidit his paria. Tuas,
Auguste, fibras ungue degeneri petant.

Ostendit chartam.

IUST. Quid monstra narras?
IOAN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Literas pingit cruor,
Omen tremisce.

Iustinianus legit tacite.

<IUST.>spacerspacerspacerspacerSiccine rependis meum, spacer720
Marcelle, amorem? Sergius tanto quoque
Maculabit animum scelere? Bene est.
Regale vitae stamen <sic> abscinderet?
Cognosco seriem fabulae. Textant dolos,
Iterum retexam. Divites Arabum domos spacer725
Mutare nolum chartula exigua.

Osculatus chartam.

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerManus
Sed unde vestras charta tam faelix beat?
EUS. Ablavius ingens attulit donum. Mihi
Gratum esse finxi, fronte pellaci stetit
Imago Thesei, +catade+ delituit Sinon. spacer730
IUST. Fidele ridet pectus. Adiunges choro
Te pestilenti, forte ne prodat tuas
Suspicio fraudes. Adero spectator brevi
Ludi cruenti.
EUS. spacerspacerspacerspacerLateris obiectu latus
Magni tuebor Caesaris.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNarses mora spacer735
Praecipitet, ingens pariter agglomeret globum red
Cleander.
IOAN. spacerAudet exequi, Caesar, tuum
Mens prompta nutum.

Intrat Iustinus habitu venitorio vibrans iaculum, succintus pharetura.

IUSTIN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuando fatifero lupum
Fodiam lacerto? Caesar, armati ruunt
Sues adunco fulmine, expectant meae spacer740
Pondus pharetrae.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerCaede non hodie lupi
Arundo vestra gestiet. Vidua latus,
Iustine, pharetra. Torvus exuvias leo
Promittit hodie, viribus dispar tuis.
Domi manebis, dulce lenimen tibi spacer745
Erit Smaragdus.
IUSTIN. spacerspacerspacer Obsequor.

Exit. Intrant Narses et Cleander.

IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerRediit
Bellisarus?
NARS. spacerUrbem destituit necdum. red
IUST.spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMihi
Hodie dolosus parturit necem chorus,
Sylvae tepenti scena qua Zephyro strepit.
Praetoria cohors valle, cui fauces patent spacer750
Undique malignae lateat, accommoda dolis
Sedes legatur, dumque lascivo gemit
Pulsata tellus pondere, erumpat. Cape
Talenta centum, gaudeat arena Tagi blue
Dilecta Marti turma.
CLE. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerPactolus fluat spacer755
Semper benignus Caesari. Flammas vomit
Tibi noster ensis vindices.
NARS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacer Tantum nefas
Potuere proceres? Totus in nubes eo
Furoris igne tostus, accensas iuvat
Attemperare sanguine favillas.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDomus spacer760
Aetheria reboet murmure secundo. Lupos
Ad purpuratos propere.

Inflatur cornu. Exeunt.

bar

SCENA iii

Iustinus iussus cum Smaragdo in aula remanere partim ludis interesse ardet, partim causam tam insolentis rei suspicit.

IUSTIN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerQuam laeta bibo blue
Hoc murmur aure! Sordet Ismarii loquax
Testudo vatis. Illa sylvarum pecus
Dominosque sylvae, cantus hic reges trahit. spacer765
Ergone rostris lustra scrutantur canes,
Smaragde, pressis? Ergo Spartano nemus blue
Murmure remugit, nosque captivos tenant
Speciosus aulae carcer?
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerIn apertis minax blue
Volitare campis videor, et certis feras spacer770
Sternere sagittis. Hispido o utinam mihi
Liceret apro congredi! Frustra ferox
Horroret animos, flamma nequaquam †timat†
Arderet acie.
IUSTIN. spacerspacerSetiger sylvae pavor
Non te, Smaragde, terret? Interiit amor spacer775
Cypridis Adonis, bella spumanti movet
Dum forte monstro.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerScilicet periit puer
Imbellis apro fossus, audacem ferae
Metuunt iuventam.
IUSTIN. spacerspacerspacerspacerspacer Macte, Thetiadeis decus
Meliore vince decore. Calydonis metum spacer780
Vicina Dryadum tecta parturiunt. Caput
Cervice truncum demetes.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAbsit. Tuum,
Iustine, telum sentiet. Gaudent ferae
Vulnere feriri regio. Sed age, nemus
Cur vetuit hodie Caesar umbrosum cane spacer785
Claudere sagaci?
IUSTIN. spacerspacerspacerVereor insidias.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerMale
Praesagit animus.
IUSTIN. spacerspacerspacerspacerVanus o utinam foret
Animus hauruspex!
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerNumen imperii sacrum
Tuetur ostrum. Dum sopor nigris torum
Pennis obumbrat Caesaris suas quoque spacer790
Olympus alas pandit, Augustum tegens.
IUSTIN. Quoties soporem regis aeternus sopor
Excepit! Umbra noctis angustae premit
Perpetua quoties umbra!
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDianae virens
Regnum peragrat, alta pax niveis volat spacer795
Per rura bigis, exulat sylvis dolus.
IUSTIN. Latet anguis ingens herbido caecus solo.
Persaepe saevas cassis illaqueat feras
Regesque pariter.
SMAR. spacerspacerspacerspacerspacerspacerFloribus pingam novis spacer
Aram sacelli, cereis virgo tenet spacer800
Quae numen ulnis lacteis stabit caput
Stellata liliis polus ut alis tegat
Charum Smaragdo Caesarem.
IUSTIN. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerTexam tuis
Mea sertas sertis. Exeunt.

bar

SCENA iv blue

Coniuratis subito erumpentibus ex insidiis militibus deprehensi invidiam facti in Bellisarium reiiciunt. Hoc idem testatus Marcellus sibi manus infert. Apertis sipariis cernitur sylva.

SERGIUS spacerspacerspacerspacerFessa num vivo iuvat spacer
Laxare membra cespite? En viridi torus spacer805
Gramine superbit. Daedalum pandit sinum
Tibi benigna Chloris.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHaec sedes placet.
SERG. Lubetne festa verberent planta solum
Procerum corona?
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerPerplacet, subeat chorus.

TRIPUDIUM

Inter tripudiandum intrat Narses ab una parte stricto gladio cum 6 militibus strictis etiam telis. Ex altera parte Cleander cum totidem eodem modo.

IUST. Lusum est abunde. Stringite rebelles.
MARCELLUS spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFides spacer810
Num mea vacillat, Caesar? Indulges ioco.
IUST. O innocentem! Num tuam agnoscis manum?
MARC. Ergone amicum ludis, Ablavi?
ABL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerFidem
Non ego fefelli. Perfidus Stygis nepos spacer
Eusebius ambos prodidit.
EUS. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAmicos amo, spacer 815
Augusta magni Caesaris tamen salus
Mihi luce multo charior semper fuit.
Nosterne sacrum violet Augusti sinum
Temulentus ensis? Vester hoc audet furor. spacer

Ostendit sicas in quasillo sub floribus latentes quos Vertumnus blue reliquorum nomine Iustiniano debebat offere.

Cernis rosetis qualis Idaliis latetspacer 820
Dolosa spinae cuspis? Hic, Caesar, tuum
Mucro bibisset sanguinem. Tales tibi
Flores tulisset gemmei fictus parens
Vertumnus anni.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerPatuit, heu, patuit satis
Facies nefandi sceleris.

Leget in charta “Alii se nobis adiungent, quorum nomina occulta sunt adhuc propter metum Iudaeorum.”

spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerHorrendae necis spacer 825
Deprome, Paule, conscios.
PAUL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerDoli faber
Et machinator sceleris querulam legit
Genialis umbram nemoris, exiles nigri
Dum petimus umbras Tartari. O fallax caput!
IUST. Quis ille sceleris artifex?
PAUL. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerAmor tuus spacer 830
Bellisarus.
IUST. spacerspacerAgnus citius accumbet lupo,
Timidumque fulvo iunget armigero Iovis
Latus columba, gtale Bellisarus nefas
Quam machinetur. Fare, quis fons et caput,
Marcelle, caedis?
MARC. spacerspacerspacerspacerFoeta Bellisari manus spacer 835
Tagi metallo traxit incautos. Fomes
Auri nefanda nocuit. En fulvis gravem
Nummis crumentam! Gaza Pactoli nimis
Perstinxit oculos.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerMortis attonitos tremor
Invadit artus. Prodis insontes necem spacer 840
Ut upse fugias.
MARC. spacerspacerspacerspacerFalleris. Fati nigram
Rideo procellam. Testis hic mucro sacra
Qui cordis adyta pandet.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerInhibite ocyus
In sua ruentem fata. Portentum procul
Miles facessat.
MILES spacerspacerspacerspacerSica letiferam dedit, spacer 845
Auguste, plagam.
IUST. spacerspacerspacerspacer Vultur aeternas tibi
Premetur epulas perfidis monstri fibris.
SERG. Si nihil amici te cruor, Caesar, movet,
Saltem smaragdi tangat Augustum nitorspacer
Quo perduellis me subornavit. Tuae spacer 850
Speculare pignus dexterae.
IUST. spacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerspacerNimis probat
Haec gemma sontem. Fida Gradivi manus,
Rapite rebelles, carcer inamoeno tegat
Horrore pestem. Vindici sequar gradu. spacer

Exeunt. Manet Iustinianus.

bar

SCENA v

Iustinianus ira et dolore incensus Bellisarii supplicium cogitat. COR UNUM.

IUST. (Solus.) O lemma mendax! Malleo quis te Cyclops spacer 855
Inauspicato finxit? Ardentem Stygis
Quae torva soboles noctis immersit lacu?
Sed quid ego doctas opere Mentoris notas blue
Hilareve gemmae damno viridantis iubar? red
Vernat smaragdus nescius carpi, viret spacer 860
Securus Austri, sed tuum Boreae rigor,
Bellisare, amorem coxit. O sortis rota
Acerba nimium! Dulcis an Pylades meus
Impia capessit arma? Fatalem mihi spacer
Intentat ictum degener? Meruit amor spacer 865
Odium? Triumphus meruit hodiernus necem?
Sic est. Superbis vertice comanti cedris red
Minitantur alae fuliminis, tuta latet
Cum valle sylvae vulgus. Innocui forem spacer
O cultor utinam viri, insidias ubi spacer 870
Novere tantum pecora, venantum plagis
Inclusa! Somnus textiles illic casas
Victrice sternit virgula, domitor gravis
Blandus laboris. Martis ibi silet furorspacer
Nisi quando dulce, fronte vix rupta, cient spacer 875
Bellum iuvenci. Nulllus auditur sonus
Praeter loquacem lucidi rivi fugam
Ludicra Zephyri praelia iocantis. Quis
Hic castra fixit sedibus, regum domos spacer
Fastidiosa transvolat penna. Metus red spacer 880
Insomnis illic regnat, augustam comes
Nunquam relinquens purpuram. Iungunt gradum
Malesuada Fraus et ore fucato Dolus,
Frater sorore nequior. Scandunt idem spacer
Cubile rex et Cura. Quid sceptrum, grave spacer 885
Nisi pondus animi, lubricae spolium deae?
Diadema quid regale, speciosis nisi
Tectum pyropis vinculum? Meas tamen
Bellisarus ambit compedes, prensat suae spacer
Segetem ruinae. Stulte, quo caecus ruis? spacer 890
Tibine murex Tyrius arridet? Tuo
Rubebis ostro. Purpuram inficiet cruor. Exit.

Perge ad catastrophen